Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus primus. Continens tractatus de Deo uno & trino, angelis, atque mundi visibilis opificio

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

sub aliquo respectu , nempe consensu volunta. tum , Concedo: sub omni respectu, id est, tam

consensu voluntarum , quam unitate naturae,

Nego. Christus Deus est & homo, ratione divinitatis est quid unum cum Patre unitate na- Turae: ratione vero humanitatis est quid unum

consensu voluntatum.

Ad septimum, distinguo, Christus ut homo

rescit diem Judicii, transeat. Haec respon sio sufficit contra Socinianos : ut Deus, Neg . dixi, transeat; namque Christus, etiam quatenus homo, dupliciter confiderari potest , Io. ut siningulatis persona. Eo, ut caput hominum, quemadmodum supra praemonuimus : ut singularis Persona non agnoravit diem judicii fuit enim Plenus gratia & Veritate, Joan. 2o- ut caput hominum , quos edocendos susceperat, absque Ullaaequivocatione dixit se ignorare, quod a P tre non audierat ut hominum Doctor, quemadmodum Censessarius in testimonium vocatus, vere & simpliciter respondere potest se nescire, quod a reo in confessione sacramentali audivit-Ad octavum, Christus est primogenitus Omnis creaturae, Io. quia nullus ante eum genitys est, quemadmodum scriptum est de Beata Virgine , Lucae a. Peperit Filium sutιm primogenitum, Iicet nullum alium postea pepererit. 2o. quia est in Omnibus ..primatum tenens . . & , in ipso, condisa sunt universa, ut ibidem docet Apostolus, atque eo sensit eum dicit primogenitum ex mortuis, Ad subsumptum vero, atqui primogenitus &secundogenitus sunt ejusdem naturae: Respondeo distinguendo, si uterque productus sit peri generationem proprie dictam , Concedo : secus, - Nego. Annon abnirde quis concluderet hominem Sc pluviam esse ejusdem naturae, quia Deus,

labia 3 8. dicitur pluviae Pater, sicut & hominis

562쪽

Ds DEO TRINO. 123 Deuter cap. 32. Illi enim sunt ejusdem naturat , qui habent eundem Patrem proprie dictui Testimonium Spiritus-Sancti.

SPiritus sanctus locutus est per Apostolos ju

ta illud, Matth. io. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spirittis Patris vestri, qui loquitur in vobis. SPiritum ergo sanctum de Christo testimonium perhibentem audire debemus in Apollo-lis quos docuit omnem veritatem Is. Utrumque concedunt Sociniani ; scripta enim Apostolorum suscipiunt uti verbum Dei. Porro quod ipsis videtur minuxclarum & expressum in t

stimonio Christi, de sua divinitate, illud invicta demonstramus abeo postolis,tam felicirer fuisse elucidatum ut nec fidelibus jam inquisitione opus sit, ex Tertuliano, nec ipsis Socinianis effugii locus superesse possit. Atque, ne adversarii vel minimam dissicultatis nebulam demonstrationi nostrae injiciant , operae pretium est advertere Apostolis pugnandum fuisse imprimis adversus Judaeos,& Eb1Onitas divinitatis Uerbi hostes infensissimos. illi contendebant Christum se Deo aequalem fecisis atque ideo blasphemum , & merito crucis QP-plicio affectum , hi contra asserebant Christum ante matrem non extitisse , nec unquam se didixisse Deum in proprio sensu. Quid ad haec fide. Ies Christi testes , qui toti erant ad praedica

dum, & commendandum crucis mysterium , juxta illud i. Cor. 1. Non ... judicavi meIcire alia quid inter vos, nisi Iesum Chrisum, ct hunc cruci iaxum' An ad expugnandum crucis scandalum, collegerunt Christi verba, quae Sociniani nobis objiciunt, ut ex iis probarent nunquam Christum se aequalem Deo fecisse , imo a st Mnai

563쪽

dasse hane opinionem uti falsam , ideoque immunem fuisse ab illa impietate & blasphemia, qua Judaei illum per insignem calumniam onerabant, crucisque tormentum spectandum non

esse ut justum peccatoris supplicium, sed ut insigne innocentis , quamvis puri hominis, sacrificium Nisi haec praestiterint Discipuli Domini , causiam Religionis Christianae, in hypothesi quod vera sic Socinianorum doetrina, turpiter deseruisse censendi sunt. Enimvero Deus in Ecclesia haereses nasci non

permitteret, nisi earum occasione veritas accuratius explicaretur, magisque eIuceret, oportet

