장음표시 사용
131쪽
io 8 GR. NYSENI CONCIONEsbusdam aliis rebus, quae ex euangelio petuntur, huius
ipsius rei sentetiam explicare. Is,qui, peccato excepto, omnia nobiscum communia habuit; laborumq; & incommodorum nostrorum particeps suit; fimem peccatum no iudicauit, neque huius incommodi periculum secere recusauit; sed naturalem quandam cibi appetendi uim ostendit. Cum enim quadraginta dies i iunus fuisset, postea esuriit. Siquidem cum uoluit,occasionem naturae dedit,ut suo iungeretur munere. At tentationum auctor cum illum etiam esurire animaduertit,id ei suasit, ut lapidibus appetitu exciperet. hoc autem est a naturali cibo appetitionem auocare ad ea, quae a natura abhorrent. Dic enim ut lapides isti, inquit, panes fiat. Quid peccati agricultura admisite cursemina reiecta sunt, ut eorum cibus in nullo si pretio ecursum mi opificis danatur sapientia quasi no iis,quia bus oportet, fiugibus hominum genus alat. Etenim si lapis ad uictum accommodatior iam uidetur, certe a prouidentia&a cum,qua Deus ad hominum uitam sustentanda habet, aberrauit eius sapietia.Dic ut lapides panes fiant.Iam haec ipsa dicit iis qui a suo attentantur habitu;saepeq; dicendo suadet, ut qui eu intuentur,phnem ex lapidibus conficiant. nam cum eos,qui ad n cessarium usum pertinent, fines transilit appetitio;hoc
quid aliud est, quam consilium diaboli, qui frumenti
cibum reiicit, appetitionemque ad ea excitat, a quibus est aliena plane natura Lapidibus ii uescuntur,qui auaritiae panem apponat; luiue sibi ex rebus male partis opulentas &copiosas struunt mensas,quarum apparatus est pompa quaedam rebus ad uitae usum minime
Mecessariis exquisita, quae uulgi admirationem commoueat. nam cum necessario naturae usu commune
132쪽
DE BEATA VITA COMPARANDA. io; quid habet grauis quaedam proposita auri atque argenti uis& copia, quae ad cibum plane non pertinet Emis affectus quid est, nisi rei necessariae appetitio e et nim spiritus ut dissipata, id, cui deest, conuenienti
quodam rursus repletur additamento. Panis uero aut
alius aliquis cibus eiusmodi est, quem natura appetit Itaque si loco panis aurum aliquis ori admouet, an hic necessitati remedium asseret Ergo cum pro cibis quispiam eas res quaerit, quae ad escam non pertinent; in lapidibus is plane uersatur; utpote cum aliud natura postulet, in alia tamen re ipse operam ponat. Natura, quae fame afficitur,quasi uoce emittens,se in praesentia cibi egere clamat;oporterequbroptera rursus corpori id inferre, quod spiritus uis dilupauerit. Tu uero nat ram non exaudis; quoniam non ei das, quod ipsa petit; sed curam in eo ponis, ut in mensa maximam uim
habeas argenti; vasculariosque & caelatores quaeris, atque imaginum, quae at ento cassentur, historiam a curate inuestigas; ut & affectus & mores accurata qua-da sculptura expressi in iis c6spiciantur;ut armati hominis animi spectentur, cum gladiu is feriendi causa stringit: uulneratiq; cruciatus cernatur, cu is maerenti abiectoque animo uidetur habitu ipse plorare ac gemere; uenantisque impetus, & ferae immanitas sculpta aspiaciatur, & quaecunque alia sunt, quae homines rerum inanium cupidi studiose in iis exquirunt, quae ad mensam pertinent. Panem natura postulat, tu pretiosas mensas, pelues, crateras, amphoras, atque alia sexcenta eleganter paras; quae cum earum rerum, quae natura expellitur, usu nihil habent omnino c6mune. An non
