Magyar historiája, 1592-1598. [Commentariorum de rebus Ungaricis libri qui exstant] A szerzö ...

발행: 1866년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

quentes ludificari. Tum vero Ρrinceps turmas equitum cohortatus concitato cursu Tartaros insequitur, et paucis eorum caesis, reliquos sanadinum usque per- aequitur, ac ultra Musium propellit. Ita fugatis Taditaria in castra redit, ac oppugnationem continuare statuit. Nam ubi irruptionem, tantamque suorum caedem male cecidisse vidit, et suos conatus irrisui fore perdoluit, tumulum ingentem facere ingluuit, multisque hominum millibus ad eam operam coactis in tantam altitudinem educendum curarit, ut facile ex eo, quantumvis intima urbis loca proteri tormentorum ictibus possent. Quae dum administrantur, ecce subito rumor increbrescit, Hagonum Bassam, magni Memheti, filium Belgrado movisse, et continuatis dies noctesque itineribus ingentes copia in subsidium obsessorum secum trahere. Nec erat id quidem de nihilo Bagonus enim Bassa, mandato Caesaris, audita omos-vari obsidione, circiter XX millia hominum ex finitimis praesidiis coegerat, et lentis admodum itineribus ΤωinosVaro appropinquabat, ut, si se occasio daret, opem laborantibus maturam apportaret: si minus, terrore saltem sui nominis ab obsidione averteret. Sed cum fama in immensum haec, ut fieri solet, extulisset, et maiora omnia, quam essent, Vulgo disseminasset, nec ulla spes potiundae urbis affulgeret: rinceps, non explorata Mentantium Barbarorum paucitate, a consilio oppugnationis depulsus, suasuProcerum differendam eam in aliud tempus existimaVit. Itaque habito primorum concilio sequentem noctem elegit, qua profectionem institueret. Sed ne ea hostibus subο-leret, iubet tormentorum ictus intendi, ac speciem futurae irruptioni ubique praeberi. Mox ingruente nocte impedimenta omnia, atque tormenta silenti ex castris

352쪽

Lippam praemisit, ac conquiescere ante iter conse tum vetuit. His explicitis rebus, signo profectionis dato, Vasa omnia in incendi, ac impedimenta omnia non necessaria absumi iubet, copiasque omne de quarta vigilia eductas eodem itinere praemittit, parvoque spatio intermisso, ut militare institutum eo retur, Vasa conclamari iubet. Ipse quoque statim egressus, relictis nonnullis cohortibus, quae extremum agmen clauderent, ut lente procedentibus satigatisque auxilioeSae possent, celeriter e conspectu urbis discessit. Quare cognita Turcae, qui audito castrorum strepitu, nihil nisi ultimos nostrorum conatus praestolabantur, maioribus in abeuntes nostros tormentis intonant, Voluntatemque sibi, non Vires ad propulsandos hostea delatage ostendunt. Nam ante id tempus, ne unum quidem ex maioribus tormentia adhibuerant, nec nisi minoribus tormentorum generibus usi fuerant. Quod genua fraudis eorum ab iis potissimum fuit Observatum, qui ad irreptionem tentandam designati omnes undique vias, et aditus intra ruinas murorum, maioribus tormentis obseptos animadverterunt, ita, ut si sorte nostri superatis moenium ruinis irrumpere conati fuissent, non nisi funestissima clade densissimam illam tormentorum seriem superaturi forent. Itaque urcae portis ae erumpentes, loca castrorum nostrorum ingenti cum laetitia invadunt, ac direptis commeatibus qui ob est, nationem ibi fuerant relicti, solennia laetitiae signa ediderunt. raemiserat Hagonus Bassa antecursores ex suis copiis eorumque opera, quidnam nostri motbrentur, cognoscere Voluerat Postquam si noctu castris appropinquassent, audito tympanorum sonitu rati Transylvanos obviam auxiliaribus Hagoni copiis profecturos, pedem quam celerrime referunt, Bassaeque

353쪽

DE REB. VNO DEC. . . . 263

adventum ransylvanorum summa cum trepidatione denunciant. Ea re audita consternatus Bassa, eodem

momento iubet signa referri, maioribusque tormentis, a ceteria impedimentis passim relictis, quanta potest celeritate fugam retro arripit. Ita obsessis adventus Hagoni, aginio alii fassero fuga nostrorum salutem attulit. Cognito tandem errorem onus omoavarum appellit, et conspectis murorum ruinis magnο- per miratur, quaenam fuerit causa, ob quam nostri tantam bene gerendae rei occasionem intermisissent Mox ruinis resecti collaudataque praefecti ac ceterorum militum alacritate Albam Nandor, unde Venerat, rediit. Ibi castris positis consedit, et veluti in apelunca quadam excubias acturus, in consilia nostrorum

singulari diligentia sanimum intendere coepi Transn-Vani duobus circiter, quaequitum, qua peditum millibna Lippae ad excubias pro finibus agendas relictis, Ioanneque Saelesteio Lippensium iurisdictioni praefecto, pos

quam non exiguam militum, pulveris tormentarii, maiorumque machinarum, celororumque commeatuum iacturam secissent, qua cuique proximum commodissimumque fuit, magna cum tristitia domum rediere.

