Historia rerum memorabilium in orbe gestarum, ab anno mundi usque ad annum Christi 1125. Quam ordine chronologico ex optimis scriptoribus compendiose digessit, Timannus Geeselius, m. d. Tomus primus secundus

발행: 1661년

분량: 836페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

511쪽

riae acta

c. .

s8 Hrs TORIA SACRA in hoc Canone, quod ideo factum, quod a multis non legeretur: deinde quia putabant multi scriptam esse non ab Johanne Euangelista sed presbutero, qui eodem tempore Ephesi vinit. Atque ea de caussa tam sollicite ubique dicit Eusebius, hic pater citat apocat Uri

ille pater non citat, quod a multis non haberetur canonica. rosius. Vide de his plura in initio hujus historiae an. C. To. Hoc tempore obmutuit oraculum in Daphne, quae erat locus suburbanus Antiochiae, cum amoenissimo nemore, in quo templum

Apollini dicatum. Cum vero Antiocheni hoc silentium daemonistribuerent reliquiis S. Babylae martyris,olim Episcopi Antiocheni, prope illud Apollinis delubrum sepulti, Julianus iratum dicebat Deum in Antiochenos deorum contemptores: sed Juliano quaerenti ab oraculo responsum , dixit et Daphnes Iocus cadaveribus scatet , id

quod oraculum arcet. Theodoret. lib. . cap. Io. Cum vero Artemius

idolorum hostis, AEgyptique Praefectus jam senex, (qui quondam sub Constantino militans una cum aliis signum illud crucis in coelo apparentis vidisse dicitur martyrio cum a iis a Juliano Antiochiae occisus esset, ipsum Apollinis Daphnaei fanum, de in eo Jovis Olympici simulacrum conflagravit. Vide Iulianum in Mopogora, Ammianum Marcell. lib. 22. O Chrysostomum lib. contra Gentiles. Audita A rtemii mortet exandriae, Georgius Cappadox dictus , sed potius Cilix secundum Ammianum, Episcopus Alexandrinus, Catholicis exosus,& a gentilibus/ictus sanguinarius,a populo ge tili occiditur & discerpitur. De quo hoc loco quedam adjungam ex dictatis Vossi .hicGeorgius& in Catholicos ae in gentiles crudelis, his non tantum templa eripuit , sed de plebem incitavit ad destruendam aedem Dei Genii:

quare ab iisdem gentilibus occisias est. ne autem reliquiae interfecti colligerentur, & eo in loco ubi sepultae essent, sacrariurii exstruer tur in memoriam ipsius, gentiles cineres illius in mare dispers runt. sed tamen prohibere non potuerunt , ut a suis Arrianis pro martyre haberetur, & memoria illius celebraretur. Exstat hodi que templum Georgio dicatum prope Alexandriam ad mare, quod putatur in honorem hujus Georgii ab Arrianis esse exstructum. M. crates narrat hunc Georgium adyta Mithrae, cui homines sacrificare

512쪽

RT ECCLE si AsTICA su A JULIANO. sycare gentiles solebant, aperientcm de occupare volentem, ab iisdc mex Ecclesia raptum, camelo alligatum , discerptum , & cum besti combustum fuisse. Sed hodie quaeritur in Romana Ecclesia, an sit idem ille Georgius Cilix, aut Gregorius Cappadox (nam saepe in iis nominibus a scriptoribus & aliis erratur Episcopus Alexandrinus qui hodie in ea colitur, an alius quispiam 3 Qui dicunt esse eundem, his argumentis utuntur. Primo quia hic erat Cappadox &adversarius Athanasii, & a gentilibus & Catholicis pro mago habitus,qui cum diabolo commercia haberet . quod autem magicq artis fuerit peritus,probatur ex ConcilioDrio Olib. 22. Ammian. Marcelli

