Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus primus. Continens tractatus de Deo uno & trino, angelis, atque mundi visibilis opificio

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

3. cap. 22. contra Maximinum, sanctus Cyrillus te Alexandrinus lib. I4. thesauri cap. s. Oecume-

nius , dc Beda in suis commentariis in primam ci Epistolam sancti Joannis, nostrae aetatis Criticus QPrologum in canonicas Epistolas, qui sub nomi- rine sancti Hieronymi circunfertur, dc ubi hu us riversiculi lectio contra obtrectatores vindicatur, uipsi sancto Doctori adjudicat ', contenditque Ves- iij sculum a posterioribus additum In margine ver- r sonis Hieronymianae, ac deinceps ex scriptorum vitio e margine transimissum in textum, quod suadet ex codice regiae Bibliothecae quingento- dirum circiter annorum, in quo deest ille versiculus. Ergo. Nego antec. I . quia, ex Tertulliano lib. de praescriptionibus , variare debuerat error. At Ecclesiae, Graeca scilicet & Latina, non variant , circa hanc lectionem. De Latina constat ex Concilio Tridentino sessi η. ubi recipit omnes libros canonicos prout leguntur in F cclesia: atqui epistola 1. S Joan. legitur cum hoc versiculo in , ossicio Dominicae post Pascha : ergo. De Graeca duero patet ex Graecorum lectionario, idque fate- . tur Simon cap. 18. hist. criticae. Vana autem est conjectura ad Graecos corruptelam manasse a Latinis, cum in Oriente dominarentur: tum quia Graeci ex multo tempore Latinis infensi , ab iis tanquam ab Haereticis cavebant , cumque ab exordio schismatis minima caperent, nunquam tamen illam falsitatem objecerunt: tum quia longe ante Orientalem Latinorum ex Pruditionem, vcrsiculus ille in Graecis codicibus .

legebatur.

Enim vero correctorium Bibliorum, quod circa decimum seculum editum est, & in Bibli theca Sorbonica alservatur, fidem facit hunc ςu

542쪽

DE DEO TRINO. 121 dem versiculum in pluribus codicibus Graecis legi, & in quibusdam tantum decsse. Mumus cun

glicano pervetuito, restituit. Calvinus & Bezatestantur aetate su a in melioribus Graecis codici- λε ad fu i sie; A melotius Oratorii Presby ter amrmat extitiste in Vaticano omnium vetultissimo :& sexdecim exemplaribus antiquissimis, quibus usus est Robertus Stephanus , septem tantum rant, in quibus d ideraretur. Cara inalis Xime nius, qui unde quaque exemplatia, ac praesertim ex Bibliotheca Vaticana conquisierat, haec Joamnis verba in sua editione Complutensi anno iii T. retinuit. Quod spectat Latinos codices, etsi in multis verba illa desiderentur, longe plures illa repraesentant. Testes sunt Lovanienses, qui infinitam propemodum codicum multirudinem consulue - ἰ re : Patres Benedicti ni ad citatum prologum Hieronymo ascriptum in Epistolas Catholicas: Complutenses mox laudati. Testis etiam correctorium Bibliorum apud Sorbonicos, cujuS auctor in quibusdam tantum Graecis codicibus has , voces desiderat. Ergo nobis credendum relinquit eos reperiri In omnibus satinis, quos legerat.

Sed prae ceteris audiendi sunt antiquiores Tatiol ni PatreS.

Tertullianus auctor 1. dc 3. seculi lib. contra Praxeam Cap. 2 s. ad astruendum Trinitatis mysterium sic ratiocinatur ex c. s. i. Joan.&ex a P. io. Evangelii ejusdem Apostoli, connexus Patris in Filio, Filii in Paraclero tres ecticii coharentes, quirrra tintim sunt, non unus, quomo. iEctum est: Ego& Pater unum sumuS.