De infeliei Ioannis Mesenti Oana m ersus eaepeditione, et peditibus in Transalpina caesis. Paucis admodum diebus quieti datis Ioannes Setelesteius praesectus Lippensis, partim ut acceptum in proxima oppugnatione Tomosvariens detrimentum aliquo felicioris fortunae successu compensaret, Par-

354쪽

264 Io. DECI BAROUtim vero ut novae provinciae periculum faceret, et

edito industriae specimine honestam cum apud suos tum apud hostes Virtutis opinionem concitaret, statuit fortunae aleam experiri. Itaque selecti aliquot equitum peditumve cohortibus, ex improviso sanatam progreditur, aedificia ricosque incendit, magno pecoris, pretiosiorum supellectilium atque hominum mmero potitur. Quae dum securius pro more nostrorum hominum ab iis geruntur: ecce 6mosvariensia Baasa nec opinantibus ingruit, editaque magna nostrorum strage in fugam eos Vertit. Ρeriere in e praelio cum

alii multi, tum etiam Volphgangus ethi in M.

tium potestatem pervenit, vir et generis nobilitate et rebus in expugnatione propugnationeque nuper capiarum arcium praeclare gestis maxime insignis. Ia postquam strenue pugnando multis acceptis Visieribus corporis viribus defecisset, tandem ab hostibus capitur, et cum multis aliis viris fortibus Tomosvarum abducitur, ibique in carcerem conditur. Ipse SEelestet amissis suorum compluribus, postquam frustra se insistendis fugientibus laborare, contraque torrentem brachia tendere vidit, suasu suorum fuga sibi salutem quaesivit. Eadem fortuna mansit etiam in Transalpina eos qui transmisso Danubio Bodo urbem invadere Voluerunt. Audita enim Tomosvari obsidione Michael etiam V voda Transalpinus, ne suis partibus defuisse videretur, non contemnendam qua equitum qua peditum manum conscripgerat, delectuque habito in omnes occasiones hostibus nocendi intentus erat, cumque magnus in dies spontaneorum peditum numerus conflueret, mille et quingenti ex iis consilium sibi se simoeperunt, transmissoque navibus Danubio pulentis-aimam urbem Bodon invaserunt. Ea direpta ac inoema,

355쪽

simillae finitimi Turcae atque Tartari ex sum rem cognoverant, ibi ero Vidisses nostros longe maiorem, quam pro numero hostium stragem edidisse, nec ante ingenti eorum numero ferocissimaeque rabie cessisse, donec pulvere tormentario defecti, cum nihil usquam Opis sperare possent, in fugam se coniecerunt. Ita pamcis ex tanto numero partim ad Danubium, partim ad Alpes fuga elapsis, ceteri omnes foede ferro, sagittisque absumpti fuere.

De is editione Mometis III. Caesaris urcarum in Ungariam, Halvanoque incenm.

Capto in hunc modum Halvano deliberatum est

in concilio, placeretne ruinas arcis restaurari, an tο- tum everti. ostquam variis in utramque partem argumentis certatum fuit, visum est prudentioribus ob adventum Caesaris totam funditus deleri, hac maxime de causa, quod nequaquam eam ita firmari posse prudentiores viderent, ut impetus copiarum Caesaris su tinere posset. Appropinquabat enim Caesar Turc rum cum innumera hominum multitudine, quippe quae ad quingenta millia excedere Vulgo putaretur. Quo vero tutius ipse cum robore exercitus iter faceret, Ea- ferum Baasam Vegirium cum XL electissimorum, equitum millibus praemiserat, ut et commeatum unise sis copiis Bassa praepararet, et Omnia longe lateque explorando hostium consilia cognoscere Ad Zolno-hum iam erat Baasa egirius, quummatvanum diriperetur. Itaque cum id certo ad aximilianum perlatam esset, disceptatum est diu in consilio expectan-