Atqui omnia illa conveniunt illi Gregorio, aut Georgio qui a Romana Ecclesia colitur. Et Gelasius Papa Roitianus, qui vixit iro. annis post. sublatum Gregorium, dicit eundem esse Gregorium, sed acta illius non esseide digna, qui circumferuntur, quia ab Arrianis essent conscripta et tum quod nullus alius possit adserri Georgius aut Gregorius, qui a gentilibus esset occisus. Alii qui hoc negant ita respondent: Iii vitis Phaserati, Simeonis Metaphrastis & Ioan. de Voragine mentionem quidem fieri Gregorii, sed eam partem esse corruptam ae proinde ab opere separan dam: quod ab Arrianis in unius vitam sunt congeli, , quae ad duos persinent. praeterea dicunt alium quendam fuisse Gregorium an .egos. sub Diocletiano aut Maxentio, atque eum etiam ab his

esse sublatum. Alii dicunt alium fuisse Gregorium in Perside tem- stare Daciani restis Persarum, cui et o reguli subjecti erant. Baronius dicit non esse Georgium ii sum Cappadocem ,rrianum S sanguinarium qui in Ecclesii Romana colitur, sed illum qui sub Diocletiano martyrio est affectus. Alii dicunt pro Daciano legendum esse Diocletiano, ita ut v*lint eum tempore Diocletiani vixisse. Alii putant illum Gregorium, qui in Ecclesia colitur, nunquam fuisse

sed esse symbolicum , ac symbolum esse pii & sacri Principis tui

Magistratus, Ecclesiam protegentis ab haereticis & gentilibus. singunt enim Gregorium equo in s dentem hasta tranfossum draconem in mare detrudere, ab defendendam virginem, quam draco cupiebat devorare. Per draconem hic intelligulat diabolum, qui

latet hac figura depingi, ua patet ex Eusebii lib. s. c. 3. devita

513쪽

co Hrs TORIA SACRA Constantini, per virginem vero Ecclesiam &c. Ita etiam sentit Vida Episcopus Cremonens s. Alii satentur quidem Gregorium

symbolicum esse, sed tamen volunt quendam fuisse verum Gregorium , cujus nomen invocatur & memoria quotannis celebratur, sed hie rursus redit quaestio, quis ille fuerit. Ab Eduardo tertio rege Britanniae in honorem Gregorii , ordo equestris est institutus. Qui ideo videtur esse patronus illius ordinis , quia cum nobiles viderent eum equo insidentem &c. cogit rint, non meliorem se polle patronum eligere, quam Gregorium. Eadem intentione idem fecisse videntur Amissurienses, quondam populus ferox & Martius, velut in sua Batavia loquitur Had. Junius, ut in suis cum Geldiis frequentibus bellis in coelo bellicosum haberent Stronum.. Qim autem Ioannes de Voragine, qui auream scripsit legendam,refert de voragine illa Libyae& serpente ex ea voragine prodeunte, &c. Baronius putat totum illud esse symbolicum. Etsi autem illud de Gregorio totum videatur symbolicum, tantum tamen . in animis hominum valuit, ut pro numine coleretur. Dicit enim Baptista Mantuanus Carnaclita in libro Pastoris de hoc Gregorio: Maxime bellorum rector, quem nostra juventui

Pro Marorte colit.

Denique tandem incertum adhuc est, quis ille sit Gregorius aut Georgius, cujus memoria celebratur: an sit ille symbolicus,qui est typus boni & pii principis, vel martyr, aut Episcopus Alexandrinus, vel alius. Nactenus V us. .

