Magyar historiája, 1592-1598. [Commentariorum de rebus Ungaricis libri qui exstant] A szerzö ...

발행: 1866년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Set, agere videretur, conventum indicit Albam-Iuliam, non generalem, neque solito modo partialem, sed talem, in quo duodecim consiliarii, comites item, et barones sere omnea, et viri aliquot illustres adessent Blia, ubi iam convenissent, per Volf gangum ΚοVaciο-cium, hominem prudentem, pariter ac sapientia, facundiaque singulariter excellentem, tria potissimum

deliberationis capita proponit quo in statu, cardineque respublica versaretur; quid propositi Sinanus de oc'cupanda provincia haberet postremo quid Ontifex Romanus, athias Archidux, et Ρroceres Ungariae Ρrincipe, atque adeo ab ipsis ransylvanis postulent. Responsum est a consilio Ρrincipi, hanc rem, de qua consulendum foret, quoniam tanti esset momenti, nequaquam statim decidendam esse, sed interponendum aliquid spatii, quo diligentius de ea ii, quorum interesset, cogitarent. Nam et priusquam incipias consulto, et ubi consulueris, mature facto opus esse, deliberandumque diu, quod semel statui debeat. Ροst multa igitur procerum colloquia et habitos ultro citroque sermones, deliberatio tandem dilata est ad conventum generalem, quem Albam iterum Iuliam coegit.

De iratione Principis Sigis; mindi ad Provinciales,

e i que ad eam respontis.

Ροstquam igitur Albae ad praestitutum diem tota

ferme nobilitas coiit Ρrinceps non in summo templo, quod ibi, ichaeli Archangelo sacrum, a Ioanne Cor vino fuit aedificatum, quo in loco antea generale consilium haberi consueverat sed in ipsa aula voluit con-

212쪽

122 IO. DECII BAROVII

ventum peragere. 6 ubi cuncti Ordines convenere, Ρrinceps primum per Olflgangum ΚοVactocium cancellarium, coepit tria illa capita prioris orationis altius enumerare, et propositum desciscendi a Turcis aemsim hominibus inculcare. Sed cum animadvertisset cunctantius omnes ordines suis postulatia respondere coram sibi hanc rem, serioque agendam ratus, foras in conspectum nobilitatis, quae in exterius, maiusque aulae palatium conVocata fuerat, praesenti animo prodiit, et universos in concionem Vocando, discum stantibus dextra laevaque summiaconsiliariis Stephano et Balthasare Bastoreis, Alexandro et Francisco Κω-

et ceteris, quos Omnes recensere non est neceSaarium, orationem summa cum Omnium attentione talem exorsus est: Non sum inquit nescius proceres, quomodo me tenera imbecillique aetate mea nequaquam contempta, in Principem huius provinciae elegeritis, hoe proculdubio fine, ut charissima provincia nostra fideligubernatione, ac diligentissima administratione mea contra tot tantorumque hostium insultus, sarta tectaque conservaretur. Id me semper habuisse propositi, ac etiamnum habere, testor ipsum Deum, cuius gratia ac bonitate tot iam annos gubernaculis huius provinciae fideliter praesideo. Verumenimvero pro ea ego cura, ac sollicitudine, quam erga patriam dies atque noctes gero, ex multis, iisque certissimis indiciis cognori, omnes Barbarorum conatus, atque machinationes in deletionem patriae nostrae regionis tendere quod ita statutum esse ac firmissime ab eis decretum, omnes sibi tam certo persuadeant, ut nec precibus ullis, nec omni opum nostrarum effusione, latiusque Regni gaza

213쪽

DE REB. VNG. DEC. X. L. VI. 123

immutare unquam illud queamus. Quae cum ita sint, mearum esse partium existimavi, hoc tempore, periculum huc patriae publice omnibus significare, et ad deliberandum proponere, ut universi mecum singillatim de communi salute sua consilia communicent, suffragiaque libera ad me deferant. Quod si certis rationibus, firmissimisque argumentis demonstrare, persuadereque singulis potuero, propositum meum esse necessarium aequum erit omnes, deposita pertinacia, pedibus in meam sententiam contendere Sin Vero minua profiteor me nemini hoc nomine Vim illaturum, ae maioris, meliorisve partis consilia etiam hac in re libenter secuturum esse. Nemo, ut quidem mea fert opinio, plura a me iure ipso sperare posset, quam quae pro ratione mei muneris, quo divinitus dato fungor, Praestare teneor; nec plura de me pollicere velim, quam quae debeo. Illud sancta fide testor, ea me erga