356쪽

dine essent hostes ibidem, an ex improvis per irruptionem in castris Zolnοkiensibus obruendi. Ungaries quidem proceres nihil lare consultius censebant, quam si audendo aliquid ZOlnolium usque obviam hostibus iretur, nocturnaque in eos irruptione facta, antequam universae copiae Turcarum afforent, XL illa millia antecursorum vel delerentur, vel saltem dissiparentur: ita enim lare, ut ceterae quoque Caesaria Turciei copiae vel retro in fugam coniicerentur, vel saltem metu perculsae minus audacter progrederentur. At Germanici proceres diversum sentiebant, ne obviam tantae Barbarorum multitudini eundum statuebant propterea quod stultum foret summam rei uni praelio committere. Nam si universae ipsorum copiae delerentur, nullum fore amplius impedimentum, quominus Victor Barbarorum exercitus universam Ungariam ab que Germaniam occuparet, et cuncta longe lateqae ferro atque flamma pervastaret. Ungaris quidem, qui intomnes levioris armaturae, pernicioribusque equis praediti, minus lare periculum, etiamsi fortuna Martis eo se inclinaret, ut fuga utendum laret; sed Germania uti fuga sibi consulant, integrum nequaquam lare, propterea quod et armorum pondere et equorum tarditato ad statariam magis pugnam, quam ad Velitatione idonei sint. Proinde se nequaquam eo audacter deVenturos, ut copias suas temere in tantum discrimen coniiciant: praesertim quum in mandatis ab Imperatore habeant, compescendi potius Barbaros, ne latius grassentur, quam sponte lacessendi. His itaque atque aliis in hans sententiam disceptatia, cum proceres Ungarici frustra ae laborare Viderent, statutum eat, ut arx Haisanum funditus deleretur, Agria tormentis praesidioque firmaretur, ac ceterae copiae retro se reciperent, et in

357쪽

DE REB. VNG. DEC. . . . 267

meliora tempora reservarent. Itaque direptam prius arcem incendunt, ac subiecto pulvere tormentario huc illuc disiiciunt, ita ut vix rudera amplius apparerent Mox Agriensibus domum cum addito garorum Germanorumque praesidio ire iussis, ceteras copias Maximili nus Vacium reduxit, et cum alter, exercitu), qui ibi residebat, coniunxit Agrienses domum quam celerrimereVersi, coniuges ac liberos cum pretiosiore sortunarum parte in tutiora ablegant, ipsi se ad extremum vitae mortisque discrimen subeundum summa animi obstinatione comparant. Missus eo fuit Taragius cum

Iuliis a Germania et mille aclopetariis item Comes Ioannea Iacobus a Thura cum tribus peditum millibus.

De Agria, urcis obsessa, atque etiam ea γαιαι

Antequam Caesar urcarum expeditionem in Ungariam suscepisset, concilium militare Constantinopoli indixerat, et quemnam sibi profectionia scopum prop0neret, cum praecipuis quibusque purpuratis deliberaverat. Quum multa ultro citroque in medium prolata fuissent, tandem vicit haec in Con-essi sententia, ut recta Agria peteretur, qua in potestatem redacta, nullum fore amplius impedimentum, quominus tota Vngaria conparetur, et Transylvania ab Ope Germanis ferenda distractis, nullo negotio Germani retunderentur. Inter alia cum inexpugnabilem esse Agriam et durissimo saxo inaedificatam diceretur, Caesar quaesiisse ex loci eius peritia fertur: Num tam durum sit saxum illud, ex quo singulis diebus tanta particula decidi nequeat, quanta pugnum

358쪽

exaequaret. Respondentibus purpuratis, nullum esse tam durum et invictum saxum, ex quo quotidie aliquid decuti nequeat, Caesar: Non est igitur, inquit, desperandum, quominus Agria quoque potiamur. Non deesse enim sibi nec multitudinem, nec instrumenta, quibus undamenta arcis ita subruantur, et suffodiantur, ut tandem moenia eius corruere necesse sit. Ita ergo animatus, ita armatus Caesar, traiecto adagdictum Danubio Segedinum primo, inde olnotam appulit. et eundem quem diximus Vegirium Maam ad obsidendam Agriam praemisit, paucisque post didibus ipse quoque cum tot exercitu XXI. Septembris, a Criaffero Ibriamo, Hagono et Cicata Bassis Veiariis

comitatus, eodem profectus est occurrerunt strenue

Barbaris Anienses, et compluribus eorum partim captis, partim interfectis, ab ingruente tandem multum dine intra moenia oppidi repulsi sunt. Id vero cum nequaquam defendi posse conspicerent, incensis post sextum oppugnationis diem, quae ad oppugnationem arcia hostibus profutura ridebantur, sponte deserunt, ac in arcem se recipiunt. Ρraeerat tunc arci Paulus yarius Ungarus, ex illustri familia prognatus, nihilque penitus omittebat eorum, quae defensionem tanti talisque patriae propugnaculi facere viderentur. Itaque milites omnes conVocat, et dato, acceptoque fidei tur menis, ad propugnandam tanti momenti arcem hori tur mox diviso praesidio, unicuique suam stationem deatinat, et quid singulis sit agendum, rite disponit. Ipse cum Andrea Barcsai, ero hi ac Thumio, ceterisque proceribus nullum certum locum sibi assignat, sed in omnes occasiones intentus, quid cuique sit agem dum strenue providet Sed tanta fuit Turcarum rabies, ut cum fessis recente succederent, et oppugnatio