Cum Julianus exules Orthodoxos edicto revocasset (post dire necatum a civibus paganis Georgium Arrianorum Alexandriae Episcbpum reversus Alexandriam Athanasius synodum colligit. interfuit huic synodo Eusebius Vercellensis Episcopus cum Diacvis Luciferi Calaritani in Sardinia Episcopi, qui adierat Antiochiam ad pacandam ibi Ecclesiam , tum temporis valde turbatam. Baronius Liberium Episcopum Romanum auctorem hujus synodi Alexandrinae fuisse docere conatur , duosque eo mitas ab eo legatos Eusebium de Luciferum Episcopos praedictos , cum tamen apud neminem historicorum Ecclesiasticorum istius temporis illud inveniatur et imo Lucifer Alexandriam non venerit,

514쪽

ET ECCLE si AsTICA sus JuLIANO. qcr: ut habet in I. g. c. q. sed ejus loco duo Luciferi Diaconi, et Herennius & Agapetus, ut videre est apud Athanasium in epis . Synodali ad Antiochenos. Dicit praeterea ab Episcopo Romano confirmatam hanc synodum, cum Athanasii epistola dicat a Roma.na Ecclesia comprobatam. Praedicti Episcopi ab Imperatore Cons stantio tempore celebrati Concilii Mediolanensis in Orientem, a seu potius in AEgypti superiores Thebas, erant relegati, & in Occi et dentem cum Hilario reduces ab Italia, Gallia, Illyrico Arrianos sugant. Illi duo, Eusebius Vercellensis Episcopus in Liguria,& His latius Pictaviensis in Gallia, a Russino magnifica mundi lumina, appellantur. Russu. lib. I. cap. 3 α δ i , Socrates lib. s. cap. q. s. p. i Theodoret. lib. . cap. q. s. Soeom. lib. s. cap. o. Id.

Deduximus Eusebium exsulem ed hebis Alexandriam ad Conciliuiis Episcoporum, qui ibidem cum Athanasia ex Egypto, Arabia, , & locis vicinis erantcongregati, ad purgandam Ecclesam non sagellis, ut secerant Gregorius Cappadox,& Georgius Cilix Arriani, ed res ritatis argumentis ad persuadendam maxime comparatis, ut loq uiturGr e gorius Navianetenus. Nam non gladiis,aut faculis,aut militari manu pei ritas praedicatur, ut ipse Athanasius inquit Epistola ad solit. vitam agentes,sed suadendo ct consulendo: ct quae suadendi libertas,ct consulendi

ratis,ubi qui co tradicit pro mercede aut exilium aut mortem reportat. Imi urim multi multarum civitatum Episcopi Alexindria camathanasio OEmi sebia congregati,ingunt So Zomenus lib. s. cap.ii. decreta ConciliiNicanil confirmante Spiritum sanctum Patri ct Filio consubstantialem constien-rur, O Trinitatem nominant: quin etiam docent omnibus credendam esse

hominem, quem Deils Verbum assumpsit, ct anima ct corpore perfectum; esse: quemadmodum reteribus ct sapientitas Ecclesia Patribus placuit: preterea lapsos in heresin Episcopas cum pristimarata in Ecclesiam recisi sint, contra solitam se periorem Dirum disciplinam: qui eos non nisi Iaica communione admittebant. Ac quoniam controversia desubstantia O subsistentia Ecclesias turbabat,crebra de his vocitas contentiones disput iuvesque oriebantur. Idcirco valde sapienter, mea quidem sententia, de - cretum est, ut statim ab initio, cum de Deo esset sermo, hisce vocabulisi minim) quisequam uteretur, ( quia Umosi nomen in Sacra scriptura non re

515쪽

ct Hrs To. RIA SACR sellare , ve inopia verborum eandem personam videretur tribus appellaret sed triplici facta distinctione unamquamque separatim cogitatione complacteretur. Nam Osius Episcopus Cordubae, de quo supra, ab Imperatore Const ntino ad tumultum ab Ario contitatum sedandum misso, ut loquitur Socrates lib. cap s. dum Sabellii Uri dogma explodere cogitat,de ima id est esentia, de tam mi , id est substaηtia seu persona disceptarit; unde materia alteri contentioni suppeditata est. S. Hilarius, vir sui temporis praestantissimus, contra Arrianos disputans,dicitur lapsus in terminos Arrianos: quare inter Catholicos,quod testatur Hieronymus epist. ad Damasum, de eius ( iam ac &- proprietate ,

