장음표시 사용
231쪽
ecclesiae nullani debet obedientiam, et quod cathedram metropoliticam illuc transferri faciet ubi eam esse debere fingit, ne dicam mentitur, scilicet ad ecclesiam Londoniensem, ubi archissaminem gloriatur sedisse dum Jovialis religio colebatur. Et sortasse vir prudens et religiosus cultum Jovis instaurare disponit, ut, si alio modo archiepiscopari non potest, Archissa- minis saltem nomen et titulum assequatur Fretus tamen est oraculo erlini qui nescio quo repletus spiritu perhibetur ante adventum beati Augustini Anglorum apostoli vaticinatus esse delendam esse
Christianam religionem, et denuo reformandam quando Londoniensis dignitas Doroberniam adornabit. Sed quia Μerlianus philosophus prophetae sui futilem novit auctoritatem, etiam ad validiora certe subsidia dicitur confugisse, praesumens de potentatu principis, de ecclesiae debilitate, de avaritia Romanorum, de pusillanimitate vestra, de paupertate archiepiscopi, et multitudine divitiarum suarum, quibus adversus sapientiam et justitiam Dei confidit se praevaliturum in vanitate
sua. Quid ergo dicetis et sacietis ad haec unquid
adeo Praenominatos patronos vestros, aut ut Verius
dixerim pietatis et fidei timetis hostes, ut ei detis locum qui matrem vestram tam parricidali impietate jugulare molitur Nonne hic non modo acultates
ecclesiae erogandae, sed sanguis fundendus est, ut ei resistatur, et ecclesiae conservetur auctoritas Pudet quaeSo sanctitatem vestram quod nullam hactenus
Patri exulanti et proscripto exhibuistis humanitatem consolationis aut nihil, aut quod melius nostis minimum impendistis, quum tamen sere totus Latinus orbis evidenter agnosceret justitiam Dei, et ecclesiae libertatem titulum esse exilii et proscriptionis illius. Alias ergo ecclesias jam quinquennio non dico spoliavit,
quoniam sponte et ultro communicaverunt necessitati-
232쪽
116s. EPISTOLAE. 218bus suis et tribulationibus ejus sed ab eis stipendium accepit ad ministerium quietis, libertatis, honoris et
gloriae vestrae. Non quod tenacitatem aut inhumanitatem vestram accusem, haec scribo, quia sorte occupati eratis, sed ut fratres carissimos moneo, ut tandem aliquando in operibus caritatis reviviscat et floreat fides vestra ut pace, quam speramns in Proximo reformata, non erubescatis sed fructum caritatis exhibitae, cum senore multiplici recipiatis in laetitia et
exultatione. Venit enim temporis plenitudo, ut Satanae non liceat ulterius tanto furore in ecclesiam debacchari et pater vester potestatem accepit a Domino, ut possit
Parcere subjectis et debellare superbos.
Utinam videant oculi mei vos prae ceteris de merito nobilitari posse in consolatione sanctorum compatientium nobis. Utinam vos artiori caritatis vinculo socios
gaudii nostri in reditu amplectamur. Utinam nunc vestra diligentia seminet in ariditate indigentium fratrum, et maxime in corde Patris vestri quos postmodum metatis in gaudio. Scitis quis dixerit, Qui Parce seminat, Parce et metet, et qui in benedictione seminat, de benedictione et metet. Quid inquies, cum gratia temporali vitam aeternam. Sed sortasse pertimescitis minas insidiantium et intentantium lab
res et dolores, ut non audeatis quod tempus exigit, et ecclesiae deposcit necessitas, lachrymis, seminare, sed
profecto fere soli, qui seminant in lachrymis, in gaudio metent. Nihil est quod vobis defuerit hactenus;
opulentiam et quietem, aliis de egestate et labore pro defensione ecclesiae laborantibus, divina gratia mini travit nunc demum si placeat, et vestrae discretioni ViSum sit, ut compassionem caritatis, quam tribulationi
fratrum verbis jugitem praetendistis exhibitione operis
233쪽
comprobetis. Non quidem ut allis remissio sit, et vobis tribulatio sed ex aequalitate, ut in praesenti tempore vestra abundantia si non fraternae, quod oporteret, saltem Paternae inopiae sit supplementum. Alioquin patens erit iniquitas, ubi nulla aequandorum reperitur aequalitas. Nam de his qui versantur unanimes in domo Domini, scriptum est. Qui multum habebat non abundavit, et qui modicum non minoravit. un- quid vos soli in castris Domini Gomor legitimum perdidistis si manna prohibente Domino reservatum munus quidem coeleste, et panis et pastus angelicus putrescit et vermes sacit quid putredinis et vermium contrahet putredo, Domino prohibente servata in dispendium caritatis, in esurie et nuditate fratrum p non
utique quod illi esuriant aut nudi sunt, sed quod illos
