장음표시 사용
201쪽
uaamdiata ingruit in preces des rudendi, quia mihi emina non ciuia ad necessit Iem, sed ad honorem et Inagnincientiam Per veteres amicos ministrat Christus. Et quidem non nostris meritis tot coexulantes et
scriptis exhibet in terra Hiena, sed ecclesiae suae Parcit et prospicit Dominus enim Cantuar. Publicam Proeurat utilitatem, pro causa Dei dimicat, honorem elerivendiea Ecclesiae tuetur libertatem, adhuc tamen suis stipendiis militat, aut quod nostratibus infamiam ingerit et causa damnationis est, miseratione gentia alienae servit ei Populus quem non cognovit, et ipsius sanguinem sitiunt summi principes sacerdotum. Quis Ecclesiae status sit aut regum conditio, lator Praesentium plenissime reseret, cui quod placuerit securissimo poteritis intimare. EPISTOLA CCLXXIV.-Α ΑΣΟΝΕΜ MONACHUM. A. D. Il68.JIdem zoni Monacho.
APPRCTU ab effectu convincitur, et plerumque sermo bonus donum magnum transcendit in gratia.
Quid ergo dicam qui obice tempestatis exclusus amicis servire nequeo, nec liberum est mihi illis communicam vel verbo Scribamne sed alienus portitor rarus intermeat. ittam proprium sed meis tenduntur
insidiae nec est aliquis qui se in praevisum periculum sponte projiciat. His ergo difficultatibus rarius et
minus Scribo sed certe non minus amo facilius et verius dixerim magis. Nam ut infirmitati humanae conscius et in vetitia saepius attemptamur. Sed auctore Deo procella quae collisit ecclesiam jam detu-nioscit et ut in ipsum confidimus prorsus evaneaeet in vivi. Interim mihi Pri,iκmitum est gratia Prin
202쪽
lI68. EPISTOL E. 83 eunte pro causa Dei et libertate Ecclesiae domino Cantuar conmilitare, qui quum publicae serviat utilitati, adhuc tamen militat suis stipendiis aut quod Probrosum nostratibus est gentis alienae. Utinam illi quantulumcumque solatii ministrasses, quod Deus scit, ob tuam quam illius magis loquor utilitatem. Μihi autem nihil precor, nisi ut Quintilianum quem petii scriptum et emendatum mittas. EPISTOLA CCLXXV. D ILLELMUM DEDOvERA A. D. II 68. JIdem illelmo de Domina. EXPERIENTI rerum fidelissimam scientiam parit: et est in una quaque facultate probabile quod ex ea videtur artifici. Artis autem cujusque praecepta intellectu quidem iacilia sunt, sed usu non ita. Difficiliora tamen sunt in ethicae praeceptis, id est in virtutum ossiciis excolendis. At in illis omnibus obtinet caritas principatum, quam ego nihil aliud esse quam
veram amicitiam dixerim confidenter et recte quae non modo sui majestate, sed etiam raritate, omnia in terris expetenda transcendit. Huic ab ineunte aetate operam dedi, meque multos obsequiis promeruisse
credideram, sperans quod in affectione dilectionis mihi reserrent vicem Assiduitas ergo amandi et obsequendi contulit usum et ille versus in habitum
me semper amare compellit etiam non amantes. Nec tamen praesumo me solidatum esse in caritate, quae
religionis culmen est, licet illam sitiat anima mea. Sed mihi revera quandam fateor adesse affectionem benevolentiae qua conviventibus etiam nonnullos gentiles legimus placuisse. Hoc autem etsi non radicis firmitudine naturae tamen genere et intentionis
