Magyar historiája, 1592-1598. [Commentariorum de rebus Ungaricis libri qui exstant] A szerzö ...

발행: 1866년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

LIBER OCI AVUS.

De adventu Sponsae Viennam a triae. Destinatus fuerat nuptiis X. Iulii dies, sed tio- minus ad eum adduci Sponsa potuerit, in causa fuit, uti supra memoravimus, insperatus sororis Sponsae obitus, qui postquam iter iam Sponsa cum matre in meas fuisset, ingenti cum omnium dolore et non parvo coeptae rei impediment contigerat. Vnde varia etiam hominum iudicia huc illuc sparsa fuere, viduam Principem poenitentia facti ductam rem procrastinare, et inani spe rincipem lactando, ideo solum moram e mora nectere, quo quis sit urescarum molitionum

eventus futurus, certo cognosceretur, tunc eam, si rerum Transylvani potirentur,irincipi filiam daturam, ne alia id conditione facturam, nisi victoriam e Turcis reportarit. Non minus etiam quidam in id summo studio incumbebant, et variis libellis famosis huc illuc dispersis Imperatoris, ceterorumque Archiducum, atque adeo viduae ipsius Ρrincipia animos abalienando id moliebantur, neΡrinceps voti de promisso matrimonio compos tandem ullo modo fieret Vicit tamen fortuna rincipis, qui eam nunquam hactenus

novercam expertus fuerat, sed inoffensum semper eius cursum tenuerat. Missis itaque ultro citroque aliis super alios nunciis, diem nuptiarum in Augustum men'

262쪽

sem prorogarat utrinque, et quo quaeque re8 modo gereretur, inter se statuunt. Ceterum quo tutior splendidiorque foret Sponsae introductio, praeter matrem, quae studio visendi Reginamioloniae, filiam alteram sponte sequi decreverat. Adiunxit Caesar Sponsae Maximilianum fratrem, item Episcopum Labentanum, Martinum Peste Episcopum Varadiensem, et Ρraepositum ΙMoviensem, qui nomine Caesaris aderat, Franciscum Deramum, qui Maximiliavi Matthiaeque personam sustinebat, Demetrium apragium raepositum Agriensem, virum imprimis eruditum atque prudentem, Sebastianum ekelium, Lassislaum Homo aium, Nicolaum Cobor, adiglaum est fratrem Episcopi Varadiensis, et complures alios, quibuscum nos quoque ipsi Albae de multis rebus gravibus, historicisque collocuti fuimus. Ροstquam igitur rebus domi rite divositis, iter Sponsa cum matre patrueleque Maximiliano coepisset magnis ubique plausibus excepta, Viennam tandem pervenit, ibique aliquot dierum commorationes fessam ex itinere refecit.

De adventu Sponsae Carolinam δque.

Paucis post diebus Sponsa Viennam advenit, ibique honorificentissime ab Archiduce Matthia omnibusque Viennensium ordinibus excepta, aliquot dies commorata. Inde profecta osonium, mox Alpibus transmissis Leutaoviam, periminum et Cassoriam appulit. Qua re cognita, nova in dieafrocerum Fontificumque agmina congratulatum ei occurrebant, neculium publicae laetitiae signum praetermittebant. In iis

263쪽

fuere Stephanus Bathorius, Franciscus Obo, Sigis--ndus Rahoegius, et alii complures, qui, partim ut Imperatori eiusque fratri Maximiliano, partim vero

Sigismundo Hincipi nova regnorum titulorumque connione aucto gratificarentur, nihil non praestitere, quo suam liberalitatem et congratulationem declararent. Porro cum rumor de Bassae iudensis ceterorumque Barbarorum excursionibus ac insidiis percrebuisset, coepere cunctantius iter facere, et inplerisque civitati-hunisubsistere. Mox coactis haud contemnendis copiis

nullo unquam die iter inibant, nisi superiori die

missis exploratoribus se tuto progredi posse intellexissent. Ad haec instructa etiam agmina praemittebant, quo Turcarum pericula declinarent. Miserat Ρrinceps obviam adventantibus Stephanum Bocgkaium qui Sponsam deduceret. Is dum ingentem rinceps molitur apparatum, missis aliis super alios nuncii eum edocet, ipsos cum faustissima Sponsa iam Canaoria movisse, honestissimum Germanorum Vn- garorumqueῬrocerum equitatum cum ea venire, illorum principem et moderat is loco Sponsae praefectum aximilianum Archiducem, qui Carolinum usque cum Sponsa Venturus esset Satagebat tunc rinceps in bellicis apparatibus, et quoniam varii de ingenti

