Joannis Saresberiensis ...

발행: 1848년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

cerem aliqua dicenda pro tua quidem utilitate sed vereor ne sub praetextu prosectus alieni, proprium videre captare lucrum. Nihil enim est praeter caritatem, quod ab amicis censeam exigendum, qui per gratiam Dei et veterum amicorum, satis abundo et apostolum audio suadentem, nemini quicquam debeatis

nisi ut invicem diligatis. Dominus Cantuariensis non sibi laborat, sed aliis, quia profectus ejus Dei gloria erit, triumphus ecclesiae, cleri totius liberatio. ilitat quidem publicae utilitati, sed adhuc stipendiis suis: immo quod nostratum ignominia est, gentis alienae. EPISTOLA CLIX.-AD RADULPHUM DEWΙNGRΑΜ A. D. II68.Juem Radtilpho de iuram. DED1 tibi, dilectissime frater, ut audio Dominus

sacerdotio fungi, sed utinam promerearia habere laudem in nomine rius. Et quidem spes est, quod gratia quae tanti boni initium contulit, conseret incrementum, nec tantae expectationis plantam Christus patioturarescere, qui hortum protectionis suae munimine conclusum excolere solitus est et rigare Eras industrius

inter conterraneos et coaetaneos tuos ante promoti

nem, et praesumendum est de misericordia Dei, quod juxta apostolum unctio ejus te de omnibus expedientibus edocebit. Omnia autem, quae magistra caritate fiunt, expediunt quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, et oblectant animum. Quoniam hoc cuique sic arbitrii laxat habenas, ut agere liceat impune quod libeat. Haec ut mihi dicendi causa est, sic tibi precor si tamen expedire credideris, ratio sit consiliis adquiescendi Dominus tuus et pater tuus exul et Proscriptus pro libertate ecclesiae cum Petro

182쪽

II 68. EPIsTOLAE. 168ot aliis discipulis diuti iis laborans in remigando, jam Per gratiam Dei detumescente procella suffragio fidei

convalescens, ambulare videtur super aquas et portui appropinquare, si ei opem contuleris, et quasi in te ram projectum apprehenderis funem, ut ex conscientia loquar tibi et tuis utiliter providebis. Quod perte non Potes, poteris ortasse per alium, et sic alieni meriti tibi reputabitur merces. Nec est ut si tepueris, utaris publica excusatione, praetendens metum tum quia auctore Domino suspectus non haberis tum quia

ubi libuerit, licitum est, facile sumptus fieri, quibus nullus insidiator assistat. Si voluntas affuerit, scio tibi industriam non deesse. Nec hoc dixerim, vivit Dominus, ut mihi, cui gratia Dei ministrat necessaria, faciam quaestum, qui in ratione debiti et accepti

nostratibus nondum communicavi, sed ut fraternae caritatis expleam munus Amicos enim colere est satius, quam se in servitutem acceptis muneribus

SANCTORU necessitatibus communicare vestra magnificentia consuevit, et oculos in omnem Ventum

providentia circumducit ut beneficentia dignos eligat, reficiat esurientes, et Christi Pauperes, prout cuique expedire cognoverit, consoletur. Non enim more nugatorum hujus seculi in histriones et mimos, et hujusmodi monstra hominum ob famae redemptionem, et dilationem nominis effunditis opes vestras sed apud eos prudentius et salubrius collocatis, qui timente invocant nomen Domini, amicos in aeterna taberna-Μ2

183쪽

164 IOANNIA ARESBERIENSIS A. D. cula recepturi. Quum itaque Vestras eleemosynas enarret et approbet omnis ecclesia sanctorum, nunquid

proscriptos Christi, qui pro justitia exulant, et ecclesiae tuentur libertatem, non respiciet liberalitas vestra pNec mei Deus scit causa dico, cui gratia Domini ministrat necessaria ad abundantiam quintum in exilio complenti annum, et a cujus proposito semper extitit alienum, et est odiosum sub quocunque Praetextu mendicare. Res enim semel empta commodius acquiritur in soro rerum venalium quia ut philosophus testis est, bis emitur quum rogatur, sed movet me dominus Cantuariensis qui multis coexulibus oneratus, quod Anglicans ecclesiae et nostratum agnominia est,

