Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus primus. Continens tractatus de Deo uno & trino, angelis, atque mundi visibilis opificio

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

cos, DE DEO TRINO.

ubi sic habet: Relativa nomina Trinitatem faciunt, essentialia vero nullo modo triplicantur: BoceMo lib. de Trinitate, Subsantia, inquit, continet unitatem , re-knio multiplicat unitatem. Dices I'. permna dicitur ad se , non ad aliud: ergo Personae non constituuntur per relationes.

Distinguo anteced. Persona dicitur ad se, non ad alius, quoad nomen , quatenuS scilicet Persona ex modo significandi est quid absolutum , Concedo : quoad rem significatam , Nego anteced. Haec distinctio suadetur exemplo animae rationalis , cujus entitas tota est ad aliud , nem- re corpus humanum informandum , attamen si nomine substantiae exprimatur , est ad se quoad illud nomen , nam substantia dicitur ad se, non ad aliud ; si aut cm denominetur, anima relati Vedicitur : anima enim non est respectu sui, sed alterius, anima. Idem dicito de persona, sub li nomine dicitur ad se , sub nomine vero paternitatis , est ad alterum , & eo solo numerum in

Dices 2'. forma hypostatica debet esse substantia, cum sit ultimum substantiae complemen- Ium ι substantia enim compleri non potest, nIsi Per substantiam : atqui relationes non sunt subitantiae , alioquin quatuor aut quinque essent in Deo substantiae. Ergo.

Distinguo maj. debet esse substantia vel substantiale quid , substantiae existendi modus , Concedo : debet esse substantia simpliciter, Ne-so majorem ; nam Verbum in incarnatione na-xuram humanam in ratione substantiae to Iam accepit , sed illam non accepit cum eo existendi modo, quo naturia iter deberet esse in se,& in- Communicabilis alteri. Porro relationes divinae

etiamsi non possint dici simpliciter substantiae ;quia in Deo una est substantia, sunt xamen sub

662쪽

stantiale quid , non vero accidentale.

Instabis: S. Augustinus lib. 7. nTrinitate

L. com Parat relationem Patris ad Filium cum relatione heri ad famulum : atqui relatio berim a famulum non est substantialis nec realis ina tan tum rationis; EIS i I Homo Distinguo maiorem : quoad aliquini, nempe

ter & herus, sint eodem modo majorem. Lepatur caput dc enim sanctus Doctor pr monet, quae em n Ue relative l dici, at hab vero abBlum, mi Lue empla, quibus innotescat ii quia sit clucrim nis inter relativat & absolura Dices 3'. quod refertur prius constrimur' quam referatur οῦ Esgo. . Distinguo antecedens : quam referatur rela tione accidentali & categorica , tione substantial1 & transcendentali , Neso antecedens : namque potentra non consim Hur In suo esse potentiae, nisi per aliquid aeuvunx, quia totum elle potentiae est ad aliud. Porro relationes divinae non sunt accidentales , sed subita

Instabis : omnis relatio suppoeit fundamenis tum , paternitaS V. g. generationem : fundamenis tum autem est priuy ipsa relatione, & Perinna g nerans prius est constituta, quam generet. Egpaternitas supponit generationem Filii, 'nc ratio ipsa personalitatem se formam hypoliat cam , ac Proinde forma hypostatica non coniti tuitur per relationem , sed eam praecedit. Confirmatur: paternitas exurgit ex filiatione 3 nullus enim dici , aut concipi potest Pater , nisi habeat Filium λ atqui persona Patris' non exurgic

663쪽

btaginis , ut dictum est , ergo persona Patris non zonstituitur per paternitatem. Distinguo primam p. opositionem, Omnis reario supponit fundamentum , si fit accidentalis M categorica, Concedo , si su sithstantialis &ranscendens , Nego. Nullum enim est fundane 'tum relationis animae.rationalis ad cossiis,M cujusque potentiae ad objectum, sed ex naura & essentia habent talem ordinem & respe

Distinguo quoque secundam propostionem λ ersona generans Prius est constituta , quam generer,: fi generare fit actio ipsi accidentalis, C redo : fi generare sit ipsius esse, Nego. Sic interulectus divinus non prius constituitur, quam im:elligar, quia ipsum intelligere est ipsius esse. Fatendum tamen est secundum nostrum i erfectum concipiendi modum tria esse ossicia vjumbet relationis personalis , puta paternita- is , inter quae est quadam ordo prioris 3c posteioris. Namque paternitas primo loco concipitur anquam forma in Patre , Per. quam ultimo terminatur natura divina, constituiturque persena parris, & sub hoc primo repectu relatio dicitur rabere etae in. 2o. Consideratur paternitas intelectioni conjuncta ut potentia generans, seu po-jus ut generatio actualis, quia nihil est in Deo dolentiale , . & sic spectatur juxta suum esse adp3uia sub illo respectu terminatur ad Filium. 30.