Tartarorum urcarumque adventantium multitudine rumores hinc inde spargebantur, varias ipse etiam rationes investigabat, quibus se suamque rovinciam adversus hostiles conatus tueretur. Sed nuptiarum expectatio non parum ab intento belli studio rincipis

animum averterat. Deferbuerant enim bellici conatus, et nimio ambitae uxoris desideri generosissimi impetu non parum retepuerant. Incendebat viriles animoseiva frequens Mariae Christiernae fama quam hones-

264쪽

ta forma, Caesareo genere, celebri pudicitia, summa modestia, et amabili comitate praeditam ex omnium sermonibus perceperat. His accedebat chorus matronalium virtutum etiam supra quam sexus ille pateretur, quibus rinceps adolescens accensus, in legitimum eius amorem se coniecerat. His ergo motus

Ρrinceps et simul de voluntate Maximiliani, literis Stephani Bocgkai certior factus, ut famam adventus sui celeritate praeveniret, mutato habitu patrio vestimentis italicis indutus, continuatis dies noctesque itineribus Carolinum pervenit. Ibi a Maximiliano Archiduce Sponsa, renovatis prius foederis capitibus, pactisque dotalibus. quasi e manu in manum Principi traditur Mox lustratia copiis et collatis de ratione belli contra Barbaros gerendi sententiis atque consiliis, cum multam sibi mutuo salutem dixissent, digressi sunt. Ita inceps celerius,

quam Venerat, domum reVersus adventum Sponsae, quo omnia rectius curarentur, Albae statuit praestolari. Maximilianus etiam, postquam sororem suam multis benedictionibus cumulatam fausto omine dimisiaaet, cum copiis suis Rahomagum regressus egi.

Dei eniti Sponsae Albam-Iuliam. Carolitio Sponsa cum magna ocerum manu progressa Somlyoinum, inde Zil inum atquealmasinum venit ni a Stephano Chahi principe iuventutis

Transylvanicae, magnae spei adolescente, honoriscentissime in arce sua Almasiensi hospitio cum omni comitatu excepta fuit. Inde profecta Claudiopolim appulit, civitatem Transylvaniae, in primo statim

265쪽

aditu, longe quam credere potuisset amoeniorem. Ρro grega in occursum eius ordines civitatis splendidissime mali magni plausibus eam excipiunt, et exceptam in urbem suam introducunt, cuius iam pridem sora, compitaque tricliniis, ac floribus omnique festivitatis genere condecoraverant. Ibi biduum commorata, Tordam, ac inde Enyedinum progreditur, et pari ubique plausu, ac publica cum laetitia excipitur. Ρrinceps morae impatiens, quo suam in ptatissimam uxorem affectionem declararet, paucis Secum e numero familiarium assumptis quo ipso tempore et nos carmen Votivum, verissimam futurae de urcia victoriae divinationem, illustri cum eius gratia ei iamiam accessura coram obtulimus Enyedinum ad eam accurrit, ibique celebrata festivitate extemporanea eadem rursus nocte rediit Sed et Sponsa postridie Tovissinum progressa est, ibi ex composito nocte traducta Sponsum sibi occurrentem expectare statuit. Ρrinceps simul ac diluculo primo, Sponsam iter coepisse oognovit, et ad unum lapidem circiter urbi appropinquasse accepit, cum singulari pompa et honorificentissimo rocerum equitatu confestim ei occurriti Praemiserat Sponsae carpentum auratum, et splendidiasime omnibus partibus ac numeris absolutissimum, ex quo descendentem virginem hilaria Ρrinceps pro utriusque dignitate excepit, et postquam mutuam sibi salutem dixissent, et sermone quosdam ultro citroque habuissent, Iunctis agminibus Albam-Iuliam advenere. Id vero tanto cum populorum plausu et tim-panorum tubarumque sonitu factum est, ut aliquid supra usitatum modum celebratissimae Jestivitatis spectatum fuisse credideris. ostquam ornatissimae et splendidissimae equitum turmae peditumque ca-

