장음표시 사용
301쪽
sodinarum. Cuilibet autem Siculorum Capitanei Ρrincipis
pro parata pecunia salem et serrum suppeditabunt. Fo-dinam sulphuream in territoriis Superioris et Insertoria Toria sitam incolae eorum icorum secundum vetera ipsorum privilegia excolere, ac sulphur omne in publicum armamentarium solito more administrare debebunt Debita tamen omnia patronis suis persolVant, tributumque illis hactenus impositum et nondum persolutum, residuaque eorum in fiscum principalem administrare teneantur. Quicunque autem Siculorum huic bello interesse noluerint, ii hac libertatis praerogativa non fruentur, sed prioribus suis dominis addicentur. Qui vero arcium publicarum iuris fuerant, ad earum rursum iurisdictionem mancipabuntur, exceptis iis, qui expeditionibus vel Moldaviensibus, vel Transalpinis, vel denique Lugasiensibus occupati sedulam patriae navant operam, adhuc exceptis etiam senibus, viduis orphanis, famulis et vicorum domorumque custodibus, ceterisque, qui aliqua excusabili necessitate domi relicti sunt. Si qui autem Siculorum violenter detinerentur a patrο-nis: ii etiam dimitti iubentur, et eodem redditae libertatis privilegi uti frui permittuntur. ostremo iubentur Siculorum universi, ac simuli, qui bello interfuturi
sint, nomina sua profiteri et in catalogum matriculamque Principis, ac legitimorum eius haeredum referenda curare. Has omnes redditae libertatis conditiones universi ac singuli Siculorum sub amissione libertatis recuperatae observare tenentur. Acta haec
fuerunt XV. Septembris MDXCV. in castris ad Fe-ketelialom positis.
302쪽
De ingressu Principis in Transalpinam, et auguris aquilae. Ρostquam omnes undique copiae coierunt, et diligenter lustratae iuxta atque armatae fuerunt, Onceps nihil iam ultra cunctandum ratus, impedimentis praemissis cum omni exercitu, alpibus aegre ob coenosissimi itineris dissicultatem et angustias superatis, in Transalpinam profectus est, ibique IV. die Octobris ad mapalia inhae vici in faucibus alpium castrametatus est. Ibi dum tentorium rincipis extenditur,
cum nondum ipsemet eo pervenisset, aquila senio iam albicans praecipiti volatu ex alpibus delapsa est, et manu ab ingruentibus praetorianis, cum repente humo se prae magnitudine tollere non posset, comprehensa, ac ad Principem deducta Terruit omen Principis cunctos, quasi ad cadaver futurum eo aquila advolasset, et cum aquila Romani Imperii sit signum, ea capta periculum nostris immineret. Sed cum aperitis historiarum peritius considerata res fuisset: quamvis futuri eventus soli De constarent tamen ex annotatis historiarum non dubitanter asseVermerunt doctiores, omen id laetissimum esse, et nonnisi victoriam celeberrimam, et maximam dignitatis accessionem rincipi portendere Meminerant Aristandrum auguri aquilae traiicientia in hostes Alexandrum victorem portendisse. Cum Tarquini Ρrisco aquila pileum detractum capiti in sublime evexisset, Oxque reposuisset, Regnum ei ominata fuit. Non mulis enim post Romanorum Rex creatus fuit. artianus antequam Imperator creatus fuisset, in bello Vandalico captus a senserico, promiserat se, si Imperator fieret,
303쪽
bellum Vandalis non illaturum Genaericus enim andalorum rex contemplans captivos, viderat ei dormienti in campo et aestu aquilam tegere caput, ne radiis solaribus laederetur hoc spectaculo delectatus dimisit eum, praesagiens Imperatorem ore Foetus aquilarum inplumes a Vulturibus cum ipsis nidia concerpti, Tarquinio Superbo amissionem regni portenderant. Iaculum de satellitum manibus extortum et in profundum ab aquila deiectum Dionysio Syracusano Regnum abrogavit, et diras incussit calamitates. Cum autem sponte ad praetorium Ρrincipis se submiserit, vel potius Venerabunda humi collapsa sit: inde iudicatum est, vel superbissimi Sinani casum eo, vel certe celeberrimam victoriam de Turcis, maximamque dignitatis accessionem rincipi denunciari Εο laetus omine Ρrinceps aliquandiu aquilam in tentorio asservari suo alique mandavit, mox ne interiret, veritus, liberam dimisit. Nec fefellit homines, Deo iniustiorem Christianorum causam inclinante, hoc augurium. Eiusdem generis fuit et paretius, seu geminatus sol, a Francisco un)adin medico Principis ac poeta elegantissimo obserVatus.
