Gregorii Nyseni Conciones quinque de oratione Domini. Eiusdem conciones octo de beata vita comparanda. Omnes a Petro Galesinio conuersae. His adiuncta est ad eodem Nyseni vita e veteribus auctoribus collecta

발행: 1563년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

8 GR. NYSENI CONCIONES

te inuestigare consentaneu est; quae sub hac uoce mu illoquii subiicienda st sententia, ut eius uim cum nos perceperimus, longe ab eo digrediamur, quod n his uetitum est. Ego sane opinor hoc documento redigi ad molestiam, comprimique animi eorum molia litiem, qui in appetitionum inanium curis cogitati nibusque uersantur: atque eam ob causam nouum hoc S alienum nomen adhibuisse mihi uidetur Dominus, ut dementiam illorum reprehenderet, qui uim mentis in res dissipant inanes, minimeque utiles et quandoquidem , quae oratio prudens sciensque ad utilialpetat, ea proprie nominatur oratio; quae uero prae uo-Iuptate quadam, quae consstendi uim non habet, in cupiditatibus, quae nullae sunt, effundituri; haec no oratio , sed multiloquium est : ut si explicatius quis hoc

interpretaretur, nugas, delirationem, ineptias diceret,& si quae aliae id generis sunt nominum significationes. Quid igitur consilii hic nobis dat sermo e ut ne precum stilicet tempore id nobis eueniat,quod in furiosorum

hominum mente accidere solet. Vt enim illi, qui mente minus persecta sunt, quae ex sententia sibi eueniunt, ea quemadmodum succedant, non sane intelligunt,sed libere pro arbitratu suo prosperos quosdam rerum successus sibi confingunt, cumq; thesauros & nuptias & regna & magnas,quae suo nomine appellantur, urbes in cogitatione reponant; in eo quidem mente se uersari opinantur, cuius speciem illis inanis quaedam ratiocinandi uis impresserit: sed non nulli omnino sunt, qui cum naturae humanae excedant modum, aliquid hac ipsa opinionum uanitate iuuenilius multo sibi arrogant, aut uolucres cogitatione fiunt, aut tamquam stellae rufulgent,aut manu montes ferunt, aut ad caelum

32쪽

DE ORATINE DOMINI. scaelum uiam sibi muniunt, aut ex iuuenibus iam adol sceles ficii ad mille sunt annos diuturni,atq; alia id generis cogitata,quaecunque maxime inania,bullaeq; similia mens latuis parit hominibus. Vt igitur in his rebus si quis ratione non eiusmodi cogitationes comprehendit, ex quibus cupienti aliquid boni contingat; sed in appetitionibus, quae nullae omnino sunt,temere imprudenterque uersatur; hic demens est ac miser; cum tempus, quod ad ea agenda accommodatum est, de quibus deliberare admodum conducit, illud ipsum in in lamniis consumat. Sic qui precandi tempore non ad ea quidem, quae expediunt, sed ad turbulentos animi motus mentem excitat, cum arbitretur iisdem ipsis perturbationibus Deum simul affici; hic reuera desipit, multaque temere effundit,quandoquidem precibus illud a Deo contendit, ut adiutor ille sit & locius in ptiarum suaru . uerbi gratia, accedet aliquis, ut Deum supplex oret; cumque summam eius, ad quem adit,potestatem animo menteque non comprehenderit, immtrudeter hic sane ficit,cum turpium petitionum humiumq; iniuria illius afficiat maiestate. Vt si aliquis qui ex sua summa paupertate,agrestique uitae instituto caue ponis uasa magni aestimat, cum ad regem postea accedat, qui omnes opes largiri instituitillic cum ab illo aliquid petere negligat, putat eum tanta dignitate uirum esse dignum, qui uasa fingat; ut quod sibi placeat, alia quid e luto eniciat: sic qui precibus oratio eque imprudenter utitur, non ad eius altitudinem, qui cuncta tribuit, animum erigit; sed illud iste exoptat, ut Deus opt. max. in cupiditatis suae, quae humilis est ac terr na, sententiam descendat: id propterea turbulentas animi appetitiones ei prae se fert, qui animum intu B tur:

