Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus primus. Continens tractatus de Deo uno & trino, angelis, atque mundi visibilis opificio

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Divini mUE EIUs ATTRIBUTIS. Rientiam in nobis patiunt, & in Philosophicis penna principia sunt media cognitionis, quia per ea devenimus in conclusionis notitiam. His fraemissis. t Q. i'. Euo medio Detis set iam ct cetera cognoscit pR. I'. Deus millo in medi cssentiam suam cognoscit quia medium clibet esse prius quam res,. quae in iPso cognoscitur : atqui nihil potest fingi prius divIna essentia, ut quae sit ens a se &Prima radix ceterorum : Ergo.

R. 2'. Juxta nostrum intelligendi modum Deus in sua essentia vesui. in messio attributa sua cognoscit l, quia essentia divina a nobis concipitur tanquam radix, in qua Deus videt sua attributa

R. 3'. Deus alia a se in seipso cognoscit. Probatur i'. ex SS. Patribus. Sanctus Dionysius vel quivis quotor de druinis nominibus. cap. 7. ait : Divina Sapientiaseipsam cognoscem seu 4 Dmnia. Sanctus Ambrosius tradi. in Symbolum cap. I. nihil, inquit, extra tmesistere, Ied singula innitieri dicitur. S. Augustinus rib. s. de Gen. adiit. cap. I s . sic habet , vidit omnia, quando sit, di s . cui vidit ea, ita fecis, non praeter seipsum videns, sed

inquit, seipsum videt in seipso, alia autem a se viis dei non in ipsis, sed in seipso.

Probarus a'. ratione, quam urget sanctus Thoomas lib. a. contra Gentes caP. 4. operatio inte4. lectus sumit speciem & perfectionem ab objecto' .Pramario. v. g. aetus fidei est nobilior actu scientiae etiam infula , quia versatur Circa Deum tamquam Primarium iobjectum Nobilissimum: atquis Deus cognosceret creaturas immediate in seipsis independenter ab essentia divina, creaturae

Ment Primarium ejus objectum : erso Hexatio

352쪽

sto DE DEO U N O . ejus ab ipsis speciem & perfectionem accIpereri Hoc autem, inquit Angelicus Doctor, est impo bile, esis has operatio sit ejus esse; ria; ct haec , quippe ens a se , nequeam ab alio dis mcto speciem accipere. Sic igitur impossibile est, quω inteliactum a Deo priamo, di per se , sit aliud ab ipso.

Dices et sequeretur Deum alia a se cognoscere abstractive, non vero intestive : illud enim ab .stractive cognoscitur, quod in alio videtur, ut emetus in causa : falsum. consequens : ergo &

antecedens.

Nego sequelana cujus confirmationem distin. guo , quod in alio cognoscitur secundum rationes genetacas & communes duntaxat, Concedo: quod in alio cognoscitur, etiam secundum rationes individuales dc ultimas atomos, Nego, Ideo igitur effecius non videntur intuitive in causis creatis, sed abstractive duntaxat, nec vicitIim causae in cffectibui; quia rationcs individuales effectuum non conlinetitur iri causis creatis, nec causarum in effectibus. At Deus, cum . sit ipsum esse, cujus creaturae sunt quaedam Parinticipationes, eminentiori modo continet ratio Des communest 6 individuales creaturarum, ac proinde , sicut in speculo intuitive videntur ob - .jecta , & in numero senario numeru&ternarius.ὴ ita Deus ol ne S creaturas dis seipso intuitivo

Deinde essentia Dei ex mox dicendis est rerum omnium idςa : atqui res videntur ut sunt Inse, quando videntur in sua propria idea : Ergo Deus in seipso creaturas intuitive videt. Instabis ex supra dictis , perfectiones creatuis arum , quae habent admixtam imperfectionem . ut substantiae corporeae, non sunt formali ter dn Deo; nec enim lapis , nec equus existunt ia

