Magyar historiája, 1592-1598. [Commentariorum de rebus Ungaricis libri qui exstant] A szerzö ...

발행: 1866년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

DE REB UNO DEC. . . . 251

Tomoso fluvio itinera, quibus Bassae necessari abeundum erat, trecenti circiter insiderant Baasa Το-mdavaro digressus, et iam superato fluvio in tuto sepositum ratus, invalescente nocte, sed funalibus eam vincentibus eo usque progressus est, donec in pagum tandem quendam diverteret. Ρedites, cum ex funalibus crebrisque lychnis noctu interlucentibus adventum Bassae cognovissent, imposito sociis silentio, tamdiu quieverunt, donec Barbaros appropinquasse comperiunt. Mox intempesta nocte Barbaros aggrediuntur, et omnes fere, paucis fuga elapsis, trucidant. In elapsorum numero fuit et Bassa, qui cum ex Facsadiensi clade eVasisset, eladem tamen hanc, illa acerbiorem, praeVertere non potuit quippe domestica semper magis, quam publica homine assiciunt. Ita saepenumero fatales poenae differri possunt, vitari nequeunt. Capta sunt et ablata, praeter magnum numerum illustrium seminarum, quas in tutiora primores Barbarorum abducendas curabant, LXXV circiter plaustra pretiosissimis quibusque elenodiis refertissima, quibus quantam voluerint gagam barbari avehere, ne aestimari quidem facile potiest. Illud certe constat, a paucissimis plurimos esse

caesos, tanto tamque mirando cum succe8su, ut paucissimis amissis plerique victorum amplissime fuerintea praeda ditati. Ita non multitudo, sed divina benignitas consuevit victoriam parare. Accidit hoc circa Lalendas februarias.

342쪽

252 Io. DECII BAROU

De Lippa a qιrcis irrit conatu opseu quata, frιctatisque inde per Trans luanos Barbaris. Superiore suorum clade commotus noVM Baasa, cum fortunam provinciae suae Xperiri vellet, imulque Lippam nondum satis a nostris firmatam facile nec opinata irruptione capi posRe speraret atatuit primo quoque tempore oppugnationem eius tentare. Non defuerunt tamen viri prudentes, qui putarent, deliberato hoc negotium consilio a Caesare Tomosvariensi praefecto iniunctum, ut hac oppugnatione omnium animos averteret ab Agriensium sollicitudine, quibus iam tum Turca perniciem moliebatur. Nam sub idem ferme veris initium Begus Sgolaokiensis, cum magna Turcarum Tartarorumve manu)in ditionem Agriensem irruperat, omnibusque circa Agriam locis dili enter exploratis, praeter magnam agre8tium atque mercatorum copiam, qui in mercatum e se contulerant, plerosque ex praesidio Agrienili viros strenuos ad internecionem fuderat. Haec latas griensium veluti praenuncia fuit arcis eius, quae paulo post secuta est, expugnationis. His ergo ac pluribus etiam de causis Bassa omosvariensis seu sponte inferre prius eblum quam excipere satius fore ratus, seu a Caesare ipso iussus, Iaurino, ubi hybernaverant, et cuncta longe lateque ferro atque flamma vastaverant, Tartarorum reliquias ad se venire iubet Tartari, ut terrore adventus sui tam Transylvanos, quam Ungaro consternarent, regionem Chrysio Marusioque inclusam graece

Mesopotamiam latine Interamniam Chrysii Marusiique dicere possemus sub specie pacis ex improviso de-

343쪽

vastavere, ac incolis urcae subditis, partim caesis, partim in servitutem redactis, totam illam provinciam, una cum Behesi metropoli ceterisque Oppidis, crudelem in modum diripuere. Inde cum praedis cruentia profecti dmdsvariens se coniungunt, et una iam cum Turcis Lippam obsident. Ρraeerat Lippae ea tempestate Georgius orbet summi capitanei nomine, qui eam urbem superiori anno cum aliis quibusdam, ut supra dictum est, arcibus e manibus urcarum extorserat. Ι adiuncto sibi ex equitibus VolsgangoΡethio ex militum tribunis Ρetro Barrabasi et Francisco huri ac compluribus aliis, quamvis tenuissima valetudine esset, tamen nihil sibi ad summam diligentiam relinquendum statuit. Itaque missis confestim, qui Principem de periculo Lippensium certiorem facerent, iubet selectam equitum peditumque manum portis erumpere, et acerrimam cum hostibus pugnam conserere. Illi mandata strenue executi, postquam