De acie Christianorum contra Turcas ordinata, motisque castris.
Traductis ad Rukkam octo diebus, et coniunctis cum exercitu Michaelia HVodae ransalpini copiis, quinto die octobris in hunc modum rinceps aciem
contra Barbaros instruxit. Ρrimum antecursorum cuneum ex fortissimis quibusdam conflatum in prima acie
304쪽
stare iussit, eique Albertum irati, praefecit, et duas auxiliares phalanges eidem adiunxit, ut si ad primum
antecursorum impetum Barbari terga non Verterent, duae illae auxiliares alae, suppetias laborantibus ferrent. His ubiunxit bellica tormenta maiora et minora, quae robur totius exercitu subsequi iussit. Huic adextra laeVaque parte annexuit duas auxiliares phalanges, quae prioribus inclinatis post tormentorum explosionem, succurrerent. Quodsi vero ne sic quidem Turcae in fugam verti possent, praecipua quaeque pars in eos irrueret, mox tres retrogradae Germanorum cataphractorum alae copias hostiles circumvenirent. Quodsi Vero tandem ne Ric quidem inclinari barbaricae vires possent tum vero receptui canendum,
et copias in tutius referendas Ρrinceps statuit, quoad novae aximiliani copiae subsidio laborantibus ran-
sylvanis adesse possent. Nam uti diximus Maximilianus Archidux eius solum pugnae Ventum praestolabatur, nec quoquam castra moVerat, ut si quod omen Deus propitius Verruncaret, Transylvani a Sinano fugarentur, maturam ipse opem illis ex conVento apportaret Tot igitur exercitu, qui ad LX circiter hominum millia habuisse iudicabatur, in hunc modum ordinato,
ipsemet rinceps cum selectissimo quadringentorum circiter Veteranorum equitum comitatu, pone robur exercitus prope praecipuum Vexillum constitit, ut siquid praeter spem Venerit mature se ex clade salvum reciperet Mox omnibus rite dispositis eo, quem retulimus ordine acies contra Sinanum progredi iussit eo animo, ut si is copiam pugnandi faceret, consestim cum eo confligeret: si minus, Turcas arcibus impedimentisque exutos, tota provincia pelleret.
305쪽
De Terso visio, Bohorestoque a Sinano egregie munitis. Sinanus igitur, magno rq militaris errore deceptus occasioneque retrocedentium nostrorum turpiter abusus, Bohorestum cum universis copiis progreditur,
metropolim Transalpinae, ubi sedes rincipum eius regionis fuerat, et viginti circiter dierum spati ita illud aggeribus, Vallo lassaque munit, et tam commeatu, quam tormentis bellicis, omnique rerum necessariarum pia instruit, ut quantumvis longissimam arctissimamque obsidionem facile toleratura videretur; nec hoc contentus, Tergovistum progreditur, civitatem pariter Transalpinae Valachiae, et magnitudine et multis delubris ibi exstructis celebrem, quam etiam XXV circiter dierum spatio eadem arte, ac mirabili militum industria munit, et corbibus terra egesta completis, sortissima propugnacula exstruit, eaque calce incrustata tam mira dexteritate in sormam Italicarum incrustationum decorat, ut nemini procul aspicienti, nisi solide
lapidea apparuissent mis operibus impeditus fuit Sinanus, quominus, ut militaris ratio postulare videbatur, vel in Transylvaniam irrumpere conaretur, Vel eos
qui in faucibus Alpium haerebant, aggredi tentaret, magno nostrorum emolumento, qui certe vel propelli, vel etiam deleri antequam subsidiis iuvarentur, posse videbantur. Sed vesanus senex, Deo pristinum illi consilium adimente omnem victoriam urcio nominis in his opibus positam ratus, nihil antiquius habebat, quam ut haec loca muniret et mrmaret Nunquam enim iuvenem riincipem tanta audacia fore putabat, ut sua copias tanta multitudine terribiles, tantisque superiorum Victoriis celebres aggredi auderet; ita
306쪽
autumno in hunc modum extracto, copias rincipis propter adventantis brumaesaeritiam dilapsas suasque ex munitis illis oppidis occasionem ex propinquo in Τransylvaniam irrumpendi faciliorem habituras, donec primo Vere Variis ex partibus Transylvania iustis copiis obrueretur et circumVeniretur.