203쪽
184 IOANNI SARESBERIENSIS A. D.
fine praesertim in Christiano caritas est. Caeterum rarus inventus est in toto exilii mei quinquennio, qui mihi rependat vicem : unde et major gratia habenda est raritati. Sed in cujus aure querelam hanc deponi oportuit, nisi tuam qui et dulcem affectionem ad conviventes habere dignosceris, eamque radicibus fidei solidasse in Domino. Neque, quod Deus et conscientia novit, querela deposita est de amicis, ut sactam quaestum, quia mihi necessaria ministrat Deus ad abundantiam : sed quia jucundum visum est ei ingratitudinem
exponere aliorum, cui omnia loqui possis ut tecum. Hoc duntaxat in calce exigitur litterarum, ut caritatis profectui pariter intendamus, et me semper et ubique
COMMUΝIs Dominus noster innocentiam tuam apud me satis reddidit excusatam, nisi quia eam ante non credideram excusandam. Ad quid enim proficit excusatio, ubi culpa praecessisse non creditur Θ am nec ille quem delatorem putas hoc agere conatus est, ut de tua dilectione aliquid sinistrum suspicarer. Hoc autem solum habeo adversum te, quod me tanta sacilitate corruptibilem credidisti, immo etiam corruptum. Numquid enim corruptus non est cui suggestionis impetus excutit caritatem p Aut si nosti edissere quaesit corruptio major, quam avulsio caritatis. Certe
aeque necessarium membrum nec in membris animae,
nec in membris corporis invenitur. Sed et haec tua culpa purgabilis est, eo quod ipsum genuisse visus est gelus, ovisse timor, amoris semper individua comes
204쪽
erat timor, et impedire conatus est humanae salutis mysterium, dum carnalis affectio studuit ab illa Dominum Praepedire. Non sum adeo stupidus quin perpendam necessitates tuas, quin angustias sentiam, qui metiar discretionem qua oportet tempori morem gerere, et transire per infamiam et amam bonam, servata tamen radice fidei et virtutis. Si taces, si non scribis, cautela declinas insidias. Expedit enim ut officiorum moderatrix prudentia sapientis actus et verba dispenset. entis autem agitatio nulla vi potest cohiberi. Nec quae multae praevalent extinguere caritatem. Hujus instinctu latorem praesentium emisi, ut de amicis certificet et eos de statu meo faciam certiores. Valeo enim et jocundo si sic illi.
AUDIT Promotione vestra gavisus sum, videns
illuni domino meo et amico substitui, cui ad honorem Dei et utilitatem fratrum neminem in tota ecclesia censui praeserendum. Nam quanta affectione ecclesiam diligam novit ille solus qui dedit ut amarem mihique testimonium quale potest conscientia reddit. Νec dissido quin per gratiam Dei in ejus succedatis caritatem, qui successistis in sedem et quin apud
vos illum teneam locum quem tenere consueVerum apud ipsum. Ut autem ex animi sententia loquar, me inter primos carissimos reputabat, et pauco et multo qui me praecesserant meritis, gratia Praecedebam. am de meritis gloriari non possum et si
205쪽
volvero, videbor et ero insipiens Tota ergo gloriatio mea nihil aliud est nisi divina miseratio, et meritum alienum, bonorum dico, quorum post Deum, et per Deum, ope sum modicum id quod sum. Horum meritum est, quod supra et contra merita mea de stercore erexit me Dominus, et direxit, quum sim pulvis et cinis. Et nunc proscripto in gente et terra aliena
bona odit ad abundantiam et honorem. Sed quia
male mihi merita respondent, et casum timeo, vestris quas assectuosius precor et aliorum timentium Dominum precibus necesse habeo adjuvari. Et hoc quidem est mearum summa Precum Lator Praesentium vobis notus est, cum quo si placet ibitis ad dominum intoniensem ut negotium ejus promoveatur: si non