nisi caritas in vobis per gratiam amplius excitetur,sami, nuditati et periculis omnibus exposuistis. Versentur haec et similia in animis et terantur in colloquiis
vestris, et ponite corda Vestra super Vias vestras et causam et itinera patris, et vias adversantium. Et
attendite quis Deo inspectore et judice possit ab his
exitus proVenire. Ita tamen ut non alius consultator
nulphi, alius amne, alius,ambres, alius Achitophel magorumque similium sed conscientiam suam quisque discutiat et consultat legem Dei. Jam sane praevia ratione illustrati per gratiam reducetis ad animum, quoniam misericordia plenitudo virtutum est, et recedentes a iis pristinis cum eo iacietis misericordiam, qui eam Deo propitiante cito respondere poterit in cornu verbi, et affigentes se potenter amigere. Sit spiritus consilii vobiscum, et dirigat corda vestra, ut in bonum memineritis vestri. Hoc enim a corde et labiis meis Deo inspectore, teste et judice
caritas expressit ad dulcissimos et reverentissimos fratres, ut mihi de caeter coram Deo, quem testem
234쪽
1169. EPIATOL E. Iohorum et judicem invoco, imputari non debeat, si me salubria consulentem dedignantur audire. EΡΙSTOLA CCXC. D ILLELMUM SUBPRIOREM CANTUARIEΝΑΕΜ A. D. II 69.JWillelmo Subpriori Cantuar. LICET communis pater noster et dominus magistra caritate didicerit abundare et Enuriam pati, et ubique et in omnibus, in quibus est, pro Christo sussiciens esse gaudε tamen propter te, quod tandem aliquando qualitercumque caritas tua refloruit, et indicio operis quamvis sero, et modico prius arearentem, convincit vel tenuiter vivere fidem, quae ut nosti tests Iacobo sine operibus mortua est. Et quidem illo nullam hactenus aut honestam duntaxat sustinuit paupertatem Deo temperant flagella, et persequutiones hominum ut tolerabiles sint fidelibus, clementius mitigante, sed ad horam temptatus est ut so Plenius agnosceret, et planius innotesceret mundo, et in tantae tribulationis angustia fidem amicorum manifestius comprobraret. Iam per ignem transivit et aquam vexillum fidei et justitiae ante reges et praesidεs
reluctantes et contradicentes erigero et perferre nec erubuit, nec expavit, nec prece, nec Pretio, nec minis
aut blanditiis aut tormontis frangi vel flecti potuit, ut
nomen Domini reticoret, Et honoris ejus quantulumcumque dispendium patoretur. Numquid non ei dictum est, et sero verbis isdom, sed diverso Proposito, sino me ut honorem divinum minuam, ut ecclosiae deleam libertatem, et laciam te crescere ingentem magnam, dum modo consuetudines avitas Procedere patiaris, et eis non anteponas aut OPPonas
235쪽
2l JOΑΝΝIA SARESBERIENSIS A. D. divinorum Everentiam mandatorum. Sed vas electionis fidem fiducialiter eloquens Aut' inquit me dolobis, aut haec Deo inimica praesumptio tua delebitur: quia tibi talia molienti et illi servire non
possum.' Unde nutu lavente divino contigit, ut quis pro honore Dei contempsit, plenam et gloriosam acceperit a Domino potestatem, qua conterere poterit adversarios suos. Attende quaeso quomodo episcopio alii qui eum impugnabant deficiunt et persi tens in eo quod tandem sepisti, converte et robora fratres tuos. Exhibe te patri filium, quoniam in ejus manibus post Deum et per Deum salus ecclesiae posita est. ec disseras benefacem quum possis, sed si aliter salus eorum expediri non potest, fratribus utcumque subtrahe aliquid ignaris aut invitis unde incolumitaso indemnitas eorum in di obductionis valeat procurari. Tu, Deo auctore, in portu navigas, quid soporteat agere per latorem praesentium auditurus. EPISTOLA CCXCI. D IOAΝΝΕΜ PICTAv. EPISCOPUM A. D. II 69.J Ioanni Pictaviensi usiaco . GAUDEo, si tamen famae praeconiis fides est habenda, quod vos rex Anglis a praedestinati itineris limino revocavit, ut processum et exitum negotii videatis, quod cum Cantuariensi, immo contra ecclesiam gerit. Et utinam vestro et sapientum consilio adquiescati Et quidem si Gratianus, ut jam dicitur incepisse, viriliter egErit, tandem adquiescet sano consilio vel invitus. Est tamen spes multorum, quod filius gratiae, cui ex re nomen est, et sati Eugenii nepos recto incedotad veritatem evangelii et apostolicae majestatis gloriam,
236쪽
ll6s. EPIsTOL E. 217st ecclesiae laboratilis honestatem et pacem Scit enim indubitanter quod, si hac via incesserit, aeternam gloriam coram Deo et hominibus promerebitur. Et quia paucos invenit quibus confidenter possit inniti, Vos constantiam quaeso ejus erigatis et roborotis in Domino. Rex Deo propitio bene solvendo ostes Et constat impoenitentibus peccata non posse remitti si Vero res ablata, quum reddi possit, non redditur; non