haereses esse , inquit Apostis us r. Cor. r I. ut di ' probatisunt, manfesti fiant in vo . Nimirum textus Scripturae persaepe in tu,scuri, quin &in. ter se pugnare aliquando videntur , ita ut nulla fere sint fidei dogmata, contra quae non posisit aliquid ex Scripturis objici, ut advertit sanctus Augustinus. Hinc est quod, exortis eirca fidem controversiis, qui pro veritate stant, cautius mentem exprimant, & sollicite abstineant a Verbis ambiguis, ut clarius veritas eluceat &facilius error deprehendatur. Quare pbst ex Or- .ras haereses non licet in Religione Catholi ea uti illis vocibus ambiguis, quas antea nihil mali in iis suspicati, libere usurpabant ε, sed deinceps

eas adhibere oportet, quae nullam interpretationem aut cavillationem admittant. Hujusice observationis exempla subministrant Arianorum , Pelagianorum, Nestorianorum, & Calvini starum historiae. Cum ergo is esset conrroversiae status inter

Apostolos & Judaeos an Christus se Patri consubstantialem dixi stet, & eatenus impietatis Rhlasphemiae reus sitisset, Apostoli in hypothesi cinianorum , nempe Christum Dominum

564쪽

mnquam Deo se aequasse, debuerunt omnino

abstinere ab illis Christi vocibus , quae naturae

identitatem insinuare videbantur, explicare more Sociniano , quae in Christi verbis Judaeos offenderant, iis opponere ea, in quibus Sociniani contendunt Christum aequalitatem a se ablegasse ; & in horum confirmationem proferret quae seorsim a Christo diescerant, cum planius mysterium regni Dei aperiret, ita ut nullam suspicionem malam, nullum calumniandi praetextum Judaeis relinquerent, & Scripta eorum merito dicerentur plena & absoluta Christi Apologia contra Judaeorum calumnias. At quam . opposita fuerit Apostolorum agendi & scribendi ratio , lectio ipsa clamat: conferantur Uerba discipulorum cum verbis magistri ubi de divinitate sermo est, & reperientur prorsus eadem , ni fi quod Christum expressius Deum proprie dictum pronuntiant, sepius inculcant& Socinianos prorsus d bellant. Ex quo invicte concludimus Apostolos cum Iudaeis sensisse Christum Dominum se inivalem Deo dixisse, hanc Christi confestionem laudasse, & propugnasse contra eosdem Judaeos illam detestantes ut horrendam blasphemiam. Hujusce veritatis quaedam ex insignioribus subjicimus testimo

nia.

Primum perhibet sanctus Joannes, qui ex So 'Hieronymo Evangelium rogantibus Episcopis Asianis scripsit contra Ebronitas Verbi divinitatem negantes. Sic autem exorditur. In primcipio erat Verὲum , ct 'rbiis erat apud Deum, O Deus erat Verbum. His verbis rcfellitur duplex Ebioni rarum & 'Socinianorum error. PrimUs, quod Uerbum non fit Deus. Secundus, quos coeperit in Maria Virgine. Posteriorem, praescrtim impugnat Evangelista ; addit enim, bos

565쪽

erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, is sine ipso factum est, nihil, quo afium est, hoc est, ex his quae nota sunt. Ergo ipsum non

est factum, sed ante omnia creata existis, utpote eorum causa & principium. In mundo erat,

o mundus per ipsum factus est, o mundus eum non

cognovit . . . O Verbiιm caro factum est. Erat ergo antequam carnem a ssumere .

Hoc fulgure eversos Adversarios declarat mi. sera eorum responsio 1, aiunt enim hanc historicam narrationem esse prorsus metaphoricam, de sic intelligendam: in principio Evangelicae praedicationis Verbum , ante annos triginta natum, erat apud Deum , tum quia ipsi soli notum, tum quia consentione Voluntatis conjunctum ,& propter eximias dotes erat Deus, non proprie sed metaphorice, ut colligitur ex textu originMIi, in quo Θεοs , latine, Deus, legitur cum articulo , ο Θεω, ubi sermo est de vero Deo, apud quem erat verbum quia apud Graecos articulus ille usurpatur ad quandam Emphasim, &auctoritatem significat ; omittitur vero cum aptatur Verbo. Omnia per ipsum fanta sunt, qu- scilicet pertinent ad legem Evangelicam , & generis humani reparationem. In mando erat proprie dicto, ct mundus per ipsum factum est , nempe

mundus spiritualis, novus homo, ct mundus . eum non cognovit, id est, mundus in maligno positus. Et verbum caro factum s , hoc sensu, quod homo tam excellens, infirmus apparuit, & carnis passiones sustinuit. Quae absurda expositio satis per se refellitur ; nam si liceret omnia verba a Proprio eorum sensu ad allegorias transferre, non essent conceptuum signa determinata , frustra scriberent homines nec subscriptionibus suis adigi possent ad implenda promima. Quam autem falsum sit apud Graecos ar-