utenditur mutuus respectus utriusque personae,

qui dicitur in Patre paternitas , & in Filio filia-

io. Equidem, secundum divisos illoς conceptus larma hypostatica primum locum tenet , & Obicitur ut aliquid praesuppositum cereris ossiciis, reneratio seu productio , medium , 8c mutuuslle respectus , ultimum , ac veluti aliquid re subtans, quamvis haec tria unum sint a Parre rei, Ip-

664쪽

saque paternitas terminet naturam divinam , generet , & referat.

Urgebis: nullum est munus relationis, nisi re

ferre

Distinguo: relationis accidentalis, Concedo e substantialis, Nego ; namque anima rationalis non simpliciter respicit corpus ut terminum, sed insuper ut subjectum informandum. Dices relata sunt simul natura & cognitio ne : atqui persona producens prior est persona procedente: ergo non constituitur Persona per aliquid relativum. Distinguo majorem, relata sunt simul cognitione, si spedientur adaequate , & secundum triplex munus , de quo supra , Concedo : si inadar- quate , subdistinguo, secundum esse ad , Concedo : secundum esse in , Nego majorem, prius enim concipimus personam constitui per formam hypostaticam , quam aliam Producere , & ad eam

referri, quamvis eadem relatio personam constituat & referat.

Distinguo etiam minorem, persona producens prior est procedente prioritate originis δc instanti a quo , Concedo: Prioritate temporis, aut naturae , seu instanti in quo, Nego minorem , soluistio patet ex dictis. Dices sq. totum esse relati est ad aliud i atqui persona divina non est tota ad aliud : Ergo. Distinguo majorem : totum esse relati formaliter sumpti, & ut relatum est, Concedo : totum esse relati materialiter sumpti, Nego. maj. simile v. g. ut simile, est ad aliud : non vero res similis, puta album , quod est absolutum. Sic persona

divina, ut Pater est, alium res'ieit, non vero ut Deus est. Q. χo. suomodo relationes distinguuntur tam a se ' Discem, tum a natura divinar

665쪽

a paternitate & filiatione , nisi virtualiter quia in divinis nulla est distinctio realis, ubi non ob viat relationis oppositio: atqui nulla est relatio. ms oppositio inter sipi rationem activam,& paternitatem, & filiationem: Ergo. Dices I'. nulla est oppositio inter spirationem passivam, filiationem & paternitatem , & tamen illa: relationes realiter distinguuntur , Ergo. Distinguo antecedens , nulla est oppositio immediata, Concedo: mediata , Nego antecedens ;namque paternitas & filiatio mediante spiratione activa respiciunt spirationem passivam, quatenus ex suo essendi modo spirationem activam

necessario con notant, & per eam conferunt ad

processionem Spiritus - sancti, adeo ut, sicut cap. praecedenti diximus , filiatio non foret eadem quae nunc est, si Spiritus- sanctus a Filio non pro

cederet.

Dices 2'. relationes , quae habent diversos terminos , realiter distinguuntur : atqui spiratio activa , & filiatio habent diversos terminos, illa Spiritu sanctum , haec Patrem. Ergo. Nego maj. nam relationes similitudinis,&di iasimilitudinis in pariete albo habent diversos terminos, prior parietem album, posterior parietem nigrum , & tamen duae illae relationes non distinguuntur realiter, cum in eadem albedine fundentur tanquam in fundamento proximo, a quo relatio non distinguitur realiter.

Dices 30. spiratio activa in Filio habet Patrem Pro principio quoad: Ergo realiter distinguitur a

paternitate.

Distinguo anteced. pro principio quod communicationis : sicut& natura divina , quae est in Filio , Concedo : pro principio quod producti Ris, Nego anteced. spiratio enim activa non Pro

666쪽

DE DEO TR ire o. GI ducitur , sed communicatur , unde sicut natura divisa Filio communicata realiter non distingui. tur a Paternitate , sic nec spiratio activa. Instabis : ergo tres sunt tantum relationeS , cum spiratio activa sit quid unum cum Paternitate de filiatione.