Princeps autem Sigismundus, occulta Dei providentia ductus, longe diversam incendi hostes rationem secutus, eosdem et arcium et rerum potituros iudicabat, qui conserto palam praelio superiores eu derent. Indixerat igitur rinceps, dum adhuc cisalpes commoraretur, militare consilium, et utrum obviam Turcis proficiendum, an in Transylvaniae finibus manendum esset, deliberandum proposuerati larique Procerum, considerata hostium multitudine, periculique magnitudine, Principi, ne cum Barbaris confligeret, multis verbis dissuaserunt. Sat ransylvanos fecisse, quod iter Sinano, ne ulterius progrediatur, AStro rint moesiam restare, ne partam hanc gloriam infelicialiqua clade corrumpant. Vnus inventus est prae ceteris, Vir magnae auctoritatis ac erga Principem fidei, Caspar Kornis, qui summo studio in id incubuit, ut Ρrinceps exercitui praee8se, ac rem Marte cum Barbaris discernere vellet Huius igitur cohortatione partim, partim vero suapte adductus Ρrinceps, anathemaeum esse pronunciavit, quicunque sibi, ne in conflictu adesset, dissuadere porro susciperet. Ita instructis in
307쪽
eum quem diximus ordinem aciebus, castra forti excelsoque animo moveri iussit, et recta in hostem ducereatatuit. Ρroinde modico itinere procedens, alteris a
tria in quandam planitiem pervenit, quae mille passibus ab oppido Tergoviato distabat, eo animo, utpoatridie cum Sinano, qui ad Tergoviatiam castra harbebat, manus conserere Ρositis in ea planitie castris, cum milites commeatui, et quieti intenti essent, tumultu de repente in castris excitato ac omnibus hostem adesse putantibus, ad arma conclamatur, tanta omnium perturbatione, ut in ordines cogi neutiquam poSsent, sed paucis ad signa convenientibus reliqui pa sim discurrerent testamentaque vulgo totis castris facerent. Hinceps cognita rumoris vanitate, publico confestim edicto silentium imperat, et qui secus fecerit, crucis poenam ei denunciat. Fama est, Sinanum e monte praerupis, qui aequo fere spatio ab utrisque castria aberat, copias Hincipis speculatum fuisse, ac apparatu eius territum, consilium fugae confestim suscepisse. Id ver sive coram viderit, sive per exploratore cognoverit certe eo territus, et audacia sua frust ratus, Vasa confestim colligi, et accensia in speciem multis ignibus, retro signa, itinere fugae simillimo, referri iussit. Hinceps cognita propinquitate hostium, cum nondum eo abiisse certo sciret, sed Sinani non aecua ac Troiani illius Sinonia fraudes metueret, ratus iam Barbaros cum universo exercitu affuturos, Vel aliquas certe Christiani insidia instructuros praecipuo quosque duces acies parare, et in suis quemque locis ordinem disponere iubet. Quibus rebus rite dispositis, et ad omnes conflictus futuri eventus constitutis, ipsemet etiam Ρrinceps, mira certe animi supra aetatem rerumque experientiam fortitudine, totam eam
308쪽
noctem insomnem ducit, et lustratis usquequaque aciebus, omnes bono animo eas iubet, iamiam visuros Deum suis adesse, suique nominis gloriam contra
profanam multitudinem defendere. Idem Stephanus BOcghai generalis topiarum lux, idem Caspar
Κοrnis, et alii primores nobilitatis, sumpta prius reverenter a Ioanne Un ari concionatore Albensi Eucharistia, secere, et ad omnes futuri eventus occasiones intenti esse. Multitudo enim castrensis, cum hostes in propinquo adesse putaret, panico saepius clamore ad arma conclamaverat. trinceps igitur sequente die orto iam sole, signum tuba dari iubet, acieque in eum, ubi hostium fuerant castra, locum pervenit. Sed cum videret Barbaros inde fugisse, insidias Veritus, omni bns vigilare iussit eam quoque, quae secuta eSt, noctem in armis transegit. Quia ero Sinanus ante paucos dies. Transylvanici apparatus minime gnarus, iamque victoriam in manibua se habere ratus, mos commonefecerat, se ad XV-um adhuc Iem moram eo loco tacturum, nec interea castra moturum ideo factum est, ut plurimi Turcarum commeatus gratia longius excurrerent. Complures igitur e Turcis, qui pabulatum interdiu exierant, rati, Sinanum adhuc ibidem in prioribus castris, quae iam a nostris occupata fuerant, commorari, in castra Ungarorum, quasi in suadelati speciem adVentantium Barbarorum, et iamiam irrumpere Volentium praebuerunt: sed cum errore id a Barbaris fieri, non consilio animadVersum esset, caesis compluribus, qui ea nocte fugam suorum ignorantes eo delati fuerant, facile nostri in ossicio retenti sunt, ita tamen, ut totam eam noctem insomnem eX-pectatione hostium traduxerint. VerumenimVero postquam Princeps orto sole, Sinanum fuga sibi exerci-
