장음표시 사용
531쪽
. 9o DE DEO TRINO. Sectatores jam non Noetiani, sed Sabelliani di. et i sint. Contra Sabellium sanctus Dionysius Alexandrinus scripsit ad Six tum Summum Pontifi-Cem anno 26O. cumque in Synodo damnavit, ex
Eusebio lib. 6. Historiae cap. 6. Priicillia nus, a quo Priscillianistae, Sabellii & Manichaei dogma restituit, ex sancto Augustino lib. de haeres. cap. 7o. Horum discipuli dicti sunt Patri passiani, eo quod non minus Patrem, quam Filium passumfu isse assererent. Arius Prcsbyter AIexandrinus Christum esse meram creturam docuit circa annum 3I7. Sed ut amoveret a se odium in Paulum Samosatenuin Conceptum, voluit Christum ante Beatam Mariam extitisse. Damnatus est in Concilio Nicaeno generali I. anno 32s. & a Constantino Magno in exilium ejeetus. Ario Valentinus secundo seculo
Sectatores Arii post Concilium Nicaenum, intres classes divisi sunt, ex sancto Epiphano haeresi νὴ & 7 . Alii nude & plane Filium Patri
dissimilem profitebantur, hinc vocati sunt Ano nui a nomine Graeco, quod significat dis limile. Horum prineipes fuerunt Eunomius & Aetius , a quibus Eunominiani & Retiani. Alii do. cebant Filium patri substantia, aeternitate, &rcr omnia esse similem , ut patet ex eorum professione in Concilio Antiocheno anno 34 I. Sed nolebant consubstantialem confiteri , contendentes hanc vocem esse rejiciendam , utpote P regrinam , & recens inventam, scilicet in Concilio Nicaeuo , quamvis Patres antiquiores ea usi fuissent. Hi dicti sunt Semi- Ariam, quorum caput f rit Basilius Ancyranus. Tertii inter Arianos rigidiores & Semi-Arianos medii incedentes , nec similem, nec dissimilem Filium dic
532쪽
Mecedonius Episcopus Constantinopolitanus E Semi- Arianorum secta Spiritus-sancti divinitatem impugnavit, & eana ob rem in Concilio Constanti nopolitano, quod est secundum generale , damnatus, & Episcopatu spoliatus anno 38 r. Ejus discipuli nuncupati sunt Macedontani,& Pneumatomachi, quod scilicet bellum Spiritui-sancto indicerent. In eodem errore versati
sunt quotquot Filii divinitatem impugnaVere. annes Philiponus 6'. seculo voluit Deum inus personis inesse dc multiplicari , sicut natura humana inest, & multiplicatur in tribus homInibus. Hinc discipuli ejus Tritheriae nuncupati , quasi tres Deos asserentes, ex Nicephoro
lib. I 8. hist. cap. 4'. in hunc errorem nostra aetat
incidit privatus quidam, edito hac de re libello. Abbas Joachim i Σ'. seculo finxit Patrem, Filium , & Spiritum-sanetum habere naturaS Pamtiales ex quibus una tota subsistens coalescat, adeo ut nulla persenna seorsim sumpta sit Deus , quam doctrinam proscripsit Concilium quartum Lateranense sub Innocentio IlI. Similis erroris meminerunt S. Hilarius lib. contra Auxentium , & S. Augustinus de haeresibus cap. 72. Est alia βων ess , inquit, quae triformem sic asserit Deum ut quaedam pars ejus sit Pater , quaedam Filius, gnatam Spiritus sanctus.
