장음표시 사용
221쪽
202 ao NI AAREABERIENSIS A. D. tudine falleret amicos praefati Cantuariensis, ne Per aliquem eorum impedirentur petitiones quas erat in alterius regis colloquio porrecturus, et ut impraemunitum Romanum pontificem accelerata legatione facilius circumveniret. Scripsit ergo dominus Cantuariensis episcopo Pictaviensi se ad Turonens concilium non venturum, increPans eunt quod citra mandatum et conscientiam suam causam ecclesiae contulerat in arbitrium hominis subvertere nitentis ecclesiasticam libertatem, et qui toties vana spe de Perat contra-lientes. In secundo vero regum colloquio, postquam diu refutaverat et juraverat se iteras Apostolicas non re Pturum, tandem commonitus a suis, Praefataseomminatorias a religiosis viris qui ad hoc missi orant petiit et accepit. Longum erit referre quot et quam varia sibique repugnantia responsa dederit, qui ve sibilitate merito videbatur ipsum rotea superare. Sed summa negotii, multis habitis consiliis, in hoo demum fine resedit quod suppresso nomine consuetudinum, dixit se non fugasse Cantuariensem de regno; sed, si facere voluerit quod fecerunt antecessores sui, et hoc simpliciter et bona fide promittere, redire poterit et habere pacem in terra et gratiam ejus, si studuerit eam promereri. Sed ei responsum est quod archiepiscopus nullam inibit obligationem, praesertim captiosam, nisi salvo honore Dei, et ordine suo facturum vero quod debebit, adjecto totius devotionis obsequio. Et licet nomen consuetudinum
taceretur, eas tamen constat exigi sub ea verborum
clausula qua sibi petit quod dicit ab antecessoribus factitatum sibi vero nulla ratione licere subjecit
archiepiscopus observantiam consuetudinum profiteri, tum quia novam sormam in ecclesiam inducere e niciosum esset exemplo, tum quia illas ex magna
222쪽
II 69. ErisTOLAE. 203 parte, velut inimicas divinae l. constat a domino
Papa condemnatos, qui eum Senonis ab earum extorta promissione absolvit. Caeterum, si juxta mandatum apostolicum dominus rex Pacem et gratiam ecclesiae,
et sibi et suis ablata reddiderit, dixit se paratum redire, et facturum quicquid archiepiscopus Cantuariensis debet regi, principi et domino suo alioquinae de caetero usurum potestate sua et jure in malefactores ecclesiae et suos et auorum. Rex vero, religiosorum et magnorum Virorum arctatus instantia,
rospondit se in brevi evocaturum episcopos Angliae, quorum praecipue consilio hactenus usus est in hac causa rogavitque ne resPonsiones sua domino papae scriberentur. Sed quia illae, ut dictum est, non cohaerebant sibi, vice versa rogatus est a viris religiosis ut iis patentibus literis scriberet quod pro reverentia Precibus et praecepto domini papae facturus erat, Seque Postea quod Porteret scripturos promiserunt. Qua ille petitione perculsus, ab iis cum indignatione recessit. Fratrem tamen emardum trahens in partem dixit se cum festinatione iturum ad Grandem montem, et Pariturum voluntati et mandato magistri qui ibidem fratribus praeest. Interea venient episcopi de Anglia, et tunc auctore Deo, simul pax resormabitur. Haec illo fratri Bernardo sed in veritate nuncios. quos Romam miserat, Praestolatur. Consuluerunt tamen viri religiosi archiepiscopo, ut Personae regia et terrae parceret, donec exploratum sit quem fructum iaciet illud Grandimontanorum couoquium. Hoc autem certum est, cui indubitante accepi, quia archiepiscopus aliquos malefactorum suorum interim debita severitate percellet. Caeter supplebit nuncius,
quem mihi sub festinatione remitti precor. Reges autem, sibi invicem hine inde praestit juramento,
223쪽
confoederati sunt adversus omnes homines, adjecto ex Parte utriusque, salvo eo quod debet Ricardus, filius regis Angliae filiam regis Francorum sine dote ducere uxorem. Secretae obligationis, cujus supra memini, in finem alterius anni dilata est propalatio, ne, si praecognitum fuerit quod tractatur, Acilius valeat impediri. Teutonicus tyrannus, consilio rudentum partis suae, abbates Cisteretensem et Clar vallensem accivit, cum iis et per eos, ut creditur, de
EPISTOLA CCLXXXVI.-AD IMONEM PRIOREM
DE MONTE DEI ET ENGELBERTUM DE VALLE S. PETRI.
