Historia rerum memorabilium in orbe gestarum, ab anno mundi usque ad annum Christi 1125. Quam ordine chronologico ex optimis scriptoribus compendiose digessit, Timannus Geeselius, m. d. Tomus primus secundus

발행: 1661년

분량: 836페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

SYNOPs Is V. T. ERE UIAlcimum fecit. sed is, sacrum honorem ubi adeptus esset , longe pravior fuit. statim enim ad Demetrium, heleuci Epiphanis stauissilium transiit, principemque Iudam, quem ferre imperitantem nequibat, criminatus apud Regem est. In quieta in se res est impietas, nunquam uno scelere contenta fuit. Igitur Bacchidem regium praefectum cum armata manu adversus patriam adduxit et reversoque illore infecta ad regem, copias militares quas a Ba chide acceperat, concursu hominum sceleratorum auxit. Omnes undique parricidae, sacrilegi, adulteri, quos flagitium consciusque animus exagitabat ad Alcimum venere, & ipse blanditiis, alloquiis, largitione omnium ossicia provocabat. Ad extremum praeclarus hic ponti sex muros etiam sanctuarii, qui a vatibus atque Hasidaeis e rant aedificati, diruere paravit: ut hoc quoque ad ejus laudes a cederet. sed talia meditantem mors occupavit. Judas, Alcimo mortuo, a populo constitutus est Pontifex, qui omnium primus summum Sacerdotium una cum principatu gessest. Is post multas victorias templum purgavit, verum Dei cultum, qui annis tribus erat intermissus, & rem Iudaicam restituit.

Idem missis Romam legatis , foedus cum Romanis iniit. Iudae successit Ionathan , fratris praeclarus sectator , & in imperio& in pontificatu . Hujus tempore Onias filius Oniae quarti seu Menelai pontificis maximi, consensu Ptolomaei & Cle patrae Leontopoli in AEgypto in praefectura Heliopolitan 1 co didit templum Hierosolymitano propemodum simile et sed contra leges Mosaicas. Eodem tempore ortae sunt sectae tres apud Iudaeos, nimirum Pharisaei, Essaei, & Saducaei. quorum opiniones vide apud Iosephum. Tertius Mathathiae filius nomine Simon fratrum non degener successor, inito cum Demetrio foedere immunitatem Iudaeorum ab eo nactus est: Gapam & arcem Hierosolymi tanam expugnavit, muniit, & deinceps habitavit. 'Simoni succedit filius Ioannes, Hyrcanus cognomento; qui omnes principes, summi Sacerdotes, & Idasmonaei fuerinit. hic post praeclaros suos majores longe lateque ditionis suae fines prothlit , diversa oppida expugnavit, & in his Garirin Samaritanorum , ubi templum eorum conditum ante annos ducentos , tempore

72쪽

Alexandri Magni, subvertit. Idumaeos bello subactos ritus Iudaicos

cum circumcisione coegit accipere. regnavit annos 3 I.

Ioanni patri substituitur filius Aristobulus, qui primus pedo eat ly.pastorali addidit diadema regium. Homo execrandus & impius, nam matrem & Antigonum minimum fratrem sustulit, reliquos

tres in vinculis habuit. mortuo ejus uxor Salome, seu Alexandra, Alexandrum, unum ex tribus mariti fratribus regni & otia uis conjurii sui compotem fecit; qui fratrum alterum occidit, al- v. C, oso.terum vita privata vivere permisit: homo crudelinimus, qui annis sex non minus quam quinquaginta millia Iudaeorum interem cap. et r. init, imo uno tempore octingentos Iudaeorum optimates cruciastixit: rexit nihilominus annos septem supra viginti. Ex Iexandra duos suscepit filios, Hyrcanum pacis & otii, & Aristobulum, belli & regni cupidiorem. Uxori regni administrat o-. 'raph,

nem testamento reliquit, pro cujus arbitrio Hyrcano pontificatus datus est. Aristobulus privatus vixit. Imperarit Alexandra annos novem , qua mortua , noxia libertati Iudaicae inter duos fratres bella sunt gesta. Nam victus ab Aristobulo Hyrcanus, My cANH. consilio Antipatri Idumaei, confugit ad Pomptium bello Mithridatico occupatum, qui hanc Iudaeam invadendi occasionem non neglexit; sed avidus, more Romanis assueto, arripuit. Properans

cum exercitu versus Hierosolymam, urbem expugnavit, templum Prima Iu- ingressus est, sed sacrum templi thesaurum non attigit et quem ta- eram .

