장음표시 사용
521쪽
8a DE DRO UN , nus Isaiae s. quia ejusmodi derversitas infallibili-
iter deducit ad impcenitentiam finalem, quae est ultimus ad tarditionem gradus, in quo nulla salutis spes, sed mera desperatio. Hiaec qui times,
inquit sanctus Bernardus , cavet; & qui contem nit , indicit. Dusmodi timoris stimulis tepidos excitare ne
cesse est; sed caveat Pastor, ne, cum male secu-Ios 5 somnolentos terrere nititur meticulosos in desperationis bar trum depurbet ; nam ex sancto Augustino dirach. 3 3. in Joan. ex uiroque hominetpericlitaxiur perando sperando. Quis autem ino'dus laic tenendus sit, exposuimus tris . de Grat, CaP. T. Parag. ultimo. Quomodo vero se geret erga eos qui quidem timore percelluntur, sed di- ..cunt se mores mutare non posse propter cordis duritiam, consu)at, quae dixjmus eodem trac , Paragrapho ultimo.
EX his, quae a nobis de praedestinatione A
reprobatione dicta sunt, quid sperare, dcquid timere nos oporteat , intelligimus: at siquis confidat se ea animo & cognitione percimoere , & tamen spei ac timoris motibus percelli
se minime sentiat, nondum cognovit quemadmotum Oporteat eum scire, I. Cor. 8. ideo quippe Deus haec duo nobis mysteria declaravit, ut hinc per timorem fugiamus summum illud malum , quod reprobatio denuntiat, & inde omni festumtione properemus ad illud summum bonum a. cujus praedestinatio stabilem firmat expectationem i, prorsus ut si spes & metus, quae duo sunt quasi naturales effectus ex hac cognitione reprobationis ac Praedestinationis sequaces nec im- P dunta nec moVent, haerae n*s quodomin
522쪽
Divi NisQUE EIIUI ATTRIBUTI s. A Ide, necesse sit initar cujusdam navis omni vento destitutae , nec unquam licebit ad portum salutis appella re. Si non in timore Domini tenueris te instanter , calo subvertetur domus tua, Eccli. 27. Equidem perfecta charitas foras mittit timorem. Ucrum illa charitas, quae nondum sui incrementi cumulum eonsecuta est, s quae est virtutis conditio in hac mortali vital quomodo perfecta diceretur ξ Nonne Apostolus sic Pronuntiat non quod. . .
jam pefectussim. Phil. 3. ideo & sanctus Augustinus legit: consummata charitas foras mittit timorem. Quandonam haec autem Crit consummata charitas ξ nisi in coelis, ubi Beati de sua felicitate securi, absque timore ullo reprobationis mysterium
suae praedostinationis aeternum adorant ', cum con
tra reprobi in inferis suae reprobationis Pondere Opprimantur, utpote quos nulla mes erigat, imo ει obruat horrenda desperatio. At quandiu vivimus hanc mortalem vitam, quantumcunque virtutis gradum attigerimus, hinc scin per in periculo versamur, ne in illud ingens reprobationis malum incurramus quod quidem periculum c ritim minentius, nisi per timorem longius fugiamus inde vero licet , imo & nece sic est expect iis re, atque ambire summum illud bonum, per mysterium praedestinationis Praeparatum, eritque haec nostra expectatio tanto ardensior, quanto firmior erit ad virtutem progressio, tantaque all- quando futura est, ut eum Apostolo vere dicamus Rom. 8. Spe. . . salvi facti sumus. Porro non locorum spatiis, sed similitudine vel dissimilitudine morum accedimus aut recedimus sive a Deo, sive ab illo aeteri. o malo quod nobis mortalibus intentatur. Quisquis enititur explere legem divinam usque ad tota unum , dcculpas omnes vel lev iores effugere, ille ad Deum,
portumque salutis accedit Proprius, longiusque
523쪽
481 DE DEO UNO. recedit ab illo aeterno infortunio, atque ita timor in illud incurrendi qui permanetl non ip
sum angit aut Perturbat: poenam non habet, i0rmentum non habeς , quia periculum longius a sepositum videt; sed solummodo tenet seipsum pio sollicitum , sancteque pervigilem , qualis erat Apostolus cum diceret: Casilo corptis meum, oin fruitutem redigo , ne forte cum alux praedicaverim, i e reprobus e clar. At vero qui incuriose ac tepide officio defungitur , volensque neglisit vita. re culpas leviores, a Deo, & ab aeterna sua salute recedit; accedit vero ad praecipitium ; cumque discrimen, ne & ipse numero reproborum