ex iis, quae ipse secis,aperte cognoscis te illi parere,qui
lapidis cibum tibi suadet Quid si quis foeda huius la-
133쪽
ridei cibi spectacula alia,& turpes sermones comemo--ret, quibus ad ea, que ordine sequuntur,uitia sibi aditum homines ii aperiunt, qui rebus ad inteperantiae incitamentum pertinentibus cibum condiunt Hoc de eiusmodi cibo consiliu adueisarii plane est; talia enim ille praecipit, cu pro pane,qui cibus nobis praescriptus est, lapidem suadeat. Sed is, qui tentationum euersor est, famem a naturae finibus non repellit, quasi eam, a ua malorum causa existat: sed superuacaneam hanc iligentia, quae aduersarii consilio in uitae nostrae usum introducta est, cum ipse abiecerit, natura permisit suis
finibus teneri ac gubernari.Sicut qui uinum colant,no propter faeces quae in eo mixtae insunt,illius usum aspernantur; sed colo cum superuacanea secernat, puri uini
usum retinent: sic Dominus res a natura abhorrentes
cum distingueret, subtili quadam contemplatione s
mem non repulit, utpote quae uitae nostrae coservatrix est: sed superuacaneas curas, quae huic uitae usui implicatae sunt,eas omnino repulit atque abiecit: cum eum cibum, qui uerbo Dei ad naturam accommodatus est, panem esse dicat. Itaque si Iesus esuriit, res certe beta, tissima est fames, quae ad illius imitationem nobis innascitur. Si igitur nos id cognoscimus, quod esuriit Dominus; huius etiam beatitudinis, quae nobis iam proposita est,uim omnino sentiemus. alis igitur sit is ci
Pus, quem appetere Dominii non pudet; in eo sermone, quem cum Samaritana muliere habuit, ostedit his uerbis; Meus cibus est, ut laciam uoluntatem patris mei. perspicuum autem est, patrem meum id maxime uelle,ut salvi fiant se nnes homines; veritatemque cuncti plane cognoscant. Itaque si nostra si utem ille expetit; uitaque nostra ei cibus esti iam didicimus ad quem
134쪽
DE BEATA v ITA COMPARANDA. ira usum spectare debet haec animi nostri uoluntas. Quid
igitur hoc est e ut nostram scilicet salutem nos expet mus; cupiamusque in primis Dei obsequi uoluntati, quae in eo sita est, ut salui nos eniciamur . qua itaque ratione hoc recte praestare possimus, iam e beatitudine cognouimus. qui enim Dei iustitiam expetiuit, is illud inuenit, quod re uera appetendum est;cuius cupiaditatem expleuit non uno aliquo modo, qui appetitione perficitur: non enim solum iusti societatem tam qua cibum expetivit: quoniam semipersecta esset, si in hac sola assectione uersaretur appetendi uis.nunc auae hoc bonum tale effecit, quod potui etiam esset aptum; ut sitis affectu flagrantem ostenderet cupiditatem. Nam cum sitimus,aridi quodammodo atque ardentes sumus; ideo potum quasi huiusce asseclionis rem dium cum uoluptate sumimus. Itaque quoniam g
nere ipso una est &cibi& potionis appetitio; sed ad horum utrunq; distincta est affectio; ut summa ad hoc bonum, cupiditatem nobis Dominus praescriberet; beatos dicit eos, qui duobus his affectibus, & fame desiti ad iustitiam mouentur: quasi id, quod expetitur, idoneu sit, quod aeque utrique accommodetur appetitioni ; ut es ienti quidem cibus; et uero, qui gratiar siti trahitur,sit potus. Beati qui esuriunt, &sitiunt tu .stitiam: quonia ipsi saturabuntur. Ergo Dei iustitiam