cum in re idem sentirent, non levis oborta est contro persia, cum tamen' contendentes inter se contrariae partes , altera alteram haresis insimularet impingens hac illi Arianismum , huic ver. illa Sabelliam um e cum alioqui revera ambae Ptholica essent, idemque sentirent. Quas quidem ade. deformes altercationes S. Sinodus , auctore Athanasio , conara

consopire atque penitus tollere; de quo sic Gregorius NaZianχenus orat. in laudem Athanasii: Quod vero in ipso Athanasio mihi mirari subit, quodque non citra damnam Hentio prateriri potest, hac praesertim tempestate, qua multa contentiones dissidiaquegignantur , hoc superioribus adjiciam: nam his quoque, qui nunc vivunt, documento esse queat hac

actio, si ipsum nota imitandum proponimus. Et paulo post: Cum essendi inclina ct tres h postasses a nobis pie dicerentur, quod alterum 'divinitatis

naturam, alterum personarum trium proprietates declaret, ac is quodam modo apud Romanos intelligerentur, caterum ob lingua illius a gustam, verborumque inopiam, Pposta ab essenna distinguere non passere

eamque ob caussam in illius locum Personarum in bissent nomen, ne trei

substantias admittere riderentur. Quid tandem contigitI inqub ibidem Gregorius, dipersa fidei speciem praebuit Ieru ilia circa racusanum contentio. vinc deinde alii Sabellii errori astipulari risi sunt, quai tres personas dicerent alii aram latatem complecti , quod reiectu potui

tres hypoliasti nomisaiante quorum utrumque pertinax contenderat stu-Hium Unxerat. Quid posteat Cum parra quadam, (ut in contentione ser soleo molestiae causa semper accederet . eo tandem res adducta es, vi perriculum esset ne orbis terrarum fines una tam dilabis a se inruem distra herentur O abrumperentur. cum beatas ille in Orere homo Dii magnu

516쪽

rT ECCLEsIAsTICA sun Juti A No. si animorum oeconomus, oculis auribusiue perciperet tam stultames Aretam ortho Desideisiectionem disemulandam ac neglige dum sibit reputarit, Ferum medicinam morbo quamprimum adfert. Quonam autem modo id facit I Vtraque parte leniter atque humaniter accersita, rer, iramque se Aenita diligenter o accuratὲ perpensa , posteaquam. concandes comperit , neque quoad doctrinam quicquam inter se disiidentei,

ira vegotium transegit, ut nominum usum ipsis concederet, rebus eoi cov- ingeren . Graeci dicebant ita ali vinar, eteist is est, inquit Augustinus de Trinitate lib. i. cap. 8. p. quod est Latine, unam essentiam, tres substantias. Et cum idem significare videantur essentia' & substantia, Latini maluerunt dicere, unam essentiam aut substantiam, tres personas. Sed ex eo rogabant Arriani, si sunt distinctae personae Parer Filius de Spiritus sanctus, quare non sunt totidem Dii Ego dico: Obeata simplicitas,qux Christum Deum in pace & cum pietate cc it. Consentiebant orynes antiqui Patres in unitate, sed non poterant eam satis commode explicare et huia nullus modus unitatis illius est in rebus humanis, qui ei conveniat. Sic illam explicare conatu ertullianus. Nunc ( Christum ex Deo prolatum didicimus Ovilationegeneratum, O idcirco Filium Dei ct Deum iactum ex unitates .ntia: nam ct Deus spiritus. Etiam cum radius exsole porrigitur,

Duia ex Areuma, sed sol erit in radio quia solis et I risus , nec separatursu pretia sed extiaitur. Ita de Spiritu Spiritus, ct de Deo Deus. Vt Ium de lumine accensum manet integra ct indefecta materia matrix, etsi plures inde traduces qualitates mutueris: ita ct quod de Deo profectui,

