Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus primus. Continens tractatus de Deo uno & trino, angelis, atque mundi visibilis opificio

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

ierat. Denique mortuus est pro omnium hominum salute: atqui generalis illa Dei voluntas non potest stare cum decreto excludendi aliquos a gloria praecise propter peccatum originale : Ergo. Distinguo minorem, si illud decretum excludat voluntatem antecedentem praeparandi auxilia sufficientia, quibus reprobi saluti suae consulere possint, Concedo : si non excIudat, Nego minorem. Porro Deus electos ita insuperabiliter ad gloriam adducit, ut reprobis non adimat media, sine quibus vitam aeternam , ad quam eos vocat, consequi non possint. Vide quae in hanc rem dicta sunt tract. de Gratia. x Q. 3'. Qiusnam est causa reprobationis positivae ZR. Est peccatum finale seu cum morte comiunctum, five illud sit originale, ut in parvulis , fve actuale, ut in adultis baptizatis. Responsio Irobata manet ex clunis parag. 3. contra Zuin-glium & Calvinum. Confirmatur. Illud est causa reprobationis po-fitivae, propter quod reprobi damnantur: atqui

Propter Peccatum ante mortem non deletum reprobi damnantur, parvuli quidem propter originale , adulti infideles propter originale simus& actuale, & adulti baptigati propter actuale , iuxta illud Matth. 1s. Discedite a me maledicti in ignem aeternum. . . . esurivi enim , ct non dedistis mihi

512쪽

De efectibus reprobationis. Q. I Vot requiruntur, ut aliquid censeatur ' probationis effectus rR. Duo I R. ut sit a Deo tanquam a causa efficiente , 2'. ut ad finem reprobationis conducat , nempe ad damnationem aeternam.

Ergo peccatum non est: reprobationis effectus 3 qui non est a Deo, sed a mala voluntate. Dices: quaedam peccata sunt poena Praeceden iis Peccati: atqui omnis poena est a Deo infiicia: Ergo quaedam peccata sunt reprobationis effectus. Distinguo majorem. Quaedam peccata sunt PO na Praecedentis peccati ratione su tractionis grautiae, quae concupiscentiam & malitiam peccatotis refraenaret, oncedo: ratione deformitatis ZcmaIitiae, quae in peccato inest, Nego majorem,

quia, ut ratiocinatur sanctus Thomas In ca P. I. epist. ad Rom. poena debet esse contra volunta tem, & inclinationem patientis; ubi enim amor,

inquit sanctus Bernarius, non est laboν , sed sapor patqui peccatum formaliter sumptum est: secundum Voluntatem peccatoris; illudque libere eligit , ut quid justitia delectabilius: ergo ut licnon est ipsi poena. Sed subtractionem gratiae invitus Patitur, nollet enim se a Deo deseri, ac proinde poena est illi, & quidem gravissima; sed ius e a Deo inflicta, juxta illud Rom. I . propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum , is

immunditiam. . . . mercedem, quam oportuir, erroris

sui in seme ipsis recipientes. Q. λ'. Quinam igitur sunt esse ius reprobationis p R. I gruussio peccati , desertio ob praecedem

513쪽

tia peccata, & aeterna damnatio ; ista enim in a Deo reprobante, & conducunt ad finem repr halionis. 4 3'. omnis permissiopeocati est ne effectus repr bationis p i R. Minime; namque Io. permissio precati ortiginasis non est eff)ctus reprobationis r tum quia Peccatum originale aeque ad praedestinatos, ac ad reprobos se extendit: tum quia ex dictis est causa teprobationis, 3c ad eam praesupponitur. 2o. Ce-que permissio peccati in Angelis, qui ceciderunt cum sit etiam causa eorum reprobationis. bo. neo Permisso peccati , quod ante mortem deletum rest, ut peccatum Davidis.

o. Qua itaque pedeati permissio est esseaut re

probationis tR. Permissio peccari, quod cum morte conjumctum est, sive illud sit originale, sive actuale. Dices: peccatum ad mortem est causa reproba tionis : Ergo permissio, quae ei praesupponitur 9 non potest esse reprobationis effectus. Distinguo antecedens ci est causa reprobationis posit ivae , Concedo: quia Deus non punirpoena aeterna, nisi qui in peccato suo moriuntur: est causa reprobationis negativae, Nego antecedens ; nam Paragrapho praecedenti demonstravi mus causam reprobationis negativae hominum esse peccatum originale, propter quod Deus denegat quibusdam perseverantiae donum, sinitque eos mori in suis peccatis, ac proinde permissi peccati ad mortem est effectus reprobationis negativae hominum. Q. *0. Quomodo reprosi, Deo peccatum permittenie , ct in poenam praecedentis peccati deserente, a statis 3ustitia excidunt, ct in infernum sua eti a aelabuntur 'R. Quinque vulgo numerantur veluti gradus, Pos quos reprobi in extremum ruunt exitium ν

514쪽

D1ViNISQUE IIus ATTRIBUTI s. 4 pqui ut caveantur , Paulo accuratius sunt eXPonendi.