353쪽

Divisi sinIE EIUs ATTRI INTI s. 3r udulteria dc aliae actiones malae: ergo Deus illa

saltem in seipso non videt. Nego consequentiam , quia simplices creatu- rarum perfectiones, quamvis non sint in Deo formaliter , eminentiori tamen modo in eo continentur, quod latis cst. ut fiat medium divinae . cognitiolum non eni ny repugnat res viliores videri per media nobiliora. Anheli quippe per species spirituales, adeoque nobilissimas, intuitive vident res corporeas, & quae in iis sunt vilissima. Illud ipsain sanctus Augustinus' tradi. r. in

'Ioan . eleganter explicat exemplo artificis. Faberis inquit, facit arcam. IV. in arte habet arcam , si enim in arte arcam non haberet, non esset unde fabricando illam proferre: . . . Aι tendite e rgo arcam in arte, O arcam in opere. Arca in opere non es vita : arca in arte,Vita siquia .vivit anima artificis, ubi sunt ista omnia cotequam profrantur. Sic ergo , fratrer charissimi , quia Sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, secum

dum artem continet omnia ansequam fa4ricet omnia, hinc quae sunt per ipsam artem, non continuo vitaJunt;

sed quidquid fictum est, vita in illo est. Terram vides,

est in arte terrati coelam vides, ct in aree coelum . . .

sed foris corpora sunt, in arte dita sunt. Foris ergo, hoc est, in se ipsis habent admixtam imperfectionem , in divina sapientia nullam. Finge domum construendam in loco angustiori, &minime idoneo, ut perficiatur omnibus reumeris absoluta; sngularis tamen .industria Arcbi tecti in eo eluiacet , quod eam tam Peri e construxerit, quam incommoda soli angustia pateretur. Ita DeusFormias vermiculum, .illum non cumulat omni perfectionis genere ; quia angustior vermiculi uptura tantam perfectiqnem non admittit sed pro sua infinita sapientia tribuit illi quid quid perfectionis capere potest. Unde absoluto mundi opificio , yidit scientia approbationu

354쪽

entacta quae fecerat, & erant valde bona, id est, perfeci a & integra. . his fatis intelligitur Deum non operari quidquid absolute est perfectissimum, posset enim producere cinaturas perfectiores, perfectiores In infinitum, sed cuncta etiam vilissima facis modo perfectissimo. ' Ergo creatura rationalis ad imaginem Dei

Tacta, Imitetur suum exemplar : non ambiat temere quidquid. perfectionis est ; sed quam accu- e inclambat ris , quae sunt vocationis suae, etianas devia & humiliora videantur. Quod veso speetat actiones malas, duo in iis sunt distinguenda, nempe materiale, & malitin

formalas, seu repugnantia eum rcfla ratione. Materiale. praeci Se non ost quId malum; tum quia nullus dixerii motus irae, crudelitatis, & lasciviae In bellu is esse malos, cum sint ab Auctore naturae, a quo belluae aguntur : tum quia omne ens Positivum est metaphysice bonum : bonitas enim est proprietas entis: atqui actiones malae sint eneia positiva Ergo metaphysice spectatae sunt bo-Nae , ac Proinde earum rationes sunt in Deo. Sea quod est natura in pccore, is ud virium est in homine ; quia est dissentaneum naturae rationali, ac Proinde legi aeter : haec autem repugnantia in qua consistit malitia formalis, est defectus, qui ira Deo locum non habct. At, inquies, 'si ille defectus non est in Deo, uomodo ergo illum videt 3 Resp. vidit indirecte per bonum oppositum., quod in ipso est, sicut caeteras privationes per D mam Oppositam, caecitatem per visum , tenebras Per lucem', quod enim nihil est ., per se non est cognoscibile. Quamvis autem Deus oderit ejusmodi moralis