Venerabilibus domini et amicis priori de monte Dei, et de ualle Sancti Petri auus Ioanne Sara . salutem et in causa Dei r perari. POTEs vestra meminisse discretio, quod nunquam domino Cantuar placuit ut apostolici mandati fines exequi differretis, adquievit tamen fratri ornardo successus seliciores promittenti, si usque in aliud colloquium deliberandi spacium regi indulgeretur. Pol licebatur enim ferocitatem hominis interim in mansuetudinem convertendam. Sed ecce ex litteris quas
nuper accepi luce clarius patet quia et legatio domini Pictaviensis procurata est in fraudem ecclesiae et nostram. Et utinam ipsa dilatio non habuerit dolum nam hoc rei exitus declarabit, dum nos promissam expectamus mansuetudinem, ille sollicitus agit quomodo honorem Dei subruat, et totam subvertat ecclesiae libertatem. Quidni faceret Exploraverat vires nostras, et iniquitate sua non dico meruerat, quoniam salsum est, sed subripuerat favorem omnium:
224쪽
1169. EPIATOLAE. 205o illo qui solus in tantae dissicultatis articulo honorem
Dei ausus est protestari, omnibus in derisum et sibilum datus est, et quasi ab universis consputus abscessit. Νonne de caetero sacilem poterat iniquitas armata consiliis et favore sperare triumphum pGnstiti ut consuluistis apud dominum Remensem ut fratri Bernardo scriberet, sed non adquievit, dicens litteras suas non profuturas, quia credit eum favere parti adversae. Fr quens enim est, ut qui nihil habere praedicantur, aut rem aut gloriam plurimum concupiscant. on placet
dominus Cantuar me aut aliquem suorum interesse colloquio praeter agistrum Lombardum Romanae ecclesiae subdiaconum, quem invenietis in familia domini Senonensis. Vos autem illlac perducat Dominus in spiritu et virtutemeliae, et gladium Phinees cum eloquem habetis dirigat et roboret in manibus vestris. Νω timeatis a facie vel multitudine hominum, quia plures et sortiores nobiscum sunt quam cum illis. Scribit Remensis archiepiscopus Pro causa nostra domino papae, praecipiens clitteras suas ad meum sormari arbitrium promittens etiam se necessitatibus nostris quamdiu res exegerit affuturum. Viriliter agite quaeso, dilectissimi domini, et dilationis periculum exequutionis officiositate et diligentia com- Pensate, ut seri Vos innotescat quoniam quicquid ultra quod obtulit, a Cantuar exigitur, non modo Potestatis excessus est, sed plenae et planae infidelitatis indicium. Unde sunt quidam, ut scitis, in excus tionem errone consilii praetextu sanctitatis vestrae: sed nunc pateat ex prosessione veritatis et libertate spiritus, quod numquam illi consensistis errori Ubi enim spiritus Dei, ibi libertas est et vos proculdubio veritas liberabit Valeat semper et prosperetur in Domino sanctitas vestra, nostri memor jugiter apud Deum, et quatenus honestati expedit apud homines.
225쪽
EPISTOLA CCLXXXVII. D JoΑΝΝEM PICTAU. EPIACOPUM A. D. II 69.J Joanni Picωτena Episcopo I S. GRANDI est apud nos expectatio praestolantium quid paritura sit collatio illustris regis Angi et sanctorum Grandimontanorum, qui utinam pro celebriatate nominis, quam in ecclesia Dei subito nacti sunt,
Pacem ecclesiae studeant Procurare. Creduntur enim talentum gratiae principum in tantum meruisse et percepisse a Domino, ut dispensatio regnorum quatenus ipsi permiserint eorum committatur arbitrio. Fama si quidem praeconatur quod in eorum manibus sunt consilia et opera regum. Quia ergo vos eorundem sanctorum non dubito amatores, et familiares esse con-sdo, quanta possum Precor instantia quatinus eos Pergratiam vobis divinitus collatam adhibita omni Lligentia animetis, ut in colloquio quod cum praefato rege habituri sunt, si tamen nondum celebratum est, Prospiciant ecclesiasticas paci, quae Deo teste ipsi regi longe erit utilior, quam illis qui se et sua omnia gaudent exposuisse pro Christo. Sive enim vivant, sive moriantur, Domini sunt, et secundum multitudinem laborum et dolorum, quibus ad modicum flagellantur, consolationes ejus expectant in misericordia uberi. Quid autem a justo judice, cujus voluntas omnipotentia est, poterit, nisi Poeniteat, ex elare pqui gratis persequitur et torquet innocentes p ut