266쪽

tervae urbem invectae densato ordine honoris gratia constitissent, tandem Sponsam cum matre aurato illo carpento invectam tantum laetitiae iuxta ac admirationis circumstantium coronae conciliavit, ut non nisi habitu Venerem, Dianam pudicitia, et loquela prudentiaqueialladem ex omni parte referre videretur. Cum adfore aedis maioris divomichaeli Archangelo sacrae pervenissent, Sponsa cum Sponso, matreque, ac

praecipuis quibusque roceribus templum ingrediuntur. Ibi altari sistentes gratia Deo ter optimo Maximo pro feliciter exanclato itinere totis pectoribus agunt, et ut felix faustusque foret eorum

adventus, ardentibus Votis Deum precantur. Mox communibus omnium votis, ac faustis ominibus accumulati, pedibus Aulam ingrediuntur, cum roceres omnes atque pontifices rincipem praecederent, Sponsa ero cum matre ac cetero matronaruluancillarumque agmine maritum in medio procedentem Verecunde subsequeretur. Actum hoc fuito die Augusti.

De m ptiis Sigismundi Principis oram Muria Christiem celebratis.

Ingressifalatium, eum sequentemque diem capiendae quieti gratia seorsim transegere Terti post die Stephanus Boogkaius; qui et cognationeirincipis et legationis primatu et fide inirincipem singulari, multisque ab initis periculis satis superque cognitus, hoc facere iure videbatur, ut suam in hac publica omnium laetitia affectionem declararet, magnificentis

267쪽

simum eis convivium exhibuit. In eo festivissime Ρrincipes excepti donatique, singulari tandem sub Vesperum pompa in arcem rediere, ibique diem dominicum solemnitatibus nuptialibus destinatum

quiete praestolavere. Eo adventante, circiter horam nonam matutinam templum Sponsus cum Sponsa solemiter introducti, concionem sacram audiverunt, mox inde egressi regium nuptialeque convivium celebravere. Eo absoluto in templum rursus regrediuntur,

et orationem latinam ab Alphonso arillio Hispano

Theologiae Doctore habitam sua praesentia mant. In ea Alphongus celebrata Austriacae Bastoriaeque familiae, cum antiquitate, tum dignitate, quantas haec antiquissimarum duarum familiarum copulatio, potentisaimorumque regnorum connexi habitura sit commoditates, et quantum paritura emolumentorum, copiose declarat, omnibusque faustis tantorum rincipum nuptias prosequitur. His consectis inlatatium redeunt, et epulas Vespertinas ingenti cum plausu celebranti tostridie Hincipem Caeaareoque genero natam uxorem solenni cum pompa introducentes intemplum, et altari,asiatentea Alphonsus e vicecomitibus Mediolanensibus,Epiacopus Cerviensis, et nuncius pro tempore apostolicus, solenni ritu confirmavit, et lauatia omnibus sacratissimas hasce nuptias pro more proaecutus est Mox templo egressi epulis se populumque refecere. Sed ne plures uti in regum principumque matrimoniis celebrandis fieri soleqnuptialibus sequvitatibus dies tribuerentur, epulum

publicum daretur, Varia spectaculorum genera ederentur, equestriave certamina exercerentur, missilia spargerentur, cetera ad ostentandam publicae laetitiae significationem accommodata administrarentur, rumori-

268쪽

bus advelitantium Turcarum, et variis belli apparandi curis impediti fuere. Ρroinde ne et inani sumptu aerarium exhauriretur, et superfluorum ludorum cura tempus rei bene gerendae efflueret, placuit mature finem nuptiis imponi. Ita sequenti Martis die innumera ex singulis

oppidis et civitatibus, item optimatibus ac rioceribus Sigismundo rincipi Mariaeque Christiernae oblata

sunt munera Quin etiam a ceteris Christianae reipublicae potestatibus pretiosa sunt missa donaria, quibus Ρrincipis aerarium ne exigua quidem sui parte completum est. In iis primas tenuereFontifex ipse Romanus, qui aliquam reliquiarum divae Elisabethae nostratis partem pro 'munere misisse fertur Ad haec Imperator ipse Romanorum, et Matthias, Maximilianusque Archiduces, Franciscus item Dobo et complures alii Ρrocere Ungariae ransylvaniaeque Vasa aurea, argenteaque, et gemmatas cruces variis pretiosorum lapidum Ornamentis decorata misere. Sed vicit omnium magnificentiam Matthiae Archiducis donarium, tot carbunculis et adamantibus, saphiris, smaragdis, ceterisque gemmarum generibus illustratum, ut a peritis eius rei artificibus ne paucis quidem aureorum millibus illud aestimatum fuerit