potestis, mittite fidelem et sapientem. EPISTOLA CCLXXVI ΙΙ -ΑDΕΠΝDEWET FRATRESUΝIVERsos fA. D. II 68. JIdem eidem et fratribus univerais. QUOTIENS Vobis preces porrigimus, non eas de nostris meritis ducimus promendas, sed de benignitate Vestra quae gratis nos diu caros habuit, et in multis studuit subvenire. Nam quod exulibus et proscriptis succedit ad temporalium abundantiam et honorem, vestris orationibus et meritis confidimus provenire. Nos enim quid nisi flagella meruimus et tortores pIPse tamen, qui nos consolatur in omni tribulatione nostra, Plenissime quod ex conscientia dicimus novit quia non hoc merueramus ab illo qui nos persequitur, licet a Deo meruerimus graviora. Praecepit illi sortasse Dominus, ut malefaciat nobis et si ita est, odoretur sacrificium. Vobis itaque prostrati mente supplicamus attentius quatenus Vestris orationibus
206쪽
II 68. EPISTOLAE. 87 impetretis a Domino, ut nostri meminerit in bonum. Nam qui novit figmentum suum nos, scit quid figmento expediat, hoc est unicum quod postulamus denuntiantes in caritate quae Deus est, ne de tem ratibus vestris vel cogitetis nobis ferre subsidium. Sit quoque vobis ecclesiae auga et domini Cantuariens. erosius commendata, quia ipse pro libertate ecclesiae
dimicans, stipendiis propriis et laboribus, omnium servit utilitati. EPISTOLA CCLXXIX.-AD IOAΝΝΕΜ DETILEBERIA. A. D. II 68.3Idem Ioanni de Tilaberis. AUDIT sanitate tua et verbo salutis quo me tua dilectio consuit honorandum, gavisus sum medit tione revorsus in tempora meliora quibns s Ecclosia Dei pace debita, et nos sub optimo Domino socistate gratissima gaudebamus, ubi philosophias moditatio, executio juris ossiciorum mutua communicatio, collatio litterarum, disceptatio utilis et jucunda taedium propulsabant, et contrahebant moras tEmporis, ut sero semper ad agenda videretur angustum. Sed dum
hoc loquor, jam mihi videor intueri amicum cui sermo dirigitur Philosophus enim est auditis indignari
sermonibus, et mihi ex caritate compati quasi languenti, vel erranti, vel altorutrum simulanti. Timeo namque ne ex praeteritorum laudo praesentia videar accusare, et amator hujus prosperitatis quae videtur adversitas, et non est, aculeis superari. Sed si ita esset, frustra ps spiritum qui rotas propheticas sibi invicem cohaerentes et connexas agit et erigit et sistit
cum atribus et filiis Prophetarum, Chaldeam Chanaam AEgyptum perlustrassem, aut peragrassem de-
207쪽
Babyloniam captivitatem sine causa redissem ad domum Domini: non illam dico manufactam quae hircorum et vitulorum sanguine expiata purgationo umbratili irreparabiliter excisa et eversa est ministerio Romanorum sed illam in quam apostolus introducens, et potans me quatuor fluminibus paradisi docet omnem mundi supellectilem ut stercora contemnendam, ut solum in quo omnes thesauri expetibilium sunt lucri faciam Christum. Et quidem ut ad tuos gentiles transeam, non modo Stoici, sed otiam picursi, et omnium philosophantium sectae rerum mundialium contemptum praedicant et si eis utendum pro Bos sitato conditionis et temporis probabiliter arbitrentur, si contristari do dormientibus, eorum dumtaxat est qui spem non habent, nonne probrosum est Christiano praesertim philosophum profitenti super amissione temporalium macerari Non est amon ut insipientium verbis utar, accusantium fortunam aut defendentium, quod ei debeam imputarΘ quia sic temeritati malignantium in mei consolatione occurrit gratia, ut per misericordiam Dei antiquorum beneficiis amicorum si sorte veniatur ad calculum plus collatum mihi vidor debeat quam ablatum sed et haec ipsa procella jam Deo propitianis detumuit et pax ecclesiae videtur astare pro foribus. Tu interim pasce oves nostras non juxta sed intra tabernacula pastorum. Valete. EPISTOLA CCLXXX. D NICOLAUM VICECOΜ. DEESSEXΙΑ. A. D. II 68. JIdem Meola mereo miti Essexiae.