359쪽

DE REB. VNO DEC. X. L. T. 26s

octies uno eodemque die summis viribus, ultimoque conatu tentaretur, nostri, non Virtute sed numero tandem pene ad extremas angustias redigerentur. Quinque enim ab adventu statim propugnacula Barbari excitaVerant, et capis oppido propugnaculum ares adiacens decima tertia oppugnatione, quae intra biduum oumium erat violentissima, tandem occuparunt. Nostri postridie ex arce erumpentes propugnaculum iam occupatum ingenti Turcarum strage edita rursus Turcia eripuerunt. Interim Turcae de adventu Sigismundi et Maximiliani certiores facti, cum viderent tormentis se parum proficere, statuerunt fossam, quae inter arcem et vineta interiacet, aggesta materia complere. Quod ut eo diligentina Turcae facerent, ipsemet Turcarum Imperator per omnia castra equitavit, et ut coeptum opus absolueret, pro sua quemque dignitate adhorta-tatua est obsesai vero iterum arce erumpentes, multos e Turcis trucidarunt, Maimumque summum Vegerium Bassam cum omnibus suis in fugam coniecerant, ita ut parum abfuerit, quin pene rivus in manu nostrorum devenerit. In hac pugna erogkiua glande tormentaria in capite ae non lethaliter, vulneratur. Decim octobris urcae denuo arcem summis viribua invadunt. Nostri quatuor oppugnationes fortiter sustinuerunt, quater hoste a moenibus incredibilicum eorum strage reiecerunt; at quinta oppugnatione Turcae tandem antiquam arcem novae Vicinam armata manu occuparunt, ibidemque Christianos circiter octim gentos trucidarent. Capta hac arce, Aga quidam r-oicus Caesari quadringenta nostrorum capita obtulit, quo spectacul Barbara vehementer oblectatua fuit. Barbari vero veteri iam castro potiti, novum maiori audacia aggrediuntur, arcemque quatuordecim diver-

360쪽

sis in locis suffodiunt, et duodecimo post die pulverem tormentarium cuniculis subiiciunt. Ea re visa, cum iam obsessi rem conclamatam et in acie novaculae positam riderent, nec quidquam de suppetiis sperarent, ill- multuari tandem coeperunt. Ρraefecti arcis Nyarius et Teregrius iuramenti quidem eos admonebant, et positis genibus, ut ipsi, antequam arx dedatur, occiderentur, supplices orabant: sed praesidiarii spe desperata nihil omnino his monitis movebantur. Interim CC milites. quorum plerique Itali fuerant, clam ex arce elapsi in castra hostium transfugerunt, eorumque religionem amplexi, apostatae iacti sunt. Ea recognita, ceteri Vehementer consternati, palam statim cum Turcis de deditione colloqui coeperunt, qui his conditionibus se illo omnes cum impedimentis et gladiis dimissuros promiserunt, ut praefectos arcis Ρaulum Nyarium, TercΣkium, Co-goranium-Italum, et iuniorem inskium obsides incommutationem aliorum captivorum traderent marita pactis XIII. Octobria circa meridiem duo millia nostrorum Agria egressi sunt. Sed Caesar crudelitatem Germanorum, quam in captivos Halvani exercuerant, vim dicaturus, in tria totum praesidium agmina separari edixit unum fuit German0rum, alterum Ungaricorum equitum ac peditum tertium plebeiorum Germanos omnes ad unum trucidari iussit, edicto promulgato ideo se hoc facere, ut immanem Germanorum saevitiam illustri ad omnem posteritatem exemplo vindicaret, a quibus cognovisset Musulmannos suos per contumeliam summam excoriatos fuisse. Ungarici nominia milites interfici quidem vetat, sed diripi omnes ac in servitutem rapi patitur, reservato sibi Paulo Nyario, et alii arcis praefectis, quorum consilio in suo usu ad omnes oecasiones per vim extorto abuteretur. In iis fuit et

SEARCH

MENU NAVIGATION