patriam charitate animatum esse, semperque, dum vixero, lare, ut mortem, iuxta atque vitam communem mihi vobiscum, ac cum patria cui natus sum, semper eas Velim atque cupiam. Quid enim gloriosius unquam salutariusque rincipibus etiam apud aeram alaritatem esse posset, quam pro aris, ac focis, pro lege, et Pr grege pro religione atque Deo ipso eius' que gloriae patrocinio, si necessitas ita tulerit, vitam profundere 7 ΕΘidem tamdiu velim esse superstes, donec patriam video superstitem, ac bonis legibus, libertateque florentem ea perdita, quis sanae mentis cupiat, etiamsi maxime possit, Vitam miseram, ac deformem agere 3 Sed non eat tamen, quod de salute Regni nostri prorsus desperemus animosque deSpοndeamus. En hoc tempore Christianus orbis, qui iam facis laedere, unanimi consensu arma contra saeVisai

214쪽

124 IO DECII BAROHImum tyraimum sumpturus est, sponte nobis auxilia, atque patrocinium pollicetur, nosque in societatem

sacri huius belli sollicite invitat. Quid si hanc occasionem amiserimus, iuratisque Christiani nominis hostibus potius, quam Christianis, ac fratribus nostris,

quos eadem religionis, morum, patriae, atque com tionis societas nobis coniunxit, adhaeserimus, Videte etiam atque etiam, ne pertinacia atque mutuis simultatibus in eam fortunam deveniamus, ut quod nunc Christianus orbis sponte nobis ad defensionem, ac salutem patriae nostrae amanter Offeri: id imposterum inanibus lacrymis, ac precibus sero tandem, ac irrito cο- natu ab eo petere cogamur in quidem eum semper Ρrincipem habebitis, qui et vivere Vobiscum, et mori quandocunque necessitas ita tulerit, paratissimus sit. Habuit hanc orationem princeps magna cum omnium admiratione, et attentione adeo ut cum nunquam antea publice locutus fuisset, multis tunc cordatis hominibus, partim facunda sermonis nativi, latinique gratia, aditim veneranda quadam Vultus alacritate, lacrymaa prae tacito gaudio excusserit. Postquam igitur haec, atque his similia alia, maximo cum omnium in Semrdinum amur in medium rari, eaque continua or tione protulisset: roceres pro tanta eius in patriam cura, ac paterna affectione, gratias ei singulares egere,

et quoniam tanti momenti esset haec deliberatio, tempus in medium consulendi petivere simul ac impetravere. Ita principe in interiora se palatii recipiente, sua quisque diversoria petivere, eumque diem seriis deliberationibus transegere. Poster die collatis sententiis, convocatisque consiliis, responderant Ordinea Regni, eodem convocati, per Ioannem Orro, nequaquam id e dignitate, requetrincipis fore, ut Omnes ain-

215쪽

DE REB. VNO DEC. X. L. VI. 125

gillatim quotquot sint nobilium cum eo disputent, Verum constare sibi, quod princeps habeat secum sapientes, usuque rerum exercitatissimos consiliarios. Proinde quicquid cum iis Principalis Maiestas compο-neret, atque communicatis consiliis concluderet, quod quidem ad publicam patriae salutem faceret, ei se

universos, ac singulos summo consensu ce8suros, atque

subscripturos esse. Ita conventu soluto, quisque ad sua dimissi fuere.

De comitiis armatis Sabesienaimis, et Drdensibus. Ρostquam comitia fuerunt soluta, et aliquot quieti, apparatuique dies concessi, vix duae, tresve hebdomadae transierant, cum ecce Princeps severissimum in omnes partes provinciae edictum promulgat, uti omne ordines armati, in campis Sabesiensibiis, uno ab Alba-Iulia milliari dissitis conveniant, partim ut si necessitas ita ferret, obviam hostibus iri posset, partim vero, ut quid in tantis rerum motibus facto opus sit, ulterius consultaretur. urca enim cognito iam Principis per exploratores animo coeperat rursus eum artibus circumvenire ac adulationibus ad taedium usque atque nauseam demulcere. o ubi omnes conveniment, et aliquot dierum rinceps cum consiliariis disceptationem habuisset, primus Balthasar Bathoreus quorundam instinctu in transversum actus, tentoria sua diripi, asportarique iussit, omnibus cordatioribus ex e colligentibus lare ut tristissima inde discordiaram semina exurgerent Interim nunciis ac variis sub-

216쪽

iud rumoribus affertur, Chereium artarorem Chamum, cum ingenti hominum multitudine Huκtinum versus tendere, diramque toti provinciae ruinam minitari.