compluribus interfectis impares se tantae multitudini vident, ingruentibus a tergo hostibus, in urbem sese recipere, ac distributa, quam quisque Oppidi partem

tueretur, omnia quae tantae defensioni necessaria fore Viderentur, noctu reparavere. Hostes tormentis in montem urbi imminentem protractis, ex eo prorsus loco in muros detonant, unde nostri prius idem fecerant, omnia

tentant, quaecunque tam victoriae cupiditas, quam vindictae indium postulare ab immanibus Barbaris videbantur. Resistitur nihilominus ex altera parte a nostris, eadem, qua pridie, constantia, idque sit deinceps quinque reliquis diebus nulla pars nocturni temporis ad laborem intermittitur, non aegris, non Vulneratia facultas quietis datur. Quaecunque ad proximi diei oppugnationem propulsandam opus esse rideban-

344쪽

254 Io. DECII BAROVII tur, noctu comparantur plurima vasa in effuso eVacuantur, terraque repleta, ad sarciendas ruinas

advolvuntur. Ad haec tumulus praegrandis congestis aggeribus excitatus, ac tormentis illuc attractis hostiles conatu eluduntur, multae praeustae sudeS, magnus lapidum acervus comparatur, ruinae complentur,

et quibuscunque modis fieri posse iudicatur, Matium irruptionibus obviam itur, tunc Duces Legatique Turcarum, qui aliquem sermonis nostri usum habebant, sublata voce ad deditionem obsessos hortantur, MR-tos se eandem lenitatem in Ungaros praestare, quam

ipsi erga dedititios Osmanidas praestitissenti licer que illis incolumibus per se inde discedere, et in quascunque partes Velint, sine metu proficisci. Idem tentant literis etiam per iacui immissis, omnibusque modis ac blanditiis in id incumbunt, quo eos ad dedi'tionem impellere possint obaudiunt haec Lippenses, et quia praeceptum a Georgio fuerat, e quis quidquam responderet, tacitis auribus praeteriunt Ab aperepulsi Turcae, ad coeptam crudelitatem redeunt, incensisque circumcirca omnibus, quae absumi posse videbantur, nihil eorum omittunt, quae vel ad capiemdam urbem, vel ad terrendos obsessorum animos facere iudicabantur.

Ds pulsis ab obsidione Lippensi urcis itque Tartaris per Transylvanos T dsvaroque ab iisdem Obsesso. Ρrinceps acceptis a Georgio literis, simulque Variis hominum nunciis de praesentissimo Lippensium periculo edoctus statim roceres omnes cum tot no-

345쪽

bilitate, ac certa rusticorum parte in campis Albensibus adesse iubet. Ipse literis ad Georgium clanculum, quanta potuit celeritate, datis, significat se collectis copiis celeriter adfore, hortaturque eum, ut praesenti animo sit, pristinamque Virtutem retineat MOX, praemissis impedimentis atque tormentis, cumprimum Opiae convenerunt, in Campumianis, sic appellatum, progreditur, et aucto in dies exercitu pedetentim Lippam versus procedit. Id ubi urcae per exploratores cognoVere, territi confestim adventu rincipis obsidionem relinquere statuunt. Itaque tentata ultimo conatu oppugnatione, postquam nihil se proficere vident, vastatis longe lateque finibus, obsidione desistunt, amissisque suorum plurimis, accepta magna clade itinere fugae simili abscedunti Quam rem praeter Lugasiensium in suburbana Tomosvariensia excursionem, et hoc non parum adiuvit, quod e propemodum momento Bassa acceperat se deiecto nomm proconaulem in dies adventare, qua iniuria vehementissime commotus, ne suo periculo alienam gloriam quaereret, soluta confestim obsidione, quanta potuit celeritate domum rediit multum conquerens, tam praeclarum virtutis ostendendae campum importuno successoris adventu sibi praeripi. Ρrinceps, cognito hostium discessu, quamvis liberatam obsidione Lippam sciret, tamen nihil de celeritate remittendum existimarit, eodemque impetu Lippam contendit. Georgius tanto periculo liberatus, et non solum recuperatae a Turcis Lippae, sed etiam servatae defensaeque honore laetus, cum explicatis suorum agminibus obviamPrincipi procedit Honorificentissime excepit eum Princeps, et cum a biennio eum, totque victorii non vidisset, in

