Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus primus. Continens tractatus de Deo uno & trino, angelis, atque mundi visibilis opificio

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

PRIMA PARS,

DE ANGELIS.

CAPUT PRIMUM.

Quid Angelorum nomine intelligitur. R. Α Ngelus , secundum vim nominis, idem

est ac nuntius , hinc Evangelium , Latine est honum nuntium. Angelorum vocabulum , inquit sanctus Gregorius hom. 3. - in E Vang. nomen es ossicii, non naturae. . . tunc solum sunt Angeli coelestes spiritus, in cum per eos aliqua num

Generatim ergo dicuntur AngeIi, qui a Deo mittuntur ad aliquod munus implendum. Neo novum es Spiritui ancto , inquit Tertulianus tib contra Iudaeos cap. 9. Angelos appellare eos, aprios ministros suae virtutis Deus praefecit. Hoc sensu Sacerdotes Malach. a. Angeli vocantur , labia . . . S cerdotis custodient mentiam .... quia Angelus Domini exercituum est. Ioannes Baptista Angelus a Clui-1to Domino dicitur , Matth. I i. quin & ipse Dominus a Patre missiis , appellatur Angelus Testamenti , Malach. 3. magni concilii Angelus, Is iae '. juxta TO. Interpretes. Speciatim apud Scriptores sacros & Ecclesiastici s , nomine Angeli intelligitur substantia Creata, omnis materiae expers, completa & in-atalectualis , cujusciingue sit Ordinis , in quλ

692쪽

Dg CREATIONE. . 6 raeceptione diabolus dicitur Angelus, Mattia. 2S. Discedite. . . in inem aeternum , qui paratur est Dia bolo , ct Angelis ejus. Quanquam Theologi postru Gregorium in strictiori significatione , An gelos vocitare solent, qui in ordine casestium ypirituum ultimum locum obtinent , quia frequentius ad homines mittuntur. Tractamus hic de Angelis juxta secundam ω

tertiam accepdionem. Dicuntur Io. substantia creata, ut distinguantur a Deo. 2G. Omnis materiae expers, quo differunt ab

homine , qui est spiritualis simul & corporeu λ3'. completa, in quo discrepant ab anima ratio, nati , quae est omnino spiritualis , sed incomia Pleta. 4'. . intellectualis , & tanta vi intclligendi praedita, ut Angeli simpliciter vocentur Intelligentiae, vel daemones , id est , scientes. Hinc Eudoemon , hoc est honus AngelusiCaco ite mon ,l malus Angelus. Attamen in Scris tura dar-mon in malam partem solet accipi; in nomine meo/daemonia dicent, Marci ultim O. .

trism exsaηt angeli r IEgarunt Sadducaei, quorum haeresis rem, Ut pore Machabaeorum exorta sic praevaluit in Judaeorum Republica , ut quidam ex illis sumiamum Sacerdotium , & alias primarias dignitates fuerint adepti. De Saducaeis frequens fit mentio in Evangelio, & illorum errorem fametus Lucas describit cap. 13. Actuum. Sadducaei

enim, inquit , dicunt non esse resurrectionem , neque Angelum , neque Spiriἰum , etiam increatum , ex-

iancto Ebrysostomo in hunc locum aliis,

693쪽

Da CR gATION A. Interpretibus. Nomine autem Angelorum, quod saepe in Scripturis occurrit, intolligebant divinas quasdam inspirationes 3c impressiones , quihus Deus suam voluntatem aut declarat , ausexequitur. Contra hunc errorem. R. De fide est Angelos existere. Sic enim deinfiniit Concilium IV. Lateranense anno I 2IS. Eap. Firmiter, his verbis: Unum est universorum prin-eipium , Creator omnium , visebilium di invisibilium , spiritualium ρο corporalium , qui sua omnipotenti viris te simul ab initio temporis unamque de nihilo condidit creaturam , ct spiritualem O eorporalem, Angelicam videtieet O mundanam , is deinde humanam quasi communem , ct spiritu, ct corpore constitutam.

Probatur Io. ex Scriptura , Gen. 422. Angelus Domini de caelo clamavit dicens : Abraham : &c. Exaudi. 13. Ecce ego mittam Angelum meam , qui praecedat te. . . audi vocem eius. Matth. 18. Angeli

eorum . . . vident faciem Patris. Quae sane personas intelligentes demonstrant. Probatur 2'. ex Traditione. S. Augustinus in Psalm. Ioa. sic scribit: Aη- gelos novimus ex me, ct multis apparuisse scriptum IMgimus ct tenemus, nee inde distrare fas nobis est, Spiritus autem Angeli sunt; cum vero mittuntur, fiunx Angeli , Angelus enim licii nomen est , non natur . suderis nomen huius naturae 8 Spiritus es. suaris σῖ-emm p Angelus est. S. Gregorius hom. 34. in Evang. Angelas ,

inquit, is Archangelos penὸ omnes sacri eloquii paginae tesantur.