quis erit poenitentiae fructus, nisi corde contrito et humiliat confiteatur culpam, componat injuriam, damna pro facultate resarciat, et simillia in posterum cavere disponat. Si vero memorati sancti tanto domino, tam sincero amico, victi spe vel timore dicenda tacuerint, quis eum de caetero statuet contra iaciem
226쪽
II 69. EPISTOLAE. 207suam ' Quis a domo ejus avertet gladium Domini, qui Potentes potentius punit, torquet et aufert spiritum
Principum pEcce cum Teutonico tyranno quid egerit, quem, sicut fama publica est, apud nos, velut illam statuam quammabuchodonosor Vidit in somnis, podagra Percussit in pedibus, ut incedere nequeat nisi stipatorum auxilio fulciatur. Et quidem spes est, ut in brevi pateat ruinae magnas, Christoque quem in membris persequitur, dum libertatem ecclesiae subvertere qua rit, concedat gloriam vel invitus. Iter autem Hierosolymitanum quod a regibus dispositum est, quid proderit, si non ante pax reddatur ecclesiae pisam quum aetate nostra maximi et plurimi principes similem peregrinationem fuissent aggressi, rei miserrimus et ecclesiae dolendus eventus edocuit de rapinis et injuriis oblata munera Deo non placere, dum ingrat labor obsequii prorsus in contrarium proposito cessit eventum. Sui inconsolabiliter lugent similiter incedentem et patientem similia comitem Νivemonsem, quem non Parthorum jacula, non Syr rum gladii, ut nec gloriosa mors viri fortis aliquid
consolationis afferret sed lachrymae viduarum, pauperum gemitus, ecclesiarum querelae, creduntur inglorium extinxisse. Licet autem sit in finem biennii memoratae profectionis dilata necessitas tamen si ad honorem Dei et demigrantium salutem inchoari debet aut peragi tempus breve est. Nam Proverbio Francorum dici solet Stulto dormiente terminus
creditoris accelerat. Dormit stultus, sed usurae non dormiunt.
Sed quid est quod vos in hac parte sollicito, qui
indesinenter et supra vires hanc sollicitudinem geritis: nisi quod scio vos multam ad tantum principem tam bonum dominum habere caritatem, ut salutem ejus
227쪽
et honorem, quod quidem et ego facio, cupiatis ut vestrum pVir enim est omni laude major, si ecclesiae Dei, ut oportet, deserret magis, et cum his modestius ageret, qui cum eo contrahunt, et aliqua ratione, non impetu irae vel alterius reprimendi affectus, et ad mensuram regis gravitatis linguam cohiberet et animum. Alias autem naturae pariter et gratiae tot et tantis dotibus Praeditus est, ut ei principum nullus, quod magis crediderim, vel admodum rarus, quod indubitanter dixerim, similis inveniretur in orbe. Timeo ero ne vobis apud eum nocuerit fides et ossiciositas vestra, eo quod colloquium, sicut ad honorem ejus volebatis, non potuistis a Cantuariens archiepiscopo impetrare. Unde precor attentius, ut mihi quis illius verbi fuerit exitus, et quae circa os sunt et vestrates significare dignemini. In negotio autem quod vobis praesentium lator exponet, sic procedat diligentia vestra, sicut maxime videritis expedire. De his vero qui Romam prosecti sunt, nihil adhuc certum teneo, sed quum innotuerint reserenda, data divinitus opportunitate meo studio procurante proficiscentur ad vos.
