Gregorii Nyseni Conciones quinque de oratione Domini. Eiusdem conciones octo de beata vita comparanda. Omnes a Petro Galesinio conuersae. His adiuncta est ad eodem Nyseni vita e veteribus auctoribus collecta

발행: 1563년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

exprimere non posset,ore impedito, Ggitorem signisse

tionibus id frequenti populo ostenderet. Huius igitur rei nomine multa Meletius perpessus , Constantinopolidenique moritur illiusque bene de fide sentientis laudes mirifica oratione persequitur Nysenus. qui talem uirum laudando, se&eloquentissimum, & maximum sincerae fidei defensorem ostendit. Extant praeterea aliae huius laudationes, de Basilio fratre, de Placida, Pulcheriaq;Theodosii Iunioris filiabus, orationes item complures , de Christi die Natali, de Stephano protomartyre, de The doro martyre, sc aliae, quas omnes extremo huic sermoni adscribam. frequens enim hic maxime fuit inomiii dicetidi genere, ut satis etiam illae indicant, quas multas habuit conciones. Philosophiae uero cognitionem tenuit maximam, siquidem in peripateticis diu multumque uersatus, saepe periculum fecit, quantum contra ipsum Peripateticorum principe Aristotelem potuerit. in Academiae item spatiis exercitatus, Platonis sectatus est uestigia, tanquam ea essent ad ueram nostrarum rerum rationem a

commodatiora. Itaque patefactis illius philosophi numeris, quibus nihil est obscurius, octo de philosophia libros

edidit. Iam uero quanta rerum diuinarum humanaruque scientia in eo fuerit; id manifesto compertum est tum ex concionibus, quas in Ecclesiastem, & Canticum canticorum scripsit; tum ex libro, qui est de uita perfecta, tum ex eo qui sorori Macrinae inscribitur de ratione animae.Nicephorus putat in hunc ipsum de animali bellum conteistos esse ab haereticis aliquot Origenis errores. contra tamen ex eo apparet,quoniam Parisiensis Aeadimiae auctoritate olim comprobatus in lucem uenit; alioquin illius Academiae uiri, ut ueritatis perscrutatores diligentissimi, si quid in eo eiusmodi fuisset, nunquam id commisissent,ut in uulgus, praesertim auctoritate sua, esset prolatus. Sanctissima autem huius uiri uitae ratio ex multis eius scriptis ani inaduertitur, quae eius generis sunt, ut eorum multis praeceptis in omnes partes Christianae uitae usus coformari posset.Siquide fuit Nysenus in oratione assiduus, in rebus aduersis,atque aduersarioru iniuriis perferendis

22쪽

tiam sua sponte patiet simus, Vim adfortationibus Nam

riarent,qui aliquot eo de genere ad illum epistolas exar uit. nostrae uero religionis extitit maximus defensor;heraeticorum autem hostis acerrimus. hoc nos docet libri contra Eunomiu,quos Hieronymo, & NanχiaZeno ipse legit. ita denique in omni uita uixit, ut in sanctorum numerum sit adscriptus . cuius etiam laudi illud a Nicephoro tribu tum cst, quod reliqui fratres eius, & soror Macrina in eundem numerum sint relati. Suidas tres commemorat huius praeter Basilium, statres sororemque Macrinam; Petrum unum, quem scribit fuisse episcopum; non meminit i men cuius urbis et reliquos duos monachos attestatur,ia cephorus autem Petrum Sebastiae episcopum;& tertium, quarto praetermisso, seatrem eius Naucratium nominat, qui adulta aetate monachus obiit. His igitur omnibus statribus uixit superstes Nysenus: grataq; ac pia memoria omnes persecutus est.Basilii mortui opus,quod Hexaemeron dicunt, inchoatum perfecit. reliqliora autem statrum Machrinaeue sororis funeri iusta pie soluit. amicis item mortuis se gratum praestitit: nam Nanetlaetent , quo famialiariter usus est, mortui laudes coscripsit: neque Graecis solum contentus,ad Latinorum amicitiam, Hieronymiq; in primis, cui ipse tribuit plurimum, se contulit. Certe dum uixit Nysenus, magna eius fuit auctoritas Constantinopoli,qua in urbe,ut dixi, multorum patrum contra Maced nium maximus fuit couentus. in quibus patribus maximi duo fuere , NanEia2enus& Amphilochius, Iconii epist pus: in his tamen omnibus, ut scribit Zonaras,principem locum tenuit Nysenus; cuius etiam mortui uixit auctoribtas.Nam Ephesino,&Niceno posteriore,ceterisque multis conciliis maxima huius patris habita ratio est . quanti uero eundem fecerint Graeci uiri Ioannes Damascenus