33쪽

xo GR. NYSENI CONCIONE stur:non ut mentis motibus,qui rationi minus conueniunt, remedium adhibeat: sed ut diuino auxilio accedente ipse deterior fiat. Ita enim hic ad Deum : Quoniam qui me grauiter laedit, aduersus eum odio meus afficitur animus: tu percute illum Domine. hocq; si Ium uoce contendit; Vtina haec mea animi perturbatio in te sit; & ad te mea haec mala mes perueniat. Nam ut in hominum digladiationibus uni parti quispiam auxilium ferre non potest; nisi qui una cum eo,qui in aduersarium ira cocitatus est; se quoque eidem iratum ostenderit: ita perspicuum est, qui Deum contra inimicum commouet, illud eum rogare, ut ira simul Deus incendatur,& socius particepsque fiat furoris sui. hoc autem est, ut Deus in perturbationes cadat, moreque hominum uarie afficiatur, atque ex optima natura in serinam commutetur crudelitatem. Sic qui prae gloria insanini qui ceteris praestare insolenter appetit; qui in iudiciali disceptatione superare festinat; qui in gymnicis Iudis corona donari contendit; qui in theatris gloriae. Iaudem quaerit; saepeq; etiam is, qui insano adolescentiae morbo contabuit;omnes hi no eas ad Deum preces adhibent, ut morbi illius ut liberentur, sed in se ipsis potius ea aegritudinis uis expleatur ac terminetur. Et quoniam animi affectiones remittere, id pro calamitate isti arbitratur,inepta huiusmodi oratione utuntur, , cum illud a Deo supplices petant, ut adiutor ille sit &socius aegritudinis, qua ipsorum mentes perturbantur; utque ad eorum libidinem, id quod omnium difficillimum fictu est, contrariis inter te motibus Deus impellatur: quippe cum & in benignitatem & acerbitatem dismertiantur isti actionem Dei. Quem enim propitium ubi ac misericordem esse ilagitant, eundem tum acetabuma

34쪽

r,n ORATIONE DOMINI. obum,tum crudelem se aduersariis ostedere omni obs cratione contendunt. O dementiam istorum, qui ita inepte precantur. Si enim illis crudelis est Deus, ne tubi quidem utique lenis erit; sin aute, quemadmodum ipse speras,tui misericordia commouetur, quid est, ut

in contrariu se conuertat, clemetiamq; in acerbitatem commutete At in promptu est eorum, quos contendere delectat, huius rei refutatio. ad acerbitatis enim suae patrocinium statim in medium proserui prophetarum exempla: Dauidem enim dicunt inimicorum interi, tum exoptare,precarique ut ipsi erubescant& conuer . tantur: Hieremiam illud in optatis habere, ut adue

sarios ulciscatur Dominus: prophetam eu, qui Oseas dicitur, a Deo precibus rogare,ut hostibus ille det uuluam sine liberis & ubera arentia: atque pleraque quiadem id generis alia sunt,quae uulgo sacris litteris sparsa

isti colligunt; nimirum cum illud teneant ac defendat, oportere male se aduersariis precari, Deique benigniuratem sibi sociam iniquitatis adiutricemque asciscere. Nos uero ut obiter eorum, qui ex eiusmodi occasione in contrariam adducti sunt opinionem, ineptis insubsisque sermonibus finem imponamus: hoc ad ea,quae cunque sigillatim commemorata sunt,afferemus. Ne

mo e sanctis uiris, qui uere diuino sunt afflati spiritu, quorumve instituta uitae ad eorum, qui postea succedent,disciplinam Dei prouidelia litteris prodita sunt, in mala re aliqua studium posuisse demonstrabitur,sed

illorum omne institutum eo spectat, ut naturam hanc, quae multis estaffecta uitiis, praeceptorum rationibus

ipsi excolerent. Quare quemadmodum is,qui supplex petit, ut ne sint, qui morbo laborent, neue qui egest te premantur ; hic non hominum interitum , sed cum B et morbi,