Primo itaque reprobus per baptismum regen Iatus , vel Per poenitentiam reparatus, segniter se gerit, orationem negligit, de se praesumit, leviora peccata parvi fecit quamvis , nisi medic

mento quotidianae poenitentiae resecentur, inquit sanctus Augustinus Serm. 3 si . a castissimis spomsi amplexibus separenr, & sua multitudine noeent , non quidem formaliter, sed positive , non secus ac corporales morbi, qui, nisi curentur , ad mortem deducunt. Quare regius Psaltes omnes juitos gravissimis hisce verbis monet, P La. δενυite Dammo in timore. . . apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus , ct pereatis de visisium. Deus quippe, sicut justos humiles & sollicite ambulantes custodit ut pupillam oculi sui ;ita negligentes & tepidos abiicit, atque in graviora peccata cadere permittit. Et hic est primus ad perditionem gradus. Dices: gratia nunquam deest justis: Ergo. Distinguo anrecedens, justis volentibus, petentibus & conantibus, Concedo : justis negligentibus, & repidis, subdist i nguo, gratia suminciens sa tem remota, qua petere ponunr, Coi cedo: gratia emcax, sine qua in graviora peccata in allibiliter, quamvis voluntarie & liberolapsuri sunt, Nego antecedens, alioquin gratia sinetificans semel adepta nunquam amitte setur νquod est falsissimum. Secundus gradus est mentis excaecatio. HO Tendum malum; quo fit, ut homo inisi Deus illuxeriti peccare non se advertat, sicque nota convertatur, infallibiliterque moriatur Impoenitens, juxta illud Isai. s. Excaca cor populi hujus..

ne forte. . . convertatur, ct sanem eum. Quis enim

viam deseret, quandiu tecta ipsi videbituri is

515쪽

te media quaeret, vel admittet, qui sanum se exstastimat An opus retractabit, puta falsam poenitentiam, qua pro more identidem defungitur , qui in eo nullum defectum deprehendit 3 Vix aliter Pereunt, quotquot pereunt, quam hac poenali caecitare ; nullus quippe tam dura cervice est, ut apertis oculis det se praeci patem in stagnum ignis ardentis. Si eos interrogare liceret, qui jam in illis tormentis cruciantur, quomodo ad Iantam miseriam devenerint; singuli paucis desperabundis exceptis 4 responderent sperasse se salvandos, vel ex testimonio propriae conscientiae, vel poenitentiae beneficio , cuius inanitatem non adverterant. Hac caecitate pereunt haeretici , qui mendacium Pro veritate usque ad mortem defendunt , & Plerique Catholici, qui non ad Dei l gem , sed ad multitudinis morem vitam exigunt sac praesertim ii, qui de propriis viribus yrae sumentes, divinum auxilium contra errores siculi, & concupiscentiae fallacias, quantum necesse eis, non implorant; lumanasuperbia, inquit stimctus Augustinus, tanquam praestimens de viribus Π-beri arbitrii, excusatum se putat; quando ignorantis es , nommo-atis, quod peccat: potius disputat, quom

oret, ct diear, da mihi intellectum, ut discam

mandata tua

Dices: caecitas mentis non est a Deo, sed tribuitur vel malitiae peccatoris, ut SAPr 2. excreca vis. . . illos malitia eorum, vel daemonis fallaciis, ut a. Cor. q. Deus hujus sectili excaecavit mentes inside-tium , ut non D eat illis illuminatio Evangelii gloria Christi Ergo mentis excaecatio non est effectus reprobat 1onis ; cum Deus non fit illius eausa. Distinguo antecedens, non est a Deo tanquam a causa positiva, Concedo: tanquam a sim Sa n gativa, Nego antecedens. Igitur duplex est ex- s. caῖIonis causa , alia positiva, alia negati δ.

