Joannis Saresberiensis ...

발행: 1848년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

populum suum a faucibus Juliani eripuit Deus certe ex alto prospicit, qui electos suos supra id quod possunt, tentari non patietur, de ipsa jucundum et

gloriosum facturus tentationes Ventum.

Ut autem sollicitudinem tuam ex aliqua parte mitigem, Fredericus Teutonicus Tyrannus, Deo

propitiante, pacem cum ecclesia facturus creditur, petens ut filium suum natu secundum, quem in regem

eligi secit, in Imperatorem recipiat dominus papa, et a catholicis episcopis praecipiat consecrari, apostolicae sedi pariturum, dum tamen Fredericus in persona sua nullum apostolicum, nisi Velit, recipere compellatur, praeter Petrum et alios, qui in coelis sunt. Et in his facile audiretur, si non pactis insereret, ut in gradibus et dignitatibus suis remaneant, qui sunt a schismaticis haeresiarchis ordinati et consecrati. Stat in hoc calculo lis adhuc, sed utraque pars ex aliquibus signis in quadam petitionis parte alteri cessura esse praesumitur. Quod plenius innotescet, quum, quod in brevi speratur, Verbi procuratores hujus, iste tiensis et Clarae-Vallensis abbates ab ecclesia Romana

redierint Pauca familiarius Lator praesentium prosequetur, cujus curam precor haberi iacias, donec conValescat, in quo et fratrem meum, quoad medicinam pertinet, sollicitum esse desidero. Quum relatu digna emerserint, ea favente Deo ad tuam citissime notitiam perferentur. Vale, et tuorum memineris ante Deum.

Bal in Exoniensi archidiacono . . Μ1TTo tibi litteras quas domino Cantuar nuncii

sui a curia nuper miserunt, e quibus esse cautior

teris, ita non facile omni spiritui adquiescas.

242쪽

1l70. EPIATOLAE. 228Νam a fautoribus utriusque partis in alteram multa dicuntur, et quaelibet earum in assensum suum quos potest et quibus modis valet conatur inducere. Sedis apostolicae gratiam utrinque quaerunt et ut arbitror qui eam minus meruerunt, aut assequuti sunt, amplius gloriantur se voti compotes esse. Jactitant se haec et illa obtinuisse sed scio quod eis praesertim in his quae contrarius videntur elicita, nussus sapiens habebit fidem, nisi scripta authentica et originalia Proserant. Unum scio et mundo reclamante indubitanter et libere assero, quia qui Christo adhaeserit, in finem non poenitebit. omentaneum est gaudium impiorum et instar puncti, quibus in brevi tinea substernetur et operimentum erunt vermes: et electos

suos consolabitur Dominus, nec patietur ut eos affigat duplex tribulatio. acem universalis ecclesiae sperant omnes, et eam sere universi desiderant nec alios excipiendos esse crediderim, nisi quos scelerum con- Scientia torquet, convincens eos propriae damnationis meruisse sententiam. am et ipse imperator jam exaugustus patenter expertus est se in Augustalem non posse redire dignitatem, nisi pacem cum ecclesia secerit, nec detrecta jam conditionibus aequis Redus inire cum Italis accitique consules civitatum cum nunciis ejus ineundae pacis in curia librant et sormant articulos, et valituras in posterum componunt cautiones. Hujus rei exitum praestolatur dominus Senonensis, qui tamen Paschalem solemnitatem domi suae

creditur et speratur acturus. Revertentur cum eo vita comite Cantuar ecclesiae procuratores, qui

mino suo scripserunt petitiones suas benignius quam SPeraverant exauditas, licet de fide et constantia domini papae sibi antea viderentur esse certissimi. Praevenerant eos nuncii domini regis, Ragin archidiac Saresber. agister Ric Barre, et ad Lan-

243쪽

davensis archidiaconus. Sed nulla instantia potueruntemcere, ut eos nisi confusos dimitteret dominus papa antequam suum reciperet Gratianum, in cujus adventueornu eorum rePressa Sunt, et retusa, et ecclesias

causa, revelata lenius Veritate, magis et magis invaluit. am et conjuratio, quae ad instar schismatis fieri cogebatur in Anglia, ecclesiae contra quam Parabatur profectibus militabit. Sequuti sunt alii nuncii ex parte regis AEgidius scilicet Rothomagensis et Johannes Sagiensis archidiaconi et famosus ille jurator

decanus Sares retractantes priorum petitiones, ct dicentes dominum regem causam, quae inter ipsum et Cantuar archiepiscopum vertitur, et formam pacis Inter eos reformandae prorsus in domini papae conferre