AcTIONE gratiarum debitas parturit animus. Sed ut ait propheta, vires non habet parturiens. am devotionis effectum suspendit hactenus persequutionis acerbitas, sed affectum, qui in partum gratulationis erumpere gestiat, nulla Vis potest aut potuit cohibere. Et quidem Deo propitiante dam in eum calculum Christi et ecclesiae suae causa perducta est, ut He
228쪽
II 69. EPIsΤOL E. 209 caetero periclitari non possit, eo quod schismatis capita
defecerunt, et Anglicanae ecclesiae malleus comprehensus in operibus suis de caetero cui innitatur invenire non valet. Ventum erat ad summum, ubi constat habitudines periculosas esse, quum ille qui sollicitando tam curiam quam schismaticos, Fredericum videlicet et complices suos, videns se hac via non Posse proficere apud Dominum, et adversus Christum ejus, transmissa legatione transfugit ad Italiae civitates, promittens Μediolanensibus tria millia marcarum, et murorum suorum validissimam reparationem, ut cum aliis civitatibus quas corrumpere moliebatur impetrarent a domino papa et ecclesia Romana deje tionem vel translationem Cantuariensis archiepiscopi. Νam ob eandem causam Cremonensibus duo milliamurcarum promiserat, Parmensibus mille, et totidem Bononiensibus. Domino vero papae obtulit quod eum data pecunia liberaret ab exactionibus omnium Romanorum, et decem millia arcarum adjiceret: concedens etiam ut tam in ecclesia Cantuariens quam
in aliis vacantibus in Anglia pastores ordinaret ad libitum. Sed quia fidem multa promissa levabant, et in precibus manifesta continebatur iniquitas, repulsam passus est, et quod per se impetrare non poterat, regis Siculi viribus conatus est extorquere. Sed nec ille, licet toto nisu ad hoc Syracusanus Piscopus, et Comes Robertus de Bassen villa multiplicatis intercessoribus laboraverint, exauditus est Pro Sua reverentia et potentia vel gratia, quamvis eam in ecclesia Romana plurimam habeat. Dimissi sunt ergo nuncii regis impotes voti, hoc solum impetrato, ut dominus papa mitteret nuncios qui Pacem Procur rent, Gratianum scilicet subdiaconum, et agistrum Vivianum urbis veteris archidiaconum, qui munere advocationis fungi solet in curia. Eos tamen ante
229쪽
Praescripta forma pacis sacramenti religione astrinxit, quod praefinitos terminos non excederent: mandatis quoque adjiciens, ut a regis sumptibus abstineant nisi pace ecclesiae impetrata, et ne ultra diem qui praestitus est aliquam faciant moram. Forma autem Pacis quae archiepiscopo expressa est nihil inhonestum continet, vel quod ecclesiam dedeceat aut Personam, nec Ru toritatem ejus in aliquo minuit, quin libere, omni occasione et appellatione cessante, in ipsum regem, in regnum et personas regni severitatem ecclesiasticam Valeat exercere, prout sibi et ecclesiae Dei expedire
cognoverit. Consilium tamen amicorum est, eorumque sapientum, ut dum pacis Verba tractantur mitius
agat, et multa dissimulet postea, si, quod absit pax
non processerit, graVius quasi resumptis viribus persequutores ecclesiae ProstraturuS.
Spera ergo, dilecte mi, et quicquid interim audieris,
non movearis, quia Deus in tuto posuit causam suam.
Audies sorte superbiam Μoab: sed memineris quod superbia major est quam fortitudo ejus. am territi sunt in Sion peccatores, possedit timor hypocritas,
qui nisi revertantur a pravitate sua, expellentur et stare non poterunt jam enim securis ad radicem eorum Posita est, et ventilabrum habet angelus in manu sua, ut grana discernat a paleis. Praefati nuncii
ad regem profecti sunt, sed quid apud ipsum invenerint, nondum nobis innotuit hoc tamen certum est quod se rex verbo et scripto obligavit ad exequendum consilium et mandatum domini papae, scriptumque ejus prae manibus est, a quo si resilierit, facile convincetur, Sed nec Sic credendum censuit ecclesia, antequam verborum fidem operum testimoni roboraret. Salutatus a te, plurimum et affectuose te resalutat archiepiscopus, se ad amorem et honorem tuum inponens promptissima devotione.
230쪽
DoLEo dilectissimi et admodum doleo in his quae
de vestra fraternitate dicta sunt mihi, quoniam schismata in vobis sunt, ut non idem sentiatis aut dicatis in Domino. am ut aiunt qui conversationem e tram familiarius inspexisse et perspicacius intellexisse eroduntur alius vestrum dicit, Ego sum regis, ego
Ranulphi: ego sortunam sequar, et Vincentibus adhaerebo. Inter haec rarus admodum est, si quis tamen qui suae professionis memor, archiepiscopum cui oporteat obediri se recolat habere qui verbum Dei loquatur cum fiducia qui publice protestari audeat quod Deo potius oportet quam hominibus obedire. iror si tamen vera sunt quae dicuntur et utinam falsa apparerent, quod sic tam cito transierimini a via Domini in aliud Evangelium quod ecclesiae catholicae subvertit auctoritatem, et eis qui meritis exigentibus Sathanae traditi sunt, indulget communionem fidelium: et ad participium voluptatis aut lucri cum praedonibus, furibus, sornicatoribus et simoniacis docet iniquitatis ponere portionem. Quod quidem inde creditur evenisse, quod sunt aliqui in corpore vestro qui vos conturbant et alii foris qui caeca ducti ambitione, dum vobis appetunt dominari, blandis promissionibus a conformitato ordinis vestri et exquisitis dolis circumveniunt innocentiam vestram. Sed si non estis adeo mentis stupidae ut brutissima animalia stoliditate vincatis, luce clarius potestis intueri in quem finem illorum molimina dirigantur. Ecce enim Londoniensis episcopus publice non sine dolore fidelium protestatus est, quod primas Britanniarum sedi videlicet Cantuari P 2