expetere, hoc beatissimum est. Sin autem aliquis aut temperantiae,aut prudentiae,aut sapientiae, aut alius cuiusdam item uirtutis cupiditate tenetur; an hunc D
minus beatum iudicat Sed hoc, quod dicitur, seratasse aliquid eiusmodi significat; res enim una, quae uirtutis nomine continetur, iustitia est. Saepe in sacris litteris id ulli tum est, ut patris mentione secta uniuer
135쪽
iri CR. NYSENI CONCI ONEssum comprehendaturalesti causa cum diuinam naturam aliquo nomine demonstrat. nam expersona Domini propheta inquit : Ego Dominus, hoc est nomen meum aeternum: & memoriale generationibus.& rursus alio loco ait: Ego sum, qui sum.& alibi: Mis ricors sum: atque sexcentis aliis nominibus,quae excelsum aliquid, quod Deo conueniens sit, singificant; Deum sacrae litterae appellare solent: ut ex iis diligenter cognoscamus, si unum aliquod Dei nomen sacris
litteris expressumsit, omnem illam nominum enumerationem una cum eo tacite dici ac sisnificari. Fieri enim non potest, ut reliqua non contineantur in eo, cum appellatur Dominus. quin potius uno expresso nomine cuncta alia dicuntur. Itaque in diuinarum litterarum consuetudine illud positum esse ex iis cognouimus, ut in aliqua parte multae contineantur partes. hoc igitur loco cum Dominus iustitiam iis proponi dicat, qui beatam uitam expetunt; hoc iustitiae nomine omne uirtutis genus significati ut aeque beatus stetiam is, qui prudentiam, fortitudinem, & temperam tiam colit; sive quid aliud, quod ipso uirtutis nomine comprehenditur . nam uirtus aliqua, quae cum c teris uirtutibus non connectitur, ipsa per se persecta esse non potest. qua enim in re non alisuid una consideratur, quod uirtutis nomine intelligitur, in ea res contraria locum habeat omnino necesse est. Temptarantiae opposta xepugnat intemperantia ; prudentiae
stultitia: & omni denique rei, quae ad bonum spmaret utatur, est aliquid omnino, quod ei repugnare intel- igitur. Quamobrem nisi cuncta simul iustitiae nomine intelligerentur; dissicile sane esset, quod reliquum est, id bonum esset non enim iustitiam aut imprudentem:
136쪽
DE BE ATA VITA COMPARANDA. ristem,aut audacem, aut intemperantem aliouis dixerit; aut alio aliquo nomine appellauerit, quod ad uitium pertineat.Si igitur omnis rei pessimae expers est iustitiae ratio: omne in se bonum plane continet. quod uero cunque de uirtute intelligitur, id omne bonum est. Ergo uirtus omnis hoc loco iustitiae nomine demonstratur: quam iustitiam qui & esuriunt, & sitiunt, eos Dominus beatos dicit; cum eorum, quae expetuntur, satietatem ipsis promittat. Beati enim, inquit, qui es riunt & sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur . Haec autem uerba sententiam eiusmodi continere mihi uidentur: nullas eas res, quae ob uoluptatem expetum tur, satietatem iis afferre, qui illarum appetitione d cuntur; sed studium, quod in uoluptatibus ponitur, esiste, ut quodam loco Sapientiae uerbis proditum est, uelut dolium perseratum: quo sedulo semper cum im dant ii, qui eo studio tenentur, infinitum quidem atque inutilem ostendunt laborem; utpote cum in appetitionis profundii aliquid semper inrundannquodq; ad uoluptate pertineat,id assidue adiiciant, cupidit tem hi nunquam explent. Quotusquisq; est, qui norit auaritiae fines ex eo, quod auaris accessio filista est eius