Magyar historiája, 1592-1598. [Commentariorum de rebus Ungaricis libri qui exstant] A szerzö ...

발행: 1866년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

DE REB. VNO DEC. . . IX. 231

bius paulo supra arcem spatio diVortium in gemina agit brachia, quorum pars nonnulla, quae iusti fluminis speciem refert, terram duorum iugerum magnitudine ambiens, rursusque in unum alVeum refluens inisulam constituit. Ita quo loco undae in se coeunt illi arx a Georgio, uti ferunt, Despota exstructa, ac aquis Istri undique circumdata emergit, nec nisi ponte adiri potest, quo superato, decem circiter passuum spatio terrae interiecto, alter pons in ipso Istro exstructus, priore maior, ipsius arcis reducibus atque muris annectitur. Ad hoc Barbari studio evadendi certatim accurrerunt, et dum quisque alterum praeire conatur tantas in ipso ponte turbas excitarunt, ut ad arma devenientes sese invicem confoderent. Multi sive natandi peritia freti, sive etiam desperatione salutis acti, in profluentem desiluerant, eiusque gurgiti bus absumpti interiere. Μagno tamen Barbaris subsidio carri quoque fuere, quibus sese ita undique circumsepserant, ut equestres copiae non facile ad eos penetrare possent. Quae dum in hunc modum ab antecursoribus gerentur, interim Ρrinceps cum toto robore exercitus affuit, quumque animadvertisset, nullum equitum illic usum esse, illico pedestres copias praemisit, quae per turbato confestim carrorum ordine, ac citeriore ponte superato, tantam stragem edidere, ut Danubius cada-Veribus hominum, equorum et camelorum ita oppleretur, ut si qui aquam haurire vellent, eam aut iumentorum aut virorum cadaveribus insistendo haurire cogerentur. Ea re visa Barbari, ex ulteriore Danubii ripa machinas in nostros intendunt; sed cum rudes eius artis essent, summaque fluminis latitudine impedirentur, nullum omnino nostris incommodum attulerunt. Nostri vero ex citeriore fluminis parte in consertam

322쪽

hostium turbam ita fulminaverunt, ut non parVaeo strage assicerent Multi ex Barbaris naves, quas quinque maiores habebant, traiiciendi causa conscenderant, quarum tres incolumes evasere, duae reliquae tormentis concussae in imum submersae fuerunt. Posteaquam nostri transitu pontis Barbaros, qui cis Istrum remanserant, prohibuissent ac concidissent, duae turmae peditum Stephantinoidaviae Ρalatini in pontemeVadunt. Qua re visa urcae, qui trans Danubium erant, Veriti ne nostri transirent, arreptis confestim securibus pontem resciderunt. Maximo tunc damno Principis copiae assici potuissent, ni Deo ita gubernante Sinanus omnem pulveris tormentarii copiam trans Danubium avehi curasset. Nam eam pulveris vim, quam cis Istrum in carris reliquerat, ut ea obsessi uterentur, propter inopinatum nostrorum adVen tum Barbari in arcem importare non potuerunt. Sed a me ne nostrisqnidem ea pulveris copia uni usui fuit; nam cum nox iam immineret, per quosdam qui inter carros oberrabant, siVe ex ignorantia, sive alia quapiam ratione, nullo penitus damno cuiquam illato, succensus in fumos abiit. Re in hunc modum usque in Vesperum gesta, custodiisque quam diligentissime adhibitis, copiae omne insequentem quoque noctem insomnem in armis traduxere, poster autem die Princeps cum animadverteret hostem n' amplius forniidandum es8e, lulum ex eo loco, ubi exercitus noctem transegerat. procedens, non procul a littore Danubii castra posuit,

et admotis iisdem tormentis, quibus Αli Bassa ergo-ristiae contra nostros usus fuerat, arcis Gyrgioriae moenia quassari iussit. Ea re usque in sequentem diem continuata, ingentique murorum ruina per vim facis,