defc situs, juxta illud Psalmi s. Non Deus volchs

355쪽

D v: NI svryE EIΗs ATTRIBU ΤII. PIAS iniquitatem tu es : illos tamen ita permittit, ut ciat quid inde boni faciat ; neque enim, inquit sanctus Augustinus enchir. c. H. Detis Omnipotens cim summe bonasset, ullo modo sineret mali esse aliquid in operibtis suis , nisi usique adeo esset omnipotens ct honus , ut bene faceret etiam de mala, quatenus scilicet ex bonis & malis sapienter ordinatis, sicut ex luce & tenebris, quas DeuS non fecit, sed ordinavit, admirabiliS exurgit universitatis pul. . chritudo qud, pergit sanctus Doctor, citam illud quod malum dicistir , bene o inatum, S locos

possesim emineaeritis commendar bona, ut magis placeant.

PorrG illa ordinis ratio existit in Deo, & in illa: tanquam in medio Vides universiam Orbis dispositioncm.

Q. 2'. Quotv ex. est in Deo medium cognoscendi

reaturas 'R. Unum est realiter ; quia omnia in Deo unum sunt i, secundum autem nostrum concipiendi modi m quadruplex est, nempe .essentia. divina Prout ratione distinguitur ab attributis, omnipotentia, ideae & voluntas, seu decreta divina.

Essentia quidem , quae, ut ipsum esse, cetera eminenter continci, & ab ipsis est participabilis :emnipotentia quoque cum sit rcrum omnium productiva, nec compriliendi .queat, quin Perfecte cognoscatur quidquid emcere potest . ideae umiliter , quae sunt rerum omnium similitudines& formae intelligibiles, ad quarum inspectionem agens intelleetuale operatur. Denique decreta divina , quibus Deus decernit ex infinitis fossibilibus nonnulla producere. Ergo Deus possibilia videt I . in essentia, ut ab eis participabili. 2'. in omnipotentia , ut eorum productiva. 3'. in id eis tanquam in sua. a xe, ut loquitur S. .Augustinus, & rerum P

356쪽

A D. E , DEO U N O , milium forma intclligibili. Exilientia vero sive Praeterita , sive praesentia, sive futura cognoscit in suis decretis; illud enim est medium nece sirium cognoscendi creaturas existentes, sine quo nullae creaturae existunt, & quo posito creaturae existunt in aliqua temporis differentia: atqui sine Dei decretis nullae creaturae existunt, iis autem positis, necessario necessitate saltem consequentiae, ut 3 ictum est Paragrapho secundo, creaturae existunt , cur enim alter mundus non exi-

.ssit, cum Deus illum possibilem videat in se,

essentia, omnipotentia, & ideis, iste vero exi- ,stit, nisi quia alterum mundum Producere.noluit, da unc vero voluit J Ergo. Q. 30. Ideae sunt-ne in Deo agnoseendae, di quid sunt ZR. Primo, dantur ideae In Deo. Probatur I R. ex Scriptura Heb. II. Fio intelligimus, aptara esse se- .cula verbo Dei , ut ex invisibilibus υisibilia ferent, id est , ut non apparentibus in ideis divinis, seu in mente & arte divina, existentia & visjbilia fie-Xent. 2'. ex Sanctis Patribus S. Dionysius seu quivis auctor lib. de dirinis nominibus sic scribit cap. s. In omnium causa prius constitisse omnitim Fertim exemplaria credendum est. s. Augustinus uaci.