arbitrium, et super hoc ipsius regis bullatas litteras protulerunt. Quod dominus papa benignius audiens regi gratulatorias scripsit litteras, quarum tibiis

scriptum mitto. Interim rex cum alio rege, mediante Tyrensi archiepiscopo, de tollenda cruce tractabat, eique Persuaserat interpositis cautionibus quas exprimi pro personae reverentia non oportet quod a proximo Pascha in annum arripiendo itineri accingetur. Et quidem sub eo praetextu Christianissimum principem in componendis finibus suis habebat adjutorem,donec collusio inita cum Hervaeo demontemirabili, illum ex causa probabili secit esse suspectum suspectiorem Vero quod colloquium et concordiam regis Francorum et comitis Flandr studuit impedire. Ut tamen devotionem tollendae crucis probabilius astrueret, Per Viros magnos et religiosos et per familiares suos, sicut ex litteris eorum videbis cum ecclesia de pace tractabat, utens domini Tyrensis, ossicio in hac causa, cui etiam praesentibus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, et multis proceribus convocatis, primo Deum et ut dici

244쪽

II70. EPIsTOL E. 225 solet Christianitatem suam obsidem dabat deitido

Patruum suum regem Hierosolymorum, et omnes qui convenerant constituebat fideiussores, quod ex animo in fide et sinceritate Cantuar archiepiscopo remiserat omnes querelas, et iram, et animi rancorem, et omnibus suis, Petens ut redirent, sua omnia in pace et securitate recepturi nec aliquid exigebat, nisi ut ei

faciat archiepiscopus quod regi debetur et ipse vicissim illi quod rex debet archiepiscopo. isit autem abbatem Cistere et fratrem Gauhidum Fulcherii agistrum Templi, et Gaufridum Autissiodorensem Senonas, ut praelatum Cantuar ad ipsum cum

episcopo Sagiens in haec verba adducerent Sldquum fidem eorum sequutus archiepiscopusFontisaram venisset, denunciavit ei dominus Rothomagen ne procederet, quia rex erat in Angliam transiturus sub omni celeritate pace insecta. Receperat autem duos de nunciis sus magistrum Ricardum arre et Landaver, archid. in quorum reditu pax impedita est, machinatione ut aiunt Gaufridi Cantuar archid cui Deus quandoque respondebit ad merita.

Jactitabatur tunc regis nuncios absolutionem epi copi Lond. et omnium aliorum obtinuisse, et quod archiepiscopo subtracta erat Potestas animadvertendi in regem et terram suam sive regni Personas, sed

mendacia illico detecta sunt, supervenientibus litteris domini papae etiam antequam Londonen episcopus ad curiam iter arriperet qui proculdubio labori pepercisset et sumptibus, si ut quidam mentiti sunt sino tanta dissicultato absolvi potuisset Fama celebris

est quod memoratus Cantuar archid regi persuasit in Angliam transfretare ut episcopos torqueat et clerum, qui contra dominum Papam et matrem suam Cant ecclesiam jurare noluerint. Undique metus et angustiae undique, necessitate vitandorum inflicta.

VOL. II. Q

245쪽

226 1ΟΑΝΝI SARESBERIEΝSIS A. D. Longe melius est incidere in manus hominum quam derelinquere legem Dei Alterum enim semPer gehennam ingerit. Alterum via est ad coronam, et perpetuat gloriam. am qui Persequutionem propter justitiam patiuntur, beati sunt quoniam quos Pugna purgat, probat et illustrat, finis pugnae sine fine coronat Sathanas autem amplius saevit, quum exterminium suum videt accelerari et illa pars hyemis tetrior est, quae Veris imminentis praecedit amoenitatem. ist rias replica, tyrannorum gesta revolve et Plane reperies in Pressuris semper dilatatam esse ecclesiam: et quod Persequutio quanto atrocior erat tanto estius sedabatur. Regem autem tam ab amicis quam ab aliis nunciis qui praemiserunt istos, ut praemuniretur, indubitanter significatum est, quod nisi citius cum ecclesia secerit pacem, secundum quod ad petitionem suam dominus papa praescripsit, et hoc infra calendas ait, ex tunc nulla ratione disserri poterit, quin in Personam ejus et terram cismarinam et transmarinam ecclesiastica severitas exerceatur. Et hoc quidem arbitror huic exacerbationi, quam Deus mature, Prout ecclesiae novit expedire, compescat, dedisse originem, procurantibus omitem ardoris et incendii causas jugiter subrogantibus his qui oderunt Pacem et sciunt se cum perpetuae nota infamis suturos detestandum schismatis et apostasimeXemplum. Lator praesentium, si tibi visum fuerit ut eum admittas, plura supplebit. Quum redierint, quorum in brevi speratur adventus, reserenda quae emerserint tibi Deo propitiante scribere non pigritabor et utinam me de statu tuo, quem Deus u cessibus impleat, mature certiorari contingat.