men paulo post abstulit M. Crassus, Syriae Proconsul. Aristobulum Hyrcani fratrem vinctum Romam abduxit, una cum Alexan- dro & Antigono filiis & totidem filiabus. Hyrcano jus pontificatus restituit. Julius Caesar postea Judaeae praeposuit Antipatrum procu- erum. In ratorem, Herodis patrem, hominem pecuniosum, idque sub potestate Praetoris seu Proconsulis Syriae. Alexander filius Antiochiae jussu Pompei securi, Aristobulus pater Romae per Pompei fautores

veneno sublatus est. Anno ab V. C. Tos. Antigonus, Aristobuli alter filius ad Parthos confugerat , quos Oricorumus. pacto mille talentorum in Iudiam acci vina quibus capta est urbs,& 'cum cI Hyrcanus Pontifex maximus Antigoni patruus, qui auribus A. murilatus, ne ad Sacerdotium rediret,ab iisdem eli abductus.

73쪽

Id. i. c. 16.

c. II. l. 6. e. ris

A. Iuliano si mit 3.

Herodea Antipatri procuratorisJudaeae filius a ParthisAntigonoque fugatus, Romam venit,ubi per Antonium &Oct avium a Senatu precario Rex renuntiatus est annos uliano sexto. Haec est prima regni Herodiani tra. Paullo post inJudiam reversus Sosii opera urbem& A ntigonum capit, qui postea, i ii itinctu ejusdem virgis caesus,securi perciuitur. Hqc est altera regni Herodis ira,triennio priore ponsterior, Julianus annus nonus, Urbis et iis.Agrippa di Gallo CossSic Hasmoneorum imperium, & stirpe & pontificat illustre, ut inquit Josephus,post annum centesimum vigesimum sextum finem habuit. Pulso ergo occisoque Antigono, Hasmonaeorum rege novis mo, (inquit mus regnum tenuit Herodes,homo ini,herile, regia, stirpe,neq; Sacerdotali familia ortus, sed de Idumtorum gente ro selytus instituis Judaeus. Non enim Idumaei veri erant Judaei, sed habiti modo appellatique sunt Judaei, ex qua tempestate eos Hyrcannus religiones ceremoniasque suscipere veri numinis coegit. dile, bene de populoJudaico mereri videretur,Hierosolymis templum integro construit,mille plaustra, que lapides adveherent, parat, detrem millia artificum,mille Sacerdotes structurae peritos rister reliquos operarios eligit: & sublatis veteribus fundamentis, magni sit tibus nova jecit. I cIam M. Celebrata esti ames vati; ipatis,qui Herodem Iudaeis regem datum iri, sed in poenam pestemque multo ante praedixerat: neque profecto aliter cecidit: statim enim ille Idumaeis, Aristobulum admodum suvenem,mox P rcanum ex Parthis allectum, de postmodum Mariam nem uxorem nusque matremi Alexandram, de liberos Alexandrum &Aristobulam, pr clarae ua' dolis adolescentes, & quicquid de Hasmonaeo in sanguine super irat, homo crudelis re ambitiosus extinxit sustulitque, paucis anici obitum annis; & eodem sed tempore , quo Christus verusiMx Iudaeorum, mitis talium iri a gia stirpe Davidis ortus,in salutem g*neris humani natus est Beri emi in Itala, quod omnei sere veterii Testamenti Prophetae duruntea prinixerant, se prycipue magnus, nobilis & Euangeliauxille Propheta Esuas: Ara. 3sqq. secundum Calvi si uni sed Chronologora magna hie est diss-o.Hoc pri denu& secundum mundi tempus ,voraturire Au b susequens, is

74쪽

i P. Cunaeus Rei p. Hebraicae M. t. cap. p.

est de raritarum regimine.