35쪽

GR. NYSENI CONCIONEs morbi, tum etiam mendicitatis exitium fieri expetit: ita sanctissimus quisque uir cum illud orando petat, ut quod aduersum est, infensumque naturae, id omnino ad interitum ruat: hoc imperitis hominibus suspicionem attulit, acerbos eiusmodi uiros esse atq; irato animo in mortalium genus. Nam psalmorum etiam scriptor, cum ita loquitur: Deficiant peccatores a terra, &iniqui ita, ut non sint. his uerbis& peccatum &inia quitatem tolli precatur: non enim homo homini inimicus; sed mali consilii deliberatio fecit, ut quod naturae uinculo illigatum est, id in rebus inter sese pugnantibus numeraretur. Ergo malum uitiumque ut intereat, ille rogat; at homo malum non est; quo enim

pacto fit, ut malum sit is,qui boni similitudo est,atque imago Itaque si ille execratur atque exoptat, ut iniamici erubescant & conuertantur; ob oculos tibi ponit cateruam hostium, qui occulte oppugnant uitam h minum. De iis quidem hostibus Paulus etiam ape tius disserit; cum luctatione quandam commemoret, Quae nobis est aduersum principes & potestates, aduernas mundi rectores contra spiritualia nequitiae in cael stibus. hoc est contra malorum geniorum insidias, quibus malae fortuitaeq; peccandi causae hominibus introducuntur, iracundiae casus, appetitionum occasi nes, inuidiae, odii, superbiae, huiusmodique malorum seges ac materia. Harum rerum insidiis magnus propheta David cum cuiusque hominis animum circumueniri cerneret; hoc inimicorum genus execrando, illud orat, ut ipsi erubescat; hoc est, ut ab iis utique ipse Iiberetur. Nam illud natura comparatum est,ut qui luctando superatus est, casum hic erubescat: quemadmo

dum qui uicit, de uictoria ille triumphet. Atque illa

36쪽

DE ORATIONE DOMIN s. quidem ita se habere, indicat hoc precandi genus: Erit

cant & conuertantur, qui quaerunt animam meam. non enim iis male precatur, qui aut sibi facultatum iacturam ex insidiis inserre conantur, aut qui de praedii finibus litem intendunt, aut aliquam corpori minantur cladem; sed illos sane execratur , qui animo insidias ponunt. quae autem insidiae animo fiunt, hae quidem quae aliae uint, nisi a Deo abalienatio 8 Hominis uero animus a Deo no aliter sane auersus est, nisi cum perturbationibus ipse afficitur. Itaque ab omni perturoatione cum diuinitas utique uacua sit, quodcunque in motu perturbationeq; uersatur, id omne a Dei coniunctione avellitur. Hoc igitur ne sibi eueniat, pr cibus id agit, ut inimici sui erubescant & conuertantur . Id ipsum uero nihil perinde est , ac si deprecetur, ut sibi de hostibus uictoria contingat; qui sane hostes sunt animi commotiones. Eodem modo religionis e ga Deum uera pietate ductus Hieremias & regis, qui prae multo idolorum cultu insaniebat, & eorum, qui illius imperio subiecti,eodem errore abstricti tenebantur; communi horum morbo, non suo curationes adhibet, sed pro his scilicet oratione habet: cum illud is flagitet,ut impetu aduersus eos concitato, qui se impietatis scelere illigassent, uniuersum mortalium genus se in officio pietatis contineat. Pari ratione propheta is qui Oseas dicitur, cum uitium animaduerteret multiplices fetus Iraelitis procreare: sterilitatis eos poena condemnat,& acerba peccati ubera exarescere cupinutin illis hominibus uitii peccatique semen neque gignatur neq; alatur. Ideoq; in haec uerba propheta erumpit: Da eis Domine uuluam sine liberis & ubera arentia.Ac