Sanctus Cyprianus, tertio mediante seculo , se habet lib. de unitate Ecclesiae, de Patre o R. βο ρο δε iritu an . o b crstum est, & hi tres unum

543쪽

io 1 DE DEO TRINO. sunt. Nullibi autem scriptum nisi cap. s. r. Joan. Nom erenda est Facundi Hermianensis sexto secul nterpretatio, utpote nimis violemta , hic cum in suo codice hunc versiculum noulegeret, sicut nec sanctus Augustinus, vult beatum Martyrem respexisse ad haec S. Joannis verba , tres punt qui testimonium dant in terra, Spiritus, ct aqua ct sanguis, ita ut in Spirita Patrem, in sanguine Filium , & in aqua Spiritum sanetum intellexerit l, quis enim non videat hunc sensum alienum esse tum a mente sancti Doctoris; tum a textu Apostoliὶ Praeferendus itaque sanetus Fulgentius doctrinae sanioris, &antiquior Facundo , qui ad decimam Arianorum objectionem sic respondet: in Patre ergo Filio ct Spiritu sancto unitatem substantia accipimur,

pcrsonas confundere non audemus. Beatus Ioannes Apo-

solus testatur dicens, tres sunt qui testimonium perhibent in coelo , Pater , Verbum & Spiritus - sanctus, 3c hi tres unum sunt, quod etiam beatus MarrFr Cyprianus in episold de unitate Ecclesiaiestatur.

Eugenius Carthaginiensis Episcopus in professione fidei, quam nomine omnium Africae &Mauritaniae Confessorum numero AO o. ex Gennadio Massiliensi lib. de bcriptoribus Ecclesiastucis, obtulit Hunnerico Regi Ariano anno 48Α. sic habet: ct ut adhuc luce clarius unius divinisa- iis esse cum Patre θ Filio Spiritum . sanctum doceamus , Ioannis Evangelistis testimonis comprobatur , ait namque, tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum , ik Spiritus sanctus, &hi tros unum sunt. Habes hic testimonium to lsus Ecclesiae Africanae apud omnes ejus Praeiu-les quinti seculi indubitatum, cum Regi Ari no obtulerint, nec ab eo Poste rejici praevid

544쪽

Auctor prologi in epistolas canonicas etsi recentior sit sancto Hieronymo, ante octavum tamen seculum sic scripsit: in illa epistoId sancti Daminprima ab infidelibus translatoribtis multum creatum a veriatate fidei comperimus, irium tantΠmmodo vocabtila, boo

est, aquae, Ianguinis ct Spiritos, in suo codice ponentes Patris, 'rbi, ct Spirii Hancti testimonium emittentes, in quo maxim/qsides Catholica roboratur , Patris, ac Filii, ct Spiritus Jancti vera divinitatis substantia comprobatur. Ex illo ergo Auctore discimus eius aetate graves extitisse Catholicorum expostulationes ad- versus quosdam Transsatores, qui ex textu Graeco hunc sancti Joannis versiculum Latine non ediderant. Porro ferenda non est calumnia, qua in hac parte i petitur sanctus Hieronymus, qui, ut erat vir sanctus , in scripturarum sanctarum cognitione ac explanatione versatissimus, quippe , teste sancto Augustino, omnium Antiquorum lucubrationes evolverat, non potest argui infidelitatis , aut ignorantiar ; quocirca hunc Joannis versiculum uti genuinum cum ipso accipere debcmus, ut exigit epistolae contextus; nam partisula, o, quae Praemittitur octaVO Verinsiculo, cohaeret cum septimo, & nullatenus cum sexto , ut legenti patebir, Restat ergo ut dicamus Patres, qui hujus versiculi non meminere, in codices incidisse mutilos ex inadvertentia Exscriptorum, quod ex eo facilius ipsis obtigit, quod Versus septimus& octavus incipiant ab illis vocibus, ires sunt, qui testimonium dant, quo factum est, ut errante oculo ac manu , transierint ad versum octavum, Spiritus, aqua, ct sangui=, omissis poste riocibus partibus versus septimi , quod ipsis Coruigisse circa vers. 36. cap. 2I. Iosue adver-

545쪽

ad eundem Prologum ; quia tres versus ejusdem capitis, scilicet ues. 3s. & 37. his clau- aduntur vocibus, civitates quatuor cum suburbanis

CAPUT IV.