agitur poenitentia, sed fingitur Quid excommunicatis conseret absolutio, nisi satis socerint do injuriis et rapinis, et tam manisost inobedientiae crimino ΘCrimina publications sui evidentissima totam cci fiam gravi scandalo affecerunt et quae in lumino commissa sunt, non debent in tenEbris aboleri: pra sertim quum non sit aliquid occultum quod non revoletur, et quod non praedicetur in compitis et super tecta. Si in juramento suerint absoluti, contra formam publicam si in laesionem ecclesiae graviter praesumεtur nisi restitutionis laciondae verbum rito processsrit, principibus et tyrannis tam coaetaneis quam suturis, perniciosum relinquetur exemplum. Si rex obtinuerit ut pactis inseratur regni dignitates
salvas fore, consuetudinες evicit mutato duntaxat nomine, et omnem ecclesiae Romanae auctoritatem
oliminavit ab Anglia. Sed absit ut aliquid istorum
fiat: et certus sum quod dominus Cantuariens praeelegit exulare perpetuo, quam ut promer pacem ejus laedatur ecclesia et sedis apostolicae privilegium convellatur. Suadet ergo domino Gratiano ut in omnibus et praecipue in his articulis caveat sibi, n eum quod Deus avertat
Decipiant animi sub vulpe latentes.
Jam enim, ni allor, expertus esse potest quoniam
verba praecipitationis diligit lingua dolosa,bulla, inquit
sapiens, unquam securitas est, vicino serpente dormire.
237쪽
Et in sede Sathanae certum est habitare struthiones et scorpiones cum his qui tenent doctrinam Balaam. Valete. EPISTOLA CCXCII.-AD BALDWINUM EXONIENSEM ARCHIDIACoΝUM A. D. ll69.JBal ino Earoniensi archidiacono Ioannes M.
Excussus propriis, aliena negotia curans,
quasi cum Cantuariensibus aut semulis eorum mihi sit aliquod familiaritatis commercium, nuper in festo beatae artae,agdalenae Vigeliacum profectus sum, occurrens ibi nunciis domini papae, causa sicut videbatur addiscendi quid Cantuarienses timere oporteat vel sperare. Nam haec tabula fere sola linguas et aures utriusque regni, quod ad clerum spectat, et certe in magna parte ad populum, creditur
occupare. Desiderabam autem revera meum videre
cognominem, et quod magis est compatriolam et quodammodo fratrem Gratianum, cujus tu, ut meminisse Potes, a sanctae recordationis papa Eugenio Ferentini decretus es institutor. Illum fratrem dixerim confidenter cum quo mihi fidei et societatis sunt jura communia, et licet nos non ediderit una civitas, patriam tamen nobis unam esse non ambigit qui patriam sortium, quae nobis individua est, et quam Carmentis ostendit, reducit ad animum Ab illo ergo et socio ejus Viviano amice et reverenter Xceptus,
familiarius didici quod dominus papa et ecclesia
Romana Cantuariensibus plurimum savent adeo quidem ut nisi rex nunc cum domino Cantuariensi juxta consilium domini papae fecerit pacem ei denunciaturi sint, quod non modo in manus archiepiscopi dabitur, sed et ipse Romanus Pontifex in eum aggravaturus est manum suam. Quod autem multos mirari asseris
238쪽
ll69. EPIATOL E. 219 quo juris ordine Cantuariensis excommunicaverit episcopos et alios non convictos de crimine seu de contumacia, nec consessos, sed nec citatos semel, et quod gravius est post appellationem mirandum quidem esset si de veritate querimonia niteretur, sed
secus est; quoniam Pera eorum non modo Praecesserunt ad judicium, sed in se quasi pigram et
tardantem condemnationem provocabant et non tantum quum oportuerit, ab hominibus convincentur, sed clamat contra eos coelum et terra unde et eis
appellationis subsidium a Romano pontifice jure
subtractum est et archiepiscopo in ipsum regem et regnum et personas regni collata Plenae potestatis auctoritas ad omnem inobedientiam puniendam, et reprimendos ecclesiae malefactores, et suos. Procedit ergo apostolicae sedis munitus consilio et nuper receptis propriis nunciis et litteris domini papae securus factus est, quod ea quae statuerit non ut buntur Archiepiscopus tamen Paratus est Xcommunicatos illos absolvere, secundum institutionem patrum et ecclesiae sormam, si poenituerint fructu condigno si vero in ea quae coeperunt contumacia, quod absit, duxerint persistendum, ipse vita comite procedet ulterius nec ante reponet gladium Spiritus in vaginam quam terra urgetur a tantis abomin tionibus. am in infectum et concretum pulvere septies mucro stringendus est, ut Syria conteratur.