Exhorruere omnium animi, et cum consiliarios non per Onmia cum Ρrincipe consentire animadverteretur, eo magis etiam, ex rumore maximopere veriti, ne locu lentus hostis hac occasione usus, in provinciam irrum peret Omniaque ferro atque flammis absumeret Haec cum Omnium oculis Obversarentur, omniaque turbarum, atque confusionum plena essent, placuit ex

Sabesiensibus Comitiis omnes armatos hordam proficisci, ibique in campis libera comitia haberi, cum ut facilius inde, si ita necessitas postularet, Occurri Rrtaris posset, tum Vero, ut nova de iis, quae nondum componi ex omnium istis potuerant, rebus, deliberatio

institueretur. Eo ubi rursus conVenerunt, nescio quo rem instinctu coepere animi nonnullorum ex proceri-ribus a Christiano foedere, prioribusque consultis ad Turcam faVorem propendere. Id simul ac Ρrinceps Albae cognovit, et sinistra quorundam de se, reiectis prioribus statutis, nova sibi consiliarii potissimum cepissent, quorum auctoritate tum alia omnia, tum etiam has ipsas res molitus fuisset, noluit hordam proficisci, quoniam cuncti Ordines armati convenerant, Sed Κ6Varinum versu discessit, Balthasarique Bathoreo

mandarit ut omnia, nomine summi, ut Vocant 'genem

lis se absente, administraret. Is edicto promulgato, ut universi se Claudiopolim conferrent, ipse quoque illuc cum praecipuis quibusque proceribus profectus mitia non in campis, sed in ipsa urbe haberi voluit.

217쪽

De Principis ad Ordines Regni literis ei/tsdemque Claειdiopolim in comitia advent, ι.Ρrinceps cum paucis Familiaribus iter duarinum Versus ingressus, nequid praeter decorum dignitatis suae videretur facere, aptian patentia ad omnes Regni Ordine diplomata promulgavit, in quibus

nullamaliam esse causam demonstrat, ob quam hordam in generalem conventum, uti ex senatus consulto statu. tum erat, non Venerit, quam quod certo cognoVerit priora

de reiiciendo foedere Turcico, novoque cum Christiani sanciendo statuta deliberataque ab iis immutata rursus esse. Ρroinde viderent etiam atque etiam, quid agerent, et cur a prioribus consiliis desciscerent, bene perpenderent. Quodsi enim Barbaris rursus Christianique n0minis hostibus adhaerescerent, et quae semel

communi consilio statuissent, rursus ea rescindenda iudicarent, eius se rei auctorem unquam, nec fautorem futuram, neque etiam in comitia eorum venturum omnino esse. His literis in conventu lectis, mira protinus animorum inutatio secuta est, et multorum sententiae in diversa abiere. Nonnulli enim praesertim praecipuorem, id ordinibus Regni suadebant, ut quoniam Ρrinceps inconsulto discessit, iret, quo Vellet, eique

aliua ubstitueretur. Cum haec, et multa alia his non similia, quae non necesse duximus omnia commemorare, a praecipuorum nonnullis palam dicerentur: ista fere nobilitas, cum Siculis ac Saxonibus uno ore conclamat Principem confestim esse revocandum, eo comitiis praesidente, de rebus omnibus deliberandum tandem, statuendumque esse. Non enim sese alium

218쪽

unquam e ViV Ρ cipem agnituros, nec quicquam nisi eo revera in publicum consulturos esse. Terruitia consensus ordinum multos, eosque praecipuos, dum reversi rincipis Vererentur indignationem. Verumtamen quia saepe Vox populi, vox Dei est, tandem

omnium ordinum consensu coacti, Ssensere iis, Om'