adseribatur, ipsi immineat propius, tum timore angitur, spes ejus debilitatur sensim, labascit saepe animus, ipsaque reprobatio animo interdum obversatur tanquam chaos quoddam, quod ipsi ad Deum iter intercludat. Ergo Deus, tanquam mater optima, quae ut filium infansulum suo lateri inhaerentem contineat, neve is a se dilabatur aut cursiter, procul& ad certam sui distantiam terriculamenta pOnit, quibus ille perculsus ad matrem convolat, si forte ab ea paulum recesserit, atque in ejus sinu fidentius conquiescit: haud secus, inquam, Deus terribili reprobationis mysterio utitur ign- quam septo quodam, non quidem nos inter seque ipsum interposito; sed quasi a tergo nobis circumjecto, ut nunquam ab ipsia vcl tantillum dilabamur. Iter nostrum, quod ducit ad vitam , cinxit undequaque horrendo stagno ignis aeterni, non ut nos in illud praecipites agat, sed ut terreamur & fugiamus; ut & per injectum terrorem nos ad se retrahat citius, & perfugam tam imminentis periculi nos sibi arctius adiungat, atque devinciat; etenim, iuxta sanctima Chri-
'sostomum, Deus primo suo consilio nonni si in
524쪽
salutem nostram inferorum flammas accendit. At si mysterium reprobationis nos ad metum fugamque compellit, mystcrium contra praedestinationis mirum in modum accendit in nobis illud desiderium , quo cupimus aeternum esse beati, allicitque nos vehementius injecta spe mi. nime dubia ad hunc felicissimum starum perveniendi cum ex eo doceamur non solum esse per Dei voluntaton destinatam nobis hanc in coelis felicitatem, sed etiam ad eam consequCndam ΠΟ-
bis esse per Dei bonitatem praeparata beneficia , me itaque longe efficaciora & certiora iis, quae sive Angelis, sive prsmis parentibus in statu in
Enim vero si Deus aeternam sortem nostris in manibus Posuisset, ac Voluisset omnem gratiae suae eventum a nostrae libertati S pendere arbitrio, sicut a libera primorum parentum voluntate Pendebat, horum casus nostros deliceret animos, Iraheretque prope in desperationem ; cum enim illi ceciderint etiamnum fortes animis, viribus integris, incredibili intelligentia praediti, necdum
turbulentis cupiditatum aut tentationum mollΟ-nibus jactati, qualis esset nostrum omnium spes vel fiducia, ignara mente, voluntate fragili , quassatis viribus, quorum denique vita omnis ientatio est super terram , nisi Deus nobiscum ageret instar pii parentis, qui filii sui junioris omni consilio, ac rerum usu plane destituti, imbellicitati consulens, non ejus permittit arbitrio ac potestati amplissimam hereditatem , quam ei amant i iii me scrvat, ne ipsam filius aut incaute dissipet, aut disperdat illiberaliter ε, & ut illum sibi magis adstrictum teneat, informetque sua paterna institutione & disciplina 3 Quid ergo esse potest ad excitandam & inflammandam spem no stram effcacius, quam dum certi sumus Per myt
525쪽
sterium praedestinationis, noliram sortem positam elle in Ddi optimi Parentis omnipotcntissimis manibus, So non in viribus humanae libe tatis, quae tota infirmitas est ac desectio 3 Asuero timendum est, Inquit sanetus Augustinus lὶb. de dono Perseu. c. 22. ne runc de se homo desperet, quando spes ejus ponenda demonstratur in Deo , non au
rem desperaret, si eam in seipso superbi ui inm
delissimus ponere 2 Disputationibus nostris circa hocce mysterium brevi finem faciet nostra ad Deum precatio, si eas aggledimur solum ad aedificationem, ut observat S. Augustinus ihicl. cap. 26. Non simus iraque, inquit, in disputationibus prompti, ct in orationibus pigri. Oremtis, dilatis
mi , oremus. Si Deus dare nolici, non ita incitaret ad petendum. Tanto ardentius ac Perseveran tius postulemus , quanto gravior, urgentior &continentior egestas nostra est: totos committamus nos curae, ac disciplinae tam providi, tamque boni Parentis, & ut ait S Augustinus citato cap. 22- de ipso cursu nostro bono rectoque condiscamus nos ad praedestinarionem divinae gratia periisn re. Amen.