rei, cuius auidi atque appetentes erante Quis gloriae cupidus ea quaerere destitit,quae in optatis habuit c uero uel auditionibus, uel spectaculis,uel insanis iis rebus, quae ad uentrem pertinent, uoluptatem expleuit quid is inuenit, quod ex hac ipsa uoluptate sibi obtia gerit an non omne, quod corpore expletur, uol ptatis genus,simul ac accessit,cito abit,cum uel breuissimum quidem tempus permaneat in iis, qui illam perceperint Itaque illud a Domino diuinum praec plum nos cognoscimus, quod in sola uirtute studium
137쪽
ri GR. NYsENI CONCIONEs ia nobis ponitur, id solidum esse, ac plane firmum
nam qui rerum magnarum atque sublimium perfecto functus est munere, ueluti temperantiae, aut modestiae, aut religionis erga Deum, aut alia euangelica diuianaque praecepta reiste coluit: hic a singulis illis rebus,
quarum munus recte executus est, laetitiam capit, non
suxam illam quidem de caducam, sed firmam ac perennem, quae uel in omne uitae tempus*roducitur. Quid causae est quoniam haec quidem semper agere licet; neque ullum est temporis momentum, quod in omni uitae spatio optimarum actionum asserat satietatem. Etenim dum aliquis uirtutem sibi proponit; is contianentiam , integritatem, in omnique bono constantiam colit, uitiumque declinat; unaque cum illa uirtutum actione iunctam habet laetitiam sempiternam Qui uero cupiditatibus ardent, quae rationi minime conueniunt; eorum animus etsi ad libidinem assidue spectat, gaudere tamen illi non possunt. cibi enim im moderata auiditas satietate reprimitur, & potantis uoluptas una cum siti extinguitur: eodemque modo cetera aliquo temporis interuallo egent, ut quae prae v luptate languescit,rursus rei illius suauis excitetur appetitio. At uirtus ubi semel quibusdam infixa haeserit,
non temporis modo finitur, neque satietate terminatur ; sed integrum & recentem acremque bonorum suorum, sensum illis semper praebet, qui eius
rationi conuenienter uiuunt. Itaque Dominus assi
mat, eos, qui illam esuriunt, satietate expletum iri, non quae appetitionem debilitet, sed quae magis accendat . cffod igitur in summo contemplationum monte Dominus disserendo nos docet, illud sane est,
ut cupiditatis nostrae uim ad nullas res eiusmodi adiun
138쪽
D EBEATA VITA COMPARANDA . rasgamus, quarum nullus finis propositus est iis, qui
illas concupiscunt ; cum eorum studium inane sit, neque plane utile. id quod iis euenit, qui umbrae suae uerticem cursu assequi contendunt; quorum cursus in infinitum fertur; cum id,quod illi persequuntur, cel riter eo elabatur, ouo insequentium cursus festinat. Sed cupiditatem ad eas res adiungamus, in quibus studio adhibito certa expetenti paratur possessio. nam
qui uirtutis cupiditate affectus est,possessionem sibi certam comparat, quoniam in id incumbit, quod sibi
bono est. Itaque bene cum eo est,qui continentiae studio tenetur, quoniam integritatis plenus erit. haec uero expletio, ut dictum est, non fastidium, sed ueli mentem appetitionis uim affert; & utrunque aeque inuicem augetur. na cum uirtutis cupiditatem possessio consequatur rei, quae expetitur; tum bonum illud,
quod obtigit, immortale animo gaudium peperit. quoniam boni huius natura eiusmodi est, ut non in praesentia modo eum, qui illius fructum capit, des ciet; sed omni tepore maximam illi praebeat laetitiam.
