장음표시 사용
331쪽
alienum esse, aut tui nominis gloriam obscurare Videatur. Quale nunc allatum ad nos est de rebus Mol-daricis, quae non sine magno doloris sensu ad te scribimus atque ut paulo superiora repetamus, quanto studi et contentione tecum egimus, ut propter causam
Dei et totius Christianae reipublicae salutem et libertatem a Turcarum immanitate defendendam, teipsum cum filio nostro charissim Rudolpho, Imperatore electo, ceterisque Christianis principibus com iungeres, certam insignemque occasionem, tam praeclaride Deo, de fide Catholica, et de nomine Christiano merendi, ne dimitteres. Ac licet tum, ob nonnullas tuas et Regni ipsius privatas rationes dissimulandum,
tibique compatiendum esse existimaremus, si minus in eam aperte Christianorum principum coniunctionem contra infensissimum et communem hostem nunc quidem descenderes, neve ad eius audaciam coercendam vires tuas adhiberes, et adiumenta palam subministr
res semper tamen illud pro certo habuimus, nihil omnino impedimenti a te allatum iri, quominus et Caesar et alii Christiani principes suas iniurias iuste prosequerentur, et iugum saevissimi Tyranni, cuius dominandi aviditas hullis finibus continetur, a suis cerricibus depellerent. Vt autem ipse Catholicos principes et Christianae fidei defensores in urcarum gratiam oppugnares, teque cum inimicis crucis Christi it --
pulares ut tua ope eorum furor et vis augeretur, nostri non solum debilitarentur, atque in ipso Victoriae cursu retardarentur, sed in gravissima pericula conjiicerentur hoc de te non modo non cogitarimus, sed ne leviter quidem auspicati unquam sumus quin et nunc Vix adduci possumus, ut ea a te acta credamus, quae tanquam Vera et induba pia referuntur. Aiunt
332쪽
enim te cum Turcis et Tartaris collatis consiliis conspirasse, et nominatim contra dilectum filium nostrum
nobilem virum Sigismundum Transylvaniae Ρrincipem, qui praelia Domini magno praeliatur animo. Etenim ne illi hostis superbissimi impetum conatusque infringere liceat, quod hactenus singulari Dei auxilio super
virilem partem est consecutus, sed ut rebus suis plurimum timere cogatur, triumvirum auctoritate et consensu novum in oldavia provincia Huodam et Ρrincipem constitutum esse, et a Turcis, a te et a Tartaris simul illum Μοldaviae praefici. Quae adeo nobis nova et inexpectata, et praeter omnem nostram de te opinionem, atque adeo a tua pietate et prudentia visa sunt aliena, ut prae dolore et admiratione pene cum Ρropheta exclamemus obstupescite coeli super hoc, et portae eius desolamini vehementes Quid enima nostra et bonorum omnium expectatione alienius,
aut quid magis incredibile suspicari cogitarive potest, quam Sigismundum Ρoloniae et Sueciae regem religiosissimum, qui se Catholicae religionis propugnatorem semper est professus, qui victoriam populi Christiani de teterrimis inimicis, et gloriam crucis, Vel proprio sanguine redimere paratus esset, hunc adeo sui dissimilem repente effectum, ut sacri illius belli spem, et felices progressiones et quantum in eo est abrumperet, et ut Christiano et Catholico Principi detrimentum inserret, non recusare foedus et amicitias inire etiam cum esseratis Barbara immanitate gentibus, suisque propriis et regni Ροloniae perpetuis hostibus Tartaris 3 Quas ob causas tanta doloris acerbitate cor nostrum discruciatur, ut facere non potuerimus, quin ad te literas per celerem tabellarium hac dere daremus, ut Vim moeroris nostri inspiceres tanto citius,
333쪽
et nos quae noster paternus in te amor postulat, tibi in tam gravi causa, mora abiecta, significaremus. Nam et certum quoque hominem huius rei causa fortasse ad te mittemus angit enim nos haec sollicitudo supra
quam dici possit vehementissime. Itaque te fili harissime hortamur, et quanta maxima possumus emcacia monemus, et obsecramus in Domino, ut consideres
attentius, quantam Dei et bonorum omnium offensionem haec tua acti et deliberatio incurrat, quantam coronae tuae maculam inurat. Crede enim nobis, qui
tibi parentis loco in Christo sumus, qui te non ficte sed vere diligimus, qui tuam in hoc seculo gloriam,
in latur aeternam felicitatem optamus Crede nobis, hoc, magnam famae tuae apud reges et principes Christianos labem inuri graviter omnes ferunt, et tanquam monstro simile detestantur, tua causa fieri, ne res Christiana prospere geratur, ne Princeps generosus, qui se devovit propter Christum felices habeat progressus in hoc bello tam pio, tam necessario, contra infideles Turcas et Tartaros non minus tuo8, aut fortasse etiam magis, quam illius, et ceterorum
incipum hostes. Sed quid dicimus Transylvani riincipis progressus impedire. Parum hoc esset, imo
Vero in summum periculum coniicitur, et urcarum
furori obiicitur, ac propemodum traditur atqui Ρrinceps non solum Christianus et Catholicus, et pro fide bellator fortis, quae Virtus et inimicis admirabilia et amabilis esse solet sed sororius tuus, tot propinquitatis vinculis tecum coniunctus, cuius liberi liberorum tuorum fratres erunt. Quid agis fili charissime γVide, ne te omnes homines viventes et posteri summae inhumanitatis condemnent sed vide adhuc magis, ne in cognatos solum, sed in Deum ipsum, qui te duo- 16.