conspectu ambarum copiarum amanter eum complexus

346쪽

est, ac bono animo esse iussit. Tum iunctis agminibus quasi triumphabundus Lippam invehitur, institn-tas hoAtium munitiones admiratur, ruinas murorum perlustrat, capita caesorem aspectat, et exiis Omnibus rebus facile iudicat, quant cum periculo, et quanta cum virtute sint res ibi a suis administratae. Ge gium pro eius merito, totamque obsessorum cohortem

collaudat, et cum alios militum tribunos, tum Ρetrum Barrabasium, Franciscum hurium Ioannem aptari, ac praefectum Scotorum singillatim compellat, quorum egregiam fuisse virtutem testimonio Georgii cognoVerat. Ρost haec paucis ibi quieti diebus concessis,irinceps militare consilium indicit, et reducendaene sint copiae, an ulterius promovendae, omogvarumque Obsidendum, deliberandi causa proposuit. res ibi sententias fuisse comperio. Plerique enim censebant copias omnino dimittendas, cum nondum Ver esset adultum, nec equi satis ad iustum gerendum bellum confirmati. Suffigere nunc hanc Victoriam, quod ei Lippa Obsidione esset liberata, finesque salui conservati, et hostes non exigua clade accepta in turpem fugam versi. Affore paulo post commodius tempus, quo et provinciales ingtructiores ac lacriores forent, et copiae Germanicae cum exercitu Huhgarico partim

subsidium mitterent, partim obsesga aliqua arce, o casionem rei melius gerendae praebiturae essent.

Displicuit aliis haec cunctatio, eo quod Victoria

utendum ac occasioni instandum dicerent, qua semel amissa, frustra postea maximae quaeque res in bello, quod fama maxime constaret, tentarentur. Nunc Bar baros ab obsidione fusos, non parum egse constematos, ita ut metu perculsi, vel arcem etiam ipsam deserturi, Vel certe exemplo Lippensium atque Jeneiensium.

347쪽

nec non Strigoniensium aequis conditionibus ultro dedituri viderentur. Eundum igitur Deo bene iuvante, et hoc eodem victoriae impetu TomosVarum vel ultronea deditione, quam sperare liceret, Vel Vi occupandum. Mediam inter has viam consiliorum secutus est Georgius, qui nec regrediendum, ne statim ad obsidionem Tomoavariensem progrediendum iudicabat, sed hostes primum persequendos ac Tartaros propulsandos, Odemque cursu sanadium, Bec Mehum, et alia es cumiacentia minoris momenti castella tentanda esse eensebat. Hi enim prius ex animi sententia perfectis, cum non haberet hostes unde in nostros impetum facerent, ac commeatum interciperent, faciliorem fore arcis 6mosvariensis expugnationem. Sed iuvenilibus consiliis apud Principes, uti in aulis mos est, praevalescentibus, vicit ferocior sententia, ut continuo iretur, ac TomosVarum obsideretur, quo capto ultro et hostes fuga sibi consulerent, et circumiacentia castella sponte deditionem facerent. Itaque lustrato Xercitu, ac commeatu raptim et perfunctori curato signum itineris

dari iubet, captoque XIV. Iunii per deditionem FeIIah castello, eleganti magis quam firmo, biduo post eum totis copiis Tomosvarum pervenit. Hic pileus, gladius consecratus, et promissa pecunia a Pontifice Principi sunt missa.

Haemiserat Ρrinceps ex instituto militari, cum alios quoque spontaneos, tum imprimis Marcum Horv t,

348쪽

258 Io. DECII BAROUqui cum esset natione Thrax vulgo appellant Raaci

num), praeclaris superiorum annorum facinoribus magnam virtutis opinionem sibi apud omnes comparaVerat. Is cum reliqua antecursorum parte praemissus,

quamvis timidius a quam decuerat gessisset tamen cohortantibus nostratibus, obvios quosque Barbarorum in fugam vertit, ac primum intra suburbium, mox in munitiones compellit Turcae desertis suburbanis, et tam commeatu raptim intra moenia comportato, quam Ungaris et Rascianis, qui per aetatem idonei Iaboribus tolerandis videbantur, magno numer in arcem compulsis, portas occludunt, seque ad tolerandam obsidionem magno animo praeparant. Nostri, direptis suburbanis, ac locis omnibus circumcirca diligenter excussis idonea castris loca capiunt, et contra eruptiones hostiles diligenter se praemuniunt. Affuit postea Princeps quoque cum universis copiis sole ad occasum Vergente, et cum totam urbem undique propter amplitudinem obsidione cingi non posse videret hanc albi commodissimam belli rationem iudicavit fore ut praecipua urbis loca ternis castris circumduceret, et tribus ex partibus aggerem, Vinea8que ad oppidum g ret. Itaque statione unicuique ducum assignata, tormentisque rite dispositis, coepit eadem ipsa nocte in muros intonare, tanta assiduitate, ut quinque continuos dies ea fulminatio duraverit. Qua re effectum est, ut muria late dirutis amplus iam in urbem aditus per ruinas panderetur sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum apparatus, tanta multitudo tormentorum, tanta denique propugnatorum alacritas, ut quidquid nostri e muris interdiu diruerent, id maximis Barbari operibus noctu resarcirent. Crebrae etiam per auigaros eruptiones fiebant ex oppido,