Michael Servetus Hispanus Medicus suffulit personarum disti notionem, sicut olim Sabellius ,& Chtiito divinitatem denegavit; propter quam
impietatem , una cum suis libris vivus Genevae combustus est, agente Calvino. Laelius Socinuspatri Senensis, profess1one Calvinista circa annum Issio. asseruit cum Sabellio Deum esse unicam personam; cum Cerintho , Ehione, Paulo Samosateno, &Photino , Christum esse merum hominem, qui ante Beatam M
533쪽
1 iam Virginem nullatenus extiterit, sed a Deo missum ad humani generis salutem, Iotiti ree Ecclesiae caput conlt itu tum, atque catenus Deum dicendum & adorandum; Spiritum vero a ctum non esse personam divinam; sed Dei duntaxat virtutem & efficaciam. Has blasphemias
Faustus Socinus Laelii nepos stabilire dc spargere
Ergo contra recensitas impietates tria nobis ex Scripturis, & revelatione vindicanda sunt, fI'. tres esse personas in Deo realiter distinctas. sa'. singulas personas esse sibi invicem consub- astantiares, δc aequaIes in omni genere perfecti nis. 3'. naturam divinam in ipsis non dividi, quemadmedum natura humana in individuis sed esse realiter unam. His praestructis fundamentis, '. definiemus quid sit Sanctissimae Trinitatis mylterium. s'. investigabimus utrum in peE- l sonis agnoscendus sit aliquis ordo, ita ut una ab
altera procedat. 6'. examinabimus personatum
notiones, singularumque processionum affectio- aDes. T'. demonstrabimus ex processionibus divio inis exurgere attributa relativa, de quorum pro- liprietatibus & affectionibus plura occure t di- , rcenda. 8'. expendemus utrum Sanctissimae Trinitatis musterium lumine naturali deprehendi possit, vel ei repugnet. Denique an ejus notitia lsit ad salutem neceslatia. J
534쪽
CAPUT III. . , Grum sterium Sanctissimae Trinitatis sit
R. D Evelarum fuit, obscure quidem in veterio Testamento, perspicue vero in novo. Prima ParS Probatur 1'. ex cap. I. GenesiS, ubi Deus sit loquitur: Faciamus hominem ad imaginemo similitudinem nostram: in que locum sic scribit Τheodoretus qu. I9. in Gen. Cum dixit , faciamus , numerum expressit personarum di chm dixit, ad imagia
nem , eandem naturam ostendi .
Sociani cum Iudaeis respondent Deum hic I
ipsum adhortari ad opus, more personarum illustrium, quae solent se nominare m Plurali numero ; vel certe alloqui Angelos Contra I'. quamvis homo indeterminatus &magnitudine operis deterritus nonnunquam sciP- sum ad agendum cxcitet, attamen imperfectus ille operandi modus non potest ad Deum trans- ferri. 2'. inepte figulus, aut quivis artifex subjectam materiam , v. s. lutum aut instrumenta,alloqueretur dicens, faciamus urnam. , Quis est faber , inquit S. Basilius hic., nulla operante stipatus, qui inter sua artis instrumenta demens sibi ipse admurmuret dicens faciamtis gladium 8 3'. inauditum est via ros illustres, cum solitarii sunt, seipsos nominare in plurali numero, esto de se ita hodie loquantur, cum sermonem ad subditos dirigunt, seditios ille, Mosis tempore, nondum invaluerat, ut constat ex decursu Pentateuchi, in quo semper inducit Pharaonem, Abimelech . & alios viros principes de se loquentes in singulari numς- Io, imo Deum iesum alloquentem Abraham,
535쪽
Isaac, & Jacob, & manifestantem se in rubonomine singulari, ego sum qui sum. 4'. dici non Potest Deum hic Angelos compellare: tum quia Deus Angelos in mundi fabricationis consiONilum non advocavit ; quis adjuvit Spiritum Domisi. Isa. 4O. nullo adjuvante hominem creavit, nun-ssura non Deus tinus creavit nos ' Malac. 2. tum quia