Dices t si existerent Angeli, Moyses non praetermisisset eorum creationem ι cum Praecipuum locum obtineant inter opera Dei, quae ex Professo & speciatim describit Gen. I. & sequent.

Respondent nonnulli , ideo Moysem nihil scripsisse de Angelis, quia hujusmodi narratio

694쪽

DE CRIATIONE. fuisset scandalum Iudaeis ad idololatriam propensis. Sed si haec ratio valeret, non debuerat etiam Angelorum merrtinisse in decursu sui operis. Vera itaque responsio est Moysem Angel rum creationem praetermisisse ; quia solam rerum corporearum originem & seriem describemdam susceperat. Q. a'. Ratio naturalis demonstrat-ne Angelorum existentiam ρR. Affirmant Theologi benemulti; quia, inquiunt , in Energumenis & Magorum incantationibus quaedam cernuntur, quae nec ad Deum referri post ut , cum in iis impia deprehendantur , nec ad animas separatas ; cum anima plus non possit separata a corpore , quam conluntia , alias unio ad corpus non esset illi naturalis, sed violenta , & tanquam aliquod vinculum in poenam praecedentis peccati , somniaverunt Origeni me, teste sancto Augustino lib. D. de Civ. cap. 23. Atqui opera quae fiunt tum ab Energumenis , tum a Magis, excedunt naturales animae rationalis vires. Ergo refundenda sunt in substantias spirituales creatas homine praestantiores. Confirmari potest Ethnicorum testimonio , qui hujusmodi substantias invisibiles, tanquam Deos inferiores , in sui custodiam vigilantes coluerunt , unde illos genios, lares , seu do . mesticos & penates , quasi Penes se manentes vocitare solebant. Verum etsi argumentum illud sit probabilissimum, omnino tamen non convincit; namque ,

seclusa revelatione divina , fingi posset plures animas corporibus solutas illa portenta conjunctim operari , atque per species a Deo acceptas plura cognoscere, quam per sensus, & corporis

organa.

in o. Quando creati sunt sulli '

695쪽

R. primo, certum est ex Scriptura non esse ereatos ab aeterno , Prov. 3. Dominus possedit min initio viarum suarum, antequam quidquam faceret. Eccli. 2 4 Ego ex ore Altissimi prodivi, pνimogenita ante omnem rreaturam. Ergo nihil creatum est

aeternum.

R. Secundo , non fuerunt creath ante mundum corporeum. Ita Concilium Laterane se laudato capite Firmiter; simul ab initio temporis, inquit , utramqtie de nihilo condidit creaturam , spiritualem eorporalem. Ex quibus verbis concludunt Canu S se Molina , & alii, nostram responsionem esse de fide : sed metus negant S. Thomas q. 6I. ast. 3. Vasquesus , Petavius , plures alii, quia Concilium non definiendo , sed narrando illa retulit veluti commmunem Catholicorum sententiam, a qua recedere non licet. Probatur tum ex Scriptura, Exodi et . Sex. . diebus fecit Dominus caelam, ct terram , ct mare, di omnia quae in eis sunt. Ergo & Angelos , qui in eoelo continentur. Tum ex Sanetis Patribus

Epiphanio haeresi R. illud esidenter , inquit , divinus sermo declarat, neque post sidera productos δε-

gelas , neque ante coelum terramque constitutor ; est ealmoeria illa di immutabilis sementia, ante coelum σterram nihil omnino conditarum rerum extitisse , quoniam in principio creavit Deus caelum o serram, ut

illud sit creandi principium, ante quod creatis ex reb somnino nulla fuerit : Augustino lib. II. de Civ. Capite 6. Gregorio lib. 23 . Mor. cap. 9. Beda in

R. Tertio creari merunt ante hominis lapsum ; cum Daemon suggestione sua ad illum impulerit.

R. Quarto , probabile est primo die fuisse

creatOS, tum ex laudato cap. Firmiter , quod sichahet, ut ab initio temporis utramque condidit cre

696쪽

DE CREATIONE. 64 Hiram spiritualem ct corporalem . . . . deinde ismanam. Tum ex caP. 38. Job. v. . ubi dicuntur Filii Dei illum laudasse , cum poneret fundamenta terrae : tum denique ex cap. I. Gen. in principio

ereaυit Deus calam ct terram , terra autem erat in

nis ct vacua, scilicet habitatoribus , coelum Vero non ita , quia statim beatissimis spiritibus repletum est , ut argumentatur venerabilis Beda in

hunc locum.

Dices rQ. Job. o. dicitur de Behemoth , id est, Lucifero, ipse est principium viarum Dei. Ergo

conditus est anto omnem creaturam.

Nego conseq. namque Iri per Behemoth intelligitur elephas, iuxta communem Interpretum sentenriam. Σ'. Quamvis eo loci figurate designetur Lucifer , dicitur 'Principium viarum Domini ordinis praelatione ; non temporis quantitate , ait Venerabilis Beda q. 9. ex Variis. Dices Σ'. Apostolus cap. r. ad Titum scribis mysterium Incarnationis fuisse promissum ante

tempora secularia: Ergo ante tempuS Crant creaturae quibuS promitteretur.