COΜITE a societatis participatione dici quisquis ignorat, ignarus est litterarum quas liberalis institutio
208쪽
1168. EPISTOLAE. - 189 primas tradere consuevit. Nam sicut alii praesulos in partem sollicitudinis a summo pontifice evocantur ut spiritualem exerceant gladium, sic a principe in ensis materialis communionem comites quasi quidam mundani juris praesulos adsciscuntur. Et quidem qui hoc ossicii gerunt in palatio juris auctoritate Palatini sunt: Qui in Provinciis Provinciales. Utrique vero gladium
portant, non utique quo carnificinas expleant veterum
tyrannorum, sed ut divinae pareant legi, et ad noramam jus utilitati publicae serviant, ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Tu ergo quia Provincialium vicos agis, prout loci et nominis index est titulus, utinam sic exequaris quod exigit princeps, ne inondatur is qui aufert spiritum principum, terribilis apud reges terrae, cujus ecclesia sponsa est, qui in sacerdotii sui sic animadvertit contemptores et malesactores quasi pupillam appotierint oculi sui. Quae enim sibi sapiens optat, tibi dator sapientiae largiatur. Tibi debitor sum, et de affectione quam ad me et meos habes quantas possum gratias ago, certus quod condignas spondet Altissimus, et benignissimus retributor. Status meus auctore Deo jucundus est, sed de tuo et amicorum certiorari desidero, et secure poteris quod placebit latori praesentium intimaro. Valete. EPISTOLA CCLXXXL D PETRUM SCRIPTOREM. A. D. II 68.JIdem Petro Scriptori. ZELus quem habes in Domino mihi notus est a
multis annis ut te sciam super ecclesiae stat non
Sidera quis mundumque velit, spectare eadentem,
209쪽
expers ipse sollicitudinis praesertim si caritas urgeat, ut nihil humanum a se reputet alienum Talis quidem nuper erat facies mundi, quum ab Aquilone et occidente in orientem irrupisset et austrum, maximam, ut videbatur, partem dejectura stellarum, sed flavit in Italia Spiritus Sanctus, contrivitque schismatis caput ut ei jam
latera contabescant, et membra commoriantur. Νon est
enim medicus, non incantator, qui ea de manu Domini Possit eruere. Spes ergo fidelium est, quod in brevi descendet in Angliam Spiritus idem, ut illam quoque serenet ecclesiam, adventusque ejus multa produntur indicia Utique condiscipuli et i qui ministerio navigandi diutius vexati sunt, sibi videntur apprehendere portum, et optata littoris statione gaudere, invitati ad comprandendum Christo. Caeterum quia desideranti animae nihil satis estinatur, mihi quid responsurus in ore habeas Videor intueri. ovi siquidem sestinationem perspicaciae tuae. Dices ergo Unde haec non confidentia sed praesumpti, quibus quod vaticinaris approbas argumentis unde promissa
doces esse complenda 8 Pollieitis dives quilibet esse potest.
Nonne flagella duriora meruistis a Domino ρ Ad quod ego Expecta modicum et videbis gloriam Dei tunc publicabuntur argumenta, quibus non miraberis nos credidisse memineris quod quum obsideretur Israel in Samaria, et nulla spes evadendi pateret obsessis, ille qui incredulus fuit, quod uno statere modius similae aut hordei modii duo venderentur, in crastino in porta Samariae vidit quidem quod propheta dicente non credidit, sed expers beneficii factus est ob infido-litatem, quia conculcatus a turbis expiravit. At inquis, nunquid et tu propheta es 8 non utiquo sed nec filius prophetae. Caeterum nihil prohibet exulem in deserto pastorum cum eis Siccamina vellicare. Nec
210쪽
II 68. EPIATOLAE. 91 praesumo de meritis, sed de misericordia ejus, qui fideles non patitur temptari supra id quod possunt.
Μeruimus duriora sed misericordia ejus circa Poenitentes consuevit praejudicare judicio. Unum autem est quod supra modum miror, nonnullos esse in clero qui more Iudaeorum conspiraverunt cum principibus sacerdotum in perniciem ejus qui solus laborat exul et proscriptus, expositus tanquam signum ad sagittam, ut eruat eos a tribulatione malorum et dolore. Nam dominus Cantuar communem Omnium procurat utilutatem, pro libertate ecclesiae dimicat, pugnat ad bestias, sanguinem sacerdotii sitientes suum et totius generis sui sanguinem minoris secit quani causam Dei, dum legem ipsius ad subvertendas fictas aut inolitasPravitates constanter ausus est profiteri. Suis hactenus et extraneorum stipendiis militavit. Et in ecclesia
Anglicana quis est ei adjutor Restant plura tum quidem communicanda dilectioni, sed suo tempori
EPISTOLA CCLXXXII.-AD URATINUΜ DEACOLT. A. D. II 68.4 Idem tiratino de Amit. PLURA sunt amice quae nostram perpetuare debent
caritatem, et ossiciorum sedulitatem, sine qua virtus amicitiae non subsistit, nobis potenter ingerere. Primo contracta familiaritas ex convictu deinde initae jura societatis, quando multo tempore sub eisdem dominis militabamus postremo quod vir meritorum titulis omni laude major dominus Joannes Pictaviensis vult ut nos invicem diligamus, et studeamus nos in alte utrum mutuis ossiciis praevenire. Nam et gratiam ejus