Les Métamorphoses d'Ovide : traduction nouvelle avec le texte Latin, suivie d'une analyse de l'explication des fables, de notes géographiques, historiques, et critiques

발행: 1806년

분량: 764페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

643쪽

Orphea percussis sociantem Carmina nerVis.

E quibus una, levem jactato crine per RUram, En, ait, en hic est nostri contemptor: et hastam Vatis Apollinei vocalia misit in Ora ;Quae, soliis praesuta, notam Sine Vulnere fecit. Alterius telum lapis est : qui missus, in ipso Aere Concentu Victus Vocisque lyraeque est ;Ac veluti supplex pro tam surialibus ausis, Ante pedes jacuit. Sed enim temeraria crescunt Bella : modusque abiit: insanaque regnat Erynnis. Cunctaque tela forent cantu mollita : sed ingens Clamor, et inflato Berecynthia tibia cornu, Tympanaque, Plaususque, et Bacchei ululatus

Obstrepuere sono Citharae ; tum denique saXa Non exauditi rubuerunt Sanguine Vati S. Ac primum attonitas etiamnum voce Canentis Innumeras VolucreS, anguesque agmenque serarum,

Maenades Orphei titulum rapuere theatri Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris :Et coeunt, ut aves; si quando luce Vagantem

645쪽

LIBER XΙ.

Noctis avem cernunt : structoque utrimque theatro Ut matutina cervus periturUS Irenn, Praeda Canum est : Vatemque petunt ; et fronde virentes

Conjiciunt thyrsos, non haec in munera factos. Hae glebas, illae direptos arbore ramOS, Pars torquent silices; neu desint tela furori. Forte boves presso subigebant Vomere terr3m ἰNec procul hinc multo fructum Sudore parante S, Dura lacertosi fodiebant arva coloni. Agmine qui Viso fugiunt, operisque relinquunt Arma sui ; Vacuosque jacent dispersa per agros Sarculaque, rastrique graVes, longique ligones. Quae postquam rapuere ferae, cornuque minaci Divellere boves ; ad Vatis fata recurrunt :Tendentemque manu S, atque illo tempore primum Irrita dicentem, nec quicquam Voce moVentem,

Sacrilegae perimunt. Perque os pro Iupiteri illud,

647쪽

LIBER XL

Auditum saxis, intellectumque ferarum Sensibus, inventos anima eXhalata re CeSSit. Te moestae Volucres, Orpheu, te turba ferarum, Te rigidi silices, tua carmina saepe Se Cutae Fleverunt silvae : positis te frondibus arbos Tonsa comam luxit : lacrymis quoque flumina dicunt Increvisse Suis : ObSCuraque carbasa pullo Naides et Dryades, passosque habuere capillOS.

Membra jacent diversa locis. Caput, Hebre, lyram Excipis ; et mirum) medio dum labitur amne, queFlebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua

Murmurat exanimis, respondent flebile ripae. Iamque mare invectae flumen populare relinquunt; Et Methymnaeae potiuntur littore lesbi. Hic ferus expositum peregrinis anguis areni Sos petit : et Sparsos stillanti rore capillos Lambit, et hymniseros inhiat divellere vultus. JTandem Phoebus adest; morsusque inferre parantem

649쪽

LIBER XL

Arcet; et in lapidem rictus serpentis apertos Congelat; et patulos ut erant) indurat hiatus.

Umbra subit terras : et, quae loca Viderat ante, Cuncta recognoscit; quaeren Sque per arVa piorum Invenit Eurydicen, cupidisque amplectitur ulnis. Hic modo conjunctis spatiantur passibus ambo :Nunc praecedentem Sequitur: nunc praeVius anteit :Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus. Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus,

Protinus in silvis matres Edonidas Omnes, Quae secere nefas, torta radice ligavit. Quippe pedum digitos, in quantum qUaeque Se lata eSt, Traxit : et in solidam detrusit acumine terram. Utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, Crus ubi commisit volucris, sensitque teneri; Ρlangitur ; ac trepidans adstringit Vincula motu :Sic, ut quaeque solo defixa oohaeserat harum,

650쪽

plus fidolo a ses lois, ii visite te Tmole, fertileen raisins , et les bor is rians dii Pactole io) ,

SEARCH

MENU NAVIGATION