526쪽
Praemittuntur quaedam ad MD ce m erit notitiam necessaria. I xi Mus Attributa divina , alia esse absioluta, alia relativa De prioribus egimus toto Traelata praecendenti: posteriorum vero nunc incumbit investigare existentiam, naturam & affectiones ; cx iis enim consistit adorandum Trinitatis mysterium. Attributum autem relativum est i lud, quod insito conceptu involvit habitudinem ad alterum ;relatio quippe apud Phjlosophos cst respectus seu ordo unius ad alterum; sic Pater, Creator, Dominus , sunt attributa relativa quia Pater dicitur per ordinem ad Filum, Creator ad creaturas,& Dominus ab subditos. Hinc duplicis generis relationes in Deo di stingui solent a Theologis: aliae sunt ad extra, ut relatio Creatoris, Domini, Iudicis, &c.
527쪽
quia respiciunt rerminum extra Deum positutri , nempe creaturas: aliae dicuntur relationes ad intra: quia terminus, ad quem ordinem habent,
est in Deo, ut relatio Patris ad Filium sibi consubstantialem. Rursus relationes ad intra aliae sunt rationis 3c per mentem cluntaxat, ut relationes essentiae divinae ad ejus attributa , qua licet sint realiter quid idem cum essentia divina, ut diximus Tractatu praecedenti , mens tamen illa concipit tanquam emanationes a divina essentia, sicque e se sentiam divinam sibi repraesentat veluti princi- Pium relativum ad proprietates ab illa fluentes: aliae sunt reales, existuntque independenter amente, ut relatio patris ad filium, & vicissim filii ad patrem. Non agitur in hoc Tractatu de re ictionibus, quae sunt ad extra. neque de relationibus rationis ad intra, quas mens humana concIpit, quam VlS rc vera in Deo non sint nisi fundamentaliter sed de relationibus realibus, quae nullatenus de- Pendent a mente; quaeriturque an & quomodo in Deo existant, ac constituant sanctissimae Truenitatis mysterium. Si ratio lumine fidei destituta consulatur, ut in Paganis, Judaeis, & Mahumetanis, negabit admittendas esse hujusmodi relationes; quia ad realem & veram relationem quatuor requiruntur. Primum & ceteris necessario praesuppositum , est realis distinistio inter ea , quae ad se in-Vicem resertimur, suaeque correlata dici solent: nemo quippe potest esse sui j psius pater aut fi lius, sed alterius; nec aequalis sibi, sed alteri. Secundum, est subjectum , seu res quae refertur ut pater ad filium. Tertium, est fundamentum , hoc cst ratio, propter quam subjectum refertur ,
ut Seneratio, propter quam Pater habitudinem
528쪽
D E DEO TRINO. 48 & ordinem habet ad filium, albedo, qua Paries
fit similis alteri. Quartum, est terminus, ad quem subjectum refertur, v. g. silius, ad quem Paternitas terminatur. Atqui aciem mentis fugit in Deo quem & fides & ratio docent eme unum , simplicissimum, & omnis realis compositionis expertem) possie reperiri, & distinctionem realem , ex qua exurgat numerus, & rationem Producentis, & producti tanquam fundamentum oppositionis relativaeonter subjectum & terminum; Patrem scilicet & Filium & Spiritum sanctum. Quidsibi suis iste, ut sic loquar absque numero
numerus, Inquit S. Bernardus lib. s. de Consider. cap. 7. si tria, quomodo non numerus Z si unum, ubi numerus 8 Et cap. 8. Sacramentum hoc magnum esso quidem venerandum, non scrutandum. . . Scrutari hoc, temeritas est; credere pietas est: nosse vita , o vi-
Ergo in hocce Tractatu soli revelationi & fidei
attendendum, tanquam lucernae lucenti in caliginoso loco, juxta Apostoli verba i. Petri cap. s. Creaturae, quae prius nobis enarrabant gloriam Dei , docebantque sempiternam ejus Virtutem Sc divinitatem, hic mutae sunt: ratio naturaliS, quae affulgebat ad investiganda attributa abibluta, circa relativa prorsus caligat , multumque fuerit, si impedita, quae io decursu ex ea nascentur,
Neque vero inde concludere licet Sacro Sanctae Trinitatis mysterium repugnare lumini naturali, aut destruere prima intelligentiae principia; quin illud cogitare , impietas est,& proferre blasphemia; culii idem sit ac dicere Deum Optimum maximum formame hominem ad dissimilitudinem suam, eique indidi M. prima erroris principia. Lumen quidem naturale semper ad verum inclinat, sed naturalis ordinis, nec .