Dissensione tribuum pria,cum a Iudaeis divortium caetera gens Israelitarum fecisset , relictis urbibus, quas inter Israelitas habebant, Lerita eam partam ample i sunt, quae patrio more integra , incorruptaque religionum solennia tenuit. Sed ut nihil perpetuum est , tandem post Babyloniense exilium, cum extructum templum secundum temptrumum iniquitas, bellorumque aestus quadam fati lege caussam deposuit ad aliud schema. Primo enim pontificatum maximum gere c. ii ex Leritis ausi sunt,quibus per legem illud affectare non licuit . Ea quasi materies omnium malorum fuit: fecit enim avidos nimia felicitas: nec tam temperatae cupiditates fuere, ut xv eo, quod contigerat, desinerent. Gradus a magnis ad maj*ta factus est j & qui insperata acceperant, spe improbiore principatum assecuti sunt. Et tandem vero,quas actum ni ita qsset, regio nomine assumpto diadema capiti imposuere. Hinc insidiae inter illos,doli artesque patritiae,& nulla modestia votorum, Ex qua enim tempestate sibi pulcrum duxerunt supra rempublicam stare,qua vii illuc pervcnirent, dum pervenirent modo, nil,si pens haberum qui rarisso iam laudem, & nulli adhuc ordini concessam, con vi erant olim innocentiam et postrem b mutatis studiis, omnia promiscua habu runt, unius arrogetiae supertam /OPipio, ii i

Idem de Haeresbus sectisque sub templo secundo.

lib. E. cap. II.

Illud,hetcle, constat,non semel Iudaeona recto numinis cultu ad sacra peregrina atque adni stis Deos sese eonvetiisse, unde totqvatum conciones in eam gentani filere, qua, etiam nunc hodie amplissimis literaruin monum reticeonseeratas'. viritim iterit publicus usus. Sed rursus illud observavimus , sib posteriore templo Iudaeos, cum ab omni idololatria alienissimi erant, di verso genere vim tiosos

75쪽

tiosos suisse. Etenim ex illo tempore variis traditionibus sacri codicis, dissensionibusque de religione, deque rebus divinis sister se pugnaverunt. Quare aliud malum, non leve prosecto, ortum tunc est, sectae haeresesque. In partes enim se divisere varias homines mul E curiosi, atque uno ex errore infiniti, diversi omnes & contrarii nati sunt. Iam pridem Sadducaeorum vesana opinio permultos tenuit, esse animas, ut corpora, mortales, neque post vitam poenas aut praemia bonos malosve sequi.Et rursus Pharisti, homines supra modum factiosi, commentis suis legem divinam multo latius, quam summus Moses voluit, extenderunt. Ex quibus dehinc Esset, tertium genus orti,religionum sanctimoniam omnem, paullo magis scrupulatim ad anxias quasdam superstitiones exegerunt. Hatc dissensionum atque sectarum nomina tunc reperta demum sunt, cum vates sacri sub templo posteriore nulli essent, & idolorum cultum nesciret Iudaea natio. At ante cum prophetarum vox Palaestinam sub pri re templo personaret, idololatriam quidem secula viderunt, haereses autem, perversaeque & pugnante3 de religione sententiae nuta quam erant. Cujus rei ratio perquam probabilis edi potest. Enimvero qui tempestate vates verba cum numine commutabant, aut

alio pacto caelitus accipiebant, quae publicanda mortalium generierant,nullae disceptationes controversiaeque oriri de sacrorum curatione , deque legibus & praeceptionibus divinis poterant, propterea quod erant in medio , qui mortalium ineptas haesitationes & disputandi intemperiem resecarent. Auctoritate enim plusquam human1 armati vates, legum sacrarum atque ipsus numinis voluntatem proloquebantur. Quare qui illis auscultare recusabant, profecto , quoniam infirmitate judicii aut errore aut ignorantia labi in pravos sensus nequibant, necesse fuit ut refractarii contumacesque ferent,& excussa pietate, ad idolorum cultum desciscerent. Nihil medium erat:capes enda vatum imperia erant, aut ponenda numinis reverentia fuit. At sub templo posteriore, cum prophetas major vis affatusque divinus non ageret, omnia haec secus fuere. Quoniam enim jam nusquam erant sacrarum legum coelestiumque arcanorum consulti, in quorum verbis inesset plena fides, continuo dehinc mortales , non contenti scire quae ab illis acceperant, ardorem mentium ultra

