Historia rerum memorabilium in orbe gestarum, ab anno mundi usque ad annum Christi 1125. Quam ordine chronologico ex optimis scriptoribus compendiose digessit, Timannus Geeselius, m. d. Tomus primus secundus

발행: 1661년

분량: 836페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

ct necis eripuerit Pilatus: ubi arito diruta urbe Hieroso tuorum sintdrium amplius non erit,nam ante ablatum septrii renire debuit, secundum Iacobi

praedictionem, Myas:imo Oapud ipsos Iudaeos opinio erat recepta,circa illa tempora instare Messa adrentum idque vicinas apud gentes Pulgatum eras. Dico autem circa illa tempora, quia cum desivitum tempus ignoraretur,non Ionge tamen a rero tempore aberrarit coniectura Uinc Baptista interrogatur an ipse fit Messas ; ct populus con pectis Iesu miraculis statim dubitare incipit, an non fit ille ipse qui exspectabatur. Hinc quoque factum ut Nerodeni Magnum quidam esse Mesiam interpretarentur: mox Theudam, Iudam Gauloniten, ct postea Barchochebant. Iudeorum certe animos, in terris agente Iesu, arrectosfuisse exspectatione Mesa, eumque rumorem ad Samaritas etiam manasse, aflim nos docet Euangelii historia: ita ut frustra M. die alium exspectem Meyiam Iudaei. De Christi morte ct resurrectione vide Josephum Antiquit. lib. I S. cap. q. quem locum citant Euseb. Eccles.liis . lib. i.cap. ir. Hieronym. in Chroni c. ct alii: sed quidam hunc locum ab Iudaeis abrasium dicunt, Iudaei a Christianis insertum volunt. Tempus venturi Mesia quam manifesti Fime etiam demonstrat Propheta Daniel, quando persuas preces obtinuit a Deo missonem angeli Gabrielis(qui etiam nati ritatem Christi adnunciarii B. Virgini per quemDanieli numeratis annis indicatur non tantum adrentus Megiae,sed O eiusdem mors, O templi urbi que Hieroso initana excidium aternum. En rerba angeli Danielis y et . Septuaginta hebdomades, ( ys anni abbreviatae, sunt super populum tuum , & super urbem sanctam tuam , siam breri prr Esdram ct Nehemiam aedificandam, ut consumatur Uviatur praevaricatio, ut sinem accipiat peccatum , ut deleatur

iniquitas , ut adducatur justitia sempiterna, (Chrictus ut impleat ut visio & Prophetia, & ungatur sanctus sanctorum, id est,ut sanctissmus Dominus stat Messias, Christus, id est unctus. Nota: Hebdomas, id est,

septenarius, aliquando est numerus dierum, aliquando annorum, ut 8 erant septem hebdomades, id est, quadraginta novem anni ante jubi laeum. sic & hic capitur, uti omnesHebraei, Graeci,At Latini consentiunt. Corn. a Lapide. Sequenti versus loquitur angelus, scito ergo Scanimadverte. Ab exitu sermonis, iis sti ut iterum aedificetur

Jerusalem usque ad Christum ducem,hebdomades septem & hebdi mades sexaginta duae erunt,& rursum idificabatur platea & muri in

