장음표시 사용
251쪽
DE REB. VNO DEC. X. L. VII. 61
Sigismundi ac ditiolium eius tutelam suscipiat, Caesar suo tempore liberum procurabit, ipsumque mincipem ac eius posteros statuitrincipum Imperii, sine suffragio tamen et sessione, inserendum curabit. Quaecunque arces ac urbes communibus Viribus recuperabuntur, Regibus Ungariae cedent quae Vero propriis armis Ρrinceps Barbaris ademerit, ipsius rincipis erunt, sed eo iure tamen, ut si ad coronam Ungariae antea pertinuerint, ea Regibus Ungariae Ρrinceps resignare teneatur, simul atque aliis aequivalentibus bonis compensetur Pollicetur etiam Caesar seirincipem in muniendis necessariis contra Barbaros locis liberaliter adiuturum esse et quoniam dubii sunt bellorum exitus, si forte quod omen propitius Deus avemtat ea necessitas rincipi Sigismund ingrueret, ut
viribus exhaustus tueri amplius provinciam non posset, sed invalescentibus Barbaris Xcedere cogeretur, in hoc extremo ipsius casu, Caesar eiu8que successore certum in aliis suis ditionibus locum, certumque proVentum assignare tenebitur, quo vitam pro digni-)tate possit honeste sustentare. Id vero se facturum Caesar promittit intra mensis spatium re cum iis, ad quos illa consultati pertinet, communicata Similiter aliorum quoque praecipuorum ex primore nobilitate virorum, qui fortunae varietate suam cum salute incipia aut communicatam Christiani nominia causa indiscrimen adduxerint, eam Caesar pro sua liberalitate rationem habebit ut paratum in ditionibus suis, si quid eis adversi accidat, perfugium et honestam sublevationem ab eo impetraturi sint. Has conditiones omnes, et insunmento solenni et iuramento Ρrinceps atque ordines Transylvaniae, ipse vero Caesar bona sua fide,
ac Vera, Caesarea, Regiaque suae manus subscriptione
252쪽
sigillique appensione una cum Regni Hungariae ordinibus confirmare tenebuntur. Denique cum summa belli necessitas urgeat, has conditiones quamprimum utrinque concludi, ita utramque partem ad observationem eorum obligari placet, ut, si matrimonium non successerit, neutra pars obligata maneat, sed tam una, quam
altera ab omni foederis vinculo liberetur. His conditionibus ab utraque parte approbatis subscripsit Ro-dolphus ipse Imperator, Caesar Specianus piscopus Cremonensis Ioannes Episcopus Iauriensis, Stephanus Zisai piscopus Vaciensis, Thomas Erd6di Comes Montis Claudii Banus, Simon Forrachius, Liber Baro in Ghymes, Ioannes Jο de Κagahaga, Ρaulus Sixtus aTranchen Nomine vero ΡrincipisSigismundi subscripserunt Stephanus Bocghai de Κismaria, Capitaneus Varadiensis et Comes Comitatus Binariensis, Conailiarius et Orator rincipis, Gregorius item sis de Keresgisgegh, Ioannes Siger de gent-LAario. Ιο--nes rata de rata, Alberius Seuveg, Iudex Regius Cibiniensis Alphonsus arillius Theologiae Doctor Hispanus Acta haec fuerunt XXVIII. Ianuarii Anno reparatae Salutis DXCV.
De inito Sigismetindi Principis matrimonio cum Maria
Icto in hunc modum laedere legati Ρrincipis Sigismundi honorificentissime ab Imperatore donati, dimissique VIII. Februarii Haga Viennam, indeque
Graecium, Styriae Metropolim, ad . . . . Caroli Archi- ducis viduam magnis itineribus perVenerunt. Erat tunc non solum Aula Ρrincipis, sed tota civitas atque regio
253쪽
DE REB. VNO DEC. X. L. VII. 163
in publico luctu propter obitum Ferdinandi Archiducia, et laudatissimi Principis Ernesti, qui non multis
ante diebus in Belgio e vivis excesserat. Verumtamen cum res moram non pateretur, et ad confirmandum
foedus plurimum interesset primo quoque tempore sanctionem promissi matrimonii, unde totius foederis certitudo pendebat, intervenire, re diu, multumque in utramque partem agitata, tandem authoritate Impera
toria in id conventum est, ut Sigismundo rincipi Maria Christierna, filia Caroli Archiducis ustriae, Ducia Styriae, Carinthiae, Camioliae, desponsaretur.