si in sanctis quidem uiris alius aliquis esset inuetus, qui

37쪽

GR. NYSENI CONCIONE siracundiae nomine accusaretur; ad hanc sane sentemtiam id ipsum omnino refertur.si enim quis malum reiicit, non hominem ipsum affliget. Deus mortem non effecit; hoc dictum audis: quid igitur est, quamobrem qui a morte inferenda abhorret,cum eo precibus agas, ut tuos perdat inimicos non uiuentium interitu des intur Dominus. At qui inepta precandi ratione utiatur ,& contra inimicos suos cocitat clementiam Dei, hic illum adhortatur ut e mortalium miseriis capiat uoluptatem. At uero dicet aliquis; plerique & magistratus & opes & honores assecuti sunt,cum ad haec potissimum consequenda preces adhibuerint: ac propter praeclaros huiusmodi rensi successus Deo grati admodum habiti sunt :quid est igitur, cur nos prohibeas, ut Laecipsa supplices a Deo petamus e Cuncta quidem Dei pendere uolimtate, diuinoque consilio hanc omnium uita gubernari perspicuum est; neque huic dicto quisepiam repugnat. sed harum quidem rerum, quae preecum uirtute perficiuntur, alias nos causas cognouimus: cum eas res non tanquam bona quaedam Deus

petentibus utique tribuat; sed ut his ipsis sim iacium hominum in se confirmetur fides s utque cum in leuioribus petitionibus supplices a Deo paulatim

exaudiri nos ex usu cognoscamus; ad caelestium munerum, quae Deo conueniunt, appetitionem aliquando erigamur. Memadmodum in liberis nostris haec omnia fieri cernimus. quamdiu enim ii matrum mammis adhaerent, tantum ab illis quaerunt, quantum s ne naturae patitur ratio. cum uero infantes sensim adolescant, , aliquam incipiant habere loquendi vim; mammas illi quidem negligunt, & aliquid eiusmodi petunt, quod aut ad ornatum,aut ad uestitum, aut ad

38쪽

DE ORATIONE DOMIN rem pertineat, quibus pueroruam oculi oblectari solent; Postea uero quam commata iam aetate simul cum cor pore aucta est mentis uis, tum puerilibus omnibus re missis cupiditatibus, illa a parentibus deposcent, quae perseeio sunt uitae generi consentanea. Ita etiam Deus cum hominEassuefaciat, ut omnibus in rebus ad eum contueatur, iccirco saepe ne leuiora quidem postulata negligit, ut rerum exiguarum beneficio is , qui talo

munus impetrauit, ad caelestium rerum excitetur citapiditatem.Quare si aliquis obscuriori quidem loco na- tus, nobilis factus est & illustris, aut aliquid eoru, quae in hac uita expetuntur, utpote magistratus, opes,&splendorem adeptus est: tu uelim cosideres hoc ipsum eo spectare, ut diuinae potestatis tibi significatio fiat, ut cum haec scilicet, quae puerorum oblisamenta sunt ille adeptus sit, tu maiora sane ac perfectiora supplex aepatre tuo petas, , Haec uero sunt, quae fructum animo

pariunt. Nam uel absurdissim uin quidem essen eum qui ad Deum supplex accedit, ab illo, qui ex omnii aeternitate est,ea quaerere, quae carnis sunt consentaneat sensibus, a caelesti terrena,a sublimi humilia, ab eo,qui caelorum largitur regnum, terrenas has atque humiles prosperitates expet*re, rerumq; alienarum, quae saepe necessario auseruntur, quarumq;& breuis est uoluptas.&periculosa administratio, earum exiguum usum aba

illo petere, qui caelestia donat. Cum igitur haec post lare absurdum esse dicat, recte addidit: queadmodum Ethnici faciunt. Etenim in iis, quae speciem aliquam prae se ferunt, studium ponere,est hoc illorii proprium, qui nullam futuri aeui spem,nullum iudicii metum,nullas geennae minas, nullam praemiorum expectationem, nihil denique sibi eorum proponunt, quorum spes ex Arelata