516쪽

Divi NisQUE RIUs ATTRIBU ΤIs. 67s Positiva est ea, quae ponit impedimentum Videndi, ut si quis faciem alterius velaret, & oculos eius occluderet: negativa, quae impedimentum

non removet, cum possit. Porro mala Volunta S,

de demon fallacium conciliorum artifex sunt causa positiva excaecationis, quatenus falsa specie honesti oculos mentis perstringunt, ut, qUae ver bona sunt, non videat ; contra vero bona Putet quae vere mala sunt. Ea scinatio nugacitatis

inquit Sapiens bap. 4.) obscurat bona, ct inconis

stantia eonrupiscentiae transvertit sensitim sine malitia. Hoc est, nugae seculi, suadente Diabolo, mentem quodam veluti fastino ligant, ut peccati foeditatem & poenas , virtutis pulchritudinem M. Praemia vel non videat, vel non estimet: & agitatio seu impetus concupiscentiae animum evertit, nisi Deus lumine gratiae suae desuper coruscet, terreatque. Sed quia peccator, nedum ex priore lapsu, quem Deus in poenam pristinae neὰ gligentiae permiserat, humilior & cautior resurgat, quin superna judicia contemnens novas addit praevaricationes, Deus ab ipso recedit, quO-

uiam in malevolam animam non introibit sapientia , SaP. I. Deo autem recedente sequUntur menti&renebrae, quemadmodum occumbente Sole ne cessario supervenit nox.

Ergo excaecationis duae sunt causae positivae, de

tertia negativa. Prima, est mala voluntas, ex qua caecitas ita poena est, ut peccatum sit, utpote voluntaria.

Secunda, Angelus Satanae malis su is artihus &falsa probabilitatis specie peccatorem decipiensis Tertia, Deus gratiam illuminativam substrahens. Tria haec immenitentibus non tam imprecatur , quam praedicit Psalmus 34. his verbis, interprete S. Augustino , fiat via illorum tenebrae, in

labricam , ct angelus Domini persequens eos. Viam

517쪽

lubricam, & versus extremum exitium dec stivom facit voluntas prona in malum; ventum in praecipitium impellentem , tentatio Daemonis ;& tenebras periculi suspicionem amoventes gratiae divinae substractio. sorrenda via, inquit sanctas Augustinus, renebras solum quis non horrea3 PDιbricum solum quis non e eat Z In tenebris o labriaco , qua is, ubi pedem sigis y Sunt ista mala magηε pm is hominum. . . nam tini quisque in tenebris di lubri- ω, cum non viderit, 'es pedem moverit, labitur , ct Iux Hi ante peder non est, vel hoc sonefacit, ur expectepdiem, sed ibi est Angelus Domini persequens eos, ut non possint stare. Tertius ad perditionem gradus, est cordis o

duratio caecitate mentis longe pejor, & periculo sor 1 obduratus quippe non ex ignorantia & mei iis caecitate, sed ex contemptu peccat. Est autem obduratio pertinacia voluntatis m Io firmiter inhaerentis, qua fit ut obduratus lueentem veritatem rejiciat, monitiones spe rnat, dc adhortantibus hoe unum respondere soleat νnon possum. Duplex est quoque obdurationis causa ' altera negativa, nimirum gratiae emollientis substractio in poenam Praecedentium peccatorum, ratione cujus legitur Exodi 9. induravitque Dominus cor Pharaonis, & Rom. 9. quem vult. indura3, non

quidem impertiendo malitiam, sed subtrahe eo gratiam, Obduratio Dei, inquit S. Augustinus lib. r. ad Simplicianum quaest. 1. est nolle mi- λse,eri, ut non ab illo irrogetur aliquid, quo homo sit δε- reris, sed tantum, quo Ar melior, non irrogetur. ALtera positiva , nempe cupiditas ust & assidui- rata peccandi roborata, qua peccatores dicum rur obdurare corda sua, ut Ieremiae . & IT. Indurauerunt cervicem suam. Psal. 94. hodie se vocem fui s. Domini) audieritis, nolite obdisrare εorda vestra.

518쪽

DIVINISQUE EIUS AτTMBUTIς. 477 Dices: Deus non potest dici furari, aut mentiri, ex eo quod substrahat gratiam efficaccmi Ergo, neque obduraIe, ex eo quod nolit mi,

Confirmatur ex sancto Augustino, qui lib. s.

contra Julianum cap. 3. obdurationem tribuix

potentiae divinae, ac proinde Deus non solum permissive, sed etiam positive emcasia sua obia

durat.

Nego consequentiam, & paritatem. Ratio disparitatis, est, quod verba illa, furari ct mentiri , nihil aliud significent, quam malitiam voluntatis humanae sese determinantis ad furtum &mendacium: quae cum sint per se mala, Deo

tribui nequeunt. Contra vero Indurare non solum denotat pertinaciam voluntatIs in malo, ad quam Deus permissi ve se habet i, sed etiam ea omnia, quae Indirecte& occasionaliter sunt cau. sae hujusce pertinaciae , ut bona temporalia, quae Deus positive subministrat , quaeque fiunt in muscipulam peccatoris, ut loquitur Scriptura; potestas quam Deus concedit Daemoni, & malis hominibus seducendi eos, quos ob praece nentia peccata vult punire. Ex ita quod opponitur ex sancto Augustino facile conciliatur cun iis, quae ex eodem Sancto Doctore in confirmarionem nos rae sententiae laudavimus, nimi tu Msi praecise specitetur ipsa voluntatis pertinacia in malo qua peccator fit deterior, Deus non est obdurationis causa positiva, sed negativa tantum , quia non irrogat quo peccator sit deterior, sed tantum quo sit melior, non irrogat. Sed si spectemur ea, quae indirecte & occasionaliter illam pertinaciam inducunt, Deus in obduratione peccatoris iram simul & potentiam suam deis Inonstrat; qui multa nan solum permittit, sed

