장음표시 사용
81쪽
Est Conscientia Recta; est Errans sed
innocenter & absque vitio 3 est errans vitiose dccuna Vulpa:Theologorum voces sunt: errans vincibiliter de culpabiliter, dc est errans invincibiliter & inculpabiliter. Conscientia Recta , Bibliorum Sc omnium Theologorum consensu sic obligat sibi hominem, ut ei non solum non audeat contradicere , sed obsequi debeat, facere quod ei conscientia faciendum praecipit, si quidem
evitare noxam velit. Certum hoc Jc indubium. Conscientia errat sed innocenter , cum qi- in opinionem falsam Sc errorem inevitabilem minimeque voluntarium devolvitur. Conscientia errat,quae aliquid honestum credit aut inhonestum,non ce
to,sed dubio assensu, nec sine formidine oppositi', nam illi perpetuo obversatur, rem melius conssiderandam. Conscientia quae innocenter de sine culpa errat, non minus hominem sibi devincit dc obligat atque Recta conis scientia , tam politivὶ, ut scholae loquuntur, quam negative. Exempli
82쪽
Domini, & Epiphaniam ineundum jejunium&tamen non ieiunet. At vero Conscientia, quς vitiose impingit, Iigat etiam & obstringit, sed casu i
ex accidenti,ut Theologorum voces sunt, seu negative : nam dum haec Conscientia durat contrarium ipsius imperio faciendum non est. Exemplo demonstratur quod dicitur: Errans Conscientia sputum prohibet intempturn ejicere, ne peccetur. Qist contra istud propriae conscientiae di-ittamen e puit, peccat, non quod a ctio haec in se mala, sed quia conscientiae dicet erret oti, it contraria. Sic alteri errans Conscientia praecipit, ut huic honorem , isti vitam servet
mendacio et rem hanc aliter confieri non posse, non debere 9 mentitur ergo. Num hoc recte ac pie facitZ Neutiquam. Nam omne mendacium est Peccatum. Sin autem non fuisset mentitus, etiam peccasseti quia contra conscientiam fecisset. Quid, inquies ,hoc monstri est: sive mentiatur hic homo, seu non mentiatur, delinquit. Ergo necessarium est peccare.
Respondent Theologi necessitatem
83쪽
hanc secundum quid, & ex accidenti contingere. Nam in hoc tali casu minime quis obligatus est ad hoc vel illud necessario faciendum, sed ad
x iciendam errantem conscientiam,
cui principium hoc opponendum: Mentiri non licet, nec ad suam quidem, vel alterius servandam vitam :In templi pavimentum expuere,Vana, nulla religio est. Ita & in caeteris ratiocinandum. Hinc aliqui dicere solent, Errans vitiose cons ientia ligat, sed non obligat, adeoque prudentis viri con siilio est mutanda. Igitur Conscientia seu vitiose sea
innocenter errans, ita hominem obligat , ut contra illam agere sine culpa non audeat. Ratio est,qui contra conscientiana agit, contra legem Naturalem & contra synterestin agit, quae identidem insusurrat: omne malum,
etiam existimatum) vitandum est. Quod dicimus , dilucide demonstramus. Voluntas a se caeca pro regula lege , sed remota , Voluntatcm habet divinam: Proxima illius, &velut domestica lex, est Conscientia, perquam divina ei voluntas timo-tescit.
84쪽
tescit. Ergo Conscientia quantularvis erret, ita suuna Dominum ligat, ut legitime contra dictanaen ejus agere non possit. Quod si conscientia non sine culpa erret, excutienda, emendanda, rejicienda est Satis h1c exemplorum.
Qui Apostolos Christi Discipulos
iugularunt, obsequium se Deo praestare arbitrari, num sapienter, Obsecro, & bene fecerunt, an vero malet pessime utique. Sin eos occidere ΠΟ-lui ssent, ne sic quidem egi flent bene,
quia judicarunt eos occidendos tanquam religionis novae satores Quid ergo Θ suana hanc errantem conscientiana corrigere debuissent tali ratiocinio : Hi Homines nec Praedones , nec Fures, nec Latrones, imbnullis vitiis obnoXii sunt, peregrinam sollim S ignotam spargunt do-dtrinam. videamus ergo, num ea rationi sit consentanea i ita luculentis.1ime deprehendissent,non esse jugulandos. Exemplo rem alio monstra-
Videt quis mendicabulum a malesar is centonibus, seminudum. Huic specta in
85쪽
CAPuT IV. 73 spectatori suggerit conscientia. Male facis nisi vestem huic homini dandam sureris. Furature peccat, quia falso nititur principio. Non furatur 3 peccat iterum, quia contra conscientiana agit. Quid igitur faciendum Corrigenda est errans haec conscientia , seu potius ejicienda est cum hoc dicto e Non sunt facienda mala ut eveniant bona. Objicias: Quis istas tot distinctiones capiat φHic considera, mi Lector, quam utiliter explicatio peccatorum sit instituta , praesertim ad dirigendas conscientias, dc quam is nequiter ac mala fide agat, qui st udio sacerdotem imperitum, conniventem, indoctum quaerit, cui conscientiam suam committat. 'Sed exemplum aliud subjungi naus rei magis in lucem profe
Jam annis quindecim bellis intestinis ardet Germania, dc quod deterrimum est, Christiani confligunt cum Christianis, hinc di hinc fulgent Crucis dabara Sc ita Martem suos educunt. Utraque pars conscientia se urgeri ait. Sed alterutrius necessa E S. rid
86쪽
rio errans est conscientia, & quidem vitiose, nec sine noxa errans: suos illi errores facile est commonstrare. Magistratui legitimo rebellem esse e capitales Christianorum hostes in auxilium vocare ; pactis conventis non stare j omnia fusque deque vertere, insontes sedibus undequaque pellere, errantis plane conscientiae iunt
Idem e divinis libris Iuculenter ostenditur. Existimavit Iephte a sua conscientia devinciri & adigi se ad
jugulandam Filiam. a Errans Conscientia. Nicol Serarius eum ab omni peccato, tam in voto concipiendo quam exequendo excusat. Ita Prophetes iussus eo loci, ubi Ieroboamus habitabat,nec comedere nec bibere. Persuasus tamen ab alio Propheta credidit sese divinis imperiis minime adversaturum, illic locorum edit de bibit. bErpans Conscientia. Sta&Oeta judicavit se optime facturum , si bobus calcitrantibus ab eversionis periculo servaret , di fulciret
87쪽
CADuT IV. 73eiret Arcam. a Errans conscientia.
