Magyar historiája, 1592-1598. [Commentariorum de rebus Ungaricis libri qui exstant] A szerzö ...

발행: 1866년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ratus, apud gemonias civitatis scalas capite minoam

tur, et duobus prioribus in templo sepultis, reliqui in eoemeterium elati, ibique tumulati here. Reliqui eorum, ita in custodias divisi fuere, ut Balthasar Bastoren cum olfigango ovacioci I varinum, Fr4nciscua cum Ioanne ornemisga Gyaluinum, omnea Gerendi, Alberius Lonyai, Georgius Setalfines, Balth sar Setitvsis Albam ducerentur. Sed ex his quatuor posteriores clementia rincipis, ita donati, reliqui omnes lege Iulia, scilicet Maiestatis, nonnulli vero etiam ex iis Cornelia de sicariis condemnati, decimo quinto post priores die vitam finiere. Princeps ut

variis hominum ea de re sermonibus ac iudiciis satisfaceret, longa se oratione excusavit, non se haec crudelitate, sed necessitate coactum fecisse, et quae sibi illi machinati fuissent, in eorum capita Golvisse se, ut eorum erga se benevolentiam tueretur, non secus eos, a patres, et fratres, atque adeo pupillam oculorum observasse, omnia illis erogasse, sibi nihil propemodum reliquisse. At ver eos pro tantia beneficiispemimam gratiam sibi retulisse, ut ipse e Regno et, minaretur, aliusVe surrogaretur, conatos fuisse. Quorum omnium locupletissima se testimonia, ac indicia propriis eorum chirographis comprobata habere, rioinde Deum ipsum, ac coelos se, universo8que mortalea contestari, non se tristissimi huius ipsorum exitii. sed se ipsos causas esse, quod etiam ipse acerbiaaimo animo toleraret Sed quoniam intersit reipublicae, talia exempla severissime vindicari, ipsa se invitum necessitate muneri ad has poenas irrogandas descen dime. His atque similibus postquam se coram tota nobilitate excusasset, dimissi comitiis, Albam ipse

222쪽

Sed ut iam rebus Transylvanicis paulisper omis ais, ad Ungaricas redeamus: Sinanus, qui totam hyemem Belgradi commoratus, simulato metu in tantum apud nostros Venerat contemptum, ut minquam iam copiam pugnandi facturus videretur, coactis circiter, ut perhibetur, tercentis hominum millibus Budam venit. Id ubi soluta iam antea obsidione Hatvanensi, Mathias Archido accepit, ratus se tantae multitudini imparem lare, praesertim cum tentata accerrima oppugnation Strigoni multos suorum partim armis parqtim pestilentia amisisset, collectis vasis Strigoniensem

obsidionem intermisit, et Iaurinum versu cum uni vera exercitu suo se recepit. At Sinanus non contentus Strigoniense obsidione acerrima solvisse Tatam arcem per deditionem Georgii axi Praefecti in potestatem suam redigit. Inde progressus, quoniam Vesprimium et Ρalotam superiori anno expugnaVerat, quia iter Viennam facientibus impedimento esse Viderentur, omissa in praesens ad sinistram Comaromiens arce, eam civitatem obsidendam duxit, qua capta non solum Comaromium, sed etiam alia onmia Viennam usque firmamenta facilius capi posse viderentur. Itaque iter in ulteriore Danubii ripa faciens et cuncta obvia ferro atque flamma, praesertim vero Tartarorum crudelitate, qui iam se illi coniunxerant

223쪽

devastans, mense Iulio aurinum obsedit urbem, et natura et operibus totius Ungariae munitissimam. Ι-rinum, alia Iaurum, ubi olim Bregetium fuit, Arabonaninia alluit, qui etiam Germanica lingua Rabe nomen ei attribuit et cum ibi Danubium influat, insulam a conspectu facit, inauditamque urbia firmitudinem miram

in modum auget Moenia habet intus, et extra aggeribus offirmata, quae ne bellicorum tormentorum ictibus sint obnoxia, perpetuis coronantur ambulacris, et in coronae speciem superbarum turrium frequentia excoluntur. Earum quaedam a quadratia lapidibus quadrangulares, nonnullae lateritiis rotundae consurgunt, quibus crateatae ferreaeque insunt fenestrae atque ferrea Ostia, ut iis contra insultus muniantur, foveis obducuntur undique moenia latis, iuxta at que profundis, et quod plurimum ad robur aest, duorum celeberrimorem fluviorum Danubii ac Rabae, confluentia muniuntur. Supra portas urbis quadratae turres consurgunt, tam munitae, ut impetum quemque maximum facile uatineant Suburbia undique circummaxima effunduntur, urbemque haud aliter, ac arcem