519쪽

IS DE D EO UNO, citamenta. Vide quae in hanc rcm diximus patag. 3. in responsis ad objectrones. Ergo obduratio seu pertinacia voluntatis in ma- Io , non solum est poena Peccati; sed etiam peccatum, utpote Voluntaria, ic causa peccati, redditque obduratum deteriorem & damnabiliorem. Unde fandi us Stephanus Act. 7. illam tanquam ingens crimen exprobrat Iudaeis, dura cervice, inquit , ct incircuncisis cordibus , ct auribus, vos semper Spirituissancto resistitis. Et Apostolus Rom. 2. θ-gundum . . . .Δνitiam Luam impaenitens cor thesaurizas tibi ira .

Ergo in anima peccatoris ad hunc tertium gradum prolapsi id contingit, quod in hocce inferiori orbe cum Sol a nobis fit remotior; sicut enim tempore hyemali aer recipit nativum frigus, praesertim flante vento boreali, terra gelu constringitur, eoque evadit durior , quod di sicu1sis nubibus, lux fit serenior, & stellae fulgemtiores ; sic Deo ab anima recedente propter ejus

malitiam, concupiscentia ex peccato naturae nostrae ad genita, remissis gratiar habenis. quibus reprimebatur , legi mentis vehemcntius repugnat , maxime instigante Diabolo , frigus cupiditatis cor invadit, & rebus terrenis ita astringit, ut vix ab illis avelli queat. Jam Evangelium fit et odor & ministratio mortis, ut loquitur Apostolus, & quo frequentius ex eo admonetur , eo pertinacius resistit, & ex contemptu suo magis induratur. Malum eo insanabile. quo insens bile sit, inquit sanctus Bernardus lib. I. de con-

1id. cap. 2. In promptu est exemplum Pharaonis, quem nec frequentes Moysis exhortationes etiam miraculis confirmatae, nec minae non semel intentatae, nec flagella saepius repetita flectere potuerunt, sed contra duriorem & damnabiliorem

effecς re. Id ipsum Praelati sive seculares sive Iς-

520쪽

Di INIsQUE EIUS ATTRIBUTIs. 479gulares experiuntur m subditis, quibus si semel cervicem suam induraverint contra veritatem contanuo insonantem in monitiones 3c correctiones non modo non fiunt salubre medica mentum, ut contra in poenale tormentum & occasionem contemptus, murmurationis, 3c detractionis convertantur. Unde Sapiens Eccle. 7. universim pronunciat, considera Opera Dei, quod nemo

possit corrigere quem ille despexerit; dc sanctus Ber-

nardus cit. cap. 2. lib. I. de consid. nemo duri cordis, inquit, salutem unquam adeptus est. Subdit tamen, quia de nullo, quandiu vivit, est desperandum, nisi quem fortὸ miserans Deus, abstulit ab eo jux, ia Prophetam eor lapideum, ct dedit cor carneum , uilicet per gratiam emcacem, quae ex sancto Augustino, ideo datur , ut cordis durixia primitus auferatur. lib. de praedestinatione Sanctorum cap. 8. sed nisi benigne id concesserit misericors Deus, obduratus facile ad quartum gradum delabitur perditioni viciniorem. Quartus itaque gradus est reprobus sensus, de quo Apostolus Rom. i. Tradidit illo; Deus in reprosebum sensum, non quidem directe & positive pervertendo eorum mentem , & errorem infundendo ; sed in directe & negative, quatenus non removet peccati illecebras & irritamenta, sinitque pravam voluntatem Pro innata sua vi, qua aliis facultatibus dominatur, lumen rationis ita perturbare dc confundere, ut pro Veritate mendacium obtrudat, vitium coloribus virtutis pingat , & virtutem veluti propudiosum vitium repraesentet, sicque Peccator excusso omni timore & pudore, quo natura malum Perfudit, in rebus pessimis jam suaviter quieicit, exultat, oriaturque, ac de sola virtute erubescit. Sed , va qui dicitis malum bonum , o bonum malam , po

Renui tenebras tumen , o lucem xenebrε , ait Domi-

SEARCH

MENU NAVIGATION