Gregorii Nyseni Conciones quinque de oratione Domini. Eiusdem conciones octo de beata vita comparanda. Omnes a Petro Galesinio conuersae. His adiuncta est ad eodem Nyseni vita e veteribus auctoribus collecta

발행: 1563년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

xs GR. NYSENI CONCIONE sprofusionem aliquis hoc dixerit, siue puram animi conscientiam , quae nullis uitii sordibus obsolescit. Castitatem uero cum non eam solum, quae iusta coniugum

consuetudine procuratur, sed illam etiam esse statuat, quae ab omni turbulentocarnis affectu pura est,hoc pacto ad Deum precum nos ope adducit. Nam supplicum uerborum huiusmodi uis est, ut no uoces aliquas syllabaru impressione expIanatas; sed ad Deum adeundi eam rationem percipiamus,quae in caelesti perfectoq; uitae instituto plane elucet. At diuinam quidem sacrarum rerum scientiam ex ipsis precum uerbis cognoscere licet: Cum oraueris, inquit, neque porro dixit, cum uoueris, sed cum oraueris; quasi antequam ad Deum

supplex accedas, illud recte factum prius oportuit. Quid ergo inter haec nomina differt hoc sane, quod

uotum est quarundam sponsio rerum, quae pietatis re Iigionisue causa Deo dicantur: oratio autem rerum est,quae expediunt petitio,quae cum precibus simul iuncti ad Deum adhibetur. Itaque quoniam nos libere loqui oportet, cum ad Deum accedimus, ut quae nobis conducunt, illi supplicemus; necessario quaecunque ad uoti nuncupationem pertinent, illa omnino praec dent, ut hoc ipsum cum nostra sponte perfecerimus,

confidenti quide animo id, quod petimus, a Deo impediare no recusemus. ideo propheta ita loquitur; Tibi reddam uota mea, quae distinxerunt labia mea.& illud: Vovete et reddite Domino Deo uestro. Multis diuinarum litterarum Iocis significationem hanc inuenire licet, ita ut sponsionem eam (quemadmodum dictum est quae gratis sponteque sit, uoti uim habere cognoscamus: postea uero quam id praestitimus,quod estanobis promissum, oratione adhibita uia aditumque ad

42쪽

DE ORATIONE DOMINI. rs ad illum aperiri. Itaque illud Dominus praecipit, ut ne a Deo quidqua ante petatur, quam munus si aliquod allatum, quod Deo gratum sit; uouendum primum scilicet;deinde precandum. Verbi causa, si quis dixerit,

sementem prius fieri oportere, quam messem. Quare uoti nos semina ante spargeremecesse est: hocque pacto maturis iam frugibus eos seminum fructus colligere, quibus adhibito precum praesidio gratia compar tur, quasi huiusinodi gratiae adeptio non libere futurast, nisi uoto aliquo ante nuncupato, munereque oblato aditus patefiat: iccirco uotum deprecationem ant recedat necesse est. Ergo quasi uoto primum sectos Dominus discipulis inquit a Cum oraueritis, uelim uos ita dicatis; Pater noster, qui es in caelis . is mihi d bit alas tanquam columbae in Psalmis, inquit, quodam loco magnus David. Ego quoque non dubitaui in hanc ipsam uocem erumpere: quis mihi dabit alas quasi columbae et ut horum uerborum magnitudinem vita quadam mente attingere queam, terraque omni relicta, uniuersum superem aerem, qui medio mundi loco diffunditur, & stellas omnemque illarum orn tum comprehendam: ac ne in iis quidem consistam, sed ulterius progrediar: & cu per has, tum per illas transeam, quae mouentur & traiiciuntur; Camque naturam attingam, quae cum firma immobilisque in se ipsa harureat, tum eius ut cuncta feruntur, ac mouentur: quae

cum ab inexplicabili diuinae sapientiae consilio proficiscantur; in eo, quod est, uniuersa uertuntur: ita ut ab omnibus,quorum motus atque traiectiones fiunt,mente ego longe remotus, firmo stabilique animi mentisq; statu primum cum eo, qui neque mouetur, neque mutatur, semiliaritate quadam coniungar, deinde hac sa-- ' C a miliari

43쪽

GR. NYSENI CONCIONE smiliari consuetudine introducta, illum patris nom ne appellem. qua enim mente eum esse oportet, qui illum ita nominat quanta loquendi libertate e qua conscientia ut cu ex omnibus, quae de Deo intelliguntur, ipsum Deum, quoad eius fieri potest, mente compre- .henderit, eoque adductus sit, ut rem dissicilem atque inexplicabilem cognoscat; percipiatque denique diu uinam naturam, ipsam esse bonitatem, sanctificatio nem, gaudium, potentiam, gloriam, integritatem, &eam iane ipsam aeternitatem, quae semper eodem se modo habet: cumque & ex diuinis litteris, & ex meditationibus suis animo talia perceperit, quaecunque de Dei natura in cognitione cadunt; tum hic omnino audebit eiusmodi uocem proferre, talemque suum nominare patrem. nam perspicuum est, quod si quis aliqua est ratione preditus, eademque sibi non inesse intelligit, minime audebit talem emittere uoce, qua Deum

patrem nominet: quoniam naturae consentaneum non

SEARCH