529쪽
Pugnat cum vero supernaturali , cum possit δε- pernaturaliter perfici ad illud contuendum; nam posse habere fidem & lumen gloriar, naturae humanae est, non pecorinae. Sed si quis humana transferat ad divina, & ex orimis principiis Maturaliter indictis, divinam Majestatem scrutari praesumat, excaecabitur a gloria , nec absimilis erit ei, qui si per principia physicae certa& per se nota , discutere vellet res metaphysicab, puta substantias spiritales,turpiter liallucinaretur iudicans, non ex principi8rum vitio, sed ex pro-Pria temeritate, impossibile esse eas esse totas in toto loco , & totas in qualibet parte loci; ilia enim aliis, iisque altioribus principiis metienda sunt, nec proptetea fas erit dicere principia metaPhysicae deitHiere principia physicae, cum unus Ela idem saepissime sit physicus & metaphy-
ui huncce sobrietatis & prudentiae modum non strvaverunt , evanuere in cogitationibus suis , & pro augustissimo Triuitatis mysterio fabulas obtruderunt , ut patebit ex sequenti
D. variis Haere tis circa adorandum Trinitatu ruserium.
SImon magus omnium haereticorum ante signanus & princeps, in se otio totam Trinitatem constituit, ex sancto Augustino lib. I. de Haeres. docebatque se esse Filium, qui inter Iudaeos apparuit , Patrem , qui in monte Sina Lς-gem dedit, & Samariam descendit, de Spiritum sinctum, qui in Gentibus effusus cst , ex
530쪽
strutho Irenaeo lib. 2. cap. a. de Theodoreto lib. 2. haereticarum fabularum. Inter Aonas, hoc est, Spiritus cilcites & divinos Verbum divinum quinto tantum loco Ie Ponebat , ex sancto Gregorio Nazi Zeno Orat. 23. & qq.
Cerinthus & Ebion Simonis discipuli, tempore Apollo lorum docuerunt Christum Dominum natum esse ex Joscph , & Beata Virgine Maria ,
nec ante e S extitisse. Contra hunc errorem Ioannes Evangelista rogatus ab Asianis Episcopis , scripsit suum Evangelium, ex sancto Irenaeo lib. 3. cap. M. & ex S. Hieronymo de viris illustribus cap. 9
Circa annum ago. Paulus, a patria Samosatensi in Syria Samosatcnus dictus, Patriarcha Antiochenus , sepultum Ebionitarum errorem susicitavit, & in Concilio Anticheno anno a TO. a Sede sua , & ab Ecclesia dejectus tum Ob haeresim, tum ob infames mores, ex Eusebio lib. 7. Historiae
Photinus Syrmiensis Episcopus, Pauli Samosa- teni quarto seculo vestigia secutus, damnatu Scst, .& Sede sua privatus, agente Basilio Ancyrano Seml- Ariano in concilio SVmiensi. Noetus ex urbe Smyrnensi juxta Theodore- tum , & sanctum Epiphanium haeres. 37. Vel Ephesina , ex sancto Augustino de haeresibus cap. 3 a. ineunte tertio seculo docuit Patrem, Filium, & Spiritum sanctum est e tria nomina eandem personam significantia , quae secundum diversas operationes dicitur, vel Pater , vel Filius , vel Spiritus - sanctus. Contra hunc scripsit sanctus Hippolytus Martyr, Praxeas , contra quem scripfit Tertullianus, eundem docuit eris
Sabellius e Lidia oriundus, & in Pentapoli, Episcopus , Noeta haeresim adeo disseminavit ,. XV