76쪽

ultra ad rimandum omnia tulere , & suis se tenebris involvit humana imbecillitas. Quare controversias di quaestiones ex sacris literis eruere, morbus esse coepit deterioris aevi. Thalmudicorum illud est, octodecim res esse, de quibus contentio fuit inter familiam Hillelis &Sames,quas nec Helias quidem expedire possit.Profecto hoc est ad desperationem desipere. Adeo enim nodosa atque intricata commenti sunt duo illi dissidentium sectarum duces, ut nec vatem

quidem, nec coleste oraculium ferre opem potuisse autument. Accedit quod sub priore templo lex recitata duntaxat a Levitis populo est, aut etiam domi a singulis legebatur. Interpretatio magistrorum , commentatioque nulla erat. At sub posteriore oraculis cessantibus, receptum paulatim more publico est, ut verba Biblici contextus sensaque explicarentur. Ad quam rem eruditi ingenium suum advocavere. Ex quo nati disputationes sententisque contraris sunt, & cum pertinax studium pravaque ambitio accederet, sectS atque haereses extiterunt. Hactenus Cuneus, appositi ad horierna tempora.

D. Blondellus, de Sectis& Scriptis Judaeorum.

Piphanius circa annum 366. rogatus a Monachis Armeniis, ut ipsis catalogum hireseon pertexeret, non solum Philosophorum sectas recenset, sed etiam inter Iudios novas quasdam sectas comminiscitur, ut Scribarum, Narariorum, &c. Scribae enim non fuerunt secta, sed fungebantur munere interpretum legis divinae, & omnes ex Pharisaeis eligebantur. non erat ergo secta peculiaris, sed munus inter ludaeos, nec omnes Pharisaei erant scribae, sed plurimi. Neque NaEaraeorum sectae ulla

sit mentio in Sacra Scriptura, nec ulla unquam fuit, quam thmen extulisse somniat idem Epiphanius , S: sectae nomen iis

tribuit. Tres secta stante synagoga inter Judaeos fuerunt. Prima erat Sadduc orum,qui interJudeos magni Heiunt qstimati; nam fere omnes illustriores de nobiliores se isti sectae addicebant. Ananias summus

Pontifex, e quo sit mentio act.1 3.dicitur secti fuisse,adductorum, D nulla

77쪽

is D EsrCTIs ET nulla do imata communia inter Iudaeos recepta habebant, ut de prividentia Dei , resurrectione &c. Prophetas parvi faciebant, sed tamen hoc palam dicere non audebant, nam populus illos non tulisset, quia omnem religionem evertebant, hinc semper larvati fuerunt. Scelestissima fuit inter Iudaeos secta, nulla inter eos vel societas vel humanitas colebatur. Josephus etiam satetur ipsos in se truculento fuisse animo: mirum itaque non est, legis studium&pietatem eos neglexisse, cum Dei providentiam & resurrectionem mortu rum tollerent. Quis enim pietati operam dabit, qui retributionem& praemium non sperat 3 hi & iisset ire u ctari, inducebant, quemadmodum Pythagoraei. Hinc hodierni Judaei animam Esau in Dominum Jesum transmigrasse dicunt. Altera fuit secta Pharisaeorum, minus quidem scelesta, sed nimis superstitiosa i qui quidem magni faciebant Prophetas, sed multa de

suo addebant,& traditiones maiorum leaei aequabant,ac maena religione servabant: inde reprehensi a Domino, quod legem infecerint selmento suo. Nihil a magii iris doctum negligebant, sed tam acriter urgebant ac verba Dei: cum decimas solvere Levitis jussum eliset, scrupulose admodum id isti agebant umire ad mentham, anethum & cuminum , ut eis exprobrat Dominus Jesus Matth. 23. 23. quasi eiusmodi observationibus externis consisteret religio. Haec igitur vanitas hujus sectae fuit, quod sanctitatem & justitiam arrogarent non secundum legem,sed secundum traditiones majorum:&summam perfectionem ostentarent, quae tamen in nullo eli homine. Hoc quoque ex praecipuis hujus sectae criminibus fuit, quod turgerent fastu, prout Luca i8, apparet in parabola de Pharisto Deo gratiam agente, & Publicano supplicante, quem tamen Iustifica-ium magis recessisse dicit Dominus quam Pharisaeum. Praeter hic erant admodum factios & assectantes summum imperium, ut si quis aliquid machinaretur , illos in suas partes assumeret.

