Antigrapheus, sive, Conscientia hominis : coram Serenissimo Maximiliano Electore Bavaro

발행: 1655년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

C A P u T v II I. Iz3ta. ordo nunc poscit ut Conscientiae vires & actiones explicemus. SCRIPTURA.

Habentes mysterium fidei, tu Conscien

Gallus gallinaceus Tubam insistit: Duo sunt baec Horologia 3 Militiae ct Pacis.

C Ermani Fratres Josephi, AEgyptii

M pro regis , genus hominum indoctum, agreste, impolitum, rude, incultum, nihilominus in eis singillatiter eluxit quantarum effet vitium conscientia. Res eis in AEgypto male cessit, acriter examinati, rigide excussi, exploratores proclamati, triduli in vinculis attenti. At illi collatis capitibus & sermunculis : Merito, inquiunt haec patimur, quia peccavi mus in Fratrem nostrum, videntes a Rgustias animae illitis, dum deprecaretur nos,& non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio. Ad

quae subjungens Ruben: Nunquid

142쪽

non dixi vobis, inquit, nolite peccare in puerum; & non audistis me. En sanguis ejus exquiritur. a

Quis vobis, o viri , hoc dixit equid Conscientia Quis vestrae assii

ctionis S sangliinis exquisiti caussam vobis exposuit Dan non Conscientia Z Quis crimen tam vetustum, & paene iam oblitteratum in memoriam re vocaviti Certe Conscientia. Viginti tres anni abierant, cum illa in Fratrem perfidia est designata, nihilominus post tot annos in hominibus imperitis ac rusticis etiamnum monet Conscientia, Sc ossicio suo fungitur. Revera hic creditor tenacissimae est memoriar, debitorum non obliviscitur. Uerissime dixit Tullius: Magna vis Conscientiae b Magna vis. Porro Conscientia tria potissimum observat tempora quibus potentiam ac vires suas exercet. Primum est Futurum; siquidem Conscientia non parcit operae, nec quidquam praetermittit, omnibusque viribus elaborat,

ut hominem a peccato committendo abducat. Nimirum noxas caVere summua GF qa. b Oc. pro iniimoierat. med

143쪽

CAPUT VIII. Ussumnae studet. Ecquis enim illas conscientiae Voces non subinde audit 3 Omitte hoc, obsecro, cave hoc, vide ne istud feceris, pedem retrahe, latet anguis in herba ; manum abstine,latet ignis subdolose cinere;brevis est voluptas, longa poenitentia:

momentaneum quot delectat, aete num quod cruciat, aeternum. Cogita ergo quanta malorum series e peccato unico nascatur: cogita & cave

malum.

Alterum tempus quod observat

conscientia, est Praesens. Nam si monitum reprimere , abstinere noxa

non possat, saltem vellicat hominem dum peccat, melli aliquid admisicet sellis, & ab synthium attemperat

Apiano. a ut quem penitus ab improbitate arcere non potest, eum saltem citius reducat ad poenitentiam. Christus modis omnibus egit ne sui Discipuli in Olivario monte dormirent , damnum e somlao secuturum praedixit; iam dormientes laon semel monuit: cum autem suos in excubiis continere non post i , tandem eos vi excitavit: sirgite, eamus. Ita serea Trauben. COΠ-

144쪽

I26 DE CONSCIENTIA.

Conscientia si primo alteroque tempore nil promoveat, nec coerceIepossit a libidinibus abreptum , tandem vi excitat, Sc peccati abomina da monstrat, angit, torquet, cruciat; terrores ingerit oc vociferatur: Inferi te expectant, aut ergo resipisce, aut peri.

Aligustinus eleganter hac de redisserens: Quomodo, inquit, magna est poena, impiorum conscientia, sic magnum gaudium piorum ipsa coim scientia. Quem pungit mala conscientia, retrahit se a spe, & non sibi

sperat nisi damnationem. Ut ergo speret regnum, habeat bonam com scientiam, S ut habeat bonam conscientiam,credat dc operetur. a Credere fidei, operari charitatis est.

Illud admiratione dignum, qui

tandem nos imperitissimi rerum Estimatores peccatum nondum Perpetratum extenuemus , nihili Pendamus, nugas aestimentus ludicrum. Hac quisque sibi ipse dicit: Res factu facillima, nil est periculisperge

145쪽

CAPUT. VIII. I 2

Et aude.Sed caelum perdo ZTu perge. sed ad orcum pro peio Z Tu perges

facilis venia his culpis. Ita caeci ruimus,quo nostrς nos trahunt libidines At ubi peccatum est perpetratum, iam crevit in immensum suoque pondere jacentem paene ad desperationena trahit. Ita primi parentes nostri dixerint: De pomo agitur; quantillae hoc culpae sit, pomum libare ZVbi vero pomum admorsum est , A perti sunt oculi amborum, & videre miseri, quam male sint vestiti. Ideo in vestem rapuerunt folia, di latebris

se occultarunt. Ita qui peccat, ante conamissum peccatum, amentia dc libidine caecus, carcissimus est; sceleresam suscepto aperiuntur oculi, dc peccatum quod antea nullum videbatur, incipit esse maximum. In Romanis olim spectaculis pegmata visebanturi seu ambulantes machinae, mobiles montes , gradientes domus, quae initio plerumque humiles di depre illae,subito in admirandam excreverunt altitudinem : Ita peccata initio visa exilia veniae facillimae, ubi