o angustia

102쪽

angustia temporum. sciam conpenienter haec omnia in Christum ct

tempus adpentus ejusdem quadrent, res caecus ridet, nam anni gyo. a te pure hujus Edicti deserunt circa tempora Christi. Vtrum autem hoc edictum fuerit C ri aut Darii aut Artaxerxis auctores dissutant. Vide Masigerum lib. C. de emendatione temporum, O Iunium ad hunc locum: item Bucholcerum, Iac. Capellum historia sacra ct exotica, Correre a Lapide in hunc locum, natem Pet. Molinato alios. Sic pergit angelus Galatet apud Danielem: Et post hebdomadas sexaginta duas occidetur Chritius, de non erit ejus populus, qui eum negaturus est. Et civitatem &sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, ( exercitus Romanus cum Tito & finis erit vastitas, & post finem belli statuta desolatio in perpetuum. Est hic locus illustris, inquit a Lapide , de adventu Messiae, cujus hic ortus, baptismus, passio & mors per annos singulos praecish consignatur: imo & everso urbis,& totius populi Judaici perseverans desolatio indicatur. Vide versam sequentem apud Danielem. Quocirca ex hoc loco, a , manifeste convincimtur Juda i , clareque demonstratur, jam pridem venisse, esseque Jesum Christum, quia in eo finiuntur har o hebdomades. i. inimo regni septimo, e sententia septem principum, Artaxerxes promulgat edictum, quo Esdra sacerdoti Oscriba datur potestas aedi vius templum, di cuivis Iudas facultas redeundi in pati iam, redditis multis mu- neribus, ct ex eo satis auctoritatis Esdrae conceditur ad instaurandos Hieerosolyrmorum muros, sed non diserte id hic expressit Rex, uti post hunc anno I , ut vult Capellus, cum Nehemia regis pincerna ab eodem Artaxerxedantur littera ad Asaphum custodem saltus regis, quibus iubet, ut Nele--i. miae daret ligna ad instaurandas portas ct muros templi O urbis, ita ut utrique o Esdra ct Nehemia hanc auctoritatem sine erit Artaxerxes, ct in eo inchoanda Di hebdomades Danielis,seu potius Gabrielis. A bedicto Esdrae dicto, inquit Capellus, ad Christi passionem sunt annorum hebdomades o. Christus, inquam, passus est quadringente simo nonagesimo ab hujus edicti promulgatione anno, V. C. Nisan, I . Aprilis tertio, feria sexta, resurrexit Aprilis quinto, feriaptima, in coelum ascendit Maij i , feria quinta, SpiritumSanctum in Apostolos misit Maij et , Sinan sexto, die Pentecostes, seria prima. Hic est exitus hebdomadum Danielis, quo Christus peccatum G et cohi-

103쪽

PRO LEGO MENA .

cohibuit, consumpsit, abolevit,expiavit, justitiam sempiternam adduxit, visiones & prophetias obsignavit, & unxit san una sanctorum. Vide Corn. a Lapide hunc locum Danielis prolixe ct accurate explicantem, quo Capello quampis heterodoxo, tit loquitur,hac in opinione ast putatur. alii initium huius prophetiae statuunt annum secundum Darii Nothi ab edicto eiusdem , cuius mentio sit Esdrae cap. 6. post id enim nullum aliud erat exstiturum de reaedificatione Templi: ct ab husus Darii anno secundo usque ad excisam Hierapolimam, numerant annos praecisὶ so. inseptuaginta septimanas, id est, septies septuaginta annos et Vide Scaligerum de emendat. temp. lib. vi. pag. Syy. Grotium in hunc locum. Calvisium Isagoges Chronolog. cap. gr. Vatem Molinai lib. q. cap. 28. quorum suescio anno Darii secundo ab edicto instauranda urbis hebdomades incipiunt, O in esus excidio desinunt, ct esciunt annos sua. Quicquidsit, sire ab hoc spe ab illo regum edicto numeres initium hebdomadum Danielis, praedictio circa Chrisi tempora erentum est consecuta. Nec quicquam tali possea accidit, aut accidere potuit, nec hodie ita desipiunt Iudaei, ut Barchochebam, cui omnes olim Rabbini cum idiotis adhaerebant, aut Iudam Gaulonitam, aut Theudam Galilaum verum

Mefit mfuisse amplius existiment. Instilla alia produci possent in eundem sinem testimonia, sed hac meo

proposito suscere ridibantur quare jam adducam argumenta , qua moverunt contra Christum Celsus O Porphyrius gentiles philo ubi, o Iulianus Imperator O desertor Christiana religionis, quinoinde dictus A-μctatae vir alioquin ingenio, doctrina ct eloquentia praestans. I. Inquiunt, quomodo Iesus potest esse rerus Mesilas, cum Messas sit oriundus ex tribu Iuda, ct Iesus sit ex tribu Lepi nam Maria dicitur ese cognata Elisabetha: Elisabetha autem erat comis Zachariae, qui erat ex tribu Levi. Et expres Numer. 35. prcipitur, nequis connubium contrahat extra tribum suam.

r. Duo Euaruelista Mattham ct Lucas dissentiunt in patre Ios phi: hic patrem Iosephi dicit fuisse Eli, ille Iacobum.