Epiphanius, qui sibi os oblini ab iis, qui ipsum decipiebant, patiebatur, multa ipsis insuper crimina tribuit immerito: ac primo quidem ipsos ita fatum agnoscere, ut tamen nihilominus liberum arbitrium statuerent. Nam Pharisaei dicebant homines omnia libere agere & consulto, ergo non potuerunt recipere satum Stoicum,

78쪽

sCRIPTis JUDAEORUM. a quod omnem arbutii libertatem tolliti Haec enim se mutuo evertunt. Deinde ipsos ir vel S, item aliquos annis virginitati operam dedisse: quod repugnat Euangelio, ibi enim dicitur ipsos uxoribus libellum repudii dedisse, ut mi p. tum etiam in moribus

erat Iud is uxores ducere, secundum quos illi vivebant. Praeterea quod, ne somno opprimerentur , lectulos dodrantales ex calculis - substernerent, ab utrMue parte lectuli spinas apponentes, ut si forte deciderent, statim expergeferent, atque ita, velint nolint, vigilare cogerentur. sed hoc alienum est. Postremo quod uterentur palliis muliebribus j quod repugnat legi, quae vetat ne induatur vir veste muliebri, aut contra, Deur. 2 r. s. & Pharisti gloriantur se accura- tissimos esse legis observatores: sed pro more Iudaeoruin habebant

fimbrias ad oram vestis, quas dilatabant, in quo magnam justitiae partem ponebant, prout ipsis objicit Dominus Jesus Matth. a s. s. ii tollat ut superstitio ipsorum, inculpars viis fuisse videri possunt. Tertia Essenorum secta minor quidem fuit numero, sed majore fami&severiore disciplina , Iosephus mo fuisse asserit , sed locum obi habitarent non assignavit,& tamen seorsum eos habitasse scribit. Donnulli per urbes disseminati erant,alii in agris degebant, opificiis

suis intenti in commune vivebant. nemo eorum prodibat in publicum, ne quidem in templum, quia a populo nolebant contaminari, di se reliquis sanctiores putabant: ideoque cum ipsis in templum ire nolebant, sed anathemata quaeda in miserunt, & seorsum a reliquis sacri arunt. Hinc apparet quare eorum nunquam in Evangelio

facta fuerit mentio, quia scilicet semper latebant, nec obvii fuerunt Domino Jesu& Apostolis: nec qilistionibus eum adorti sunt, quia neque ab aliis discere neque alios docere volebant: suam justitiam& sanctitatem praeserebant Euangelio, imo tantopere a consortio hominum abhorrebant, ut etiam in deliructione Hierosolymitana maxime Romanis resisterent, nec nisi vi & tormentis adacti prodirent e latebris sitis, ita ut illorum vita Monachorum nostratium vitam referret. Philo Iudaeus duo eorum genera proponit, Practicorum & Theoreticorum. Practici erant& medici, qvi noverant herbas, & maxime curabant ea, quq ad sanitatem promuuendam facerent,& attendebant ad ea quq corpori inserviunt,&

D et dici

79쪽

dis Drs ECTIS ET diti erant agri cultur*:quapropter in amoenissima vivebant regione, a meridie lacus Asphallitis, ut refert Plinius : qui non videtur inter maritales & solitarios distinxisse. Refert idem post coenam ipsos in multam noctem choros duxisse, viros a mulieribus sep ratos in alium locum secessisse. Unde refelli potest error vel rum, qui putabant haec ad Christianos pertinere , inter quos nullus