atque Elias Cretensis; id intelligitur ex eo , quod unus Nitem alter ex huius scriptis tantum hausit,quantu utriusq; arbitrio iudicioq; uisum est. in Latinis autem Diuus Thomas Aquinas, & Albertus magnus tantum huic nostro tribuerunt,ut maximis difficillimisq; quaestionibus explicandis in consilium eum maxime adhibeant. Hic summus

23쪽

iurui timperantibus valentiniano de Valente: Grati no item &Theodosiis, Maiore & Minore. obiit anno salutis circiter 38 3. tertio Idus Martii. quem diem festum ei celebrant Graeci. Et quoniam quaecunque is scripsit, ea omnia ostendi supra me uelle extremo huic sermoni apponere;omnium illius librorum haec,quae uno aspectu aspiciatur, quasi tabella sit. ira inde uirginitate. Conciones v. de oratione Domini. conciones ut ii debeata uita comparanda, conciones v III. in Ecclesiastem cociones xv.in Cantita canesio Theoriae in Psalmos.

Libri viii de philosophia. Epistola de prose me christiani

Uber de homine. Liber de asina ad Macrinam sororem ualde obscurus,rederico II, Imperatore a Pisano quodammurasto conuersus. ber de sancta Trinitate adue sus Iudaeos,

De historia sex dierum , quibus

mundus creatus est. De saura Christinatiuitate orat Im fame Ioes' sagulari die Paschai seno orationes . et De dormientibus oratio. I De laudibus XL. mari ru orat. EDe assumptione Domini orat. x

De sancto baptismate liber. I

De resurrectione Domni orat. 3. Deside liber ad Simplicia scriptus

contra Ariariu et Eunomianos

Liber de cognitione Dei contra Nebraeos , quem uulgo adscribunt chriso om. Oratio Catechetica; m qua multa de transmutatione Dominici corporis di famulitis. Oratio in funere Basilii fratris. Orario in funere Placisse. Orario in funere puliberiae. Oratio in funere Meleth. De uita Gregorii Thaumaturgi.

De Stephanoprotomari re. De Theodoro mari re. De Gregorio iamia Hio. Oratio retra Albania de patris et

filii, spiritus sancti diuinitate.

Oratio ad Euagraum monachum de diuinitate.

Oratio ad Eusathium contra si is ritus fancti oppugnatores. Oratio ad Timophilum Alexandriae episcopum simia contra polinarium Libri contra Eunomium tuos dimero mo, via eno est.

Ex his N seni libris loci multi ab Euthymio monacho desisti stat contra haereticos.

24쪽

GREGORII NYSENI DE

ORATIONE DOMINI

CONCIO PRIMA.IVI NO hoc sermone precandi nobis in eo traditur ratio, quod dignis hoc ipso sermone discipulis, cum di audire & discere aliquid ipsi maxime cuperent, Dominus illis praescribit, quo modo precationis ope captare conueniat attentionem Dei. Ego uero iis rebus, quae hoc ipso de genere litteris consignatae sunt, pauca sane quaedam addere non dubitaui: quoniam Sequentissimus hic populus, qui adest, non solum instituendus est, quo modo, sed etiam quid a Deo precari omnino debeat; id quod sertasse plerisque est inauditum de nouum;cum in hoc uitae curriculo neglectum a compluribus sit, & praetermissum sacrum hoc diuinumque precum atque obsecrationis officium. Quare praeclare quidem agi arbitror; primum ut quoad fieri potest, uerbis demonstrem; necesse utique esse, ut precationi, ita enim Paulus inquit, instemus; deinde ut Dei nos dicto audientes simus; quo nobis praecipitur, quem recandi modum sermamque ad Deum adhibere de-