334쪽
bus amplissimis regnis, et tot bonis cumularit, parum gratus, parum pius esse Videaris. neVe illum, qui reprobat et dissipat mala et iniusta consilia, contra teipsum ad iracundiam provoces et hoc, quod fratri
tuo malum intulisti, in tuam et Regni tui perniciem maximam quod absit iusto Dei iudicio redundet inntu putas Transylvan oppresso te a Turcarum insidiis tutum ore 3 An tu foedifragum illum ignoras 3 qui omnia sua utilitate metitur, qui nulli servat fidem, nisi ex sui commodi regula qui omnia regna insatiabili cupiditate appetit, rimo totius Christianitatis interitum sitit. Cogita etiam fili, quanta electo Imperatori propinquo tu iniuria inferatur, e cuiua augusto sanguine filios et haeredes suscepisti per Dei gratiam et suscipies. Quin etiam nostra et huius Apostolicae sedis, quam adeo deVote semper coluisti, dignitas laeditur, et mater tua charissima, quod te minime omnium Velle scimus, Romana Ecclesia offenditur, quae huius sacri belli gerendi ausa maximos et intolerabiles sumptus subit. Nostrorum autem viribus, quae a te sublevandae et augendae erant, tam alieno tempore per hos oldariae motus distractis atque imminutis, contra hostium aucti et roboratis in quae discrimina et angustias exercitus noster Ecclesiasticus et Caesarianus possit incidere, et quantopere belli huius ratio et administrati perturbetur, nemo est, qui non Videat Sed et illud accedit, quod ad nostram, et huius sanetae aedia dignitatem non mediocriter pertinet: nos ehariasim filio nostro Rudolpho et Sigismundo recepimus et pro certo polliciti sumus, Regiam Maleatatem tuam nihil omnino impedimenti aut perditionis eorum rebus allaturam, neque hoc leniter confirmavimuB, sed Mari admodum ratione, non ex eo solum, sed quia
335쪽
a venerabili patre Episcopo sancti Severi, nostro apud te Apostolic nuncio id expresse et diserte ad nos perscriptum est, quem et nobis fidelem, et tui studiosum scimus, neque ullo modo in dubium Vocare possumus, quia ille ad nos de tam gravi re scripsit, ex ore tuo accepisse. Quae cum ita se habeant, cum multiplicem huius rei gestae absurditatem ex omni parte, ne atrocitatem dicamus, ipse videas: te iterum ac saepius rogamus, ut his incommodis, quae necessaria sunt remedia, quamprimum adhibeas Principem Transylv num, sororium tuum, tibi addictum, tuaeque benevolentiae cupidum, tuo patrocinio foveas, aut certe illine noceas, imo toti Christianae reipublicae; neve Christi hostium causam ulla ratione subleves. Quod
siquid controversiae cum Sigismundo Ρrincipe habes, aut aliquid ab eo desideras, id ad nos, hoc est ad
Ρatrem tuum amantissimum deferas. Scis, tuas res cordi nobis esse maZime speramus Deo auctore facile fieri posse, ut commode aliqua ratio ineatur, qua inter vos pax et tranquillitas conservetur, et inter tuos fratres filios nostros Vera concordia coalescat, omniaque radix amaritudinis ex eorum animis penitus evellatur. Haec ad te, fili, libere et aperto cordis sinu, sed certo dolenter scripsimus, quin te amamus, et de tuo honore ac solida utilitate solliciti sum . Tu re ipsa ostende, te sic illa accipere, uti a patrescripta, ita, ut nostras paternas et salutares cohortationes, aliorum minus piis consiliis Omnino anteponas.