DomO d1citur factus ad imaginem & similitudinem eorum, qui illum formaverunt: Ergo illi Dabent naturam communem, alioquin si1 diver-Ia esset, quomodo unus & idem esset eorum imago re sim1litudo Z Porro quantum distet natura Bngelorum a divina nemo ignorat. haec Adversariorum effugia fraecludunt quae scribit Moyses cap. s. ubi Deus irridens Adami prae-wmptionem, qua per esum fructus prohibitinuaIlItudinem um Deo ambierat, sic loquitur: ncce Adam quasi unus ex nobis factus est. Quae verba necessario numerum denotant, sicut & ea, quae
aciem auctor refert c. II. venile, inquit Deus contra turrim Babel aedificantes . . . descendamus, ct confundamus. . . linguam eorum. Nullus enim ad se
Ipsum dixerit, venire, Similia leguntur Isaiae 6. suem mittam, O quis ibit nobis ' Ibi conjungitur
numerus singularis, quem mittam , ad designandam unItatem naturae, & omnipotentiae, cum
numero plurali, quis ibis nobis 8 6'. Ipsi Judaei an Talmude confiteri coguntur in his verbis aliquod mylterium latere, & Rabbi Huna in suo noci Commentario in Gen. scribit hanc l
liuendi rationem esse extraordinariam, ac MOylen , cum Deus ita scribere imperaret, manum sulimuIsse, sciscitatumque ab ipso de illo plu-Tali numero 7'. denique perpetua & constanstuli omnium Patrum doehrina allatis textibus m Vinarum Personarum numerum designari; ita
inaus Iustinus in Dialogo cum Triphone, s.
536쪽
Irenaeus lib. 3. cap. H. Tertullianus cc tra Pra-Xeam caP. o. & I3. Synodus Antiochena ad-Versus Paulum Samosatenum, sanctus Athan sius lib. contra Gentes, Sanctus Basilius lib. Contra Eunom. & Hom. 6. in Hexameta Sanctus Cyrillus Jerosolymitanus Catech ro. Sanctus Ambrosius lib. 6. in Hexameron cap. 7. & alii deinceps. Probatur 2'. ex Mal. 44. Seder tua, Deus, is
seculum seculi. . . propterea unxit te Deus Deus, tuus.
Ibi unctus est Deus , & duo ungentes eo lumnomine insigniuntur. Quod autem hic Psalmus totus sit de Messia, non de Salomone res ipsa clamat veteres Judaei agnoverunt, teste Origene Iib. rc contra Celsum, nec aliud sentire possunt Sociniani, repugnante Apostolo, Heb. I. vers. 8. & 9. ubi intelligit hunc locum de Christo Domino. Plura ex veteri Testamento Proferentur ex capite seq. pro amerenda Filii divinitate. εEx his colliges Sanctissimae Trinitatis mysterium in Synagoga fuisse creditum , saltem a viris primariis: quales extitere Patriarchae, Prophetae,& alii Doctor S. Confirmatur 1'. Christi Domini testimonio , Matth. i 3. Multi Propheta ct iusti, inquit, cupie-νunt videre, qua videtis, ct non viderunx, IOan. g. Abrirham poter vester extiliavi , ut videret diem meum
vidit, ct gavisus est. Confirmetur Io. ex sanctis Patribus. Origenes hom. r. in Josue assierit Iudaeos ha. huisse notitiam Trinitatis, sed non integre & per fecte. Idem sentit de Abrahamo Sanctus Ambro sus lib. i. de Cam dc Abel cap. 8. Sanctus Epiphanius haeresi s. sic scrib:t, una Trinitassemper in illa singulari diυinitate nuntiata creditaque ab illis est, qui ceteris antecellerent, cέusmodi
537쪽
propheta atque eximia fanctuare praediti timis
Sanctus Augustinus idipsium de Abrahamo concludit lib. 2. contr.i Maximinum ex cap. I . Gen. ubi sanctus Patriarcha tres vidit, & unum adin
Confirmatur 3 o. ex Philone inter Iudaeos doctissimo tempore Apollolorum. Hic Deum distinguit & ejus verbum cet quae lib. de mundi opificio a Verbo creatum esse mundum, l. de Confusione linguarum, Verbum esse aeternam Dei imaginem: tib de Solemniis illud vocat Prim genitum Dei Filium , &lib. de Agricultura censit illud ipsum veteribus patriarchis apparuisse. Illud postremum docet Paraphrasis Chaldaica, ει antiquiores Patres unanimi consensu , sanctus lustinus Dial. cum Triphone. sanctus Irenaeus b. q. Passim , sanctus Clemens Alexandrinus lib. I. Poedagogi cap. 7. Tertullianus contra Pra-
eam caP. I . lib. 2. contra Marcion. cap. 23.