Habebat ea plures etiam sorores, quarum natu marrima paucis ante annis Sigismundo Tertio oloniae Sueciaeque Regi in matrimonium locata suerat Altera, cum Hispaniarum Regi destinata fuisset, matre iter in Transylvaniam ingressa magno omnium cum dolore extremum diem obierat Multa sane viduam Principem impediebant, ne filiam in tam longinquam regionem, et, uti putabatur, sere in fauces Barbarorum abducendam pateretur, praesertim accedentibus quorundam, quibus minime id omnium decuerat factum, calumniis, quibus tum apud Imperatorem, tum Vero apud alios Archiduces, ipsamque viduam Principem, id agebant summo studio, ne matrimonium consum mari posset. Verumenimvero maluit prudentissima pientissimaque Heroina publicae Christiani orbis saluti, atque paci consulere, quam privatis affectibus indulgendo, aut iniustis adversariorum criminibus locum clam dando salutis concordiae cursum, iam feliciter inchoatum, sua difficultate interrumpere. Proinde magna solennique cum pompa, in templum Sponsa a
Maximiliano, Maximiliani II., et Ferdinando Caroli filio Sponsae fratre Archiducibus Austriae, deducta, et in
254쪽
communem lectum adlocat , interveniente solenni iurament Ρrincipi Sigismundo per piscopum copulatur, cum eius nomine Stephanus Bo kai sacramentum iurisiurandi praestitisset. His ita solenniter con' sectis, et publicis precibus pro felici cum matrimonii, tum foederis huius sanctistim eventu susceptis, laeti Omnes Spcnsam domum deduxere. Mox instructo solenni convivio, in quo Stephanus Boeghai Sponsi locum tenens Sponsae assedit, Legati omnes pro ordine cuiumque ac dignitate magnifice excepti, donatique sunt Ita rebus omnibus feliciter et ex animi sententia confectis, cum molitiones Barbarorum celeritatem perficiendae rei postularent, continuatis dies atque noctes itineribus legati biduo post desponsationem Graecio Viennam, Vienna ver in Transylvaniam rediere.
De Comitiis vernalibetis Transylvanori , eorumque ibidem Decretis.
Ρraemiserat Stephanus Boogkai rinceps legationis certos e suo comitatu eorumque opera felicem legationis eventum matureirincipi significaverat, et tam conditiones foederis, quam initum matrimonium rite perscripserat. Quibus omnibus Ρrinceps Sigismun dus, supra quam cuiquam credibile sit, exhilaratus, et ministrum tam laeti nuncii liberaliter donavit, et quo' modo quamprimum res inchoata emel perfici posset, diu multumque secum et cum Consiliariis disquisivit. Tandem ne videretur inconsultis Regni Ordinibus agere,
255쪽
ex senatus consulto ad XVIII diem Aprilis Albam-Iuliam conventum indixit. Et cum mandat,Ρrincipis frequentissimi ordines confluxissent, voluit Ρrinceps certis de cauata consilium in interiori arce haberi Ρostquam igitur ibi convenere, Princeps misso Stephano Josita capita deliberationis ordine proposuit, et collatia sontentiis eos de communi salute, rebusque m-nibu ad deliberandum propositis, serio consultarei sit ordines igitur Regni post diuturnam seriamque multorum dierum disceptationem, tandem hos articulo publico consensu decretos, ad incipem miserunt,
eoaque authoritate eius confirmandos curarunt. In
iis intelligere ae imprimis aiunt, Ρrincipem post factam unanimi consensu a Barbaris defectionem, ea tum solii, eitudine tum vero elicitate curam movinciae egisse- ut non solum eam ab hostilibus incursionibus artam tectamque conserVarit, sed etiam adiectis imperio Τransylvaniae duabus provinciis, totam Daciam Dei beneficio iuris ransylvanies fecerit. Quin et inposterum in id se summo studio omnique opera incubiturum promittat, ut et suo ossicio, in quo divinitus constitu- tua emet, et publicolatriae commodo satisfaceret: proinde gratias ea Deo optimo maximo agere, qui tantos in curandae Ρatriae salute successus mincipali Maleatati dederit, eundemque orare ut porro quoque omnes eius conatus dirigat, imprimis in divini nominis gloriam, deinde inlatriae communis salutem et amplificationem, postrem in perpetuam ad omnem posteritatem nomini ungarici existimationem, internecionemque professorum Christiani nominis hostium. Quod sollicitam eius erga salutemiatriae curam attineat, satis sese eam et antea compertam habuisse, et etiamnum comperire, eumque precari, ut imposte-