eam iis . Nam uel omnia potius in hoc uitae spatio, quam precationis studium expeti uideor cumque ad aliud alius animum mentemque intenderit, haec or tionis uirtus in nullo est hominum studio. Ad nudinas multo mane surgit tabernarius, qui in ementiu uulgus res ante suas proferre contendit, quam ceteri, qui eandem artem profitentur; ut cum alios ipse anteuerterit,

non lalupa quae sibi ex usu esse intelligat, ea praeoccu- A ped

25쪽

i GR. NYSENI CONCIONE spei; verum etiam sua o uamoptime diuendat. Eodem item modo qui aliquid mercatur, ne culpam in eo aliquam admittat, ouod ad usum suum pertineat, diligenter cum ipse odseruet,ne alius eum quis praeueniat, non ad precationis locum, sed in forum descendere properat. Cumque uniuersi homines ad quaestum cupiditate trahantur, in eoq; elaborent, ut uicinum pro currant; prae libidine rerum, quas ipsi concupiscunt,

tempus a precationibus ereptum ad nundinationem tiaducunt. Non aliter sane faciunt opifices, non aliter qui in causis uersantur, non aliter reus, non aliter qui iudicio praeest. Omnes hi cum in eas reg, quas illorum

quisque in manibus habet, omni studio incumbanncumque ad ea, quae sibi proposita habent, ex rerum diuinarum cura cogitationeque damnum importari a

bitrentur et actionis quidem eius, quae ad preces diuinas pertinet, illos plane cepit obliuio. Etenim qui artem aliquam exercet, is inutile ad rem sibi propcuctam,atque inane prorsus putat esse auxilium Dei; pr pterea supplici uerborum oratione praetermissa, spem omnem in manibus collocat, illum plane oblitus, qui dedit ei manus . Similiter etiam is , qui studiose operam dat, ut sibi perfectam dicendi laudem coimparet; nullam plane illius rationem habet, a quo I quendi uis est ei attributa; sed cum tamquam ad i- amnaturae uim sese consorinet; hic se ipsum intu tur, in artiumque liberalium studiis totus inhaeren&quoniam ex ope diuina atque auxilio nihil sibi commodi euenire existimat, antiquius iste ac potius h bet disciplinarum , quam precationis, studium. Pari item ratione in reliquis huius uitae institutis propter curamquandam earum rerum, quae terrenae sunt,& co

26쪽

DE ORATIONE DOMINI. sporis consentaneae sensibus; rerum magnarum diuin rumque studium ab animo menteque abiicitur. idcirco maxima est, lateque patet in uita haec peccandi uis, quae humanis negotiis curisq; implicata, quotidie magis atque magis augetur; quo fit, ut & Dei cunctos c piat obliuio; & deprecationis uirtus non ea simul attingat, quae mortalium cura expetuntur. Auaritia, quae idolorum cultus est, in mercaturas invadit: ita agric Ia non rebus ad uitae usum necessariis metitur agri l

bores ; sed si cupiditate eo prouehitur, ut plus habeat, magnum sbi aditum ad peccandum furit; quoniam

suis non contentus, in alienos fines late progreditur. unde qui mutuo uicinoque finium circuitu tenentur,s eodem hiauaritiae morbo aflecti sunt, de praedii tanibus contentiones eiusnodi oriuntur, quarum di cilis est sane curatio. itaque irae, ad maleque agendum animi impetus, mutuique insidiarum conatus, sanguine saepe aut caede quiescunt. Eodem modo forensium causarum studia multiplicem delinquendi materiam praebent, sexcentaque inueniunt iniquitatis patrociania: ad quaestum enim aequitatis lancem aut sponte d pridiit iudex, aut inuitus inique statuit; nimirum cumis artificiosa quadam illorum diligentia, qui ueritatem obscurare student, sit in fraudem compulsus. At quid,

si quis singulas res comemoret, quarum rerum modis iisque multis uariis peccati labes cum hac uita commiscetur nulla sane huius rei causa origoq; existet,nisi . quoniam quae manuum opera fieri expetunt homines, ad ea minime implorant auxilium Dei. Si studium antecesserint preces, neque aditum, neque uiam ad animum reperit peccandi uis. Cum enim in corde anumoque infixa haereat recordatio Dei, tum nullam sane