complectuntur. Urbs ipsa, praeter arcem in ripa Danubii mir exstructam artificio, aedificia habet superbissima, et cum urbs tota ait pensilia, infra soli planitiem subterraneis abundat lamicibus, Vinariisque cellia magna laxitate, ad omnes naua accommodatissi mis multa in ea fuere sacerdotum collegia, sanctimo nialium claustra, et cetera, quae urbi praestantiam vulgo adaugere iudicantur. Firmitudo quidem tua tanta, ut vel Viennam multorum iudicio superare Videatur, quippe cui non solum Ungaria parem ullam, sed ne Germania quidem multas aimiles habuerit. Eam omnes Christiani populi speraverant et ouatis ad

224쪽

134 Io. DECU BAROVII

id communibus expensis, voluerunt Romani Imperii, atque adeo totius Christianae reipublicae unicum propugnaculum esse. Eius oppugnandae Sinanua duplicem rationem secum inivit, terra atque Danubio Ιn continenti quidem cum fossae, Valla, ac muri longe robustissimi, et ad miraculum usque munitissimi, nec tormentia bellicis, quorum ingentem habebat numerem, nec ulla alia ratione superari posse riderentur, confisus tantae hominum multitudini aggerem, tumulumque ex egesta terra faciendum, et muris adVoluendum ouravit. Id quamvis ingenti labore fieret, tamen quatuoraexve hebdomadarum patio id pus absolvit, et immulos aggeresque admirandae magnitudinis, ita moenibus admovit, ut ex propinquo iam ea tormentia bel. licis peti, imo et scalis superari posse crederentur. In Danubio, qui urbem alluit, ita oppugnationem instituit, ut quoniam oppidani omnem suam secundum Deum

spem inmathiae Archiducia, qui in exteriori Dan sima ex adverso in ipso urbis conspectu castra habebat, exercitu collocatam haberent, facto ponte, Iatrum transire, copiasque intentare statuerit. Sed navibus transire neque satis tutum, neque satis facile arbitrabatur, neque suae, neque Imperatoris etiam dignitatis

esse statuebat. Itaque etsi summa difficultas faciendi pontis proponebatur, propter latitudinem, rapiditatem, altitudinemque Danubii Omnium totius Europae fluviorum maximi tamen ut facilius hostes ex improviaο adortos propelleret omnino id sibi contendendum existimabat. Rationem igitur pontia hanc instituit coacta inmu materiarum copia, et accitis undique artae bus, naves in insula eviensi, quinque infra Budam milliaribus dissita, tales fieri magna arte instituit, ut

prorae essent angulares, puppes autem praeacutae,

225쪽

DE REB. VNO DEC. X. L. VII. 135

triangularesque duobus utrinque earum lateribus leviter in pyramidem quandam fastioatis, ut iis rapida Danubii unda magno impetu secundoque decursu illata scinderetur, faciliorque ponti statio conciliaretur. Eas igitur postquam carris atque iumentia in castra devehi curasset, machinis idoneis in flumen demisit, et admensa Danubii latitudine, ubi pontem facere statuerat, pro eius proportione in ipsa ripa catenis colligavit, et interiectis inter singulas sex pedum intervallis ita trabibus, asseribus instruxit, ut facile in alteram ripam continuata illa navium series transduci posset. Instructis in hunc modum naribus, et captata nubilos coeli temperie, iubet tormenta bellica ex composito in castra Matthiae Archiducis intendi, explodique tanta assiduitate, ut omnem primo Christianis, quid eo praetextu ageretur, prospiciendi facultatem, partim sum ex tormentis Vaporante, partim vero nebulis coeli manubio incumbentibus, penitus adimeret. cinterim dum quid Barbarus moliretur, Christiani disquirunt, Sinanus naVes, iam ad eum usum concatenatas, remisque instructas, summo militibus studi adnitentibus, in ulteriorem ripam transVehi, et anchoris in flumen deiectis stabiliri curat. Quibus perfectia, protinus praedicto navium interstitio admensurata trabea iniici, trabibusque assereres imponi mandat.