246쪽

DEvoΤΙΟΝΕΜ quam habes ad me nuncius vester diligenter exposuit, et me non mediocriter ad referendas gratias quantum verbis potuit obligavit. Quum enim me tanto exilii tempore veteres amici prorsus omiserint et contempserint, illis qui saltem bona verba sub hac tempestate proscriptis communicant his quos

alii contempserunt, praesertim quum iaculta non SuPPetat ut eos opere consolentur, amicitiam prout m sunt, videntur colere, et ulteriorem gratiam promereri: si quidem ratio, non minus animorum quam rerum ' pensat impendia. Censetque praeponderare lancem quae solidata caritate repletur et quae rerum

levitatem praesert et fictae dilectionis umbratile prs tendit imagines, suspendit in auras Perseverate ergo in eo quod fideliter incepistis, et devotionem quam patri vestro debetis, et ecclesiae laboranti continua caritatis exhibitione quotiens fuerit opportunum Proserte in lucem ut tam a Deo quam ab ipso archiepiscopo vobis in retributione verbi respondeatur Pro meritis. Quod Deo propitiante futurum speratur in brevi: quia non creditur apud nos quod pax ecclesias diu differri possit. Sed et hanc ad honorem Dei et ecclesiae utilitatem creditur proventuram, non ut quidam mentiti sunt in confusionem domini Cantuar et eorum qui pro justitia decreverunt ponere, si opus fuerit, animas suas. ec doleatis si Rothomagensis archiepiscopus et episcopus ivemensis in Angliam venerint quos sicut pro ecclesia Plurimum, ita contra eam vel dominum Cantuar aut suos nihil omnino Posse certissimum est. Sed nec eos velle nocere credimus:

247쪽

quin potius quod ad honestam pacem et utilem totis viribus laborabunt. Hoc scripsi ne nuncii vestri

Videar contempsisse sermonem, qui ad obsequium vestrum, ubi facultas assuerit, sum paratus in Domino. Valete. Em STOLA CCXCV.- Α ΜΑGISTRUM IRARDUM.

A. D. t 70. JIdem Magistro Girar . ΜOLEAT tulit dominus meus archiepiscopus quod Vos qui clavem habetis scientiae, et in lege Domini, quam publice docetis, jugiter occupamini, adeo ut, mundanis disciplinis penitus ejectis, solius Veritatis

et justitia sacra profiteamini Cantuar archidiacono, quem solemniter excommunicatum esse non ambigitis, communicare Praesumpsistis exemplo emicioso, et quod sicut vestram conscientiam laedit, sic non modice denigra et famam. am nec in minus perito tantus facilis esset excessus, ne dum in illo, cujus non modo

doctrina, sed et vita debet auditoribus esse virtutis exemplar. Sed, quia credibilius est vos de humana infirmitate, quam de malitiae perversitate, licet grave nimis sit quod admisistis, peccasse, de mandato ipsiua

litteris vestris respondeo Ause sequuntur mittoque rescriptum litterarum quas ad excusationem sui domino Sagiens transmisit, qui monuerat ut ei Ρarisiis

occurreret in incertum. Sed, ut scitis, nec equitaturas, nec exPensas, nec socios, qui per regnum di persi sunt, ad tam crebros et inutiles discursus potest tam subito praeparare quod etiam sapientes, qui eum tam acile evocant, oportuerat praemetiri vos

autem diligentior extitistis, qui ei, uno duntaxat interposito die, certum praestituistis diem, ut diplomato

248쪽

II70. EPISTOLAE. 229 incedens episcopo Sagiens et archidiac. Cantuar occurreret. Sed quatenus episcopum verba et litterae Vestrae obligent, melius nostis et ipse recolit qualiter ejusdem episcopi litteris, et aliorum consilio nuper

delusus sit, ut socios convocaret, et varias inutiliter Procuraret expensas. am ad iter accinctus erat, et

fatigaverat multos, quum ipsum fama vulgante didicit in ormanniam redisse incertum an dignus haberetur qui litteris deberet aut nunci praemoneri Fortasse ecclesiae negotium adeo humile est, ut non nisi de latere et ex accidenti tractari debeat, et transcurrentibus tangi potius quam expleri. Sed quicumque Personas quae Plurimum laesae sunt, despicit, causam meminerit esse Christi, qui comprimit elationes maris, et pro arbitrio suo potestatum dispensat habenas. Ipse Cantuar ecclesiae Patronus est, et inspirabit

animo domini regis, ut divinitus indultam sibi licentiam moderetur, nec eam quae satis et supra et contrasas et modum gratis amicta est, et tam ipsum quam antecessores suos tanquam Pia mater Promovit, aluit,

et protexit, inligat amplius Sapientior enim est, quam ut salutis suae dispendium et filii sui perniciem