suis adhuc et gentis alienae stipendiis militat, Pro causa publica totius cleri. eque enim sibi dumtaxat immunitatem quaerit, quam facillime poterat obtinuisse sed omnibus vendicat libertatem. am quum auctore Deo, quod in brevi suturum speratur, obtin erit, etiam qui in clero minimus est, de adversariis ecclesiae triumphabit. Scio tamen quis ei aliquam

tulit opem, et quantascumque Possum gratias ago, eertus quod ei centenarii merces centupla refundetur,

et quando condiscipuli Petri, qui jam in portu videntur navigare, optata littoris statione gaudebunt, et ad comprandendum Christo fuerint invitati, tunc ut justum est in illa jucunda refectione ei inter caeterΟS, et Prae caeteris sedes gloriosa parabitur, eo quod ecclesiae filios adjuvit laborantes in remigando. am qua fronte tunc apparebunt, aut quid dicent, qui nihil auxilii laboranti navigio contulerunt. Nam certum est quod ecclesiam enavigabit, et tunc adjutoribus suis, prout quisque merebitur, erit gloria et confusio sicut persequentibus, ita deserentibus eam.

184쪽

nem a Domino.

Qui tibi praesentium portitor plenius notus est, plura relatu digna schedulae subtrahens, fidei ejus commisi tibi secretius intimanda. Verum quia de statu publico ecclesiae et reg-Pariter sollicitamur, utrumque tibi succincta brevitate perstringo. In primis ergo noveris, quod haeresiarcha Cremensis et cremandus clausus est in Turre Stephani Theobaldi, nec audet egredi, timetque usque ad mortem innovationem senatorum, qui in calendis ovembribus urbis regimen

accepturi sunt. Nam Praesentis anni senatores, ut captivos suos de carcere imperatoris eriperent, Guidonem Cremensem receperunt apud Sanctum Petrum, et in regione Transtyberina, ei juratoria cautione securitatem praestantes Romam Vero ei nunquam Subjicere potuerunt, et, ut opinor, nec voluerunt. Novi vero senatores domino papae Alexandro facient fidelitatem, et ut creditur, auctore Deo, schismati finem dabunt. Hoc enim diutius tractatum est, et multis firmatum juramentis Cardinales redeunt revocati, non sine confusione Poenitentes, et conquerentes se ad regis voluntatem nimis caussam ecclesiae depressisse.

Alter enim eorum, videlicet apiensis, ei in omnibus adstitit, altero quoque remissius agente, quam tantae exspectationis et spei hominem decuisset. Unde litora illas, de quibus rex gloriatur, domini Cantu riensis potestatem cohibentes, donec redeat in gratiam ejus, constat hac arte fuisse impetratas. overat memoratus apiensis dominum Cantuariensem obtunuisse ab apostolica sede, ut ei liceret in caput regis

185쪽

I66 ΟΑΝΝISAEARESBERIENSIS A. D. anathematis, et in regnum interdicti promulgare se tentiam, nisi rex infra terminum literis comprehensum ecclesiis ablata cum integritate restitueret, et condigne

satisfaceret. Scripsit ergo domino papae, lachrymabili

supplicatione deposcens, ut cum rege mitius ageretur, ne tam illum, quam dominum otionem collegam suum, ad ignominiam et opprobrium sempiternum ecclesiae Romanae, idem rex, sicut jam disposuerat, si in ipsum asperius ageretur, conjiceret in Vincula et carcerem, ubi morte ipsa duriorem, inseram et brevem transigerent vitam Quum ergo regem hoc facturum esse persuasisset, obtinuit ad consolationem regis, et quasi suam et socii liberationem, quo facilius egrederentur, rescriptum apostolicum, quod tam Vestram quam Omnium fidelium mentes exulceravit. Sed impetrare non potuit, ut tollerentur literae, quibus dominus papa reducit in memoriam regis, quod ei tam ex literis ejus, quam ex Promissionibus nunciorum data esset certa spes et fiducia pacis sub ea conditione, ut saepe dicto regi tantus exhiberetur honor. Supplicatum est, ut in annum protenderetur haec dilatio, sed repulsae Sunt reces, apostolico dicente nunciis ipsisse in brevi revocaturum indulgentiam istam, nisi rex cum archiepiscopo cito secerit pacem. Et quidem jam revocata est, nisi infra certum satisfecerit diem. Exinde enim liberum est archiepiscopo procedere de vigore literarum, quas ipsum superius diximus impetrasse. Inde est, quod cardinales de manibus regis elabi festinantius studuerunt. uncius supplebit caetera dicenda potius quam scribenda, ut et tu, quum omnia videris, Provideas quomodo possis cautissime ambulare. Si quid autem adhuc emerserit, quod jam statutis praejudicet tibi, Deo propitiante, communicare non differam. Regum pax sperabatur et tractabatur nuper, sed