Multum super hoc negotio desudarunt Patres. ad primum itaque: nico judicio dicendum est,mandatum illud Numer. a G. 6. . in iis tantum locum habere, qui bareditarent bona parentum aut majorum :alioquin etiam licuit

104쪽

PRO LEGOMEN A.

comtibia inire extra tribum,ut patet in Davide,qui cum es et de tribu Iuda, duxit filiam Saulis, qui erat de tribu Bemamin; sic Ioiada ex tribu Lepiduxit Ioram ex tribu Iuda regis filiam. Ad alterum argumentum notandum es , in S. Scriptura silium dupliciter dici, natura o lege. Natura, qui ex semine patris genitus est. Lege autem dicitur filius tripliciter: vel adoptione, vel connubio, vel vindiciarum lege. adoptione, ut Mavas ct Ephraim silii Iosephi esse dicuntur filii

Iacobi, cum essent ejus nepotes: Connubio, sic in libro Ruth legitur Noemi nurus suas vocare filias: Vindiciis , quando frater defunctifratris uxorem ducit, ut ei semen excitet, atque ita illi inde natus potest drii lege vindiciarum filius patris defuncti fratris. Iosephus itaque fuit naturalis silius

Iacobi, nam diserte Matthatis dicit. si Hem,genuit Iosephum: rerumLucas(qui solum recenset genus Maria ait Iosephum fuisse quod non temerὶ, sed prudenter dicit Lucas. ex quo apparet illum non natura situm Eli fuisse, alioquin addidisset uiον , Ilium: sed rei adoptione, vel connubio, vel xindictarum lege. Lucas vero qui scripsit genealogiam Maria naturalem, eam deducit per Nathanem,etiam silium Daridis: ita ut Eli,qui ct A. citur Eliahim ct Ioachim, sit de prosapia Daridis, O fuerit pater Maria, O arus Iesu, ct sacer Iosephi, qui putabatur pater Iesu. Prater ea nisi cert. constitisset Chrisum fui e ex tribu Iuda, ac stirpe Davidis, procul dubio hoc ipsi objecissent Pharisi, nec sesilium Davidis nuncupasset Christus. Vide Maldonatu in in Matth. cap. I. Lucam Brugensem & Grotium in Luci cap. i& Vossum dissertatione de genere sesu Christi.

His adde, quod Lucas referat cap. r. p. I. Chrisium e se natiem praefide ria Cyrenio, quem Tacitus appellat Quirinium, cum anno Iuliano XI. III. U. C. DCCLi, quo natum volunt Christum, Cos. Lentulo

es Messalino, rere prasei Dria fuerit Sentius Saturninus successors uintilii rari. sed Euangelista rotat Quirinium Prianon quod sure ordinario Prases Spria esset, sed quia extraordinario jure ad descriptionem faciendam Praefectus negotio census renisset in D riam , cui adsunt Ius procul dubio fuerit Sentius Saturninus. Tertuli. l.

adversi Marcionem c. I p. autem, ut riri docti observarunt, de quavis potestate etiam maiore ct extra ordinem man

data usurpatur. Admiranda autem,est in hoc ne ditio Dei providentia, qui & natalem locum & genus filii sui multis vaticiniis

G s praedictum

105쪽

s PRO LEGO MENA . praedictum voluit testatum esse publicis tabulis: iram & infantum capita censebantur, & Jesu nomen asscriptum tabulis assirmat Justinus, Tertullianus, Chrysostomus: imo & metatorem hospitii Christo filio Dei in terras venturo,esse voluit Augustum Imperatorem , ut loquuntur duo viri magni Casaubonus O Gratias. Atque hec

de adrentu Christi stussciant.