Quod autem, ut aiunt, Reginaldus archidiac. jactitat quod hi nuncii domini papae omnes conatus et sacta archiepiscopi apostolica auctoritate evacu bunt, ipsi plane diffitentur, asserentes cum jur mento quod in dispendium archiepiscopi nihil ex Proposito facient, sed nec sacere possunt, sed utilitatem ejus et honorem Ecclesiae quibuscumque modis Secundum Deum poterunt procurabunt. Et quidem
239쪽
illis sorma praescripta est cujus fines excedere non audebunt, quia ad hoc juramento arctati sunt, adeo quidem ut jussi sint, nisi pace reformata, in totum a regis muneribus abstinere, ut nec sumptus ab eo recipere permittantur. loquantur alii quod voluerint, mihi spes intorim pacis major est, quam antea fuerit. am et in morbis per augmenta dolorum ad
summum veniendum est, ut invalescente natura et defaecata corruptione sabis et incolumitas reparetur.
Et licet aliqui glorientur se a domino papa absolutos, certo certius sit quod neminem eorum absolvit: quippe nondum ligatos noverat, sed quum postmodum itinerantibus innotuisset, hanc de qua nunc agitur latam esse sententiam, remissus est ad Hominum papam Radulphus archidiac Landavensis ut eum
sollicitaret excommunicatos absolvere: sed non creditur exaudiendus. mam, ut caetera taceam, se illi dominus Meldensis auctoritate major et jure potior, viribus totis opponet. Audietur autem in brevi, Deo Propitio, quid pars alterutra vel utraque proficiat neque nunciorum, qui jam usque Autissiodorum per- Venerunt, diu poterunt arcana clatere Siquidem Profectionis exitus, eo quod jam fere accesserunt ad illos quorum negotium geritur in januis est Res in
suspenso diu esse non poterit.
Et quia Pro tuo, et qui tuus est, Exoniensi meo sollicitaris, interim probo quod fecit, subtrahens se ab excommunicatorum participatione. Indubium enim est quin a fidelibus tales oporteat evitari, qu usque de absolutione constiterit Deo enim quam hominibus obediri potius oportet. Quod tamen saepissime, praesertim in talibus, sine periculo non contingit: eo quod Per multas tribulationes intratur in regnum Dei. se est, dilecte mi, via justorum, haec purgatio vitiorum, virtutum conflatorium, electos
240쪽
1169. EPISTOLAE. 22 Istatuens inter malleum et incudem sed de omnibus his liberat eos Dominus, et probatos illustriori corona
glorificat Si licentiam quod tamen non credo)transfretandi obtinuerit, timeo ne cogatur, non ad suum, sed exactoris arbitrium appellare Si enim ad nutum ipsius non processerint uniVersa, Qxacerbabitur
impatientia ejus, cui citra aliorum eversionem nihil est satis Si processerint, justitia relinquetur Et quo nihil deterius aut turpius est, offendetur Deus. Si quod magis credo transfretare prohibeatur, timeo ne solus subsistere non possit, tot insidiis appetitus, tot provocatus injuriis, et tortoribus cunctis expositus. Νam et hoc fortasse mandatis principalibus inseretur. Μitius tamen, si quid mansuetum esse valeat in tormentis, tolerari poterunt inferiores ministri Sathanae, quam ille praesens qui exigentibus peccatis majorem nocendi accepit a Domino potestatem. Unde consultius arbitror, ut quamdiu per dispensatoria diverticula, quae tamen justitiam nullatenus impediant, evadere poterit, Patienter interim sustineat habitare cum filiis Cedar, expectans consilium et consolationem a Domino. Si vero regem redire contigerit, et durius conveniatur ut transeat in collegium impiorum, vocem pontifice dignam exerat in spiritum libertatis, et antequam laedat ecclesiae conditionem, sumpta quam Deus ministrabit honesta causa, exeat de medio Babylonis, ne tangens immundum accipiat de plagis ejus, lanem, si alias solvi non potest,
rumpens, ne cum Periculo conscientiae et nota infamiae salvatricem cogatum rumpere maritatem. Interim quia tot angustiae undique imminent, consulo, ut, quatenus poterit, de rebus suis prospiciat sibi, et maxime spem ponens in operibus misericordiae, et
orationibus sanctorum Sic enim, quod et illum, si nondum legit, legere desidero, magnus Basilius se et