Mox magnum tormentorum maiorum ac minorum numerim per pontem ante se transvehi, iisque aditum pontis, ne ab ingruentibus hostibus, dum milites transportarentur, interrumpi posset, firmissime muniendum imperat. Ipse quoque, praemissis Ianigaris, cum centum circiter selectorum equitum, peditumque, quibus

et Tartari intermixti fuerant, millibus, in exteriorem ripam evadit, relictis ultra Danubium reliquis, qui

226쪽

136 Io. DECU BAROVII ObSeSSOS, ne erumpere po88ent, urgeris non desisterent

Idisbi Mathias Arctii dux accepit, primo mirari, qua ratione Danubium Barbari transivissent, mox cognito ipsum quoque Bassam cum ingenti multitudine adesae, proditum se ratus, quid hoc rei esset Davidem Vngnat

interrogare. Ιs conscius rei bono Archiducem iubet esse animo, quando aliqua duntaxat exercitus pars navibus videretur transportata. Dum haec circa Μathiam aguntur, iam Sinanus cum transvecta exercitus parte, castris Christianorum instabat, et iamiam i rupturus videbatur. Acciderat autem id perincommode, quod eo ipso tempore Franciscus NAdaadius, Georgius rinius, et ceteri nostrates clari militiae duces cum magna Ungarorum parte ex castris, paucis ante diebus, iacesierunt, ut Tartaros, quos eo ipso fine Silianus ad depopulandas eorum ditiones emiserat, a suis finibus arcerent. Ita Mathias Archidux, et proditione Davidis circumventus, et absentia eorum, qui consiliis suis tam inopinatae Barbarorum incursioni, similibus iam antea rebus saepenumero Xercitati, resisterent, impeditus, iubet suos paulatim retrocedere. Fit ingens certamen, et cadunt utrinque, quam plurimi, eo tamen eventu, ut si Barbari nostris fortina

institissent, actum eo die de toto exercitu Christianorum fuisset. Sed nihil secundum providentiam Dei maiori nostris praesidio fuit, quam quod Mathias Α ehidux ingenti animo milites ad resistendum cohortatus sit, sensimque, ac pedetentim retro cedendum mandaverit. Ita Sinanus pulsis Christianis, castra diripit, impedimentaque omnia cum mille circiter carria onerariis in potestatem suam redigit. Mox ubi se voti sui ompotem factum conspicatur, spoliis onustus, D nubium transit eaque occasione urbem aggreditur.

227쪽

D REB. VNG. DEC. X. L. VII. 137.

Antequam tamen totis viribus oppugnationem institueret, hoc commento usus esse fertur ad subruendos, qua Danubius alluit, muros, quos tormentis petere ea ex parte non poterat, delectos ex calonibus ac lixis audaciores imbis, ac scaphis imponit, instrumentiaque ad subruendos muros excavandosque lapides idoneis instruit. Mox captata occasione silentio noctis eos muris citra omnem strepitum adnavigare iubet, et primum quidem scalpellas, cultellisque ad id iam antea lactis, lateritio muros excavare, deinde excavatis ita moenibus se insinuare, ac torcularibus ferreis, aliisque machinis fundamenta eorum subruere mandat. Illi eliciter mandata executi, factas in muris caVernas, pulVere tormentari complent, et dato eius rei

signo succendunt. Simul eductis e castris militibus ita copias Sinaniis dividit, ut fessis recentes semper submittere, septemque Vicibus una die, novam militum manum oppugnationi admovere posset. Quibus rebus omnibus rite dispositis, dato pugnae signo ingenti cum clamore irruunt milites in tumulos, et terra Danubio'que pariter oppidanos urgent. Μο tempore ad id destinato, propugnaculum succensum disrumpitur, et ingenti sonitu edit disiicitur. Quod etsi vehementissime animos oppidanorum perculit, nequaquam tamen Barbaris cedend- rati, ruinas implent, et inaudiis gum furore irruentes hostes strenue repellunt Aiunt multos eo dic ex barbaris, fascin quodam ipsis usitat in rabiem actos, exutis omnibus Vestibus, frameas tantum in manibus habentes, nudo in muros prosi luisse, tanta cum audacia, ut mortem pro salute Cae' saris, ac propagatione imperii, cum summa voluptate oppetere viderentur. Nam cum tormentis in eos explosis ingens Turcarum multitudo caesa propelleretur, eodem