Cum vero in restibulo Annalium Cardinalis Baronii, extra omne dubium pol historis, magnum de sceptro Iuda reperis em errorem, aliquid de eo dicendum opera pretium existima ri. 'Origines, Prillus, Niero mus, Epiphanius, Augustinus O plurimi alii

Patres vaticinio Iacobi, Genesi cap. s. promitti Iudais de tribu Iuda, perpetuam quandam Regumsuccesionem, que ad tempora Messa credi

derunt, sed magnis illis riris, qui praecipue ea qua sumst ei, O bene instituta rita inquisiperunt, facile ille error condonandus est. Verum cum Q. Ium errorem etiam tueri conetur illustrisimis Baronius, quem tam acerbhexprobrabat Christianis Iulianus ille apostata, non potui non ad ejusdem rationes paucis respondere; idque in re sane magni momenti, tam ad illustrandam temporum doctrinam , quam ad Christiana s ei firmamentum

contra Iudaeos, Iulianum, omnesque Gextiles stabiliendum. Laronius in initio apparatus ad annales suos Ecclesiasticos, statuitsce tram de tribu Iuda ta domo Daridis continuatum per Zorobabelem bomnes tia onaos, licet Levitas ,ad Uerodem, foedere nuptiarum cum tribu Iuda, ita ut manserit sceptrum Iuda in Asamonais seu Ha ovain ex linea sueminina ct origine materna quod probat, quia nullo asio jure Leviticae tribui licitum fuisseti una cum Sacerdotio absque tyrannidis labe adsciscere sibi Regnum. Nistoriam ipsam breviter o

dine deducam, ut luce clarius reritas pateat. Primus de tribu Iuda Rex fuit David secundus Salomon, sed omnium tribuum, id est, Rexliebrorum,

ut etiam pauli, ante dictum. , Pos Salomonem Regno scisso per Nieroboam, Roboam Salomonis Flius factus est Rex Iudaeorum, O ea regio dicta est Iudaea. Norum regum post Roboamum poliremus fuit Sedecias. Cum eo populus Iudaicus ab Nabuchodonosore Persia rege abductus est in Chal- deam: qui postea sub Ciro primo Cyriorum Moxarcha cum Sacerdote I siua a Zorobatele reductus est in Palaestinam , seu potius Iudaeam. Per eos, exhortantibus Anao ct Zaccharta Prophetis , secundum extruitur templuma

106쪽

PROLnco MENA . si plum, sed non quale prius mandato Dei per Salomon . Sequitur Zorobabelem diu post, magno cum comitatu Bablone Esdra Sacerdos , Opaul. post Esdram Nehemias. Post templi urii que restaurationem (quod tempus a reditu per Zorobabelem annos continet sere i T. ex Levitica gente ( repeto rerba nai, quam ris ante citati , propter histori. atrocitatem primum Pontifices rebus gerundis praefuerunt , nullo Principis aut Regis nomine assumpto. Apud hos omnis gratia, potentia & divitiae erant, aut ubi illi volebant: caeteri vulgus erant, sine honore, sine auctoritate. Itaque tanti muneris decus non mediocribus consiliis appetiverunt, qui Levitae modo essent: quidam per vim , plures fraudibus fallaciisque, ac pauci vela vi 1 illac nitebantur. Nihil tuta

pius excogitari potest, quam quod post Eliasibi pontificis mortem duo filii fecere. Nam & Jesus summum Sacerdotium ope Bogassducis Barbari per nefas fratri Ianni ereptum ibat, qui rite illud atquc ex lege acceperat: & Iannes ut acceptum retineret majus flagitium in se admisit. Illum enim ipsum Iesum in templo numinis, atque inter religiones manu sua obtruncavit, fratrisque sanguine respersit aras. Ianni non multo post successit Jaddus, ille quicum Alexander M. Deo Israelis sacrificavi te Atque hujus Pontificatum rursus Manasses frater sperabat, sedis Manasses cum contra legis edictum Sanaballelae filiam, mulierem peregrinam in matrimonio haberet, orta hinc populi seditione , intellexit, aut solvendam sibi affinitatem soceri potentissimi , aut hercle, quod secundum erat, amittendam spem esse sum m i Sacerdotii. Hic cum diu anxiam