imperatum ad'rincipe fuit, ut e singulis tentoriis bini

323쪽

DE REB UNO DEC. a. L. IX. 233

homine armati ad oppugnandam arcem progrederentur. Eo expedito, cum hostes bombardario pulvere de Atituti duntaxat nostros inspectarent, nec oppugnationem diu ferre possent, cataphractis Italis primum Rubeuntibus, Siculisque ac ceteris Ungaris, deinde eos subsequentibus, Ar Gyrgiovia, quae centum circiter abhinc annis Turcico paruit imperio, defensoribus destituta, universia Turcarum copiis inspectantibus in potestatem Transylvanorum redacta est. Sed quum in tam remoto a Transylvania loco, non sine periculo defendi eam posse Princeps videret, igne tectis iniecto arcem inflammari, pontem etiam rescindi, et naVium, ex quibus pons constabat, tabulata exuri tuasit. Qui bus rebus consectis copias Ρrinceps actutum reduxit,

et ad Gergiciam usque oppidum Valachiae Alpibus

vicinum comitatus est. Ibi rebus piovinciae cum Ρalatin compositis, Stephanum Bocgkaium cum exercitu reliquit. Ipse paucis comitantibus copias praecessit, ac tandem superatis Alpibu mense novembri cum nolenni triumpho ovans Coronam venit, ocZkaium ibi cum exercitu adventantem praestolaturus. Simulac is affuit, dimissis in suas regiones Germanici copiis, duo circiter qua equitum, qua peditum millia se legit, eosque Stephano oldaviae Ρalatino adiungit, qui eum in provinciam deducerent. Ita reliquo exercitu in hyberna dimisso, postquam paucos Coronae

die commoratus fuisset, Albam Iuliam reversus est, et antequamienates reviseret, templum ingressu ardentes Deo pro concessa victoria gratias egit. Sinanus Ver Constantinopolim ingenti cum Caesaris Offensione reVersus, seu revera, seu simulatione ingravem confestim morbum incidit. Postquam eo aliquot

dies conflictatus fuisset, identidem a Transylvan se

324쪽

234 Io. DECH BAROUpuero post tres ex tribus orbis partibus reportarus triumphos ad ignominiosam mortem compelli, multis cum eXecrationibus conquestus fuisset, seu anxietate animi Victus, seu sumpto veneno extinctus, foedam mTartara animam efflavit Cadaver eius inama quod

significat templum amplum operis lapidei ab eo iam

pridem immensis opibus extructa reconditum esι Bona omnia, quae fuerunt pene inaestimabilia, et re gias quasque gazas superantia, in fiscum Caesareum redacta mense decembri.

325쪽

DE REB UNO DEC. . . . 235

LIBER DECIMUS.

De Comitiis Alba Iuliae celebratis, et adempta Sicillis libertate. Ρetierat Coronae nobilitas a Principe ut, quoniam Dei beneficio bellum iam Turcicum ex animi sententia esset confectum, Siculi pristinis Dominis redderentur. Sed Princeps, ne quid in re tanti momenti inconsultis ordinibus Regni, aut praeter ius atque fas facere videretur, rem totam in Comitia reiecerat Mox domum reversus, Vix paucis diebus ex labore febrique, qua laborare coeperat, conquievit cum memor officii iuxta ac promissi publica Albam Iuliam comitia ad Calendas-Ianuarias indixit, evulgatis in omnes prorinciae partes literis edictoque proposito, ut cum ex aliis ordinibus, tum etiam ex Siculis delecti eo ad tractanda negotia conVenirent. ostquam omnes undique Status ac ordines eo pervenerunt. Siculi exhibito rincipi libello supplici, veterem se cum pristina erga eum fide religionem offerre profitentur, eumque promissi admonitum orant, obsecrant, et per omnia sacra obtestantur, ut quam semel libertatem solenni ipsis privilegio reddidisset, eam praesenti quoque sententia adversus nobilitatis postulata confirmare dignaretur. Nobilitas ex adverso communicatis ultro citroque

consiliis, exhibito supplici libello Principem solennis

326쪽

236 IO. DECII BAROVII

iureiurandi reverenter admonebat quo se ad observanda omnium nobilium privilegia adstrinxisset. rο- inde etiam atque etiam orabant, ut quoniam Vetustissimis Divorum Principum privilegiis essent Siculi in