228쪽

138 Io. DECII BAROUmomento recentes, ac longe plures depulata auoced bant Ρostquam tanto furore Barbari, multo die oppugnationi insisterent, nec quicquam iam pei de auxiliis submittendis superesse rideretur, oppidanique partim ruina muri disiecti, partim tanto hostium mrore suorumque caedibus consternati fuissent, Ferdinandus Hardehius, cuius et supra dignam fecimus mentionem, proditionis cum Davide Ungnat iam bene consciu8, et hac occasione utendum ratus, primores militum, qui iam pauci supererant, conVocat, et quid facto pus sit disquirit. Cum plerique eorum nequaquam deditionem esse faciendam asseverarent, Har-dehius ostensa muri succensi ruina, tumulorum, ex quibus oppugnaretur, propinquitate, hostium item multitudine ac rabie, ac suorum paucitate, persuadet tandem illis, ut pacti salutem, Barbaris urbem tradanti Ipse re cum Sinano clam communicata, acceptia in praemium proditionis, octuaginta, ut aiunt, aureorum millibus, destinat ad id die ex urbe prodit eamque urcia dedit Aiunt Sinanum, ubi Hardinius ad

eum salutandi causa deductus fuisset, comiter eum demulsisse, et laudasse eius benevolentiam, ceteros Germanos conviciis affecisse, et ut Viennam ituri, eam quoque, ubi tempus esset, sibi traderent, eum indibrio monuisse Sinanua tanti momenti urbe, ac totius sere Christiani Orbis propugnaculo potitus, ruina eius confestim reficit, commeatibus militibusque complet, et praefecto ei ego illo, qui Strigonium conservarat, motis inde castris Comaromium obsidet ).

229쪽

DE REB. VNG. DEC. X. L. VII. 139

De Comaromiens obsidione solum. Dum haec ibi aguntur, Rodolphus Imperator veritus, ne, si opem laborantibus asserre cunctaretur , Iaurinum in potestatem hostium redigeretur ): contractas, quantas potuit maximas ex Bohemia, Austria

et Silesia, ceterisque finitimis Germaniae regionibus copia subsidiomatthiae fratri quam celerrime misit Sed antequam copiae illae ' ad Matthiam pervenirent, iam Sinanus capto aurino Comarom hobsederat. Quominus autem illud ceperit, hoc et cumprimis '

impedimento fuisse compertum est, quod Tartari, capto statim Iaurino, ex eius castris discesserint, reditumque in patriam paraverint. Ρroinde, quamvis )s ita in obsidione Comaromiens a Tartaria desertam videret tentandam tamen eius Oppugnationem ratus, quatuor circiter millia D equitum ex omni exercitu seligit, eosque in finitimas provincias depopulatum mittit, hoc fine, ut Christianos, in defendendis tabbus sui occupatos, ab auxilio obsessis serendo arceret Barbari mandata Sinani celeriter exequi cupientes, in hosticum ' magno cum impetu ducunt et in insidias nostrorum illati omnes fere caeduntur, paucis elapsis, qui nuncium eius rei in castra hostium deser-

230쪽

140 IO. DECII BAROUrent. Illi igitur rati Christiano protinus in castra

Sinani venturos, rem ei, ut gesta fuit, exponunt, --que solos ex omni numero saluos evasisse nunciant,

et ut confestim illinc discedat, monent. Ille territus, cum iam non amplius quam triduum, 'hobaeas vim hostium laturi viderentur, explosis in arcem tormentis omnibus, concrematisque I vasis iter fugae ai-mile arripuit '). Id ubi obsessi certis quibusdam ex signis animadvertissent, rati quod res erat, hostes metu nostrorum discedere, portis se erumpunt, impedimentisque multis ' in arcem deductis, Barbaros insequuntur. Qua re in Christianorum castris nunciata ' ), quamvis ea suorum victoria D contenti audaciam in eos irrumpendi nequaquam bootenus habuissent tamen ea occasione divinitus oblata utendum rati, totisque viribus effusi, Barbaros fugientes insequuntur et cum Comaromiensibus Dei beneficio iam ' liberatis, coniuncti non exiguam eorum sua gem edunt. Μοx, cum iam tempus ad res gerendas in commodum ingrueret, contenti hac in praesentia 'victoria, tristes magia ob amissum Iaurinum, quam laeti observatum Comarum ' ac pulaoa inde hostea,

domum se quisque receperunt.' 'LAE 3ν eo L ibiIsan cum non diutius fere iam obsesai. ULMO. conclamatisque ' κον. vasis et impedimentis fere omnibus inibi relietis,fugum ari ipuit se, eod. arripiunt a Mu fero omnibus

SEARCH

MENU NAVIGATION