27쪽

GR. NYSENI CONCIONES ad agendum uim habent aduersarii cogitationes. Eo

rum autem, qui controuersiam aliquam habent, cum ubique gentium iustitia conciliatrix sit, precadi etiam ratio, quae exiguo labore fit copiosa fertilisque stuctuum, agricolam a peccato ita prohibet, ut non amplius uim sentiat illius peccati, quod plus habendi cupiditate admittitur. Sic qui iter facit, sic qui in militiam proficiscitur,sic qui matrimonio iungi cogitat,sic omnis denique homo, qui ad aliquid appetitione re hitur; si precibus adhibitis res singulas quisque agit,

cum ad malum contraria res nulla eius impellat animum ; hunc optime scio a peccandi proposito sese ad id reuocaturum, quod maxime in optatis habeat. Sin autem quis a Deo alienus, totus in studio aliquo est; quoniam a Deo hic sese avertit, in cotrario utique uersetur necesse est. Disiungitur autem is a Deo, qui precum ope se Deo minime coniungit. Quare primum hoc nos sermone ad illud erudiri oportet, ut perpetua ad Deum precatione utamur, neque in ea umquam cessemus; quandoquidem ex deprecandi studio illud sane euenit, ut cum Deo una sinus: qui autem cum Deo est, seiunctus idem est a diabolo. Precum atque obsecrationis uis temperantiam tuetur, iram comprimit, ad modestiam reuocat superbiam, iniuriarii delet memoriam, inuidiam restinguit, tollit iniquitatem, &impietatem emendat. Precationis uis est corporis r bur,recta iucundaque domus moderatio, praeclara ciuitatis institutio, regni potentia, belli triumphus, pacis praesidium , coniunctio dissidensum, atque eorum, qui inter se iuncti sunt,omnino perseuerantia. Precum oratio uirginitatis est signum, fides matrimonii,uiatorum defensio, dormientium custos, uigilantium confidentia

28쪽

DE ORATIONE DOMINI. ydentia . agricolarum fertilitas, atque nautarum d nique salus. Precationis studium reos desendit, laxat uinculis adstrictos, requiem defatigatis praebet, conlatatur maestos, gaudentium animos deprimit,exhortationem lugentibus adhibet, matrimonio iunctis coronam imponit, nascentium diem natalem colit, &mortuorum funeri iusta soluit. Precadi ratio est cum Deo colloquium, rerum sub aspectum non cadentium contemplatio, certa atque explorata eorum, quae expectantur, fides, cum angelis dignitas, ad res honestas adhortatio, a turpibus auersio, delinquentium emendatio, rerum cum praesentium uoluptas, tum futur rum firma ac stabilis fiducia. Precum oratio cetum Ionae domicilium effecit; EZechiam a mortis saucibus ad uitam reuocauit; a tribus pueris in uentum roris plenum flammam auertitii populo Israelitaeo de Ismaelitis triumphum attulit ; Assyriorum centum octoginta quinque millia una nocte caecis hastis, ab aspectuque

remotis, interfecit. atque innumerabilia praeterea r

rum gestarum exempla inuenire licet, ex quibus plane intelligi ac perspici potest, eoru ,quae in hac uita praeclare geruntur, nihil esse oratione precibusq; uel praestantius uel sublimius.Sed tempus iam est, ut deprecationi studium demus, uel potius paululum etiam adiunga

mus. nam cum multae res & uariae illae quidem ac diuersae diuino munere concessuue sintnobis attributae; ad gratiam de iis, quae nos accepimus, reserendam hoc unum solum habemus, ut & precum ossiciis, & grati rum actionibus eum remuneremus,qui de nobis est cumulatissime meritus. Quare etsi uitam nos omnem &precando,& gratias agendo, in Dei colloquio consu tudineque traduxim iis , tamen a gradu remuneratio