256쪽
rum quoque eandem Igilantiam, curam et ossicitudinem suggerat, qua salui omnes et incolumes inbprotectione eius permanere queant. Oreo intelligere se foedus iam diu optatissimum cum Romanorum Imperatore, atque adeo cum Regno Vngariae, operairimoipalis Maiestatis ictum confirmatumque esse pro eo se Deo imprimis gratias agere, qui tanti Imperatoris animum in favorem huius movinciae inflexerit, eundemque precari, ut huius foederis tam initium, quam exitum ita dignetur fortunare, quo imposteram quo'que hunc eundem Caesaris Germanici favorem semper inoffensum retinere queant. Quod Vero postulet ut conditiones foederis icti ipsi quoque suo consensu confirmare velint, ei se voto libentissime assessuros eatenus, quatenus ipsa quoquetrincipalis Maiestas conditiones illas ratas firmasque habere vellet, ita tamen ut confirmati ordinum tum tandem utramque partem obliget cum Serenissima Sponsa Maria Chri item iuxta transactionem Graecensem ad praeacriptum diem adducta fuerit, et confirmatio transactionis eo modo, qui in capitibus foederis exprensus est, Ordinibus Regni praestita hierit. Intelligere etiam sese
dicunt ex eius suggestione eos egRe urcaram conatus, ut hac proxama aestate omnes Vires in perniciem
Christianorum, ac in iis praecipue Transylvanorum collaturi videantur. roinde quamvis Variis prο-ximae expeditionis sumptibus tum ipsimet, tum vero subditi penitus exhausti essent, tamen cum sciant nervum belli gerendi esse pecuniam, promittere se in rationem singularum portarem binos florenos,
pro praesidiis alendis sesqui florenos denique pro peculiaribus Aulaefrincipalis usibus singulos florenos, quos ipsi sine omni defectu essent praescriptis diebus
257쪽
DE REB. VNG. DEC. X. L. VII. 167
administraturi. Quod religionis negotium attineat, statuisse aes communi consensu ut quatuor receptae religionis formae libere observari queant, ex quibus sunt Romana, Lusterana, Calvinistica et Ariana Sed et con-atitutionem anno Salutis DLXXXVIII. unanimi
ordinum consensu de Ieauitis e ransylvania exterminandia factam, quatenus Romanae religioni praeiudicet, pro voto Ρrincipis sese rescindere, eumque eo iurament absoluere, ita ut Iesesina Claudiopolim, Μο--aterium, et Albam-Iuliam introducere possit Ρroinde Orare se Principalem clementiam ne quaquam extra praedicta loca eos collocare, Vel quocunque modo liberam religionis exercitium impedire velit. raeterhaa IV religionis formas, omnes alias innovationes iudicandas censeri, earumque sectatores tanquam innorvatores per comites et Iudices Regio adiunctis Episcopis ac senioribus diligentissime inquirendos et interveniente legitimo iuris processu severe puniendos indicari. Denique intelligere se ex declarationeirincipia inventos esse quosdam e numero rocerum, ut
sunt Stephanus Athori, Balthasar Athori Wolph- gangus ovaegio i, lexander endi, Omnes Issin, Franciscus endi, Gabrielmendi, Ioannes Forro, Georgius Literatus de Ment Ged Ioannes Gerendi Ioannes Bomemisgsga, Alberius Lonyia, Lassislanaragalismi, Georgius galAnmi Balthasarragil- v ai, Nicolaus Gara, Dionysius amassalvi, qui omnes
obliti sui et beneficiorum acceptorum, hoc praetextu et colore voluerint eum ex patrio regno excludere, quaai Ordines Regni statuissent, eum vel captum Τ cla Imperatori tradere, Vel etiam e medio tollere. Hi motum Ρrincipem, tum ut saluti suae consuleret, tum ero ut exactius haec omnia cognosceret, itane
258쪽