J, Deus est, ct Dei filius di unus ambo. Ita de Spiritu Spiritus, ct devia Deus, modulo alternum numerum gradu non statu fecitcta matrice Marcessitsed excessit, dec. Alii hanc similitudinem captui humano sic accola modarunt: Asole nobis coiri municatur lumen & calor, silem patrem constituunt, a quo lumen de lumine, tanquam lux egenitus est silius: & ut ex eodem sole & lumine producitur lar sic procedit a Patre dc Filio Spiritus sanctus; qui in figura eammae in festo Pentecostes Apostolis apparuit. Concilii Nicaeni

Patres in deitate statuebant duo, κοινι; de Uio,, ut loquitur in dictatis suis: aeui ον , nimirum deitatem seu naturam divinam; vero.

517쪽

6 His TORIA SACRA .c s,vx xv in Patre: γtrumar in filio, & est,emanati nem in Spiritu sancto. Sed quis hominum nobis enarrabit istius generationis & processionis modum re Gregorius Narianet

modum non. modo quaeri vetat , sed & silentium indicit. Unde si milia a patribus veteris Ecclesiae nori immerito de appellantur. Quare idem NaEi antenus sic loquitur quinta de Theologia: Dic tu mihi quid sit generatio, o ego dicam tibi, quid fit procesito: ut ambo insaniamus Dei secreta rimando. Magnus & sanctus B situs monet illa verba esse vitanda, quae proprie in sacra scriptura non sunt, quamvis non sint extra sensum S. scripturae. Et: Verbum hoc, quod inscriptura non invenitur, judicat potius tacendum. re, Vnde descripsisti ' inquit, ex qua doctrina I quo Propheta ' quo Apostolorum hoc rerbo unquam usus est &c. Velleiti multis subtilitatibus& decisionibus in rebus tam sublimibus, idque verbis a nobis inventis, & in Sacra scriptura non usitatis, multi patrum dissuadent. Quare Athanasius ea vocabula vocat αγυπm id est,non scripta & suspecta. Quam varii & sibi plerumque contrarii in iis explicandis sint Scholastici, unicuique apud eos videre licet. Hieronymus ipse non sine scrupulo dixit tres hypostases, quamvis alii convenientissime id fieri dicerent. Quare si de similibus quid dicendum occurrat, tutius esse putant verbis Propheticis,& Apostolicis, quam vocibus ab eruditis noviter excogitatis, uti,& longe salutarius esse Deum imitari, quam de Dei proprietat bus subtiliter disputare. Vis dicam Periculosa hic est nimia curiositas, quae nobis e Philosophiae studio fere nata est, ut loquitur Erasmus praefatione in Hilarium. Non damnaberili si ne clas, quomodo genitus sit Christus, sed non effugies exitium , nisi tu sis regenitus: non damnaberis si nescias, utrum . Spiritus a Patre proficiscentis unicum sit principium, an duo, ( quae tamen quaestio turpitct separavit duas nobiles quondam Ecclesias sed non effugies exitium, nisi curaveris producere fructus Spiri- . tus, qui sunt: charitas, Dadium, pax, lenitas, benignitis Ionitas

reret

- mitt

i ti

518쪽

tu, es, ni suetudo, imperantia. sed disputare omnes malumus,

quam bene vivere. Non absimile exemplum nuper vidit nostra moesta Batavia,cum contendentium Theologoruin reice, g re Ecclesias Pro vinci arum Foederatarum foede afflixit. Adversus quem ordines Hollandi quam- tum vis etiam frustra , simili & nunquam satis laudanda usi sunt prudentia , in sapientissimo & sanctissimo illo Decreto, ad conciliandas, fere super similibus &non necessariis in religione ortis