Cetera hoc de genere intelligis ab eodem Episcopo, et nuncio apud te nostro, cui de more fidem omnem habebis, perinde ac nobis ipsis. Datum Romae Die VIII. Novembris, Anno Ρontificatus nostri quarto.
336쪽
De abuti Principis ad Rudo hum Caesarem, et caesis ob rebellationem supplicioque assectis compluribus Sietidis. Itaque post celebrata Christi Saluatoris natalitia assumptis secum Achate suo Stephano Jostha Cancellario, asparo Κοrnis et aliis nonnullis, commendataque Regni cura Christiernae Mariae consorti, Stephanoque Bocgkaio, mutatis ad celeritatem ubique locorum iumentis, Viennam primum, ac inde Pragam profectus est. Interim nobilitas, cuius ea res intererat, decreta comitiorum subscriptione Principis confirmata in omnibus Siculorum sedibus ita vocant conventus seu comitatus Μaros, duarhely, fili, Gyer o, Κἀsgon, Sgepsi Κεgdi, orbat, publice recitanda promulgandaque curaverat, eosque per ordinario aedium notarios, partim precibus partim minis adhortata fuerat, ut ex praescripto Ρrincipis ac totius Regni more consueto pristinis suis dominis addicti forent. Siculi cum nec bombardas, nec tympana, exillaqueirinceps adhuc ei adimenda curasset, credere nullo pacto poterant, se Voluntate eius redigi in pristinam servitutem. Ρroinde factis coitionibus, cum interdum liter irincipis eo nomine scriptas efflagitarent a nobilitate, interdum cum iuramento Ρrincipi praestit nequaquam
se discessuros causarentur tandem uno omnes consensu facta clam conspiratione decernunt nequaquam
nobilitati morem gerendum, sed soli Ρrincipi operam praestandam, malle se millies mori, quam pristinis Dominis obsecundare, quorum tantam in se carnificinam et pridem experti fuissent, et multo magis expertur imposterum forent, satiusque fore ut aperto Marte
337쪽
bellum nobilitati inferant, quam excruciandos se eis ad extrema quaeque supplicia dedant. Ita publico contrairincipis ac totius Regni decreta palam edicto prohibent, et in frequentioribus suorum conventuum Oppidis auctore huius consilii in aede Marosiensi. drea Carolio proclamari iubent, ne quis Siculorum pristinos dominos agnoscere ausit, id si quia facere
praesumpserit, eum quisquis sit futurus mortis fore reum, circummis8is praeconibus pronunciant, adiecta etiam in maiorem terrorem, supplicii forma, fore, ut qui contraierint, inverso capite palis affigantur. Nec his contenti clanculum per omnes conventus unanimi consensu coniurarunt se, si Vi ad Servitutem cogantur, universos arma contra nobilitatem sumpturos. Id postquam nobilitati innotuit, missis confestim nunciis, Stephanum Bocgkaium locum tunc rincipis tenentem, de ferocia Siculorum certiorem facit, qui eo iam audaciae ac Vesaniae processerant, ut aedificia dominorum suorum destruere, vim primoribus nobilium minitari, ac cuncta terrore latrociniisque miscere non Vererentur. Ea re cognita Bocgkaius Veritus, ne
absente Principe in apertum res bellum externo perniciosius erumperet, ita provincias compescendi Siculos dispertitus est primoribu nobilium, ut in Κεκdi, Or-bat, trageps sedes Georgium Ravagdium consili rium, in Marosiensem denique sedem Stephanum Tholdium, et Balthasarem Bogathium Regium eiusdem loci Iudicem, cum certis equitum peditumque cohortibus ablegaret. Prore igitur nomine rincipia mandat, ut auctoribus rebellionis severe punitis, reliquam
multitudinem imperitam magis terrore, quam armis, nisi necessitas aliud postulare videatur, compeScerent. Alioqui ne pars sincera traliatur ense penitus Sedi.
