Antigrapheus, sive, Conscientia hominis : coram Serenissimo Maximiliano Electore Bavaro

발행: 1655년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

misere assii gunt viatorems magis tamen vexant qRam vulneranti. Ita scrupulus est mentis an Xietas, quae levi aut nullo fundamento aliquid ceu maluin apprehendit. Hoc autem non est dictamen rectae rationis vel

practicum judicium , sed animi figmentum , phantasia mera, timiditas indocta , Panicae formidines. Ideo adversus hanc conscientiam omnimodo positive & negative, ut Theologi loquuntur , nitendum. Haec enim Vana sormidatio , reddit hominem inquietum, turbidum, animi inopem, confusum , dubiam , incertum, negotiis male vacantem, laedit quandoque valetudinem, & ab exercitiis melioribus abducit. His obstaculis sortiter reluctandum. Atqui, dices, contra conscientiam agere nunquam licer, uti supra demonstratum ess . Sed negamus hanc mentis trepidationem esse conscientiam, seu rationis iudicium, sed sine

judicio vanam opinionem. Hac tamen cavendum , ne fiat e scrupulis errans conscientia,quae vero nomine

appelletur scrupulosa. Origo

112쪽

Origo scrupulorum varia. I. Instinctus cacodaemonis, hic enim cum bonae mentis hominem gravioribus vitiis irretire ac fallere nequit , hanc sanctimoniae larvam induit. II. Imbecillitas capitis, aut atra bilis. III. Imbecillitas animi, dc inscitia. IV. Diffidentia de divina bonitate ac misericordia. U. Abdita nonnunquam superbia,quae suae instilliae magis credit quam ullis eruditorum monitis. VI. Divina providentia &dispositio, quae saepius aut in prio-

Iam noxarum poenam , aut in humilitatis, patientiae aliorumque promeritorum augmentum hos an imi angores immittit.

Non solum autem probiores Homines his scrupulorum aculeis punguntur sed nonnunquam neglizentes etiam vitiosi, qui de collina isΓς nimium anxii, nihil autem solliciti sunt de cavendis, aegritudine horribili cruciantur quod male egerant; ne male agant in poster una pessime securi marcent dc oscitant. Maiorem tamen partem scrupulis infestantur

113쪽

C A P u et V I. 97 probi. Sed undecunque tandem oriantur scrupuli, si permittantur ager tradices de invalescere, ita demum occupant dc afflictant hominem, ut is conferri possit terrae , cujus umbilicus inferos complectitur. Ipsim et fatentur scrupulosi homines, malle se malis onerari quantisclinque , quascunque perpeti aerumnas, modo animum Deus scrupulis liberaret. Ideo proclamat Cajetanus. Vae vad Confessario habenti verum scrup losum poenitentem. Originem scrupulorum scirnus.

Sed quid remedii est qua juvandi

sunt tam inani religione obstiteti Z Praeceptiones quinque suppedita-

ΡRiMA. Origo scrupulorum accurate obserVanda. Si namque in caussa sit atra bilis, aut alia quaecunque corporis malignior dispositio,

pharmacis expugnandum hoc malum. Sermonibus solis hunc talem nemo curaverit. Sin a DEo immitti censeantur hae morsiunculae. oratio, sed perpetuata dc constans , unicum

est remedium. Augustinub Olim et-

114쪽

sI D a Cous CIENT IR. jam talis sed moderate talis, cum Deo ita loquitur: Multum timeo occultam ea , quae norunt Oculi tui , mei autem non norunt. In his omnibus periculis & laboribus vides tremorem cordis. En Aalgustinus populus trepidula fuit , sed ad Deum se se erexit, preces iteravit; auxiliatorem quaesiit. Subinde scrupili ex occulta oriuntur superbiola, quod sine ambagibus dicendum scrupuloso , ne sol una se credat sapere. Ego

tamen Existimo creberrimam scrupulorum originem esse, quod de bonitate Dei ac misericordia nimis ab-jecte ac exiliter sentiamus , atque

hinc providentissimo Deo non satis fidamus. Vir sapiens & sanctus homini nimium scrupuloso dc dissidenti non immerito exprobans : QRena quaeso, inquit, tu tibi Deum fingis Iaum ergastularium b putas 3

SECuNDA. Intelligendum probe huid sit moluntarium , quid minus πο-luntarium. Quam primum homini implicato scrupulis objicitur cogitatio,

115쪽

gitatio, tametsi sint motus primo primi, ut in scholis loquuntur , more ille tamen pestiferae cogitationi se consensisse suspicatur,aut etiam credit. Hunc talem Augustinus in spe ni meliorem erigens : Nullum est, inquit, peccatum nisi sit voluntarium. α At homo scrupulosus, inquies , se cogitationi pravae consensisse putat. Obduco ego : Putare, non satis; stire aliquid est. Prima cogitatio , quae animo se se objicit, peccatum non est, sed in ea cogitatione morari, haerere, oblectari, hoc peccatum est, &consensus salieni in oblectationem e Si quis ulterius progrediatur & d cat: Si mihi non deesset occasio facere, quod cogito, certe facerem; hic demum verus est in ipsam peccandi actionem consensus. Examinandus est igitur homo scrupulosus : Nilni placuit tibi maligna illa, seu blasphean a, seu immunda cogitatio'Minim hvero, dicet λ nil aeque displicuit. Quit ergo trepidas 3 peccatum , Ut Augustinus docet , est dictum , factum , vel concupitum contra leo em Dei. G a TER