controversiis, nuperas inter Batavos turbas: quod divinum consilium quo fato impeditum fuerit norunt prudentes. Sed quid consi- .lii ubi inter proceres ambitio , inter ecclesiastas livor , odium & amot sui imperant Desperata res est, ubi intellectum errorem etiam pertinaciter tuemur: ubi Sacram scripturam ad affectus nostros torquemus. Est hoc pertinacia plerisique mortaliam ingemis, inquit Erasmus in praefatione in Hilarnum, ut quod semelquocunqpe casu ranunciaverint, nunquam tueri desinant, etiamsi compererint se perpe-rra pronunciasse. Primum pudor obstat, is per contentionem proficit in perticacitam, per ricacia tandem exit in rabiem: ita sit ut cum utrimque credescit pugna , utrimque veritvi amittatur. Liceat ergo mihi quorundam pace cum invissimo Philippo Melanctone precari: a Theo-l: tum rabie Iibera n omine. Concludam verbis Calvini Institui. lib. I. cap. i q. s. 3. Modum, quem prascribit Pietatis regula, tenere curae trit, ne altius quam expedit speculaudo , lectores Fideis plicitate absisti, ragentur. Et certe sum semper utiliter nos doceat spiritus; in quibis rei parum est momenti ad aedificationem, vel subliceat prorsus, vel lapi-ier tutum ct cursim attingat, nostri quoque onii e Vibenter ignorare, qua non conducunt. Et s. q. Ne longior sim, memineri us hic in tota relisaxis doctrina tenendam esse unam modestia di sobrietatis regulam, ne e rebus obscuris aliud rei loquamur, vel sentiamus, vel scire etiam appetamus, quam Deirerbo nobir fuerit traditum. Alterum, ut in lectione scriptura iis continenter querendis ac meditandis immoremur,qua ad adi- uationem pertinent: non curiositati aut rerum inutilium stadro indulgea-

Et quia Dominus non it frivolis quassionibus, sed in solida pietate, timare nominis sui, vera fiducta,sanctitatisq; osciis erudire nos voluit, in rapientia upilescamus. Quamobrem,si rite sapere relimus, relinquenda N n n

519쪽

is His To Rr A SACRA sunt nobis illa Martii, rem, qua O otiosis hominibus de angelorum va- . tura , ordinibus O multitudine , & multo magis de omnipotentis Dei proprietatibus, verbo traduntur. Scio hac cupidius a multis arripi, ct majori voluptati esse, quam qua in usu quotidiano sunt polita. Verum nisi Christi discipulos es nos piget.eam,quam ipse methodum prascripsit,sequi ne pigeat. Ita siet,ut ejus magisterio contenti a superpacuis

speculationiblis, a quibus nos revocat, non tantum ab lineamus, sed etiam abhorreamus. Et et Illa ergo nugatoria sapientia valere jussa , ex plici scriptura doctrina consideremus, qu e scire nos Dominus roluit.,Et s. 8.s mcquid de utroque quoi potest, credamus esse ex eo genere rusteriorum, quorum plena ierelatio in uisimum diem dissertur. Proinde a nimia rei iuquarendo curiositate, rei in loquendo audacia carendum meminerimus. Haec Calvinus: Quae auctoritate S. scripturae eleganter confirmantur per ordines Provinciae Trajectini, ubi hanc suis Ecclesiis praescripserunt constitutionem, articulo de Ossicio ministrorum verbi. divini: Pastores sedat. curabunt jarere fidei fundamenta rubis O majo,nis , Ioquenili in S. scriptura usitatis , servantes formam sanorum sermi, , . num, quos ab Apostolis didicerunt: Verbum Dei loquentes, non verbis quae docet sapientia humana, sed quae docet S suritus sanctus, spi rituales spiritualia comparantes: sibi care uesia verborum pugnis , ad nullam utilitatem, ad subversione Maudientium: rejuvnies subtiles speculationes, inutilas ct ineptas disputationes, stultas & in- eruditas quaestiones, scientes eas parere pugnas, & nullam aedificationem Dei, quae est per fidem: semper cogitantes praecepti finem esse, G, i s. charitatem, ex puro corde de conscieritia bona,& fide non simulata. Hic est illa coelessis sapientia,qua nos docet nosterSalvatorChristus in Evangeliis,i pistolis suis Apostoli, & tota primitiva Ecclesia.Lucifer Calaritanus etiam exsul relicto Eusebio Vercellensi, qui discesserat ad Concilium Alexandrinum, paul. post renit Antiochiam in factiones tres siccam. Nam alii erant Euliatiani , a magno illo Eustatio dicti, qui Antiochia ab Arrianis ejectus esi: alii Meletiani a Melatio, em Arrianorum consortio pollutum, quamlibet Catholicum, apersabantur im: alii denique Arriani, quibus praerat Eurotas. E. itaque cum renisset cifer Paulinum Eustalii presbieram in prete Catholica fecit Episcopu'si Ita tres in ea ur e erant Episcopi, O quinque secta. prima coefrequentior Meletiote