309쪽
tuique cognovit consuluisse ingenii statim laetitia perfusus, gratiis De ter optimo Maximo ex imo pectore actis persequendos hostes exclamat. Dissuasere eam rem Ρrincipi Stephanus Bo kai, Magister equitum vigilantissimus iuxta, atque fidissimus denique Ρrincipis cognatus, cum euomusgis, Francisco Nagy, et aliis veteranis quibusdam copiarum ductoribus, quorum consiliis precibu Aque tandem victus Te
govistum, ne hostes a tergo relinqueret antequam ulterius progrederetur, expugnare statuit. roinde cum castra Barbarorum, propter sordes suspicionemque Veneni sapienti consilio Episcopi Cerviensis ceterorumque quorundam deserenda iudicasset, circumito ergoviat tentoria e regione oppidi conspicuo salubrique loco ad fluvium Dambrovicetam tendi iussit. Mox demandata eius rei cura viro strenuo Alberto Κitalli aggeres, Vineasque exstrui iubet, et omnia quae ad oppugnationem tantae munitionis necessaria Videbantur parari mandat. Quibus rebus perfectis XVII die Octobris toto, tormentis in munitiones Tergovisti irrito nostri conatu fulminare. Tanta enim erat aggerem crassities, ut nullis unquam machinis aeneis expugnari posse Viderentur. raefecerat ei Sinanus Ali Bassam et Mem- hetem Begum, eosque propterea ibi reliquerat, quo magis Turcas authoritate illorem in ossicio contineret.
Barbari siquidem adventantis formidine rincipis
Tergoristi manere recusaverant, penitus recusaturi, ni
tantae authoritatis Ρraefecti commissi fuissent, quos nequaquam in tanto periculo a Sinano desertum iri postulabant. Iuraverat enim Sinanus Memheto et Alio se bona fide maturam laboraturis opem allaturam, idque sua intercessione apud Caesarem Alio impetraturum, ut in pristinae dignitatis, qua paulo ante
310쪽
privatus fuerat, locum rursus iure postlimini reponeretur. Ali igitur Bassa Tergovisti praesidio praefectus, partim ut saluti suae suorumVe consuleret, partim vero ut reconcilianda Caesaris gratia dignum se praestaret, nihil eorum omittebat, quae ad tuendam tanti momenti arcem pertinere videbantur. Id cum Bogui vidissent, nec tormentorum ictibus tantae crassi
se aggeres perrumpi posse iudicarent, Alberina Κirali, iam pridem bello Moschoritico edoctus, incendio opus esse exclamat, quod si quis aggeribus oppidi inseret, nobilitatis se iura ei cum certo colonorum numero a Principe impetraturum promittit. Assensere ei complures Siculorum, et paulo post sylis occasum, sub crepusculum Vespertinum atque primam facem, luna clarissima omnia illustrante, aethereque ipso no8tris militante, muros subeunt, et adhibitis rebus omnibus iam antea in eos usus paratis aggeres incendunt Corripuere ignem facile virgulta, quae ex ea parte nondum bono nostro fuerant coeno calaeque incrustata Ra serpente latius incendio, cum prae assiduis nostrorum eiaculationibus, quibus in eam partem grassabantur, Barbari nequicquam illud restinguere conati fuissent, magnis ruinis munitiones disruptae fuerunt. Hic vero non possum tacitus praeterire singularis Ῥrincipe gratitudinis erga Deum
pro concessa Victoria exemplum aeterna memoria
dignissimum. Simulac enim nunciatum est ei, captum esse ergovistum, ingenti statim gaudio perfusus equo dissiliit, ceterisque idem facere iussit, ac fixis humi genibus ardentes Deo ter optimo Maximo gratias egit, tanto certe gelo ac fervore, ut cum finissprecibus surrexisset e terra equumque conscendi8set, tum demum animadvertit, pileum se humi reliquisse,