Utrum Filias si Patri consubstantialis R. E fide est Filium Patri esse consubstan. tialem.

Probatur ex testimonio cujusque personae divinae, quod beatus Ioannes capite praecedenti Protulit, quodque nunc ea, qua par eit, reVerentia & diligentia sigillatim ponderandum Pr ponimus. Testimonium Patris.

Q Uoniam Adversiarii solum Patrem vetem Tettamenti auctorem agnoscunt, ad ejus testimonium referemus qua ' in eodem Testamento de Filii divinitate leguntur, & quidem ex quamplurimis solum praecipua. Primum. Pater Christum Dominum declarat suum Filium his characteribus, qui non nisi filio naturali & consubstantiali convenire possint, Matth. 3. Hic est Alius meos dilectus. Hic , inquit ι non Ioannes Baptista, licet inter filios

adoptivos non surrexerit major illo , hic unicus est, non factus aut creatus, sed genitus. Psal. 2. Ego hodie genui te, non ex nihilo, sed ex utero Psal. IO'. Ex utero anie luciferam genui re. Ex utCro, inquam, non Beatae Virginis, ut contendunt Sociniani, quia ante Luciferum, Imo a te omnem cseaturam, Prov. 8. Dominus possedis

546쪽

me, inquit Sapientia , initio viarum suarum , an

requam quidquam faceret a principio , ab aeterno ordinata sum , ct ex antiquis antequam terra feret . , .

quando . praeparabat caelos, aderam . . . cum eo eram cuncta componens ludens coram eo omni tempore.

Eo loci sapientia non est aliquod accidens se a virtus intellectualis, sed persona vivens, quae enim ipsi tribuunxur, non solum in hoc capite , sed & in 1'. & 9'. sunt personae viventi S: ca P. Clamat, increpat: c. 9. dicitur aedificasse sibi domum, immolasse victimas, &c. Non est etiam attributum essentiale coni mu ne tribus personis, seu ut interpretantur Sociniani, proprietas δίattributum Patris; namque distinguitur a Patre, cum dicatur ab eo genita & procedens, ludens

coram eo omni tempore, id est,omma cum ipso

faciens, conservans , & gubernans, quae in Deo non sunt labor, sed ludus propter operandi facilitatem. Ergo locus ille intelligendus elide Christo Domino qui vi processionis aeternae est sapientia, quippe in vicis clamavit , increpavit , Ecclesiam tanquam domum aedificavit, & in ea immolavit victimas , nempe se ipsum in Sacramento Altaris , ac denique de se ipso dixit Joan. .

s. Pater meus usque modo operatur di ego operor , nempe in continua creaturarum productione & conservatione. Commendatur quoque Clus aeternitas Michaeae cap. his verbis, ct tu Bethleem Mata parvulus es in millibtis Iuda, ex te enim egre-'dietur qui sit dominator in Israel, ct egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis. Haec prophetia est de Chri ito, testibus Iudaeis, Matth. 2. & Ioan . .

VCF s. 62. dua S autem nativitates eius manifeste exprimis , unam temporalem ex Beata Virgine , altzs.am a Ternam ex Patre Propter quam Pater

illum paris secum potestatis & honoris dignum

547쪽

sede a dextris meis; sic enim interpretatur Apostolus, Heb. I. V. IDices cum Socinianis : sapientia, Pro v. s. apud Septuaginta Interpretes dicitur creata , Ergo Respondeo i'. Textus Hebraicus,cum sit originalis , est praeferendus: in eo aurem legitur sicut in nostra vulgata, Dominus possidιι me, hoe est generavit ; sic enim Eva , genito Cain, ait, posseat hominem per Deum, 20. in aliis codicibus Graecis legerunt, ρ dit, sanctus Basilius lib. r. contra Eunomium, & sanctus Gregorius Nycsenus l. l. contra eundem. 3'. Creatio dupliciter sumi potest, vel strictius pro productione ex nihilo , vel latius pro qualibet productione, sive ex nihilo, sive ex substantia, ut Jer. 3I.