mentem in varias partes egisset, tandem communicatis cum socero

consiliis facinus nobile concepit, quod omnis posteritas loquitur, sed nulla probat. Templum enim aedificare in Garietin monte Samariae altissimo destinavit, ejusque rei potestatem mox ab Alexandro per Sanaballelen accepit; ita qui Ierosolymae fungi amplissima dignitate propter violatam legem nequibat, in adulterino templo saltem quo poterat pacto coelum se putavit attingere. En cornequissimi hominis, in quo tu dubites, ambitio major an impietas suerit. Et tamen exile hoc videtur, praeut alia sunt quae Onias quartus fecit cupidine dominationis. Is Pontifex factus, cum se impam

Hebraeor. I. I. c. io

107쪽

PRO LEGO MENA .

rem Iasonis factioni cerneret, in gratiam Antiochi Epiphanis, quod illo defensore indigebat, leges Mosaicas ejuravit: pro quibus religiones & ritus accepit Graecorum. Tiam &, ne circumcisionis notas in corpore gereret, praeputium arte Medica paravit, sitisque omnibus ut idem facerent auctor fuit. Demum Antiochi Epiphanis impietas, ministro hoc pontifice, omnia Judaeorum instituta pervertit. Et jam nihil prisci integrique moris supererat, cum Matthias Idasmonaeus, magnus rerum restaurator, armis sumptis, leges

suas Iudaeis reddidit, remque publicam principis nomine sub imperium accepit. Mortuo illo principatum Iudas gessit, is qui Machabaeus dictus est: sed vis tamen magna auctoritasque in Pontifice fuit. Quare Antiochus Eupator postea Ierosolymam dolo ingre sus, cum Oniae dissideret, quod ex illo pendere populum & rerum momenta cerneret, Pontificem in loco ejus Alcimum fecit, sed is sacrum honorem ubi adeptus esset, lora e pravior fuit. statim enim ad Demetrium Seleuci filium transiit, Principemque Iudam, quem

ferre imperitantem nequibat, criminatus apud Regem est. Inquie ta in se res impietas: nunquam uno scelere contenta fuit. Igitur Bacchidem regium praefectum cum armata manu adversus patriam adduxit: reversoque illo, re infecta, ad regem copias militares, quas a Bacchide acceperat, concursu hominum sceleratorum auxit.

Omnes undique parricidae, sacrilegi, adulteri, quos flagitium consciusque animus exagitabat, ad Alcimum venere, & ipse blanditiis, alloquio, largitione omnium ossicia provocabat. Ad extremum praeclarus hic pontifex muros etiam bractuarii, qui a vatibus atque Has monaeis erant aedificati, diruere paravit, ut hoc quoque ad ejus

laudes accederet: sed talia agentem ac meditantem mors occupa

vit , constitutusque in ejus locum Pontifex a populo Iudas est, qui omnium primus summum sacerdotium una cum principatu gessit Hoc idem poli eum Jonathan, Simon & Iannes fecere, donec Aristobulus, posto principis nomine, regem se tulit. Ita tandem post Sedeciam extinctum reges iterum Iuvaea accepit, sed Levitas utique, quorum ut imus bos crudelia Hasemonaorum inter se odia. Antragonus fuit. Illo pulso occisoque,regnum Herodes tenuit, quod ante a Romanis acceperat: homo non, hercle, regii stirpe, neque Sacerdotali

108쪽

PRO LEGO MENA . sTcerdotali familia ortus, sed de Idumaeorum gente insititius Judaeus. Non enim Idumaei veri Judaei erant, sed habiti modq appellatique