338쪽
tioni capita resecari iubet. Advenere is primis V sArhelyum Stephanus Tholdius et BalthasarBogathius, propositoque publico edicto, singulorum oppidorum pagorumque iudices atque primores sub publica fide ad se venire iusserunt. fluere nonnulli eorum et a Tholdio Bogatbioque in publico consessu admoniti fuere, ut allatis tympanis, exillis, ac bombardis ad fidem Dominis suis ex praescripto Ρrincipia ac ordinum Regni solito more praestandam redirent. Ρaruere nonnulli ac formidine poenae adducti iussa praestitere. Sed cum nonnulli eorum refractarios se praeberent,
et auctores seditionis in posteritatis documentum omnino puniendi Viderentur, missis noctu, quo facilius incauti comprehendi possent, holdius ac Bogathina,
certis equitum peditumque cohortibus, authores rebellionis in singulis pagis nominatim comprehendi causaque cognita, Variis suppliciorum generibus, non citra crudelitatis cuiusdam significationem affici curarunt. Μο universis ac singulis in aede Marosiensi
Siculis sacramento iureiurandi ad obsequia Domi. norum adactis, Albam inde discesserunt. Non minus interea et Nicolans Apafius, certior de pertinacia Gyrgensium ab Andrea Lagar factus, collectis circiter duobus equitum peditumque millibus, adhibita celeritate
conatus eorum praevenit, et in summo Alpium cacumine castra ponit. Audiverant enim adventum eius
Siculi, factisque coitionibus in vicum fatu convenerant, ut sequenti statim luce itinera Alpium, quibus in
regionem illam ingrediendum erat, obstruerent. Interim eam totam noctem immoderato cererisiae potu insomnem traduxerant, mutuis sese oculis, ut est mos eorum plane barbarus, ad fortiter pugnandum co-liortati, et quasi iam in manibus Victoriam haberent,
339쪽
vana spe inflati. Est non procul ab Alpium radicibus Vicu Alsatu, quo ignis relucens in castris Apis ob propinquitatem probe conspiciebatur. Vnde cognito
A passi adventu Ioannes ovacsi, unus ex Alsalviensibus, Vir seneX, idemque aedituus, noctu confestim ad Siculos I salvini congregatos advolat, hostes adesse significat, et ut crapulam somnumque discutiant, iamiam hostiles copias adfore minatur. Vix hac re audita, Siculi evigilaverant, et ex aedibus, quas ob firmitatem loco castelli elegerant, obviam hostibus paululum processerant, cum ecce ab Apasianis circumventi caederentur. Mox in eas, de quibus iam diximus, aedes compulsi, partim trucidantur, partim uncis ferreis, palisque ac patibulis in reliquorum terrorem assiguntur. Nonnulli qui in aedes alias cum uxoribus ac liberis Se contulerant, omnes paucis fuga elapsis ibidem incendio absumpti sunt. In ipso conflictu perierunt XXVII tres uncis ferreis amxi, quinque suspensi aedes aliquot cum horreis ac compluribus frumenti acervia conflagrarunt. Dux eorum Ioannes Gai eodem supplicio affectus. Ea re audita aikienses et Kasgonienses acinorum exemplis edocti, positis formidine poenae armis ad obsequia dominorum suorum, sed ante eos Andreas Lagar, rediere. Ita pacatis tribus illis Siculo rum provinciis, Apafius praeda onustus domum se contulit. Haud absimiliter et Georgius Ravagdius, iniunctam sibi spartam strenue executus, Siculos trium Bedium 8gepsi Κεgdi et Orbat, partim gladio, partim crudelissimis suppliciis ad officium tandem redegit,
exemplo ad seram posteritatem illustri relicto, ne subditi contrairincipem, dominosque suos seditionem excitare, aut ullo modo rebellare ausint. Non defuerunt tamen ex omnibus Regni Ordinibus complures, qui
340쪽
quod de Sylla olim Romae iactatum fuit, magno cum animorum dolore dicerent: Exceagit medicina modum plurimique metuerunt, ne intestina haec seditio gravem aliquando Transylvaniae cladem allatura foret. Inventi sunt et tales gravi iudicio praediti homines. qui ad officium Ρrincipis pertinere dicerent, ut crudeliorem iusto nobilitatis in plebeios dominatum, legitimus cancellis mitigaret, ne rustica multitudo durissimae servitutis, intolerabiliumque onerum, quibus a nobilitate praeter aequum et bonum graVaretur, pertaesa, tandem civilia dissidia. ut saepe numero iam
De clade copiarum 2 mdsvariensis Bassae, eodemque
Vix haec resederant, cum ecce novum de clade Tomosvariensis Bassae Vangelium apportatur Evaserat is nuper ex clade Facsadiensi, provinciamque suam ex eo tempore in tam desperato rerum Turcicarum statu mediocri cum laude administraverat Substitiitus est ei mense Ianuario novus Bagga, quo ο- mosvarum ingresso, alter ille proconsularis praefectus seu Budam iturus ad suscipiendum provinciae imperium, seu cum familia opibusque omnibus in tutiora Tomosvario emigraturus, octingentorum circiter, quaequitum qua peditum, catervam custodiae causa secum trahebat Inaudiverant illud liberi pedites, factum que fortunae periculum, et quasi uti mos militaria est. novi anni aleam iacturi, duce Martino Horint, traiecto