Crigenes in Celsum lib. 3. & 6. Synodus Antiochena in epistola Synodica adversus Paulum Sa- naosatenum , sane tus Athanasius Or 4. conisa Arianos, sanctus Hilarius lib. 4. & ra. de Trinitate, sanctus Basilius. lib. 2. contra Eunom. sanctus Gregorius Nazianzenus Orat. 69. & cinteri communiter, qui omnes asserunt' ipsum Ver-hum divinum apparuisse Patriarchis, nonnunquam quidem in Angelo, ut Moysi in Monte Sina, & in Oreq in rubo, ut agnoscit sanctus Ste- Phanias Aet. 7. Multa enim prohibent credere in hujusmodi apparitionibus purum extitisse Angelum. Enimvero qui apparebat pactum iniit cum F Pulo Israel, cumque sibi assiimpsit in peculium ex cunctis gentibus terrae, ille solus est adorandus , illi soli servi ndum, Exodi cap. 1 o. idem di-
eitur Deus Abraham , Deus Isaac, & Deus I
538쪽
cob, nomen ejus est, Ego sum qui sum. Ex . 3. quin ipse Christus Dominus, Matth. χχ. diserte
testatur hunc non fuisse Angelum, sed Deum iP- .sum. Unde merito Patres Ariminens s dicunt anathema iis, qui illud ipsum negaverint. Nihilominus ex Evangelio constat Judaeorum vulgus sanctissinae Trinitatis mysterium ignorasse, cum Christus Dominus apud eos ut blacphemus audierit, ex eo quod se filium Dei diceret , aequalem Deo se faciens. Secunda pars nempe hoc mysterium in novo Testamento explicite fuisse revelatum, & ab omnibus credendum, probptur cx duobus Scripturae insignibus locis. Primus ducitur ex caP. 28. Matth. . ubi Christus ab Apostolis recessurus sic eos ali
quitur, euntes. . . docete omnet gentes baptizanter eos
in nomine Patris, ct Filii, o Spirii Os- siaucii. Sub hac fide initiantur omnes Christiani, Deo uni & tri- no devoventur; huius mysterii confessionem explicitam a tempore Apostolorum Ecclesia semper exegit a Catechumenis. Secandus locus habetur, a. Joan. s. ubi sic scribit Apostolus, trersunt, qxi testimonium dant in caelo, Pater, Verbum, ct Spiritu sanctus hi tres, unum siunt. Nihil clarius. Objiciunt i q. Sociniani, in laudato Matth.
textu , nec trium personarum distinctio, nec naturae divinae unitas tribus personis communiS exprimitur. Ergo textus ille nullatenus Trinitatem demonstrat. Probant ant. Io. quia nomine Spiritus. sancti
intelligitur Dei donum, seu gratia farustificans propria bapti simi Christi, juxta illud Marci Io.
illa. . . baptizabit vos Spiritu Sancto , dc Actuum 30.