186쪽

II 68. EPIATOL E. 167 rex in tantam recidit contrarietatem, ut jam sere impossibilis videatur, licet neuter guerram velit. r secto convenissent a multis diebus, nisi rex Angliae rebus dispositis et compositis aliquid novi semper

conaretur adjicere. Itaque sere accidit, ut quantum procedere nititur, res in contrarium proposito Pergat eventum ut fiat retrogradus in agendis, qui praeter aequum et bonum molitur conventionis, et etiam juris,

non tam praecessor esse, quam subversor Apostolicae

constitutionis rescripta, quum licuerit, quod quidem in brevi, Domino patrocinante, futurum est, tibi mittam, adjiciens si quid reserendorum contigerit interim in

novari.

Praeterieram quod minime reor esse praetereundum, scilicet dominum otionem paucis diebus, antequam recederet a rege, ipsum diligentius convenisse, ut pacem cum archiepiscopo resormaret. Ille vero respondit se pro amore domini papae et cardinalium Permissurum, ut archiepiscopus in pace redeat ad sedem suam, et disponat ecclesiae et rebus suis. Et quia de consuetudinibus jurgia diutius protraxerunt, dixit se et liberos suos illis solis esse contentos, quas

antecessores suos habuisse constiterit, juramento centum hominum de Anglia, et centum de ormannia, et centum de Andegavia, et aliis terris suis. Si vero haec conditio pacis archiepiscopo displicuerit, se paratum esse dixit stare arbitrio trium episcoporum Angliae, et trium Cismarinorum, videlicet Rothomagensis, Baio- censis, et Cenomanensis. Quod si nec istud suffecerit, domini papse judicio stabit, eo salvo ut non exhaeredentur liber ejus. Nam in diebus suis facile sustinebit, ut dominus papa, quas Voluerit, rePr ei. Quaesitum est ab eo, quidnam archiepiscopo et suis tacturus erat de restitutione, quas ab ipso petitur et

debetur At ille respondit, quia nihil jurans multis

187쪽

et exquisitis juramentis, quod omnia, quae inde perceperat, solis ecclesiis et etiam pauperibus erogavit. Sed hoc credat Judaeus Apella, non ego Cardinalis autem subintulit, quod nisi alio utatur consilio, et cum Ecclesia Dei mitius agat, omnia districtius et citius quam credat, ab illo requirent Deus et Ecclesiarius. Et sic accepta licentia ab eo recessit. Deinde convenit eum Willelmus apiensis eo sere modo, sed semen verbi ejus cecidit in arenam. Facientes autem transitum per Christianissimum regem Francise redierunt in gratiam ejus, intervenientibus pactis, quae vobis harum bri ulus intimabit Pictavienses viriliter agunt, et consortantur, omnia longe lateque depopulantes in circuitu SUO.

B. archidiacono Eaeoniensi I S. LIBERALITATI tuae diligentia, dilectissime Bald-Wine, meritorum sedulitate procurat ut eadem mihi Semper occurrat materia scriptitandi quae consistit in actione gratiarum. Beneficiis enim continuis grates oportet agi perpetuas et devotionis munus quod usu retineri non potest, debet accipientis memoriae ins parabiliter ouniri. Hoc est quod interim Possum, expectans et indubitanter sperans a Domino quod pax ecclesiae resormabitur citius quam suspicari possint

adversarii ejus et quod nos debitum et diu desideratum ossicii commercium ad invicem poterimus exercere. ec movearis ad litteras qua contra ecclesiam emuli ejus a sede Apostolica actitant impetratas, quia Deo propitiante in proximo auditurus es quid

ageretur et gaudebit cor tuum. Aderit moerentium consolator, et quos obstinatos invenerit, majestatis suae Virtute conteret, et exseretur in cervices contumaciae

188쪽

1168. RPIATOLAE. 169gladius columbae. Sed sortasse dices in longa tenipora homo iste prophat et quae optat eloquitur de corde suo, non de Spiritu Dei. Ad quod ego Si mendacium loquor, ab Apostolica sede mihi illius immissus

est spiritus, qui diem praescripsit ultionis et arcum suum jam tetendit ut leonem dejiciat et draconem. Habemus autem et firmiorem spem in verbo Domini, quod non impleri non potest, cui abominatio est

Pondus et pondus, mensura et mensura, ut sit necesse

quemque remunerari pro merito. Fredericus qui praecessit in crimine in labore praecedit et dolore, utinam non in ruina.