in opus prodierunt, jam gigantes

146쪽

sunt terribiles ad animi abjectio11em

impcllentes. Quae metamorphosis advertit Ethnicum, ut scriberet,persectio demum scelere, magnitudo ejus intelligitur. aQuemadmodum ingentia plerumque flumina exili oriuntur scaturigiane, dc angusto suunt alveo , quem anus transiliat, paulatim inde ita duratantur, ut qui principio fuebat rivvulus, post aliquot declirsa spatia, fiat fluvius. Ita Danubius modica origiune nascitur. b Sed cundo sic crescit, ut brevi navigiorum patiens fiat: Ita prorsus antequam impuritas ct sagitium suscipiatur, appellari solet hi mana fragilitas, facilis lapsiis, malignior indusilentia, negligetitia solutior : ita inaproba cupiditas , flagitiosa obscaenitas, impura voluptas, initio tenuis scaturigo est: at ubi cogitata prodieraunt in opus, ubi cupidines transierunt in facta , jaan rapaciun-mum fumen minantur. & hominem subinde non anxium tantum, sed desperabundum reddUnt.

Iscariotes proditor videbatur sibi

147쪽

se concoquere. Ita vem animo expedito aggressus , faciles sibi conficiens rationes : pecunia dixerit , quam a summis sacerdotibus sum accepturuS mihi proderit 3 magistro meo non multum oberit haec delatio : ille ciles extricandi se vias inveniet. Caepimusi dimidium facti est; pervamus. Videns autem quod damnatus esset, poenitentia ductus retulit triginta argenteos , dicens λ Peccavi , tradens saliguinem justum..Deus bone : im

mane , ingenS, CXecrandum facinus visitin est infelicissimo mercatori tam modicum , tam facile excusanduin delicti ian : jam laqueus, praecipitia ima Orcus nocentem hauriunt. E tali riviilo tam salsium profluxit mare. Noxa caputfqmtur. Quod vetiis poeta eleganter explicat hoc metro Raro antecedentem scelestum, Deseruiipede poena claNilo. Cor sontas palpitat nemine concutiente. Adeo Conscientia urget ;ltimillat, impellit , ut reus scipii limeuon meliorem sui proditorem inve-1 niat

148쪽

niat se ipso: seipsum Judas accusat,

damnat, enecat. Dignus carnis ex tam

scelesto capite. Memoria est Norimbergae duos e Mercurii prosapia laverniones ante urbem in prato vocant)consedisse. Forte fortuna duo lictores illuc tendebant, nil minus cogitantes, quam fures capere. At duo illi Zonarii sectores, quam primum

geminos Venatores vel eminus obser-Varunt, mala moniti conscientia utique sese tanquam patibulum jamdudum meritos quaeri existimarunt; unde de fuga sollicite cogitare , ct in

aquas, cum aliud effugii non esset, sese praecipitare : argumento malitiae plus quam certo. Fugit enim impius nemine insequente .ia Hoc facto, quoniam seriam facinoris suspicionem, importabat, miseri in vincula rapti di non multo post in Crucem acti sunt. ut vel hinc liqueret verum ellie, Quod germani dicunt maturum patibulo furem cursu lictor etiam claudus assequitur. Impedita scelere Conscientia facile tremit , inhorrescit,

149쪽

rescit, fugit. Et ut optime dixit Tertullianus e Nullum maleficium sine formidine sapplicii, quia nec sine conscientia sui. Cui astipulatur Polybius : nullus testis, inquit, tam formidabilis, neque jude x tam graVis

quam conscientia, quae menti cujusque insidet & inhabitat. Quare merito Annaeus Seneca: exclamat, O te miserui Dissi contemnis hunc testem. bPacatus in panegyri Theodosiani memorat , in eo bello quod contra servos Dona ini gesserunt, proludi una praelio factum flagellis ante aciem concrisiis. Perinde ii fecialis proclamaret: Haec arma Vos nebulones ad officium faciendum adigent; ipsa vos conscientia & innatus flagello runa metus ad pristinam servitutum redu

cet.

Tanta nimirum vis est conscientiae, sic tuticum insanti reo monstrantur virgae, moX tremor, pallor, aut rubor palpitantis animi notas loquuntur. x uod Issidorus erudite illustrans Omnia, inquit, fugere poterit homo i a praea lin ersati it et ri

150쪽

tia judicia subternigiat Omnis, qui

male agit , judicium tamen conscientiae suae effugere non potest . Nam etsi alios celat, quod egit, seipsium t men celare non poteth , qui plene novit malum esse, quod gestit. Deinde

illud psalmi explicans : Abyssus, ii

quit , abyti iam invocat in voce cat ractarum. a Abyssus conscienti ubi ab-y ssum gehennae. Sua hominem cOID scicialia cruciat, accusat, judicat, sententiam pronuntiat , capite damnat, quid mirum si damnatio eum ad se rapiat. bMaxima vis conscientiae in utram ille partem. Si ea bona dc erecta sit, nulla humana judicia metuit , neminem nec hominum nec angelorum extimescit , sed nec mortem, nec in- seros,iaec OmneS Diabolos pavet, Deum solum eate IIus duntaxat timet,

ne offendat. Quamdiu propiti tuai ac benevolum sibi arbitratur Deunti tamdiu ei salva sunt omnia. Qua in re liber de imitatione Chriasti animo1itatem suggerii & monet:

SEARCH

MENU NAVIGATION