De clade liberoraιm peditum ransalpinorum Istrum

Antequam Sponsa in Transylvaniam adducta so-ret, liberi pedites, qui sub auspiciis Sigismundi mincipis merebant, et fines provinciarum contra subitas

269쪽

Barbarorum incursiones tutabantur, fortunae periculum facturi, Danubium transmiserant, et vastatis longe lateque circumiacentibus locis arcem BodVa expugnare statuerant Inaudierant id urcae, et mandato Caesaris magnas copias duce Fectato Bassa coegerant,

quibus, dum iustus exercitus Constantinopoli appropin quaret, impetus depopulationesque oldavorum et TransnVanorum coercerent. Sed nec Vngaros id latuit, quando exploratores missi ingentem urcarum multitudinem coactam significarent, et ni sibi mature remens Danubio consulerent, iamiam eos an fore, et extremam iis internecionem allaturos praenunciaverant. Verumenimvero promiscua hominum

conuvies, armis quidem tractandis sat idonea, sed compluribus superioris brumae successibus iugio plus elata, nec ab exploratoribus persuaderi, nec a prudentioribus ducibus compelli potuit, quominus cum ingenti Barbarorum multitudine iamiam in horas affutura confligeret. Ita cum obviam urcis occurrissent, et multis horis eousque praelium pauci contra multos sustinussent, quoad viribus et pulvere tormentario deficerent tandem superveniente nova Veteranorum Barbarorum manu, fugam arripere coguntur. Instant fugientibus nostris Barbari, cumque superiorum memoria cladium magis atque magis inflammarentur, ingentiusquequaque in eos caede desaeviunt. Nostri cum a fronte Danubium, a tergo Barbaros haberent, ignari quo se reciperent, cum omnem salutis spem in forti pugna positum Viderent, cruentissimam hostibus victoriam relinquere statuerunt. Ita fortissime pugnando,

et maiorem, quam pro numero, Barbarorum stragem edendo, miserrimam mortem oppetierunt, et aliis, ne nimia temeritate se pessumdare satagerent, neVe4οSi 2.

270쪽

180 Io. DECII BAROVII te contemnere suescerent, lamentabile documentum praebuerunt. erierunt ex iis ad tria circiter millia et quingenius, cum ex tanto numero Vix ducenti Danubio utut potuerunt superato incolumes in castra rediissent Magnam haec nostrorum clades Barbaris spem atque fiduciam melioris fortunae attulit, occasionemque omnis nostrorum postea victoriae praebuisse videtur nisi enim haec clades eos animasset Vix certe ac ne vix quidem tantum sibi animum sumere ausi forent, ut traiecto Danubio Transalpinam invaderent Nunc cum maiorem Dacica iuventutis florem ea clade absumptum indicarent, nonamplius inter victoriam suam, et internecionem nostrorum putarunt interesse spatii, quam quod Danubius utriusque partis exercitibus interposuisset. Ita divina benignitas saepe etiam mala in commoda suis vertere solet fidelibus.

De capto Bokcata castelio.

Cognita hac clade suorum, Sigismund Princeps vehementer indoluit, et ut aliquo succeam haec macula deleretur, simul ut futurae nuptiae aliquo sec-dioris fortunae afflatu decorarentur, missis nunciis Georgio Barbεly, quem Lugasiensi orae principalia capitanei nomine praefecerat, solennique iuramento inauguraverat, pro austoritate , ut captata subinde occasione, levibus, quod bene Verteret, Velit tionibus fortunae periculum faceret. Is assumpta confestim aliquanta suorum manu, ohmiam imprimia Castellum spontanea deditione cepit. Quadraginta in

SEARCH

MENU NAVIGATION