116쪽

TERTIA. Dissidendum est judicio proprio Cautissime monuit Hebraeus sapiens : Ne innitaris prudentiae tuae . a Nullus hominum si-blipsi satis sapit, quanto minus ille clivi ignorare vix potest, in extremo margine , se periculose incedere. Scrupulosi autem proprium est, Opinionem falsam mordicus tenere, nec Permittere, ut qb ullo ea eripiatur. Matthaeus memorat Christi genibus provolutum aegri Filii Parentem cum hoc supplice libello : Domine miserere Filio ni eo , quia lunaticus lci , dc male patitur. Nam saepe cadit in ignena, ct crebro in aquam b

Ita sane homo scrupulosui lunam l

gerit in pectore, ex una in aliam cogitationem raptatur , vel enim de Praeteritis peccatis angitur, vel defuturis. Hic facile metum omnem eximam menti, si obseqilentem Uanciscar aurem. Quod igitur consessionis amysterium , peccata praeterita

spectat , si quis sincera fide, animoque candido, dc sine dolo malo ausit dicere : Tametsi furta, caedes, adulteria,

117쪽

C A P υ τ/v I Iorteria, hisque commisissena graviora, nihilominus haec meae coiis cieritiae judici detegerem ingenue, ad usque

maximam, minimam no Xam. Hic

certe tam sinceri animi homo nil habet quod metuat: Non enim errabit, si velit,prout discentena decet, credere; nec suo sese arbitrio regere; nec deerit vir prudens, qui ei dicat, hoc peccatum est , hoc non est : hoc peccatum grave, hoc levius est : hie primus motus, dc incursus diaboli, haec delectatio morosa , hic consen

siis est. Quod si quis seipsum hic sa

tis putet sapere, intricabit & praecipitabit se misere. Vnde omnium tutissim una par ere, dc viri prudentis arbitrium suo praeferre, nec detrectare manu aliena duci ac dirigi. QuARΤΑ. Fugiendum omnibus:

modis otium. Nam praeter tot nobiles, scilicet, otiositatis fructus, sunt di scrupuli. Homines scrupulis male accepti, ignava se macerant quiete, imagino ii , meditabundi multa

secum animo volutant. a maesti Sperluctuosi, quia plerumque non satis G s Occu-

118쪽

occupati, si non penitus otiosi. Scis, mi Lector , cui hominum praesertim divitum amictiones saepe tam graves

ac paene intolerabiles videantur ZNon satis occupationum habent, commentantur, sedent, de meditantur de rebus variis , dc miserias suas cogitationibus suis plurimum augent. Egenus opjfex totus in suis laboribus est, hoc unum dies noctesque cogitat, qua se latat; quid ad farinam faciat,quid pani lucrando expediat , non vacat ipsi alia cogitare. At opulentus non satis occupatus, dies nollesque vanissimis, nonnunquamia nequissimis mergitur cogitationibu S, nunquam facta, nunquam futura

sibi fingit mente agitat , di licet documenti aliquid &solatii accipiat, mox illud inter animi sui figmenta

perdit. si molendino non offundatur triti cuna, aut melioris generis frumentum , quicquid sordium rapit, commolit , ita mens humana instar molendi ni eas cogitas iones volvit, quas illi bonae , vel malae , vel nullae occupationes suppeditant. . Multa 3 nil halionii num percunt, non tamur ale

119쪽

male agendo , quam nihil agendo. Quamvis qui assolet nihil agere,

non potest non etiam male agere.

His ingerendum illud poe Srima civeὶ jaculum, vel pictassume phareran a Age aliquid,corpus exerce, ingenium

acue, memoriam excole, occupationes utiles dispone, scrupulorum ac vanarum cogitationum tota fugabis agmina : age aliquid. IN TR. Sequitur e vestigio praeceptionem quartam. Quancio enim homo scrupulis insestatus, arbitrio suo &3udicio nequaquam fidere potest, totum se alterius & judicio dc arbitrio committere ac subjicere debet, nec aliter , quam sicut jubetur, agere. Tobias filium sapienter erudiens . Consiliuna, inquit, seni per a sapiente perquire. a Ho Gipsum Augustinus suadens Paulino: Consule bonos prudentesque viros, ait, & acquiesce eis. Consilium saluberrimuscrupulosis; sinant se regi ab eo , cui

sua ni coin miserunt conscientia, ejus que ductu ni in omnibus sequantur,ila velut Angelo rectissi ina monenti mo-G rem

120쪽

Io4 D v C o M s C I E N TIxem gerant. Hac parendi ratione Certus esse poterit scrupulosus , se non erraturum, etiamsi erret,qui suadet & 3ubet. Quod non solum Caje-tanus& Navarrus , sed Vasquestus, Filii tirius, Pesantius aliique recentiores theologi docent. Hinc liquet quam De o iit grata subjectio e obedientia , qua alter alteri sese regendum creati. Propter hoc obediendi studium nonnunquam Deus extra legem dc naturam mirificἡ opitula

tur.

In beati Bernardi coenobio, ut divus Antoninus memorat, homo religiosus adeo scrupulis agitabatur , ut lacris operari constanter refugerit. Hunc Bernardus imperio miti allocutus : Quaeso te, inquit, mi frater, tu rem divinam perage 3 cetera meae curae relinque s hoc ego quicquid est criminis, in nre recipio 3 ego defensor tuus pro te rationem reddam. Tu ita perge, ut jubeo. Paruit, fecit, & ab omnibus conscientiae stimulis liber evasit. a Huic assine narrans Clima custAnni s

SEARCH

MENU NAVIGATION