Respondeo io. Nego sequelam ; namque ad distinctionem relationis sumcit distinctio virtua lis, modo termini sint realiter distincti , ut patet ex allato exemplo similitudinis & dissimilitudinis. Porro fili ratio activa virtualiter distinguitur a paternitate & filiatione , habetque terminum tum a se, tum ab illis realiter distinctum , scilicet Spir1 tum-sanctum, quem alio modo respicit , quam paternita Respondeo 20. Paternitatem , filiationem , γspirationem passivam inter se realiter dili ingui , tum quia quaelibet ex dictis est forma hypoliatica, Per quam unaquaeque persona ab altera realiter distinguitur: tum quia inter illas relationes est realis oppositio : ergo & distinctio. sRespondeo 3o. relationes divinas ab essenti mi- vina non distingui realiter , sed solum vir tales

Prima pars, quae est de distinetione reali prohatur I R. auctoritate tum Concilii Remensis an .

Ia 48. in quo Praeside Eugenio III. damnatae sunt hae propositiones Gilberti Porretani Episcopi Pictaviensis, quas ibi revocavit I prima , Dicilli as Deus non es, sed forma, qua Dem es s secumda , Gei persona distincta sunt tribas proprietatibus , ροα non sunt ipsa personae, sed a divissi substantiεinnumero disserunt: tum Concilii Lateranensi si IV. stibi

Innocentio III. anno Ia I S. Can. DamnamuI, extra

de summa Trinitate , ubi definitum est non esse, in Deo sua ternitatem, quae revera inesset, si natura divina realiter distingueretur a relationibus

667쪽

6i1 DE DEO T RI NO. divinis. Tum denique Concilii Florentini anno 1439. in cujus se si . t 8. Joannes Theologus sic laquitur, divina obstantia ct persoμ.re quidemsunt

idem , secundum autem modum intellectionis disterunt. Probatur 2'. ratione ; tum quia in divinis omnia sunt unum , ubi non obviat relatioins op-Positio , quae certe nulla est inter essentiam divi nam , & divinas relationes : tum quia si relatio& essentia divina realiter distinguerentur, Deus emet compositus, nempe ex divinitate & relatione seu personalitate, quod repugnat summae ejus simplicitati. Ergo Deus & deitas realiter unum

sunt.

Secunda pars probatur , quia ibi est distinctio

virtualis , ubi unum simplici munum aequivalet duobus , distinctisque conceptibus apprehenditur : atqui relatio divina & essentia , quae fiunt una simplicissima entitas , duobus aequivalent, Praestant quod duo realiter distincta praestarent, apprehendunturque diversis conceptibus ; essentia divina est communis tribus personas , relati Des vero sunt propriae: illa concipitur ut prima radix, hae ut attributa , quae emanant zhrgo. Confirmatur ex sanctis Patribus. Sammis Hilarius lib. 8. de Trinitate sic scribit : aon idem est natura quod natura est , sicuti non idem est lomo quod hominis est... non idem es Deus, quod Dei est. Et sanctus Augustinus lib. 8. de Trinitate cap. 4. Sum quidem unum in se, inquit, paternitas ct smilae ne fas tamen dictu Patrem paternitate esse Deum, o paternitate sapientem. Quae contra solent objici, expem

668쪽

, CAPUT X.

De Missionibus Divinis.1 . Uid est Missio in diuinis p e R. Definitur , unius personae divinae ab alia processio , adjunctum habens effectum

temporalem aliquo modo pertinentem ad ordiqnem gratiae. Dicitur I R. unius persona divina ab alia processis ,

juxta illud S. Augustini lib. 3. contra Maximinum cap. IA. non enim, inquit, genitorem ab eo quem genvir ,sed genitum a genitore , mitti oportebat. Verum

non est inaequalitas substantiae , sed ordo natura e non quod alter esset prior altero, sed quod ais er esset ex altero. Et lib. q. de Trinitate c. 1 o. de missione Filii a Patre sic loquitur : Non quia illa major est, ille minor, sed quia ille genitor, ille gentius o ille , a quo est, qui mittit; ille , qui est ab eo, qui mittitur ... qNid ergo mirum , se mittitur, non quia inaequalis es, Patri, sed quia est emanatio quadam claritaris omnipotentis Det sincera pDicitur H. adjunctum habens effectum temporalem, juxta illud Gal. 4. at ubi venit plenitudo remporis misit Deus Filium suum factum ex muliere. Unde se concludit S. Augustinus cit. c. ho. lib. 4. de Trinit. Non ergo, inquit, eo ipso quod de Patre natus est, mi sos dieitur Filius , sed vel ex eo quod apparuis filiae mamis Hesiam earofactum; unde dixit: Exivi a Patre, &veni in mundum ι velex eo quod cujusquam mente percipitur , sicut dictum est, mitte iIlam sapientiam tit.mecum sit & mecum laboret. Ergo missio est

temporalis, procestio vero aeterna, ergo duae ranis tum personae proprie mittuntur, scilicet Filius,