566쪽

ticulum semper praemitti quoties verus Deus nominatur, nunquam vero ubi nomen illud metaphorice tribuitur creaturis, patet ex innumeris Scripturae locis , vers. I 3. ejusdem capitis ,& v. 18. Deus summus legitur sine articulo . sicut te Matth. ca P I . Vers. 33 & I. Cor. 8. V. 4. 8c 6. dc contra Christus cum articulo dicitur

Deus Rom. 9. ut observat S. Chrysostomus Hom. in Joan.. Imo & falsi gentium Dii, ad Gal. 4. v. 8. Aeti T. V. que. Idem Evangelista cap. χo. testimonium refert alterius Apostoli, nempe sancti Thomae, qui palpando Christi redivivi vulnera illum confessus est Deum suum & Dominum : Respondit Nomas, inquit, ct dixit , Dominus meus di

Deus meus.

Reponunt Sociniani , haec verba non dirigi ad Christum, sed ad Deum quasi prae admiratione exclamasser Apostolus, o Domine milSed contra , i'. ipse contextus non patitur hane explicationem ι Apostolus enim respondet Christo dicenti, noli esse incredulus, sed Adelis ,

emittitque sinceram confessionem , quam Christus approbat subjiciens', vidissis . . . credidi gia Putextus Graecus & originalis excludit talem interpretationem; nam in eo non legitur Deus in vocativo, sed in nominativo, ο χυριὸς

Denique in prima epistol/, quae tota est ad .probandum contra Ebionitas Christum vere esse Deum & hominem . sic habet Evangelista cap.

s. Scimus quoniam Filius Dei venit, di dedi nobis Jensum , ut cognoscamus υerum Deum , ct simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, ct vita α reyna. Summus Deus non potuit clarius exprimi.

Respondent Sociniani Pronomen, his , res iendum ad Patrem , non ad Filium.

567쪽

DE DEO TRINO. Contra I '. pronomen illud est demonstrativum

rei Praeserinis, non remotae. 2'. etiamsi aliquaado possit inferri ad personam mediate antece- dc Drem , ut Act. 7 vers. I9. contextus Aposto-1i non patitur eo loci ad Patrem inferri; quia

jam Apostolus eum appellavit Deum verum, sensusque esset negatorius, Pater Deus verus est Deus verus. Denique repetitio illa non potest esse ad mentem Apostoli: quia non intendit probare Patrem osse verum Deum, cum nullus Id in dubium revocaret: sed propositum ejus est asserere contra Ebionitas,Filium Dei esse vetum Deum, quod luculenter hic exequitur. Secundum Testimonium profertur ex scriptis

Beati Pauli.

Primo , Apostolus cap. I. epist. ad Hebr. ea omnia Christo tribuit, quae sunt veri Dei propria. Ibi eit ex Patre genitus tanquam olendor gloriae ct figura substantiae ejus , quae sunt en coinmia Sapientiae increatae, Sa P. T. Vers. 26. 2. POrtare omnia verbo virtutis suae, sedere a dextris Dei, ab Angelis adorandus. Illi in ministerium mittuntur, ad hunc vero dicitur, Thronus tuus, Deus inseculum secuti fit, tu in principio, Domine, serram fundasti, ct opera manuum tuarum sunt caeli. . velat amictum mutabis eos, ct mutabtintur, tu autem idem ipse es. Si creatura his titulis repraesentatur, nulla suppetunt determinata verba ad designandum en Sincreatum , a quo cuncta sint creata. Mutanda est fidei nostrae professio, Gedo in Deum Patrem omnipotentem, ct creatorem coeli ct terrae , nam secundum Socinianos verbis concipitur,

quae puro homini adoptari possunt. Secundo, Rom. 9. sic scribit Idem Apostolus de Christo disserens, ex quibus Patriarchis)es Christus secundum carnem, qui es super omnia Deus benedictus in secula. Amen. Hic nihil eorum des,

568쪽

ὸeratur, quae Sociniani volunt esse necessaria asdenotandum verum Deum. I'. dum dicit Apostolus Chrastum ex Judans oriundum , cum hac restrictione, fecundum carnem , significat in eo

aliam esse naturam, quam humanam. 2'. nomini Dei praemittit articulum. '. cetera, quae

subjiciuntur , ad emphasim pertinent, & Dei aternitatem tangunt', Deus o Pater Domini nostri Iesu Chrisi, qui est benedictus in saecula. 2. Cor. II. Non dissilentur Sociniani, sed ut vim hujus testimonii declinent, cum Erasmo commini Dcuntur post has voces, secundum carnem , fingendum este punctum , ut sensus sit, ille qui est silper omnia Deus, sit benedictus. Deinde delendum eme illud nomen, Deus, in hypothesi quod punctum non figatur, ut non figit vulgata, tum quia non extat in versione Syriaca: tum quia non eum legunt SS. Cyprianus, dc Hilariu S. Respondeo ad primum . in textu originali hae