Creavit Dominus novam 'per terra , foemma citium

dabit virum. Hoc posteriori sensu intelligendi sunt Septuaginta interprete S, qui ideo verbum, creaυit, usur Paverunt, quia generatio divina immunis cst ab imperfectionibus quae insunt omnibus generationibus naturaliter notis. Dices. Michaeae textus legitur in Hebraeo , a diebus taculi, non vero a diebus aeternitatis :

Respondeo hunc loquendi modum perinde aeternitatem significare, ut paret tum ex Psiat,a'. a saeculo tu es . tum ex Isaiae ubi Deus exponens suam aeternitatem ait, ab initio ego ipse , in Hebraeo , ex quo dies est , ego ip e. Secundum Patris testimonium ducitur ex in numeris locis, in quibus Pater Deum dura ominat Filium : atque ut emcacia hujus testimonii. ς larius eluceat.

Advertes nomen illud , Deus, sumi dupliciter. I'. appellat ive 3c nactaphorice ad designandam insistium autoritatem re potestatem creaturae a

548쪽

Ds DEO TRINO. so Deo concessam, propter quam divinum quid in ea relu et 8, hoc sensu Deus ad Moysen ait

Exodi T. vers. I. constituit te Deum 1 haraonis . o

ad Judices , Psalm. S i. Ego dixi, dii estis , ct Alii

excet omnes. χ'. sumitur proprie pro Primo ente, dc supremo rerum omnium Dominatore. Adverte S ro. in novo testamento nomen Deus,

apud Latinos , & Θεὸς apud Graecos nunquam appellativum esse, sed semper proprium, Ut nΟ-tat sanctus irenaeus lid. 3. cap. 6. neque Dominus, inquit, neque Spiritus antires , neque Apostoli eum, qui nov. esset Deus, desinit e ct absolute Deum nomi- ssent, qui non esset verus Deus: SI cap. b. nunquam neque Prophetae , neque Aposoli alium Deum nominarunt praeter Deum di solum Deum ς vocem desinitive usurpavit, quia Apostolus I. Cor. c. 8. ex Paganorum sententia & usu innuit plures dici Deos, sed definit apud Christianos unum esse Deum,

risisunt, inquit,qui dicantur Dii. . . nobis tamen unus

est Deus. Hinc Herodes Aet. m. percussus a Deo expiravit , eo quod non dedi stet honorem Deo, acclamante ipsi populo, Dei vocer o non hominis. Advertes s o. facile deprehendi an in veteri Testamento nomen Dei appellative & metaphorice usurpetur , an proprie. Namque I . constat apud Omnes etiam Judaeos Deum esse nomen Proprium, quando ex Primitur hac voce, Iehova. Quod Tetra grammaton vulgo dici rur, quia ex quatuor litteris componitur, quodque Judaeis ram sacrum est, ut ab eo pronuntiando resigIose abstineant l, imo ipsius pronuntiandi rationem

ipsa desuetudine iam ignorant. ΣΟ. Um nomen

Dei in Hebraeo non est, lIehova , tum dignosci pote it ex subjeci a materia, & circunstantii S, ausit proprium aut appellativum , nempe si personae de quibus sermo est . semel aut bis hoc vocentur nomine, ut Moyses 8c Iudices,& a lia be-

549쪽

sos DE DEO TRINO.