I. in Ioan . supra laudato : es autem, inquit, in ipsa sapientid spiritaIlier ratio quaedam, qua terra facta es. Sanctus Joannes Damascenus lib. I. de .fide

.cap. 3. sc ratiocinatur : Deus omnium auctor est ,

ergo Omhium , quae siunt, rationes in se ct causim. hoc es, ideas, jam ante in imo praehabet. Et vero omne agens intellectuale habet in se imaginem illius rei, quam facturus est , alioquin temere, fortuieto , & caeco modo ageret Dices sanctus Anselmus in Menologio cap. a v. docet in verbo non esse rerum similitudines:

Distinsuo antecedens, non esse similitudines

Disit igi

357쪽

'Divi NINUE EIUs ATTRIBUTIS. a rebuS acceptas, quemadmodum in speculo. PConcedo : non esse similitudines in verbo natu-uales & essentiales, quae sint rerum creatarum exemplaria , Nego. antecedens. Namque sub- . dii creaturas csse divini illius exemplaris imi

R. Secundo, idear divinae sunt ipsemet Dei essentia. quatenus rerum Omnium repraesentativa. Probatur; quia idea est exempl ir seu interna smilitudo. in mente agentis, ad cujus inspectionem opus suum perficit: atqui essentia divina est exe P. ar omnium creaturarum tum possibilium , tum existentium. Ergo una est in Deo realiter ideati virtuali er& ratione, multiplex. Q. '. Quomodo Deus in suis decretis videi futura

contingentiat

R. Duplicis generis sunt futura contingentia: alia habent causam necessariam, ut conflagratio domus per lapsum fulminis, quod casu & fortuito in illan. decidit alia pendent a causa li-:hera, us peccatum.

Circa priora nulla potest esse dissicultas, li- cet enim respectu nostri fortuita sint, ab aeterno tamen ordinata sunt & praedefinita, necessarict futura , nc Proinde in decretis divinis praecognita. Sed gravis est controversia circa futura libera ;cum enim Deus reliquerit hominem in manu consilii sui, & posito .quolibet decreto, liberum ei sit eligere quod voluerit, sive bonum , sive malum , ambigitur in quo medio Deus praescire possit ad quid ivoluntas sese determinata sit. Non praescit in sua essentia, aut Omnipotentia , aut in ideis; quia ex dictis nonnis possibilia in iis repraesentantur, nec quidquam esto futurum misi dependenter ab aliquo Dei decreto. Neque

358쪽

3M, DE D E O . U N O , etiam in decretis praescire videtur, cum sub sin. vinis decretis voluntas maneat indifferens ad agendum vel non asendum. Quomodo ergψDeus ab apterno praevidere potuit, quid voluntas in tempore esset aetura, vel non a caura Z Hic usurpare libet vecta S. Augustini enarratione in Psalmim ψ' . Ne forr/hoc a me, fratres, expectetis, ut explicem vobis, quomodo cognoscat Deus: hoc solismdico , non se cognoscis ut homo , non se cognoscit ut Angelus: ct quomodo cognoscit dicere non audeo, quoniam ct scire non possum. num tamen scio, quia di

requam essent, noverat Deus. 'Attamen non inutile visum est breviter expinnero diversos opinandi modos circa Dei prae scientiam libere futurorum , ut quod in illis opinionibus Ecclesia reprobat, sedulo vitetur'; quod tolerat, sine damno unitatis & pacis tractetur i, & quod probat, praeferatur. Futura autem linera sunt diversi generis, alia ordinis naturalis, quae pendent a solo voluntaris arbitrio & generali Dei concursu : ut deambulario : alia . supernaturalia , quae sine supernatu tali Dei auxilio existere nequeunt; ut fides : &haec duplicis sunt generis, alia quippe pertinent ad statum in quo conditi sunt Angeli & primi Parentes, alia ad statum naturae lapsae, in quo

nunc vivimus.

Philosophorum imagis est quam Theologorum agere de libeth futuris primi & secundi generis ; quia . Philosophus r*tionem, 'Theologus

vero auctoritatem Dei revelantis consulit : atqui auctoritas divina vix quidquam tradit delibete futuris primi & secundi gendris; sed tot

est, ut ostendat naturam humanam in primo homine fuisse corruptam, commendetque em Caciam gratiae, quam Christus Dominus nobiε

Promprujt, ut ab universali illa corruptione li-

359쪽

. Di VINIsQUE EIUs ATTRIBUTIs. 3ir remar. Ergo nostri influuii est potissimum agere de libere futuris in statu naturae lapsae. pa in tamen subjiciemus de aliis libere futuris. 'P A R A G R A P H U S V.