eam plebeiae conditionis servitutem redacti, nec Vero conditiones illas, quibus nuper in pristinam libertatem Vindicati fuerant ulla ex parte observassent mallet Princeps nobilium, quam eorum rationem habere, qui binis iam rebellionibus hos servitutis laqueos ibi induxissent. Illos suapte natura seditionis amantes iure libertatem suam amisisse, et etiamnum Violati recuperatae libertatis conditionibus ad publicam aeditionem Spectare cum interim ipsi et antea semper fidelissimam patriae Ρrincipique operam naVaverint, et in

posterum naVaturos se, omniaque militiae onera eXantlaturos polliceantur. Haec atque alia singulari a compluribus acumine excogitata, cum in utramque partem anxie Ρrinceps secum disquireret quem inter scyllam et charybdin cursum tenere, quidve in diversissimis hisce duorum ordinum postulatis facere de beret, prorsus ignorabat. Nam nec Siculis savere citra Violationem privilegiorum nobilitatis, manifestaque odia nec rursus nobilium postulatis annuere absque metu intestini belli, ceterorumque incommodorum, quae inde oritura videbantur, omnino poterat. Tandem inter

sacrum et saxum se positum ratus, cum utrum quod esset ex duobus hisce malis eligendum non satis lique ret, legitimo iuris processu ac communibu Ordinum suffragiis totum hoc negotium committere statui It que conVocatis in diversorium Francisci Alard primatis nobilium, hominis singulari acumine altoque consili praediti, quod pedibus aeger aliorsum se conferre non posset collectis inquam ex omni numero ordinum

327쪽

prudentissimis quibusque ac iuris publici peritissimis, pro dignitate Princeps mandat, ut controversiam tanti momenti adhibita singulari diligentia ex aequo et bono decidant Mox Magistris Protonotariis, Martino Rado-Vancio Ioanneque Borsolo, cum ordinariis assessoribus legitima ratione in iudicio praesidentibus, utraque pars causam dicere iussa est. Siculi homines imperiti, rastris potius tractandis, quam causis dicendis idonei, nihil fere aliud afferre potuerunt, quod ad obtinendam libertatis praerogativam faceret, quam quod mandato Principis sumpsissent arma eiusdemque divina liberalitate fuissent amissam libertatem rursus consecuti. Eam cum et Ρrinceps solennibus instrumentis confirmarit,

et ipsi contra Barbaros in Transalpina sortibus factis

cum extremo capitis iuxta atque fortunarum discrimine promeruerint, aequis nunc quoque iudicum sententii ratam haberi magnopere orant. Responderunt ad haec nobiles invito rincipe Siculos initio quoque huius belli arma sumpsisse, pariterque reluctanti privilegitim libertatis extorsisse. Proinde quod metu maioris periculi, formidineque instantis in dies

cum universo Caesaris urcici exercitu inani, contra tot tantorumque Divorum rincipum privilegia longissimi temporis praescriptione confirmata, invictissimus Princeps contulisset, id nequaquam ratum ac firmum cum manifesto nobilitatis praeiudicio esse debere, praesertim cum novum hoc recuperatae libertatis beneficium violatis eius conditionibus totum amiserint. His et similibus acutissime a tota nobilitate exes gitatis, atque prolatis, postquam rem tanti momenti diligenter iudices in utramque partem disputassent: tandem communibus fere omnium suffragiis conclusum egi Siculos, cum et manifesta quasi vi libertatem

328쪽

Ρrincipi extorserint, nec eius restiti ita conditionea postea observarint, iure amissa libertatis praerogativa in pristinam servitutis conditionem redacto Videri. Hac sententia pronunciata, rimores confestiua Siculorum, qui reliquam vulgi multitudinem exemplis suis cohortationibusque regebant, ne dilapsi reliquos populares ad sumenda arma excitarent, eodem ο mento rincipis edicto capti ac in carcerem conditi

fuere.