chororum erat usus. Nemo in ipsorum societatem.admittebatur,

nisi prius per triennium probatus : per annum seorsum vivere coge batur , tribuebaturque illi vestis candida & dolobella , qua terram effoderet si quando alvum exoneraret, nec ad consortium admittebatur. Anno elapso lavabatur frigida,cum ipsis tamen non comed bat,nisi triennio elapso. Postquam admissus erat, ab omni re impura& quae sordes admixtas habebat, abstinebat. imo exercitationibuet quibusdam initiabatur, a furtis, a mendaciis, a vi omnimoda, a profanis & impuris se abstenturum promittebat: qui vero ita se oblia gaverat, ne latum quidem unguem a Magistrorum doctrina sedi- Icessurum dicebat: sic etiam eorum omnia ex aequo se acturos spondebant, neque fastu elatos se fore, nec unquam potestate sua abusuros, nunquam discessuros ab observatione legis, Mlibrorum sibi ab angelis traditorum : unde probatur illos angelos coluisse: nunquam gratiam facturos iis, qui ab ipsis recesserant Qui inveniebantur crimen aliquod commisisse, statim ex eorum coetu es iciebantur: ejecti autem misere vivebant, gramen edebant: sed nonnimquam fiebat, ut miserescerent aliquorum , qui tum recipiebantur. Hac in parte sanctiores erat caeteris; sed inter se tanto fastu elati, ut vix ferendi essent. Distinguebant se inquatuor o dines: tam primi a secundis, quam tertii a secundis, & tertii a quam iis distabant: tam autem primi se supra alios extollebant, ut vix aspectu eos dignarentur. Imo si quis ex iis qui post accederent, aliquem ipsorum attigister, statim se abluebat , tanquam isto contactu

pollutus. Matrimonio etiam se non alligabant, paucos tamen ex

cipit losephus, qui uxores duxerant: tollere quidem istud volebant,

sed verentes ne prorsus interirent, aliquibus matrimonium concessum est. Uxores autem eorum per tres annos probabantur, de

probae inventae tum demum ducebantur. Imo inter eos vi ausi rioris

80쪽

scar PTI s JUDAEORUM.rioris erant vitae quidam matrimonium admittebant: dicebantur vero caelibes vivere, quia minor eorum pars se matrimonio aldixerat. Quotidie ante luce surgebant, nihil ante preces loqui debebant. usque ad horam quintam operabantur, postea novas vestes induebant: tum faciis precibus unicuique cibi ferculum apponebatur. De providentia divina recte sentiebant, sed tamen de fato aliquantulum admiscebant. Male autem sentiebant de anima, Dempe eam csse promanantem ex puro aethere, & animas e coelo migrasse,& corpori tanquam carceri alligatas esset quem errorem postea recoxit Origenes, qui dicebat animas de coelo detrusas, ob peccata quasi captivas manere in corporibus, nec ab ea servitute de poena, nisi morte sola liberari. Etiam hoc reprehensione di num est, quod in rebus leviculis de parvi momefite ponerent sanistitatem et distincti hac in parte a Sadducaeis, qui non tantum haec , sed etiam dicta Prophetarum spernc bant. Hoc etiam

erat valde ridiculum, quod si, quando convenirent, aliquis in isto conventu excreasset, aut a dextra parte sputum emisisset, statim pollutus haberetur. Ilii itaque ab udbantur nomine sanctit iis Quid enim situs corporis ad sanctitatem, si modo absit inli nestum. In observationesSabbati ridicule agebant et vetitum ipsis erat ea die alvum purgare, & si natura urgeret, vim ei faciebant : ne vasculum quidem ex uno loco in alium transferre licitum erat. Itaque desides & immoti eo die jacebant, & in his sanctitatem ponebant: itaque apparet eos plus externis illis rebus tribuisse, quam vera: sanctitati. Etiam ab omni servorum usu abstinebant, & sibi invicem serviebant, quia id viro probo indignum putabant: nullum discriment admittebant inter liberos &servos, quod pugnat cum toto Judaismo, & cum primo Christianismo; quia inter eos usus servorum vigebat. qui servus ad Euangelium vocabatur, in statu suo manebat, & dominus possessione servorum non privabatur et quod patet de Onesiphoro ex epistola ad Philemonem.' non destruxit Euangelium servitutem , sed sanctificavit, quod tamen Essent de ruebant. Sub finem paullo ante nativitatem Domini, iriter udaeos exorta est alia secta Gali. aeorum. cum enim dolerent Herodem regem essM gnumque

SEARCH

MENU NAVIGATION