FIDE esse sperandarum rerum substantiam, ab

Apostolo didicisti et ab errore Gentilium non di crepare constat, qui dumtaxat praesentibus innititur. Unde qui hic tantum sperantes sunt aliquid dE Chri

tiano nomine gloriantes Judaeis et gentibus miseriores sunt. Et te quidem a consortio eorum eparant opera misericordiae, quae per fidem in spe retributionis ternae propter amorem Domini nostri Jesu Christi in membra ejus exercere non desinis. Nam eleemosynas tua enarrant ecclesiae sanctorum, pupilli et viduae cum aliis pauperibus et desolatis in conspectu Angelorum gratulantur se tuae humanitatis officiis et beneficiis sublevari. Laetatus sum in talibus quum referuntur mihi certus quia hac via sine offendiculo

pergis et properas in domum Domini. Ubi pauperum

189쪽

amatores Angeli sancti te gaudentes excipient, et diademate regni coronatum inter electos coronabunt in praeordinata ordinatione beatitudinis, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Age ergo, dilecte mi, viriliter quod coepisti, virtute perseverantis Propera ad triumphum elici commercio pro temporalibus eterna mercare divitias in eum promitte locum, quo aerugo vel linea non pertingit. Esto benignus et misericors ad omnes, sed maxime beneficus ad domesticos fidei, ad eos qui pro justitia patiuntur qui sua pro verbo Dei omnia contempserunt, qui maluerunt pro verbo Christi paupertati, periculis, ignominis et improperiis adulantium mundo fortunamque sequentium exponi, quam in consilio impiorum regnare et sedere cum principibus et florere prae fortunatis terrae. Quibus autem teneris ex justa et veteri assectione Elmerito, benignius, celerius, et fructuosius respondere ne disseras, more eorum qui ut Propriam excusent avaritiam, dum praetendunt malitiam temporis, duritiam potestatis, auctorem temporum et potestatum ordinatorem Deum, qui se diligentibus omnia cooperatur in bonum, criminantur. memineris potius quod

nocuit differre paratis: Qui non est hodie, cras minus aptas erit.

Hoc in philosophia nutritus et in lege Christi provectus meditaberis et facies. am solus

Rusticus expectat dum defluat amnis, at ille Labitur et labetur in omne volubilia sevum.

In ore latoris praesentium caetera posita sunt, cui si credideris et acquieveris, quod mihi per Adam Apostolicae successionis cohaeredem significasti, maturius

adimplebis.

190쪽

ll68. EPISTOLAE. 171 EPISTOLA CCLXIV.-AD ROBERTUWD LIΜΕSΕΙΑ. A. D. II 68.Juem Roberto de Limeseia. VERITA suco caret, et amicitia loqui non novit nisi facio revelata. Ad amicum itaque loquens in veritate, precor ut latoris praesentium dirigas vias, et promoveas negotium ejus quoniam pium est. Rogatus sum seribore domino inton et pro alio intercedere, qui prome quicquam petere semper erubui et erubesco. Et quidem Deo gratias ago, quod tam clementer Prospexit necessitati meae, ut me nec mendicare oporteat, nec multis tenear Obligatus Paucis enim nostratum quicquam debeo praeter caritatem quam omnibus non

debere non potest Christianus. Caeterum dominus Cantuar. exul et proscriptus pro tuenda libertato ecclesiae et cleri, omnibus quidem militat, sed adhue stipendiis suis, et multis coexulibus oneratus est. Et quum Dominus tuus subveniat aliis, nescio ubi elemosynas suas possit melius et honestius collocare. Da ergo peram, ut ei opem serat. EPISTOL CCLXV. D ROBERTUM ARCHID DE SURREIA A. D. II 68. JIdem Roberto Archidiacono Surr. ΗΑΝ inter amicos ratio praefinit legem, ut ab invicem non nisi honesta petantur et, si inhonesta potita fuerint, non admittantur. Ubi autem amici potiti nibus honestas suffragatur, et eas admittendi facultas suppetit, adhibendus est sine difffcultat consonsus: et adimpletione voti, si potest fieri, praevenienda est

SEARCH

MENU NAVIGATION