De copiam cin Mol viam missarum clade, miserabiliqει Stephanima inoda mpplicis. Posteaquam Sinanus traiecto Danubio cum ingentibus copiis ransalpinam ingressus est, Osaciae spontaneo indictae studio, quippe qui constanter Aaronem amaVerunt, seu connivente eis Ioanne Samos-cio Poloniae Cancellario, qui tum pro finibus Ruasiae excubias contra Barbaros agebat, inruoldaviam irruperant, pulsoque inde Stephano Ieremiam quondam nobili genere oriundum provinciae praefecerunt. 8Sigismundo rincipe Transalpina expeditione occupato, amicum e Transylvanis fore professus, nullum hostilis animi signum interea temporis ostenderat. Ideo factum est, ut cum Ρoloni venturo Stephano cessuri, ac in fines Poloniae citra moram regressuri crederentur, Princeps, antequam Albam rediret, Stephanum Moldaviae Ρalatinum cum duobus circiter equitum peditumque millibus in provinciam ablegaverit Stephanus partim spei de Polonis conceptae confisus, partim fugati Sinani discessu elatus, multo quam decuisset imparatior fines provinciae ingressus est. Id

329쪽

nbi Ieremias Huod accepit, rivalis sui aemulatione succensus, accitis olonorum auxiliis, et comparatis, undecunque potuit, haud contemnendis variarum gentium copiis, obviam Stephano processit. Is ubi nullam opinione sua deiectus, nisi in victoria spem salutis reliquam esse vidit instructis confestim pro tempore ac numero copiis, signum pugnae dari iubet. Concurritur acerrime stringens caedes, sed ita ut Ροlonis ceterisque Moldavis primo impetu inclinatis, parum omnino abfuerit, quin tormentis etiam eorum nostri potiti fuerint. Sed ecce, dum pedites nostri summa Virtute rem gerunt, mox praeter spem omnium initio

fugae a Siculi equitibus Ρrimipilos ipsi vocant

facto plerique nostrorum terga Vertunt, et qua cuique proximum commodissimumque visum est, huc illuc in

sylvas diffugiunt. Stephanus V voda, postquam popularibus suis, quibus se crediderat, immixtus acerrime manus cum hostibus conseruisset, totusque cruore madidus solum se cum paucis relictum Vidisset, ratus

nullum ibi virtuti amplius, sed fugae locum Sse, admisso equo in proximas sylvas Vasit, inde in quoddam Caloergodrum Calugyeros ipsi nomine ex graeca lingva corrupto vocanth Monasterium reficiendi sui eausa divertit. Ibi somno laboreque sepultus ad Ieremiam aluodam abductus fuit, et primum quidem auribus, naribusque truncatus . deinde palo crudelissime affixus est, Multum deprecante eo, ne tam diro supplici genere insons afficeretur ieriere et e primoribus Ungarorum aliquot, inter quos fuit et Valentinus Megi, Andreas Hy vulneratus. Reliquicum Alpes, qua necessario fugiendum erat, quaquaveraum ab indigenia alachis obstructas reperissent, dimissis equis per compita Alpium evasere ieriere e

330쪽

240 Io. DECII BAROVII

nostris circiter quingenti praeda omnis, quam in duabus provinciis longo militiae labore per fas et nefas pepererant, amissa. ulti in Poloniam abducti sunt, ac deinde misericordia Samosci Cancellarii dimissi fuere. Factum est hoc circa finem Decembris.

De literis Clementis VIII. Pontiscis Romani ad Regem Poloniae. Indoluit Ρrinceps audita hac suorum clade, mi8erabilique supplicio Stephani Palatini, quem nuper in

crucem a Moldavis actolonis actum fuisse memora

vimus. Itaque Alphonsum arillium Hispanum confestim expedit, eumque primo ad Caesarem Rodolphum, inde ad Pontificem aximum hac de iniuria expostulandi gratia ablegat. Is mandatam sibi provinciam, quanta potuit celeritate executus, Romam proficiscitur, totumque negotium Clementi VIII. Ροntifici, nomine Sigismundi rincipis ordine exponit. Ρontifex, qui nihil sibi hoc sacro in urcam bello an liquius habere constituerat, accepta hac olonorum iniuria, vehementissime excanduit, et datis confestiae ad Sigismundum tertium Ροloniae Sueciaeque Regem literis, post salutem et apoηtolicam benedictionem: , quo maiori, inquit, paternae dilectionis affectu Maiestatem tuam in Domino complectimur, eo ardentius optamus, omnes actiones tuas summa pietatis et prudentiae laude apud Deuin et homines cumulata esse. Ex quo fit, ut tanto gravius ac Vehementius commoveamur, si quid eiusmodi audimus de te, quod a tua virtute et perspecto erga catholicam religionem elo

SEARCH

MENU NAVIGATION