voceS, qui est, cnuntiantur in participio, existens super omnia Deus, ac proinde necessario conjunguntur cum antecedent Ibus , ita omnes. Patres Graeci & Latini, ac praescrtim sanctus Cyprianus tertio testimonio contra Judaeos, Scsanctus Hilarius lib. 8. & i . de Trinitate , quos Sociniani falso appellant. Unde patet responsio ad secundum , cum Omnes ae tempore Apostolorum usque ad Erasmum nomen Dei legerint. Tertio, in epist. ad Philipp. capite a. ita de Christo testatur A postolus, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbiι ratuι est esse se aequalem Deo , hoc est, rem alienam non usurPaVit dum aequalem Deo se fecit ,sedsemetipsum exinanivit formam servi accipiens, in militudinem hominum factus, ct habitu inυentus ut homo. Humiliaviis metipsum, factus

obediens usique, &c. Haec sane non scripsit fidelis

569쪽

Christi testis, ut probaret Iudaeos falso dixisse

Christum se aequalem Deo fecisse ; sed ut evinceret in eo non fuisse blasphemum, utpote qui non rapui siet honorem indebitum. Quid Sociniani ad tam clarum testimonium Responctent hunc esse sensum verborum, cum

Christus initio praedicationis aliquid divinum Prae se ferret, propter eximias dotes & miracula, mordicus non retinuit illam divinam speciem formam , vel juxta veteres Arianos apud sanetum Chrysostomum homil. 6. in epist. ad Phili p. & sanctum Augustinum lib. 3. contra

Maxim. cap. i. non duxit ambiendam aequalitatem cum Deo, sed exinanivit semetipsum, quatenus δc occultata divina illa specie apparuit homo infirmus, contumelias & alias Iudaeorum persecutiones sustinens usque ad mortem. Sed contra, Christus formam servi accepit ,

eo ipso, quo naturam creatam, nempe huma-mam assumpsit ; dependentia enim & servitus essentialis est naturae creatae: atqui ex Apostolo erat in forma Dei, antequam esset in forma seravi, carnem assumeret ex B. Virgine; esse autem in forma Dei, est habere naturam divinam, o sicut esse in forma hominis est habere naturam inmanam : ergo prius habuit naturam divinam, quam humanam .; &ita prius fuit Deus, quam homo. Deinde non magis diceretur se exinanivisse accipiendo formam servi, hoc est, naturam humanam , quam cum alii homines generantur , si a non esse simpliciter ad esse transisset, imo generatio illa tot donis illustrata, fuisset vera exaltatio. Hinc corruit veterum Arianorum interpretatio ; namque Christus informa seu natura Dei existens, non potuit arbitrari se rapinae & injustitiae reum fore, si aequalem se Deo faceret. Addo & in eorum falsa hypothesi,

570쪽

Pothesi, quod forma Dei non significet naturam Dei, sicut forma servi naturam humanam eXPrimit ; non esset materia eximiae laudis , qua Apostolus Christum exornat, si ipse creatura existens , se non feeisset Deo aequalem , ut advertit sanctus Chrysbstomus. Sociniani vero in sua explicatione recedunt , primo a scripturae littera , & propria vel borum significatione ,

apud quam enim nationem hae vCces , non arbiarraius es se rapinam facere , hunc, habent sensum , mordicus non tenuit quod ipsi fuerat concessum. Recedunt etiam a veritate Historiae; constat enim ex

Evangelio Christum Dominum prius extitisse

in forma externa servi, quam in forma Dei e terna. Natus est infans, ex paupere matre in praesepio, infirmus, & pannis involutus, sicu ceteri homines. Crevit subditus parentibus, grandior factus fabrilia opera .excreuit ι nulla in his omnibus exterior species divinitatis, omnia servitutem & infirmitatem spirant. A trigesimo aetatis anno praedicationis munus suscepit, ex- tunc sic miraculis coruscavit usque ad vitae extremum , & in horto, in quo comprehensus est, dc in cruce dum expiravit, ut ubique formam externam divinitatis simul cum forma servi coniunxerit, divina faciens in miraculis; & humana Patiens in contumeliis , persecutionibus , etiam ab inatio praedicationis. Objiciunt Sociniani illud T. Cor. I s. vers. 2s.& 18. ubi Apostolus de Christo ait, oportet. . . illum regnare donee ponat omnes inimicos sub pedibus

Hias . . . . Cum autem subjecta fuerint illi omnia o tunso ipse Filius subiectus erit et , qui subjecit sibi omnia ,su sit Deus omnia in omnibtis. Ergo Christus dicitur Deus ratione administratianis tantum , qua P racta solus verus Deus regnabit , & C tutus cum reliquis creaturis subditus grit. Tom. I. Z

SEARCH

MENU NAVIGATION