Mardochaeus putabat sibi non licere aulica cς remonia genu flectere Amano satrapae. Errans Conscientia. bIta Machabaeorum aevo Iudaei qui ad solitudinem confugerant, cum regi SAntiochi miles sabbato illis inserret bellum, duxerunt nefas resistere, &vim vi repellere. Hinc occultos aditu S non oppilaverunt , & nec lapillum qκ idem in hostem miserunt. Ita mortui sunt ipli, ait sacer historicus, ct uxores eorum , dc Filii eorum, &pecora eorum, usque ad mille animas hominum .cEt hic errans conscientia.
Ita & Herodes Antipas, propter ius-jurandum iniquissinium, quo se saltatriculae puellae obstrinxerat, Ioanni Baptistae caput in vinculis praecidi jussit. d Errans conscientia quam maxime. Ita.& Iudaeorum plures quam quadraginta in caput Pauli
conjurarunt, nec cibum se nec potum
sumpturos, dum Tarsensem illum Ecclesiasten occidissent. Nam ita Sacerdotum principes allocuti: De 'O-E 6 tione
88쪽
6 DE CONsCIENTIA.tione devovimus nos, inquiunt, nihil gustaturos, donec occidamus Paulu.a Conscientia supra modum errans caedem Pauli credens obsequium Dei. Quaeras primo : Qualenam peccatum est agere contra conscientiam'ajunt Theologi, tale id e se quale illud aestimet conicientias leve,si c9nscientiae videatur levius grave, si gravius ab eadem judicetur. Q Uod hoc sensu accipiendum : Si conscientia vitiose, seu vincibiliter , errans minora putet e Te piacula, quae capitalia stini ex se, piacuso capitali se obstringit. Sin autern hoc idem Conscientia innocenter seu invincibiliter errans minorem noxam censeat , talis erit. Quod si conscientia
temeraria nullui' peccatorum faciis at discrimen, optimorum Theologorum judicio, letalem noxam contrahit, quia sese periculo exponit laeta liter delinquendi. Res delicata &tenera est conscientiae negotium , ideo caute tractandum. Num verbgravius delictum iit, conscientiam errantem sequi, an eidem etiamnum
89쪽
C A P u T I V. 'r perduranti actione ipsa contradicere ' Hoc ex rei attributionibus, dciis quae actionem circumstant, intelligendum. Exempli gratia : Si errans conscientia iniquum bellum suadeat, absque comparatione gra-Vius peccat, qui paret conscientiae tam injusta suadenti, quam si non pareat, Nam bellum impium multa hominum millia tollit, ubi paene tot peccata quot funera. Quorum cauisa est,qui bellu sine causa justa orsus est. aeras secundo, si quis adeo animi confusus, ut quicquid faciat, peccatum metuat. Mentior Θ ait ipse secum , colatra veritatem ago. Non mentior Contra charitatent. Quid hic homo faciat i Minus malum eligat. Hac geminum documentum in- nil lanatis. Pharisaicam conscientiam cavere propriam unice curare., Conscientiam Pharisaicam appellamus, quae camelum glutit, percolat
autem vinum , in quod sorte ii Lipsa est nausea. Hoc genus hominu Christus singulariter notans: V a: Vobis, inquit, Scribae et Pharisaei Hypociitae, quia decimatis mentam, & anethuma
90쪽
et hunt , ct reliquistis quae graviora sunt, judicium Sc misericordiam , &fidena. Duces caeci, excolantes culicem , camelum autem glutientes a Iudaei & eorum Pharisaei crimina capitalia non curabant, non vitabant,
in minimis noxis solliciti trepidabant. Die parasceves Pilati praetorium ingredi summae religioni habuerunt; innocentem cruci afligere negotii nihil penitus illis facessebat. Haud absimiles reperias inter Christianos, quibus grande piaculum est, in aegxoti gratiam lixae carnis jusculum die Veneris praelibare , at Vero alios maledictis figere, aliorum laudibus obtrectare, invicem mordere, invicem comedere dc constimere, itaque humanas carnes dentibus quasi concerpere, ludus iocus est. Conscientia Pharisaica ex asse. Q dbeatus Lucas in Hebraeos Hypocritas scripsit,id in Christianos hos Pharisaeos dictum puta : Vae vobis Pharis eis, quia decimatis mentam , &rutam : dc omne olus, praeteritis judicium de charitatem Dei. Haec autem