39쪽

i5 GR. NYSENI CONCIONES

resurrectione nobis ostenditur: Hi quide cu tanquam pecudes,ex potu & cibo hanc, quam uiuimus, uitam aestiment; gutturi & uentri reliquisque corporis indulgent uoluptatibus; in prosperoque felicium rerum successu ponunt,aut quibusdam praeesse, ceterisque praestare; aut multam pecuniae uim possidere; aut liquae aliae sunt huius uitae fraudes: his quidem hominibus si alia quis de futurarum rerum expectatione sermonem h bet ; ac de paradiso, de regno, de caelestis uitae consu tudine, eiusmodique de rebus disserit: delirare hic plane uidetur. Itaque quoniam qui nulla spe tenentur, hoc omnino illi habent, ut huic uitae prorsus addita sint, iccirco superuacanea & inania quaedam appetitioni accommodata, precum ope recte prospereque sibi euenire putant isti uoluptatis amatores. Haec Dominus ostendit ad ethnicos pertinere ; qui propterea quod rebus absurdis obnixe operam dant, arbitrantur ad ea, quae minime decent,impetrare auxilium Dei. putant enim, inquit, quod in multiloquio suo exaudiantur. Atq; illa quidem, quae minime petenda sunt,ex iis sane cognouimus, de quibus habita est a nobis disputatio. Quae uero nos a Deo precari conueniat, ex illis, quae deinceps commemorabuntur,intelligemus mun

re ac benignitate Domini nostri Iesu Christi, cui gloria insempiterna aetatum saecula. Amen. CONCIO. II.

A G N V S ille Moses cum Israelitas in

montem adduxit,ut sacrorum disciplinam ipsi cognoscerent: non prius quidem eos dignos esse censuit,qui in Dei conspectumucnirent, quam de sanissimonia & expiationibus uitae

illis

40쪽

DE ORATIONE DOMINI. illis integritatem, castitatemque praescripserit. Neque

hoc etiam paeto in diuini numinis aspectum uenire ausi sunt: sed in omnem partem, unde conspectus fi

ret, ignis, nubes,sumus csi obducereturibuccinarum qictagor perstreperet; illi perterretasti sunt; qui cum rursum ad se rediissent, quas per se minime idonei esse possent, qui ad Deum proxime accederent, Deique

praesentiam intuerentur; optimum sectu esse arbitrati sunt, ut latorem legis Mosem diuinae uoluntatis inre pretem adhiberent..At uero lator legis noster Domianus Iesus Christus nos ad Deum perducturim non ora tione nobis Sinai monte ostendit, qui aut nube obductus sit, aut fumo obscuratus; neque eos tubarum s nitus demonstrat, qui obscuriim aliquid referant, te roremve incutiat ; neque tridui castitate indicta, uis animi sordes eluit; neque omni multitudine ad imum montem relicta, aditum uni soli patefacit ad summum montem, qui densissima sit nube obtectus, qua occuliatetur gloria Dei: sed primum quidem loco montis nos ducit ad caelum ipsum , cuius ascendendi seculta atem hominibus ob virtutem dedit; deinde non spe actatores solum diuinae nos uirtutis facit, sed etiam fiacios ac participes; quodamque modo agit, ut proxia

me accedentes diuinae naturae cognatione iungamur.

Neque eximiam is gloriam nube obscurat, ut ne ab itilis quidem cernatur, qui ipsius gloriae laudem qua runt: sed clarissimo do, inae lumine caliginem cum illuminauerit, illud porro effecit, ut ea gloria, quam oratione minus exprimi potest , illustri splendore conspiciatur ab iis, qui puro castoque sint animo: ne que aqua, quae aliunde derivatur, sed quae in nobis ipsis exoritur, nos ille circumsundit; siue lacrymarum

SEARCH

MENU NAVIGATION