Procuret, neque nos ignari sumus quid nuncii sui quaesierint ab apostolica sede vel obtinuerint. Cessent minae, quoniam ecclesia Dei per misericordiam ejus in portu navigat, nec est a strata publica, quam Christus ostendit, recedendum, praesertim his qui in tanta acerbitate exilii tam patenter experti sunt misericordiam Dei. Oscula promittitis et amplexus, si morem geramus homini, et is qui sorma Christianorum est audivit a tentatore meo omnia tibi dabo, si caden adoraveris me. Ipse lidicet causam suam, et dominum regem Perducat ad veniam, qui malignantium consiliis impulsus, innatae benignitatis quam habere consueVerat,

249쪽

230 aoANNIS ARESBERIENSIS A. D. nimis oblitus est et, dum inimicis ecclesiae vehementius cessit, speciem induit inimici. Nec dubito quin ipso sibi dum haec gereret displiceret, sed quasi

invitus insipientium clamoribus agitabatur, et trahebatur uniculis impiorum. Adjicitis ut dominus

Cantuar occurrat nominato superius episcopo et archidiac. Cantuar quasi illum recepturus sit nedum ei occursurus, quem ipse solemni anathemate condemnavit, sententiamque in eum latam confirmavit apostolica sedes. Utique mirum ducit quod ei praefatus Sagiensis et alii venerabiles viri praelati ecclesiarum

citra absolutionem communicant, quod a se sciunt in districto examine requirendum et fortasse in ecclesia praesenti non dabitur oblivioni Certo tamen certius eat, quod tam episcopum Londoniensem, et ante nominatum archidiaconum dominus Cantuariensis paterna pietate recipiet, et consolabitur, ex quo se filios exhibuerint et omnes excommunicatos, quos absolvi

licitum est, viam fidei ingredientes sincerae caritatis brachiis amplexabitur. Quid multa Νihil est, dummodo conditio ecclesiae non laedatur, quod non sit ad voluntatem domini regis paratus implere, si gratiam

ejus sibi et suis plene senserit resormatam. Vos autem de caetero negotiamini cautius, et absolutione quaesita diligentius, excommunicatorum participationem studiosius evitetis, nisi ab ecclesia velitis excludicitius, et cum eis anathematis recipere Portionem. Sane Praecedens ruina os cautiores reddidisse debuerat, eritque sequentis gravior reparatio, si, quod absit, post commonitiones et pericula toties instructa discretio non declinaverit casum optata salute vos

impertiar, quum licuerit.

250쪽

gancta Cantuariensi Meria congregati unt, et piam sapiunt unitatem proscriptorum minimus Ioannes de Saresb. semper coram facie aua feliciter

ambulare.

AEQUUM est, dilectissimi, me de vestris gaudere profectibus, anxiari periculis, damnis et injuriis compata, et, quantum Christiano licet, si sorte quod absit immineat exanimari desectu Lugere siquidem parum est, quod etiam in hostium occasu justos pie secisse recolimus, quum caritatis virtus extincta Spiritus sancti

Protestetur occasum. Cujus funus non est persun toriis lachrymis, non est gemitu, aut dolore momentaneo Persequendum : sed vita per Poenitentiam et fructum honorum operum instantius reparanda. ec

moveat si Spiritum sanctum, qui proculdubio immo talis Est et beata vita justorum, dictum est in aliquibus interire, quum autum audieritis dicentem, Spiritum nolite extinguere, prophetias nolite Spernere. Et utinam efficialiter audissetis, quod ut sapiens meminit, non auditores verbi, sed actores justi sunt apud Deum. eque haec in suggillationem omnium vestrum dicta credantur, quia Spiritus sanctus testis est, quod ex caritate potius quam ille solus inspirat qui caritas est, prolata sunt, quam in alicujus injuriam Christiani. Licet aliquos de numero vestrum pro injuria Spiritus et fraternae caritatis exterminio jure et

merito ne Pereant, sed salubriter confundantur, crediderim arguendos Evolvat unusquisque et relegat Pr

priae conscientiae librum in ambiguis, si qua sunt, interpretem quaerat et invocet Spiritum, sanctum, qui docet

SEARCH

MENU NAVIGATION