baptibabimini Spiritu Sancto, id est gratia, non enim abluimur persona divina : 20. PerPeram colligitur Patrem, & Filium, & Spiritum- san- ctum eme ejusdem naturae 3c auctoritatIs, ex eo
539쪽
quod baptismus conferatur in eorum nomine , cum etiam in politicis edictum emittatur n mine Regis, & Primarii in urbe Magistratus. Quemadmodum igitur ex eo quod quibusdam edictis praefigatur hic titulus, auctoritate Regis ct Praefecti iactis, non denotatur par in Rege Sc Praefecto auctoritas ; nec etiam illa baptizandi formula, in nomine Patris, ct Filii, &c. designatur trium Personarum aequalitas , sed solummodosgnificatur Christum esse in nova lege supremum Patris administrum, sicut Mosen in v teri. Unde haptismus in ejus nomine confertur, quemadmodum Apostolus de Mose scribit, I. r. Io. Omnes in Mose baptizati sunt, qui honos non decet inferiores ministros, ut innuit ident APOstolus i. Cor. I. Nunqtila... in nomiae Pauli baptizari estis p ego ant. ad cujus confirmationem. Respondeo Io. disting. primam partem ant cedentis. Nomine Spiritus - saneti intelligitur donum ejus aliquando dc raro, ut I. Cor. ιε. Concedo : communiter & praesertim in hoc textu , Nego antecedens. Itaque communiter distinguitur Persona Spiritus- sancti ab ejus donis, ut Rom. s. Charitas detisa es in cordibus nostris per Spiritum fanorum , qui datus est nobis. I. Cor, i I 2. Divisiones. . . gratiarum sunt, idem autem Spiria 3M, &c. Quod vero Spiritus - sanctus sit Persona per se subsistens, constat ex pluribus Scripturae teXtibus, Joan. i . alium Paraclitum dabis vobis. Joan. 16. vers. I. Cum veneriι ille, arguet mundum de peccaro, &c. vers. I 3. quaecunque audiet, loquetur. v. I . de meo accipiet. I. COr. cap. 6.
an nescitis , quoniam membra vestra temρIum svat Di-νissis Sancti Z quae lane Personam viventem & sub- sistentem denotant. Quod autem textus Matth.
Bon possit intelligi nisi de persona distincta a da
540쪽
bus aliis, nemo non videt, nisi caecus sit, quia ibi baptismus conferendus est nomine & auctoritate Spiritus sancti: at absurdum plane eit nomine & auctoritate alicujus doni & accidentis mi
Respondeo 1o. disting. alteram confirmationis partem, non significatur trium personarum aequalitas, ex eo quod baptismus earum nomine conferatur, si nihil aliunde coεat ita intelligere, transeat: Secus, Nego. Porro unitatem naturae divinae, in tribus personis subsistentem in hoc textu perspicue expressam agnoscere cogimur, tum quia consubstantialitas Filii & Spuritus - sancti cum Patre in pluribus Scripturae locis diserte asseritur, ut duobus proxime sequentibus capitibus demonstrabimus: tum quia omnium sanctorum Patrum una vox est in bae, tismo Christianos mysterium sanctissimae Trinitatis profiteri; tum denique quia in batismo cum Deo pactum inimus, ipsi devovemur ac
consecramur: Ergo illi in quorum nomine baptizamus, sunt verus Deus, nam tale Pactum , latis consecratio ad creaturam referri non POL
Objiciunt 2o. Textus ex cap. s. I. I n. est astititius, nec admitti potest ut verbum Dei, probantque io. versiculus ille deest in textu Syriaco , Arabico, & in plerisque Graecis exemplaribus. ao. desideratur quoque in manu scriptis codicibus Latinis, qui asservantur in Bibliothecis Regia, Coibertina, & Sangermanensi a pra- riS. 3 o. antiquiores Patres , qui plures Scripturaetextus collegerunt ad asserendam hujus mysterii Veritatem , nusquam meminere altari textus praeceteris emcacissimi. Unde Erasmus suspicatur S. Hieronymum hujusce fraudis auctorem. At cum Patres Hieronymo juniores hunc versic