ne multa de iis teferantur, quae naturae inde

Pendenti repugnant, ut quae de Moyse & Judici bus narrantur; certum est hujusmodi dici Deos tappellative & metaphorice, quemadmodum Deus aliquando appellatur leo, Christus Dominus vitis vera. At si perinna soleat dici Deus ,& ei tribuantur quae primae causae conveniunt, ut Psalm. tr. Deus Deus meus, quare me dereliquisti,& Psalm. - . sedes tua Deus in seculum seculi . . . . I xit te Deus, &c. nomen illud proprie accipiendum est, quia si propter quandam similitudi-ncm metaphora sit continua , sermo verax non iest, sed mendax & ad decip1endum compositus. Hinc afferimus veritatem carnis humanae in Christo adversus Marcionitas eam negantes , ex eo quod in Scripturis constanter nominetur ho- lmo aut filius hominis. Similiter ex Scripturis evincimus ipsum vere esse Deum , qui in illis

Deus frequenter praedicatur. sed omissis illis testimoniis, quae longiori: dissertationi noS exponerent , proferemus solos textus in quibus ap

tem in throno circunstantibus Seraphinis δc clamantibus, Sanctis, Saneius y Sanctus, audivi me quoque dicentem , quis ibit nobis, & sibi praecipientem , vade , σ excaeca cor papuli hujus; quae verba emcocta sunt praesertim contra Socinia-nΟS, nam S. Ioannes c.. I 2. Evangelii v. i ea doChristo Domino exponit, Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam eius. Idem Propheta clarius se explicat capitibus sequentibus c. 7. V. I 4. Ubi de ortu Mc Sae loquens habet: Ecce Virgo soncipieto pariet sil um ct vocabitur nomen ejus Emmanuel Iehovat quod sanctus MatthaeuS c. I. v. 23. in terpretatur. , nobiscum Dem.

550쪽

Respondent Sociniani addendum esse verbum substantivum , est, ut sit sensus, nobiscum est Deus, Sc ita Emmanuel non .sit nomen Messiae, sed Dei in Messi1a & per MesItim operantis. Sed praeterquam quod non licet verbo Dei addere , nec est melior interpres nominis Emmanuel , quam sanctus Matthaeus, exploditur il Iaexplicatio verbis ipsius met Propheta cap. 7. ubi

Emmanuelis nomina , & excellentiam describens sic ait: Parvulus ... natus est nobis, ct filius da-

rus est nobis , ct factus es principatus super humerum

ritis: ct vocabitur nomen ejus, admirabilis . . . Deus

Iebova in fortis, Pater futuri secuti , Princeps pacis.

Et C. 8. Vers. I 3. Dominum hova exercituum fructificate , ipse pavor vester, o ipse terror vester. D lapidem autem ostensionis , ct in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueam ct rtiinam habitantibus Iernsalem. Quem locum de Christo explicant senex Simeon Lucae a. v. 3 . sanctus Paulus Rom. 9. vers. 3 3. & sanctu S Petrus epist. 2. cap. 2. Vers. 7. Ergo Christus Dominus apud Isaia constanter est Deus , Iehova. Ex quadam obscuritate, quae in hodiernam Iectione Hebraici textus irrepsit ob recentem Punctorum adjectionem, contendunt Sociniani

sic legendum c. 9. I s.ctυocavit nomen ejus . . . Deus

fortis, ita ut non Messias sed ipse Pater ita vo

cetur. . J.

Sed contra Io. Septuaginta Interpretes, Aqui Ia, Symmachus, & vulgata verterunt, Vocabitur. 2Q. Linguae Hebraicae periti docent sublatis punctis legi posse , vocabitur. 3 o. coacerVati tot nominum satis indicat iis describi Messiam. Sive autem adjectivum, ortu, separetur ae sub- stantivo Deus, sive conjungatur, perinde est, imo si conjungatur, emphasim habet, signifi- sat enim Deum omnipotentem, Psalm. 23 V. S.

SEARCH

MENU NAVIGATION