ει siritus anctus , quia ista Procedunt: Pater

669쪽

ci 4 . DE DEO TRINO. non mittitur, sed seipsum dat ; S. tamen Augustinus dicit Filium misite se, sed improprie.

Dicitur 3'. aliquo modo pertinentem ad oνdinem . gratis et Proprie enim persona divina non dicitur mitti ad opera naturae. ΝDices: qui mittit, debet determinare, si non imperio , saltem concilio, voluntatem ejus, qui mittitur: atqui persona divina non potest sic de

terminari r ergo nec mitti . . '

Distinguo majorem, qui mittit , debet determinare in creatis, Concedo : in divinis, Nego maj. Namque ex dictis missio in divinis est princessio sive Filii, sive Spiritus. sancti, in qua communicatur natura volens personae procedenti, ut

explicatum est ubi de Processionibus . . . , Dices 2 e. lsa. 8. Filius dicitur missus a Spiritu sancto : ergo missio non est processio. Distin uo anteced. Filius ut homo missus est a Spiritu sancto , quatenus accepit ab ipso gratiarum dona, quae licet sint a tribus personis, appropriantur tamen Spiritui sancto, quia procedit ut terminus amoris divini, Concedo : Filius ut Filius , & Verbum Patris, Nego antecedens. Q. 1'. Quolup ex est misso Z .R. Duplix, visibilis, quae habet essectum visi bilem, ut misso Spiritus- sancti sub specie colum hae, ignis & venti: invisibilis, quae conjungitur cum effectu invisibili, qualis est infusio gratiae. Q. ι'. O taplex es mssis invisibilia Z i cR. Duplix, aIta quae habet effectum permanentem , ut missio Filii per unionem hypostaticam , quae in perpetuum manet ι alia quae habet effectum transeuntem , ut missio Spiritus.sancti in specie columbae, & linguarum ignearum, quae

cito evanuerunt.

670쪽

DE DEO TR i No. ις ssimpliciter dicta , quae fit pcr infusionem gratiae sanctificantis: alia minus praecipua Sc secundum quiri, quae fit per communicationem aliorum do

norum

Prebatur utraque resiponsionis pars , I'. ex Scriptura , quae simpliciter & constanter docet tum Spiritum sanetum ad nos venire, aut a nobis recedere, cum vel gratia sanctificans infunditur , Vel grave peccatum committitur. Joan. 14. Si quis diligit me . . . ad eum veniemus , ct manis Foncm apud eum faciemus. I. Ioan. 4. qui manet in charitate , in Deo manet , ct Deus in eo. Rom. s. Charitas Dei diffusa es in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Sap. I. in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in compore subdito peccatis; Spiritus enim sanctis disciplinaestingiel fictum. Matth . Multi dicens mihi in uridie, Domine, Domine , nonne in nomine tuo prophet vimus . . . ct runc confitebor illis quia nunquam novi

vos. Ubi Christus Dominus testatur se abesse a peccatoribus , quibus tamen largitus est donum fidei, & aliarum gratiarum quae secundum Patres Tridentinos sem. i q. cap. q. sunt Spiritu sancti impulsus nondum inhabitantis , sed tantum moventis.

Probatur 2'. ratione. Missio fit; caen persona divina incipit novo modo esse alicubi : atqui illud fit praecipue per infusionem gratiae sanctificantis, quae est excellentissima unici Deum inter & creaturam intellectualem, per quam si in hypothesi impossibili Deus non emet ubique , fieret tamen praesens homini justo. Ex dictis colliges nunquam mitti unam peris lanam , quin altera , quae mitti potest, simul mittatur ; & veniat prima persona , scilicet Pater, juxta illud Dan. 14. ad eum veniemus; tum

quia tres personae sunt in se invicem Per circum

SEARCH

MENU NAVIGATION