Judaei sunt, ex qua tempestate eos Hyrcanus religionem ceremoniasque suscipere veri numinis coegit. Celebrata est Sameae vaticinatio, qui Herodem Judaeis regem datum iri, sed in poenam pestemque multo ante praedixerat. Nequis profecto aliter cecidit: stati in enim Idumaeus ille Aristibulum Pontificem admodum adolescentem , mox Hyrcanum ex Parthis allectum, postremo quidquid de Hasmonaeorum sanguine supererat, extinxit sustulitque. Neque melius actum cum o senibus est, qur assessores magni concilii erant, quod Sanhedrin appellitant. Ita submotis omnibus unde metus aut periculum erat, paulatim insurgere atque ex magno imperio usurpare licentiam coepit. Patria cnim Jud torum instituta mutavit, nova invexit, multa contra leges fecit. At- Sceptrum tique hunc in modum post reditum Judaeorum ex Babylone, imperium ii tenucre, quorum id minime fuit. Primo pontifices, mox Principes Hasmonaei Levitae, dein Reges ex eadem tribu, ac tandem Herodes Idumaeus natione, religione Judaeus ; sub quo natus Messias de tribu Juda, ex familia Davidis prius. Hactenus Cu

nausis

Diversos secundum Cascibonum in hac historia committit errores illusi inius Baranius. Primae quod Nasmonaos ex materna origine faciat Ilidos, id est, Iuga posteros, cum uxor transeat in maritifamiliam, non contra. Et quis unquam probabit omnes hos Uasmonaeos duxi te uxores de tribu

Iuda ct familia Darita, de propria nunquam'Secundb: nullo alio jure hoc illis luitum fuisset, inquit Baronius, absque labe vrannidis; sed quis ex

praedictis non ridet non tantum crudelem, sed O impiam in ipsis Pontificibus i rannidem I Terii. : alienigenam ct Gentilem vocat Herodem, cum fuerit natione Idumaeus, religione Iudaeus prosel,tus. Idumat autem dicti sunt ab Edom (quo nomine etiam vocatus est Esausius Isaaci, frater Iacobi qui ab Imrcana ricti, coacti sunt suscipere religionem Iudaeorum Iosepho lib. I s. cap. i . suarib, II rodem Antipam dicit Regem rasse Iudaerum podremum, cum issuerit agrippa Aristobulifilius, Eeredis nepos, cui Claudius Imperator integrum Ηerodis regnum concest.

Post huncinna Siria addita reges habere desiit. Ioseph.lib. 1'.cap. H Idem

109쪽

puagia pro

s 8 PROL EGOMEN A. Idem Baronius in suo appareatu ad annales, ut contra paganos Christia pentum probet, producit Pamandrion Tri egisti, I daspen, Sibillas: sed cum Uermes multis sit suspectus,ct forte a Christiano quodam Phila bpho scriptus, aut auctui ct interpolatus, ct de Bisaspe pauca supersint: de Sibilis animi gratia aliquid cen ut disserendum. Quarum vaticiniis quantum pis non indigeamus C ristiani ( Asiciunt ea qua in Veteri Testamento multa ct dilucida satis propter dipersas tamen de earum praes-giis opiniones, paucis quadam examinanda subiiciam. Plurimi antiqui Philosophi, Poeta, O quaedam etiam Sibila multa apposit=satis de Deo uno ejusque attributis loquuntur ; nec mirum: viderant enim multi eorum Mosen ct Prophetas: quorum plurimi Gracis Poetis, phi Iosephis, O historicis fuere priares: Bellum enim Trojanum morte M posterius est annis et i, scriptores Graci bello Trojano posteriores annis 3 oo ct amplius. Quid de numero ct Patria Sibilarnm, item de venditione librorum Sibilinorum per petulam, nunquam postea visam, Tarquinio Prisco autSuperbo Romanorum regibus facta , quid de Decem Piris librorum custodibus, O de combustis iisdem cum Capitolio tempore 'Ita, quid de congestis denub aliis per rarios Graecia, Italia ct Africa regiones Dion ius Ualicarnaseus, Varro, Cicero, Plinius, Suetonius, Tacitus, A. Gellius O alii scribant, nihil dicam: nam ea omnia tam sunt direr se, ut nihil certi de suis Si bilis Ethnicos statuisse certum sit. Pauca tantum proferre iuvat, qua Cuniaea rates apud Maronem de Christi adpentu, O de religione Chri iana nobis reliquerit.