se res haberet prout de Proceribus istis significata fuerat Alba-Iulia 6varinum discessisse, ibique aliquamdiu commoratum fuisse. Id ubi coniuratores illi accepissent, reliquis suis machinationibus hoc etiam adiecisse, ut quoniam Principem finibus Regni nequaquam excessisse, ut ipsi moliti fuerant, constaret, sed etiam peculiares, clanculariasque deliberatione sagitaverint ad haec castellum Facgiadum quoque, quod diffugientibus inde Barbaria imperio ransylvanim applicatum fuisset, sub has molitiones in publicam perniciem sponte Turcis dedissent his igitur rebus tam noris, tamque praeter fas et aequum gestia motum Ρrincipem praenominatos coniurationis populares detinuisse, et meritis poenis ex praescripto Legis Iuliae tamque laesae Maiestatis reos affecisse proinde orare ordines Regni, ut publico su iudici non gravarentur factum hoc longe iustissimum comprobare. Ρro
quibus omnibus ordines Regni imprimis gratias Deo Optim Maximo agunt, quodirincipalem Maiestatem
inter superiores proximasque insidias atque pericula saluam conservavit, eundemque Deum precantur, ut porro quoque eam diu saluam florentemque tueatur. Quod condemnationem mortuorum illorum attineat: deprehendisse se haec omnia, uti commemorata Sunt, ita penitus gesta esse. roinde ut suam in tam atroci scelere innocentiam etiam peregrinis regionibus declararent, Sege, mis8is e primore nobilitate quibusdam,
postulasse, ut Ρrincipalis Celsitudo in publica Regni Comitia redire vellet, id quod etiam cognita ordiniim fide libens praestiterit. Quamobrem quod rinceps
sibi consuluerit, et his coniuratorum machinationibus per media, qualia ratio eius temporis suppeditasset, oscurrerit, sese unantini consensu approbare, et o
259쪽
DE REB. VNG. DEC. X. L. VII. 169
3iam eorum, qui ex praescripto Legis Iuliae in mani-seatum laesae Maiestatis crimen incurrissent, omni ex parte ratam, firmamque habere, et communibus votis ac paribus omnium suffragiis eos partim fraterni sanguinis, partim totius Christiani orbis proditores pronunciare. Atque hoc se non temere crudeliterve facere, sed hoc maxime consilio, ut his turbulentis temporibus exemplo deterriti, tam nefariis machinationibus sese magis imposterum abstineant. Quamvis autem Andreaa Bathorius Cardinalis eo tempore, quo haec acciderant, in ditione Transylvanica non fuerit, tamen compertum esse ipsum quoque oblitum suae obligationis, multorumque rincipis beneficiorum, coniuratorum eonsilia non solum intellexisse, sed etiam suggestionibus, a quibuscunque potuerit modis promovisse. Eum etiam his non contentum, rincipis dignitatem non solum in externis regnis, coram multis rincipibus aliisque praecipuis viris viva voce diffamasse, sed etiam, ubi id coram praestare nequiverit, Varios eosque plurimos famosos libellos huc illuc in varias orbis partes disseminando, omni conatu in id incubuisse, quo dignitatem Ρrincipis infamare, omnique contumeliarum genere aspergere posset. Quamobrem, cum sentiente et consentientes pari poena puniantur, Divinorumque oraculorum praeceptis cautum sit, ne quis
Principibus populi sui maledicat, ordines Regni idem
et de Andrea Bathori statuere quod et supra commemoratis iam pronunciarint, hoc addito, quod cum Principis personam et dignitatem in externis regnis coram multis Principibus infamarit, et talibus ignominiis, quantum in se fuit, involuerit orare tamen se Principalem Celsitudinem, ut pro sua Clementia dignetur iis cuiam dare, gratiamque erroris facere, qui,
260쪽
ieet in ditione rananonica bona sua habeant, tamen adhuc in Ρolonia Stephano Bai rio famulitii iure obligati adhaereant, partim vero alibi peregre absint, ita ut ad proxime sequentem Amumptionis Mariae diem, citra ullam tergiversationem, a bona sua recuperare velint, huc redire, Ρrincipique suo fidem obligare suam Velint. Acta haec conclusaque fuerant II die Maii.