29쪽

E GR. NYSENI CONCIONEsnis nos tantum abesse censeo, quantum si ne ab initio quidem in animum induxerimus gratiam ullam ei r tae, a quo beneficia accepimus. Temporis dimensio tribus his diffinitur spatiis, praeterito, instanti, & futuro, his ribus Dei in nos continetur beneficetia si institiitis spatium temporis ratione lustraueris, in eo uitam degis: si futurum, illud tempus tibi in spe est rerum, expectantur et si praeteritum, haud sime esses, nisi si eo ante hoceu beneficium accepisses, ut in hanc Iu cem prodires, cum hoc, Mod natus sis, ab eo ipse habueris: cumque de te bene merenti natus sis, in eo uiuis & moueris,inquit apostolus,rerumq; futurarum expectationes ab ipsa hac proficiscuntur beneficentia. Tu uero instantis dumtaxat temporis dominus es. itaque etsi ne punctum quidem temporis gratias agere in te mittis ; uix tamen praesentis temporis meritorum gratiam assequeris; cum neque consequentis temporis, nec preteriti ad compentanda ea, quae debes, possis ullam inuenire rationem. At nos ut meritam debitamque gratiam referamus, tam longe profecto absumus, ut ne id quidem, quod in potestate nostra est, beneficium agnoscamus. Neque ego illud dixerim, ut totum diem, sed ne minimam quidem diei partem Dei contemplationi tribuamus. Quis terram mihi subi cite quis ratione inuenit, ut natura haec humida nauigatione transmitteretur quis caelum fornicis instar

fibricatus est e quis solis radios mihi quasi seces pro- fert quis in convalles fontes deducit quis fluuiorum cursus direxit e quis animalium, quae ratione carent, usum mihi suppeditauit e quis me, cum puluis essem inanis,& uitae & mentis participem effecit quis lutum hoc ad diuinae formae estinxit similitudinem quis eam,

quae

30쪽

DE ORATIONE DOMINI. et uae peccati tardibus in me obseleuit, Dei imaginem in pristinam redegit gratiam e ciuis e paradis me domicilio eiecit, extraque uitalis arboris cibum Ionge posuit,atque uitae huius caducae profundo me quasi obrutum ad ueterem beatae uitae rationem ducite Non est, quemadmodum diuinis est litteris proditum, qui haec intelligat. Etenim si haec ipsa nos cotemplaremur, sempiterna quidem gratiarum actione, perpetuaquem moria, in toto uitae cursu illa prosequeremur.Iam uero in iis dumtaxat rebus, quae caducae ac fluxae sunt, unia

uersi fere generis humani euigilant curae, in his stladiit, in his cupiditas, in his cogitatio, spesq; denique ipsorum omnis uertitur, atque in eo, ut plus habeant, stuadio uigil est atque attenta hominum natura;idque omnibus in rebus, in quibus contingere potest, ut plus ipsi assequantur; sive hoc ad honorem & gloriam, siue

ad diuitiarum copias, siue ad alique appetitionis modum pertineat, semper in his omnibus ad plus appetendum procliue est hominum ingenium. De ueris autem Dei bonis, neque de iis, quae apparent, neque de illis, quae promissa sunt, ne uerbum quidem ullum- Sed tempus iam instat, ut huiusce precandi rationis uim sententiamq; quantum in nobis est percipiamus atque intelligamus. nam illud exploratissimu est,ut id assequamur,quod maxime uolumus, in eo plane consistere,ut cognoscamus qualis esse debeat petitionis nostrae ratio. Ergo quae documenti huius uis est ita iuberetis Orantes nolite multu loqui,sicut Ethnici sectu Epiriant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Fo lasse igitur huius praecepti sententia cum aperte sit nobis dilucideq; explicata, per se satis perspicua est, nesIaq; eget sublimiori mentis indagatione,nisi illud fora

SEARCH

MENU NAVIGATION