349쪽

DE REB. VNG. DEC. . . . 25s

nonnullisque intersectis, et magni ultro illatis detrimentis in oppidum a nostris reiiciebantur. Quae tam

gerantur, ecce magna Tartarorum manus ex improris nostris supervenit, ingentique clamore sublato castris adequitat, et immensam telorum vim natarnimbi in nostros effundit tum vero nostri demum e rorem militarem agnoverant, et non ante obsidendam urbem tanti momenti fuisse animadverterunt, quam auxiliares urcarum artaromine copias propulsassent, circumiacentiaque castella cepissent. Sed eo errato non contenti, alterum etiam superiuri adiiciunt, et cum eductis confestim copiis artaros repellere deberent, in castria se continent, ac satis superque rati fore, si contra irruptiones Tartaricas sese delam derent, obsidentes obsidentur Tartari sumpti animis, et magno curruum onerariorum numero), quibus commeatus apportabantur, item agrestium hominum, atque iumentorum nostrorum abducto pabulationes et commeatus intercipiunt, et cuncta circumcirca loca diris excursionibus infesta reddunt His rebus duo potissimum consecuti fuere: Nam et obsessis animosa diderant, et obsidentibus terrorem non exiguum incusserunt. Itaque nostri in summas angustias redacti, nec oppugnationem urbis, ea qua debebant commoditate poterant continuare, et commeatibus coeperant

in dies magis atque magis deficere. Princeps quamvis tot undique difficultatibus perducum imperitiam conflictaretur, tamen instandum , huc ratus statuit oppugnationem extremo conatu experiri. Itaque cum amplissimus per minas muroram aditus patere conspiceretur quingentos circiter quaequites, qua pedites seligit, iisque ducentos Scotos, et aliquam Germanorum peditum manum adiungit mi 17.

350쪽

260 Io. DECII BAROVUdato pugnae signo strenue in muros irruimi, et mutuis cohortationibus sese accendentes edita non parva hostium strage ad ruinas usque prorumpunt Reaiat inturbani fortissime, et modo tormentia in nostro detonant, modo lapidibus muris succedentes Vulnerant; pars gladiis cominus desaeviunt. Nostri initi fugae a Marco Horvsit ac ceteris Rascianis quorum summa in e bello apparuit desultoria levitas)facto, postquam vident nullam Iaborantibus opem afferri, terga dant, et amissis compluribus suorum in vineas se recipiunt. Periere in eo praelio cum alii complures Veterani milites tum etiam Subpraefectus Scolarum, qui egregiam in Lippensi obsidione operam praestiterat, et in eo ipso quoque praeli memor gentis suae, pristinaeque virtutis, intra munitiones prorumpens, singulare Vi tutis specimen ediderat. erit ibidemietrus Barr bisius, peditum Rubeorum in aede Marosiens duxi ritissimus, qui dum stricto gladis milites alta voce ad irrumpendum fortiterque pugnandum cohortatur, globo plumbeo circum praecordia transactus subito occubuit: Vir certe tam pietate, quam rei militaris acientia ad omnem posteritatem memorabilis Corpus tamen ei raptim ex ruinis relatum, ac militari more terrae mam datum fuit Quae dum geruntur: ecce rursus Tartari affuere; et castris proxime adequitantes, immisso in nostros sagittarum nimbo, pudendum in modum eoaad arma provocaVere Ea re Visa Princeps, quamvis etiam tum a primoribus prohiberetur, quominus eruptionem in Tartaros fieri permitteret, tamen indignitate rei motus, increpatis Ρrocerum nonnullis ad arma conclamat, eductisque confestim equitibus e caatria erumpit Tartari hac re non multum territi paulatim cedere consertaque identidem manu nostros inae-

SEARCH

MENU NAVIGATION