In primit ira Ecclesia, ad propagandam Chiistisdem, Sibilarum ver

bus a persus Ethnicos saepe utebantur Christiani; ut Iustinus insermone ad Gentes exhortatorio, Athenagoras,Theophilus, Irenaeus, Clemens Alexand. in propemptico Oc. Firmianui Lactantius tib. q. cap. I Pusique ad cap. I p. ita etiam ut eos Sibillinos, testante Origine, rocaxerint Ethnici, O ab

iisdem persus illos Fctas ct compositos dixerint. Acrostichen de IesuChri Dei filio Serratore vide apud Eusebium lib. q. de vita Constantini in ejuseridem oratione ad Sanctos, ct apud B. Augustinum de Civit. Dei lib. 18. cap. et s. Eusebius, aut Constantivus apud Eusebium, dicit Ciceronem illam acroslichen in Latinum conpertisse sermonem : cum interim apud Ciceronem lib. r. de Dirinatione, tantum acrollichis a Sibilafactasat mentio,

110쪽

P R .o L r et o M E Nd sed e remium additione aut transatione, aut argumenti eorundem ex-2 licatione: nam illa scripta qua ipse habebat, facta demum sunt post natum

, Christum, a quo imposiore, incertum: Cicero ver. refutat multis rationia bus Sibilarum at Ioritatem, O iis furorem obiicit, ct quae sapiens noni videt, inquit, ea videbit insanus, & is qui sensus humanos amisit divinos assecutus est Apud Augustin. loco dicto acromichen Sibila, paulo breriorem inpenies, cui sidem satis certam tribuere ridetur, cum tamen eiusdem libri cap. g . dicat idem Augustinus posse videri eiusmodi, prophetias a Christianis confictas. Cum vero in his acrostichis, tam clara O, ampla Christi pradictio inveniatar et mirantur multi istius paticinii apudi Gentiles dilucidiora fere indicia, quam ultibi in Veteri Testamento, apud , Davidem, Esaiam, aut alios Prophetas. Ego credo ilia facta a Chrii frianis, maiore telo quam reritate, per pias fraudes O mendacia osciosa, ut Ioquuntur, Christianis etiam subindὲ usitata, pessimo sine exemplo: nam i veritas nunquam nititur mendacio, per se satis Firma. Exempla videre li- cet in clemente Alexandrino ct Eusebio. Ipse etiam Lactantius lib. r. cap. I . probare conatur versus Sibylla de Christi miraculis a se citatos, i auctoreitate Ciceronis O Varronis, cum illi Sibiliarum quidem memine- rint, sed negU de Christo. Sequuntur hunc errorem , hanc fabulam muIt

Hii. Et certe,ut plurima ex illis (Sibyllarum oraculis post Christum

scripta esse credam , triplici caussa moveor, inquit Ioannes Opsvatis in praefatione ad oracula Sibitina . Quem vide loco citato. Gelasius Papa cum Concilio Romano anno Christi gyr, enumerat S rejicit multos li- Chelubum bros , sub nomine Iesu Christri, Apostolorum aliorumque Sanctorum scrip - tam. tima. tor , tanquam apocyphose horum in censum oracula etiam refert Sibilui

mus praedictiones aliquot in scriptis Gentilium repertas, in quibus nulla fraus Christianarum adesse potest. Cicero lib. r. de dirinatione refert interpretem quendam librorum Sibilinorum suasisse Senatui Romano . Iulium Caserem, quem repera Regem habebant, etiam appellansum Regem, quia in dictis libris hac continebantur verba: habendum esse regem, si sal vi esse vellemus. sed Cicero ibidem hac tanquam mera commenta re

fuat O rejicit. Tacitus historiar. lib. Persuasio, inquit, pluribus

inerat, antiquis Sacerdotum litteris contineri, eo ipso tempore fo

SEARCH

MENU NAVIGATION