Antigrapheus, sive, Conscientia hominis : coram Serenissimo Maximiliano Electore Bavaro

발행: 1655년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Dixi , in dubio proprie practico. Nam potest quis speculative , ut loquuntur, dubitare,&tamen celli aliquid apud animum statuere. Bonae mentis subditus vehementer dubitat , num bellum , quod magistratus movet aut rex, cui subjicitur, sit j iistum : Quia tamen evulgati belli caussas ignorat , nec eas indagare portest,judicium sibi praeticum hoc modo efformat : Subditus suo domino, civis suo magistratui obtemperet, dum nulla cernitur injustitia. Ergo,

inquit, quod felix & faustu in sit, ad bellum proficiscor : de belli caussis viderint reges qui bellum suscipiunt. En , dubium istud huic subdito speculativum est , ei tamen prudentia suggerit militandum. I V. Regula , In dubiis melior e . iconditio possidentis. Hanc Theologi non sol ina in rebus jtistitia in spectantibus , sed etiam in ceteris virtutibu Sservant. Quae autem dicatur post ei sio, centum praeceptionibus explicant. Nos exemplis re in declarabimus. I. Dubito ego, num votum feceri III , num matrimonium pronii l

102쪽

DE CONsCIENTIA Iam. Hic etiamnum meae libertatis

possessor sina, salva conscientia definire possum , nae votum non fecisse, matrimonium non promisisse, adeoque nullis hac obligor pacatonibus.

bed muto dicta , &ajor II. Constat l

quod votum nuncuparim , quod ma- ltrinionium promiserina, sed nescio an Votum perfecerim, an matrimoni- luna serio promiserim. Hic ego dc lvoto alligor es matrimonio, quia hac. tam Votum quam matrimonium in lpossessione sunt. Meisniet verbis li- lgatus teneor. III. Eleemosynae mihi icommissae sunt, sed nescio an eas di- lstribuerim: obligor; nam illae in pos. Isessione sunt. IIII. Constat mihi qmortiferam culpam a me commissam , sed dubito num eam conscientiae meae judici aperuerim, ergo eam aperire obstringor, quia hic peccatum in possessione est, uti communior fert sententia. U. Dubito num ieiunii dies, num sabbatum transiexit, an hora nodis duodecima jam audita sit, nuta, liceat comedere Non

licere unt Theologi, quia jejunium est in possessione.Sin autem dubitem

103쪽

CAPUT V. 89

In Dies Veneris , an Cinerum Dies coeperit, esse licebit, si quid obsonii ad manum sit, quia ego & libertas

mea etiamnum in possessione sumus. VI. Dubito num preces Cano nicas recitarim , aut illarum aliquid omiserim, hic eas certe totas, aut quod onalisum dubito, recitare teneor. Siquidem Lex Ecclesiae hic in possessione est , it que dubius dicenda non dixisse creditur. VII. Dubitatur, num famulus hoc illud ve sublegerit. Η1c Famulus etiamnunt famae suς possessor est,ideoque insons judicandus, saltem nega live si non positive , nec in crimen furti trahendus , nec probri insin1ulandus est. Dum res aliis constet experimentis. Dubia namque de personis in melius explicanda. Ah millies,iterumque naillies temerariis hic

judiciis delinquitur. Cum levis dubitandi caussa est , ingens oritur suspicio. Hinc flammae & incendium. Revera judicandus est probus, qui

certae improbitatis insinvitari non potest. Innumerae hac injuriae committuntur temerariis suspicionibus,

104쪽

yo DE CONSCIENTIA

praecipitatis judiciis, falsis accusationibus. Nisi ejus cenio lina ille dubia

hinc prudenter enodaris. Intricatissima matrimonii arcana non tangimus, negotium enim tam perturbatum est , ut rectissime dixerint apostoli : Si ita est caussa hominis cur uxore,non expedit nubere.a V. Regula, E duabus opinionibus probabilibus , licet pro arbitrio eligere alterutram , etiam minus probabilem. Opinionem probabilem eam dicimus, quae Veritati utcunque consentanea, quae rationi ac eruditorum opinioni conformis est, etiamsi paucorum, aut etiam unius solum Erudi ii viri sit ea opinio. Exemplum nobis

positum sit hujusmodi. bEst Sacerdos

qui usuras quincunces censeat iniquas & idcirco hominem de peccatis confitentem liberum ab iis pronuntiare nolit. Huic si opponat confitens reus eruditorum iudicio aequas sibi videri,gravissime obligatur Sacerdos hunc noxarum vinculis eximere. Nec