Referuntur variae sententiae de Dei praescientia liber/futurorum in statu natura lapsae. 'LUtherus & Calvinus non tam solvunt, quam 'secant nodum difficultatis circa libere futura ; Negant enim absolute in hoc statu esse ullum actum liberum ordinis supernat9ralis. Si praescivis Detis inquit Lutherus lib. de servo albitrio, Iudam fore proditorem , necessario Iudas si bai proditor nec erat in manu Iuda atrier facere atit voluntarem mutare, licet id fecerit volendo non coactus. Et Calvinus lib. 2 Insiit. caP. 3. P. rag. I. Desu ta- rem Deus msust, non ut nostrae postis electionis moracnι aut obtemperare aut refragari.

Jansenius ad hunc errorem accessit definiens voluntatem sub gratia, vel sub concupistentia, voluntarie quidem sed necessario agere. Co sule quae in hanc rem dicimus tradi. de Gratia: Refelluntur ex dictis citato tradi. de Gratia, 'Pag. 2I. & seq. nov. edit. ubi fiase probamus ejusmodi do trinam esse haereticam, & ut talem

damnatam a Concilio Tridenxino, & Summis Ponti fieibus Innocentio X. & Alexandro VII. . Rejectis ergo erroribus, quatuor sunt in Schola

Prima est Calatani Zc aliorum , qui docent Deum cognoscere futura libera in reabi eorum coexilientia cum aeternitate ', nempe , inquiunt, In aeternitate non est prius & posteritis, praeteritum & futurum ; sed omnia sunt praesentia :ctina enim ex supra allata definitione, aeternitas

360쪽

3rg; D E D E o et M o, sit vitae interminabilis tota simul possessio , Aeprorsus indivisibilis, rerum omnium tam Praeteritarum quam futurarum actualem existentiam

complectitur; quis hominiam, inquit sanctus Augustinus lib. I s. de Trin. c. 7. habere potest i

iam Sapientiam, qua novit. Deus omnia , ixa ut nec ea qua dicun*ur futura, quasi desint, expectentur ut veni r ; sed o praeterita se futura cum praesentibus sint

cuncta praesentia Z Ergo vidit Deus v. g. futuram, Petri negationem cum aeternitate coexisten

tem.

Refelluntur 1'. quia sutura non existunt ab

- aeterno ἰ ergo cum aeternitate non coexistunt,

prius est enim existere quam coexistere; coexi- uentia quippe est relatio accidentalis, quae pro 'fundamento exiitentiam necessatio supponit. 2 . licet aeternitas sit duratio realiter in clivisibilis , virtualiter ramen est extensa , non secus ac Immensuas : Ergo sicut humanitas Christi non ubique correspondet immensitati Verbi divini,cUi realiter unita est, similiter nec futura libera cunctis virtualibus partibus aeterni ratis. Praeteri-ra itaque & futura Deo sunt praesentia objective, non vero realiter, antequam res fierent, inquit san- 'us Augustinus lib. s. de Gen. ad lit t. c. I 8. erantis Dei scientio, non erant in θά natura. Secunda sententia est Thomi statum, qui meis dium scientiae divinae statuunt decreta physice Praedeterminandi causas liberasi positis enim illis decretis , necellario necessitate hypothetica dcconsequentiae sequuntur ejusmodi futura. Refelluntur , tuin quia non datur ejusmodi decretum , ut communiter docent Philosophi: tum maxime, quia illud decretum secundum

Thom istas est necessarium ad eliciendos quoslibet actus liberos sive naturalis ordinis, sive supernaturalis, sive in statu naturae lapsae, sive tu,

SEARCH

MENU NAVIGATION