munichiisque consiliis, quatuor viros ex omni 'rdine elegere, qui Ρrincipem reducerent Ii fuere Gabriel Kendi, Balthasar Bogati, omnes Siger, Albertus Sueo, qui omnes eo profecti, Principi persuaserunt, ut veniret in conventum, ibique praesens, de rebus Omnibus, quicquid in publicam Regni salutem cedere videretur, pro arbitrio, ac potestate, quam divinitus datam haberet, concluderet. His assensit, et consilio Francisci Gegly ac Stephani Boozkai, qui duo festinantissime illum insecuti, singularem ei fidem praestiterant, usus, patriaeque opem laboranti ferre cupiens, I Varinum primum Venit. Ibi occurrunt ei primores Ordinum, quos omnes comiter appellatos, plerosque bonae spei a se dinusit Mox literis inde in comitia missis moram adventus sui excusat, seque paulo post ad eos Venturum pollicetur. Id ubi ordines Regni cognoverunt, ingenti Omnes laetitia perfusi, tamquam Ρatremiatriae accepturi, obviam Ρrincipi adventanti gratulatum effunduntur, eumque frequentissima hominum multitudine stipatum, honorificentissime summo cum omnium gaudio exceptum, in diversorium deducunt.

219쪽

DE REB. VNG. DEC. X. L. VI. 129

De renovato desciscendi a Turcis decreto, captisque, ac interfecti s nonnullis Magnatibus. Ibi postquam se iam in tuto positum Videt, quamvis acceptae iniuriae altius animo, quam credi potuit, insederant, nequaquam tamen in indictam protinus erumpendum ratus, ingenti animo iracundia dissimu lata, ne extrema ii, quibus succensebat, detaeratione corrupti, aliquid obstinatius molirentur, singularem lenitalem praeaeferebat. Tanta enim pollebant adversarii potentia, ut maxime Verendum fuerit, ne si in manifestum erumperet bellum, plurimum negotii suis opibus, ac clientelis rincipi facesserent Cui rei, ut obviam iret, spem nullis occludebat, neque occurrentes, aut se adeuntes, limis oculis intuebatur, sed ea, qua prius comitate, ac facilitate cum ii conversando, modo de rebus seriis deliberabat, nonnunquam etiam iocabatur, ac cibum sumebat. Ne gratiam quidem petentibus eorum nonnullis dissicilem se praestabat. Sed exorabilem ' iis praeter omnium opinionem praebe bat, et immemorem se iniuriarum ostendendo, insperatam praeseserebat mansuetudinem, ut iis, quibus secum, supra quam cuiquam credibile fuit, indignaretur, fiduciam suscitaret, ac metu simul, et suspicione omni liberaret. Haec ut serio a se agi magis omnibus per suaderet, cum varii de primatum proditione ac aliis id genus, ad eorum dedecus pertinentibus, rumores passim, ac sermones, famosique libelli circumferrentur, edictis, ac diplomatibus in alvas summi templi affixis, publice prohibuit, ne quis proceres proditionis insimularet, meque aliis probri generibus vel

220쪽

publice vel privatim iniceret. Quisquis secus faceret, eum, si nobilis esset, confiscatione bonorum, si autem plebeius, capite se puniturum interminatus est Mox ubi paucis interiectis diebus conquievisset interruptum comitiorum cursum continuari iussit, et ut communi omnium ordinum consensu a urcico foedere descisceretur, per Cancellarium amplissima, et tamquam cygnaea, ut aiunt, exponentem ratione, OStulavit. Quibus Ρrincipis postulatis acceptis, et nonnullis ultro estroque sermonibus ea de re habitis, uno tandem omnium consensu societati urcicae nuncius remissus fuit. Quibus omnibus rebus, postquam satis fiduciae, ac securitatis adversariis iniecisset, sequentidie dominico omnes ad se acciri iussit, eo colore, ut

quibusdam seriis rebus tractatis se sacra accessurum honoris causa deducerent. Eo ubi omnes ad unum convenissent, et iam ingenti hominum multitudine in plateis deducendi causa commorante, agnates etiam Ρrincipem, quasi iamiam proditurum, praestolarentur inclamatirinceps per fenestram palatii praetorianos, et an fidem sibi praestare vellent, interrogati Illi paratos se ad omnia fore respondent, moxque sine mora dato signo centuriones ad id delecti irrumpunt

in illa palatia, in quibus proceres commorRbantur, eosque confestim comprehensos vinciunt. Μocaedato tumultu, qui ingens ex ignorantia rei ortus fuerat, di-Versoria Vinctorum procerum occupantur, et ne quid seditionis a clientibus, famulisque eorum emergeret, clausis omnibus portis, custodiae civitati ponuntur. Exacto ita triduo sub auroram, quo penitus momento

inauditae magnitudinis grandinem multis in locis decidisse deprehensum est, lexander Kendi Ioannes Illiu Gabriel endi Ioannes Forro Gregorius Lite-

SEARCH

MENU NAVIGATION