105쪽

C A r υ T C si Nec enim vi legis obstringimur, ut semper eligamus meliora , alioqui virginitas prae conjugalibus taedis nemini non eligenda foret. Haec aD sero,non ut conscientiam ullius pertundam, sed angores , contractiunculas, dc morsus praecaveam. Neque

haec primae Regulae adversantur: ibi de dubiis , hic de opinionibus ser moest. Hoc aute in arte medica nil loci habet , in qua tutior semper ac probabilior opinio sequenda. Iudex civilis inter opiniones aeque probabiles pronuntiet ut vult secundum aliquos : at rectius ageret, si neutra pars litigantium in possessione sit, res componendo vel aequalitet dividendo.

Beati Pauli verbis finio. Omne autem quod non est ex fide , peccatum est. a Non de fide solum unia versali, sed de practica prudentiae,

seu de credulitate,&conscientiae dictamine pronuntiat. Hinc Ambrosii, Chrysostomi, aliorum effatum est. Quicquid contra conscientiam, pec catum est. Nam Paulus hoc loco de

106쪽

iis locutus, qui cibos lege Mosis Vetitos, non licere Christianis comedere censuerunt. His respiandet Orbis Doctor , hos cibos optimo jure posse comedi; peccari tamen, si vel adversante conscientia, vel alterius offensione comedantur. Vnde illa Pauli verba : Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Tu fidem, quam habes, seu practicum conscientiae dictamen, penes temetipsum habe coram Deo. Qui autem discernit , si manducaverit, damnatus est , quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, contra Conficientiam)peccatum est. Esto igitur consentiens adve ario tuo cito, dum es adhuc in via cum eo. Tuam ipsus conscientiam summa sollicitudine cura. alii curent alia,suam ille crumenam, suam iste voluntatem , hic suam dignitatem. Tu omnem operam, tu curas tuas Sc cogitationes in tua pone conscientia. Quicquid contra conscientiam est, peccatum est.

107쪽

CΑΡuT VI. Conscisntia scrupulos, tam erroris quam doloris plena.

C Larae vallis Apis Bernardus de

domo interiore disserens: con scientia hominis, inquit, abyssus multa. Sicut enim abyssus exhauri-Li non potest , ita nec cor hominis Laalare magnum est & spaciosum. a Siquis ab alto subjectam contempletur terram , hic segetibus vestitam,

illic hortis pomiferam, istic silvisumbrosam , hic fontibus , a quis irriguam , illic pascuis δc pratis floridam so Pomum pulchrum & eleganter coloratumi sed in hujus pomi medios edissima latet putredo. Siquidem

pii scorum Patrum testimonio terrae umbilicus claudit inferos. Cum igitur terra fit orbicularis di rotunda, ut Geometrae docent,& in terrae medio aeternus Dei carcer ardeat, non maledicetur: O rotundum & elegans pomum, sed in visceribus haeret deformis vexmium nidus.

Idem

108쪽

4 D a C o v s c I E M T I A Idem poene plurimis de Hominibus dixeris: O Hominem elegantem dc ornatum, venustatis plenum i sed arcana pectoris retegantur,suas conscientia valvas pandat, dc vitiorum carcer, inferorum sedes deprehendetur, Conseientia mala , vel certe anxia di scrupulos. De mala dictum, licendum de scrupulos a quae angit,iorquet, urit gravissime , velut Oreus. Hunc tormentorum locum in hoc capite scrutabimur, ita quidem, ut primo dicanius, unde oriantur scrupuli, dein quomodo sint curandi.

SCRIPTURA. Illic trepidaverunt timore ubi non ery imor. G. 3 2. V. 6. P I Q T U R A.

Populus alba folii, guae intus nigra,

semper tremula :sub arbore um- panum Leptas.

Conscientia pavida, praetrepida, anxia, vario metu suspensa, vulgbnominatur scrupulina a lapillis ac serti pulis , qui calceis inhai rentes nais e -

SEARCH

MENU NAVIGATION