nam recte factorum conscientia, beneque actae uitae r
cordatio gaudium ei gignit, qui recte egit: honestam
praesentis uitae ratio, atque remunerationis item spes delectat: quam aliam quidem nullam esse duco, quam ipsam uirtutemi in qua cum actio uersetur eorum, qui
bene agunt; tum praemium illis proponitur, qui recte egerunt. Verum si audacter aliquid dici oportet; se lasse, mihi uidetur Dominus, facta uirtutis & iustitiae mentione, eorum, qui audiunt, appetitioni seipsum proponere; qui filistus est nobis sapientia Dei, iustitia, sanctificatio, & redemptio; quinetiam panis,qui de caelo descendit,& aqua uiuens; quam David,cum beatis
139쪽
ris GR. NYSENI CONCIONEssimum hunc animi affectum Deo prae se ferret, admodum sitire se ostendit his psalmi uerbis; Sitivit anima mea ad Deum fontem uiuum: quando ueniam, &-parebo ante faciem Dei. Qui Dauid spiritus uirtute instructus magna haec &diuina praecepta,eiusmodique appetitionis satietatem praedixisse uidetur. Ego enim, inquit, in iustitia apparebo conspectui tuo: satiabor cum apparuerit gloria tua. Haec igitur, meo quidem iudicio, uera uirtus est, bonum scilicet illud, quod mali
expers est, in quoue omnis earum rerum, quae ad bonum spectant, contemplatio continetur. ipse Dei se mo uirtus est, quae caelos aperuit, ut Ambacum exponit. Atque optimo quidem iure qui hac Dei iustitiam esuriunt; hi in beatis numerantur. nam re uera qui Dominum,ut in psalmis dicitur,degustauit: hoc est in sese Deum recepit; hic expletur eo,quod & esurivit, & siti-uit, quemadmodum ab eo promissum est, qui dixit: Ego & pater ueniemus,& mansionem apud eum faci mus, spiritu sancto uidelicet prius habitante. Eodem modo magnus item ille Paulus,qui reconditos illos paradisi studius gustauit, tum iis redus, quas degustarat, satiatus esse, tum semper esurire uidetur. etenim se e plerum eo esse, quod appetebat, ostendit his uerbis, Vivit autem in me Christus. quasique esuriens, ultra progreditur, cum est: Non quod iam apprehenderim, aut iam persectus sim, sequor autem, si etiam comprehendam. Detur enim nobis, ut arbitratu nostro aliquid exempli causa esse dicamus, quod minus in rerum natura habeatur. Vt igitur in cibo, qui sub gustatum cadit, si nihil, quod ad alendu capitur, tanquam superuacaneum abiiceretur, sed id omne assumeretur, ut corporis procreati accessio fiat; in multam altitudinem
140쪽
DE BEATA VITA COMPARANDA: ridinem corpora sese tollerent; cum cibus quotidianus in iis per se augeret magnitudinem: sic iustitia uirtusque omnis illi adiuncta quoniam ueluti mentis esca comm.sa non elicitur; altius per se tollit semper illos, qui capraediti sunt, utpote cum ipsius frequens accessio magnitudinem amplificet. Quare si semes illa, quae beatum hominem efficit, est nobis cognita, omni superuacaneo eiecto uitio, iustitiam Dei appetamus, ut eius satietate expleamur, auctore Christo Iesu Domino nostro, cui gloria ac potentia in sempiterna
Beati misericordes , quoniam ipsi misericor
diam consequentur. O R T A S S E, cum Iacob scala, quae a ted ra ad summum taclum pertineret;Deumq;ei innixum per quietem uidisset;hoc quod uisione ea oblata obscure ille cognovit,alia uid eiusmodi est, quod in praesentia quidem ea, quae e beatae uitae rationibus traditur, disciplina nobis praestat; cum illos, qui per eius gradus ascendunt, ad ea, quae sublimiora sunt, contemplanda altius euehat. nam scalae specie in somnis oblata,illam patriarchae sermam uiuendi praescriptam censeo, quae uirtuti maxime conueniret: ut & ipse cognosceret, & posteris tr deret, no ullo alio modo fieri posse, ut ad Dei contemplationem sese aliquis erigat,nisi,quae caelestia sunt, ad ea ipsa assidue cotueatur, rerumque sublimium perpetua cupiditate ducatur: ut non satis illi sit, in iis, quae