i l. Etate

520쪽

ET ECCLE si As Tic A sun JULIANO. si x litis adhaerebat: secunda Paullito; tertia est Apollinari rum: quarta rigidorum Eustatianorum, qui nullum agnoscebant Episcopum et quinta arrianorum , qui Episcopum habebant fuco uin. hlonden . Posea Lasibius Vercellensis eodem prosectus rara feri factum improbavit. re densus ille, qui permillum in onodo Alexandrina lapsis ad Ecclesam cum honore pristino reditum moleste ferebat s se a Catholicorum ommunione divulsit. Hinc Luciferianorum schisma initium habet. Peruv. hic pie Lector mecum obiter nota & deplora frequentem & furio- , sam Episcoporum ei Ao,H- αν, dominandi ct cottra- ruendi libidinem, quae infinitas peperit liaereses di non semel Christi Ecclesias turbavit, sed pene perdidit, Juliano caeterisque Ethni et cis Christianos deridentibus. Donatistae praesidio Juliani persequuntur Orthodoxos, ut antea Arriani imperante Constantio. -- ratus lib. c. quo tempore eriam lex a Juliano lata, ut Christiani vocarentur Galilaei. Laron. sic enim eos per contumeliam vocare solitus erat Julianus, & Christum fabri filium . Julianus in gratiam Judaeorum,&odium Christianorum cona- A. c. 363. turrestaurare templum Hierosolymitanum, sed frustra : nam metu- res globi flammarum prope fundamenta crebris insultibus erumpentes 'cire lacum,exu is aliquoties operantibus , inaccessum, hocque modo elementa destinatius repellente cessarit inceptum. Ammianus Marcellinus scriptor non Christianus, lib. 13. in initio. Historici Christiani

narrant postea visas cruces in vestibus operantium, unde multi Judaeorum convertuntur. RGn.lib. I .c. 38.3'. Philostorg. O in eum notae caris'. lib. .cap. I Socrates lib. δ .capi VI.Spe omen. lib. s. cap. ultimo. Theodor. lib. s. c. I i. ChrUU.a persus Iudasti Orat. 2.Orosius lib. T. s. Jo.Quidam ludi magister Christianus discedente ad Persas cum exercitu Juliano, a Libanio Philosopho Juliani amico & praeceptore per risum interrogatus quid ageret Fabri filius respondit: Juliano

loculum seu sandapilam sabricat. Theodoret. lib. g. cap. 2I. O 26. Lue plura apud Socrat.lib. s. cap. II. O c. I S. S Soram. l.6. c. I. ct Julianus contra Persas ductis copiis, secundo Marte aliquantum progressus, o latas pacis a Sapore Rege satis honestas conditiones stolide rejecit. Demum pari imprudentia navigiis , quae ad subsicium exercitus, secundo fiuvio comitabantur, exustis, omnique N n n et inter-

SEARCH

MENU NAVIGATION