Nego conseq. Veibum enim, promim, usurpatur pro , praede misit ex sanctis Chrysostomo ,,& Anselmo in liunc locum. Dices 3 o. plures e Patrihus expresse docent Angelos fuisse creatos ante mundum, ut sanctus Hieronymus in cap I. ad Titum , sanctus Gregorius Nagianzenus Or., 38. & Αα Sanctus ,hannes Damascenus lib. de fide , imo sanctus, asilius hom. io in hexameron scribit AngeloΦtemporis conditione esse anteriores, & a ternos. Respondeo Patres laudatos fuisse revera in illa sententia , & sanctum Basilium benigne esse intelligendum de aeternitate imperfecta , quae dicitur aevum, hoc est, longissima duratio, quae secundum sanctum Doctorem coepit ante tem

697쪽

DE CREATIONE. Pora secularia , seu motum corporalis naturae , α nunquam desinet.

in . Ub,nam creatisunt angeli pR Certum omnino non est. S. Thomas qu. o I. ast. q. & plures Theologi existimant cre tos fuiste in coelo Empyreo, seu supremo et alii in coelo quidem ; nam Luc. 1 o. ait Christus, vid bam Satanam sistit fultir de coeti cadentem, sed non Empyreo, quod est sedes Beatorum , si enim Lucifer in Empyreo fuisset conditus, quomodo Isaiae r . dixisset secundum communem sanctOrum Patrum interpretationem, in coelum conscemdam ' Primus homo conditus est extra Paradisum terrestrem : Ergo & Angeli extra Paradisum coelestem. Saninus Augustinus lib. 3. cap. IO. de Gen. ad litteram stlibit creatos fuisse insuperiori parte aeris s quam opinionem amplο-xus est Rupertus.

CAPUT III.

rhm angeli seundum naturatia fini hominibus perfectiores ionstat Angelos esse homine perfectiores. IO. ex Scriptura, Psal. 8. Minuisti eum paulo minus ab angelis. Unde Apostolus Heb. 2. eoncludit Filium Dei infra Angelos se dejecisse, cum humanam naturam assumpsit. Me issa Agelos diminutus, dum homo sit, ait Tertullianus lib. de Carne Christi cap. 1 . Job quoque cap. 6 I. de Satana sub figura Behemoth dicitur, non est

super rerram potestas, quae comparetur ei. 20. ex sancto Augustino lib. tr. de Civ. cap. s. Angelica natu ra , inquit, omnia cetera, qua Deus condidit, natura

dignitate praecedit. Trach. II o. in Joan. hanc Ia-

698쪽

DE CREATIONE. 6 3tionem affert , cur Deus Angelos non repara- Verit post lapsum, quo toto damnabilior judicarast culpa, quanto erat natura sublimior. Dices : S. Augustinus lib. 83. quaest. S . haec habet: nihil est melius anima rationali, nisi Deus: Et lib. 3. de libero arbitrio cap. i. dicit AngeIOS& animam rationalem eme natura pares. Eadem

stribit sanctus Bernardus lib. s. de Consid. ca P. 3. Spiritus est Deus , inquit, sunt di angeli, o bi- Dpra te; sed Deus natura , Ingeli gratia superiorer sunt. Ergo. Respondeo ad primum , sanctus Augustinus seipsum retractat lib. i. Retrach. cap. 26. hiSVerbis, magis dici debuit , omni creato Spiritu nihil melius , ns Deus. Ad secundum & tertium distinguo, pares sunt natura genetice sumpta , quia scilicet sunt Spuritus , Concedo : specifice sumpta quasi Spiritus Angelictis non sit praestantior , Nego , Alias sanctus Augustinus , & Sanctus Bernardus sbi contradicerent, cum diserte alibi doceant Angelos esse homine superiores, Deus quidem nar ra , ait sanctus Bernardus, quia aseipso est, Angeli vero gratia, id est participatione ct creationis beneficio. o. In quo Angeli excellunt supra homines rR. Primo in substantia i Spiritus enim melior est corpore. Secundo , in intelligendi virtute quae in Angelis adeo est perfecta, ut Intelligemtiae simpliciter nominentur Tertio, in exequendi potentia , quam Scripturae passim, ut in Machabaeorum libris, stupendam exhibent. De Amgelis malis Patres communitet intelligunt quod cap. 4r. Jobi legitur de Behemoth, non est supefrenam potestas. qua comparetur ei.

Q. 6'. Substantia Angeliea est ne omnuo lacorporea ν vero e posita ex Spiritu θ eorporesubtiliori se invi bili,sicut natura humana ex Spiritu corpore rassiorer

699쪽

ώ DE CREATr NE. Respondet S. Bernardus Serm s. in Cant. se id nescire propter diverses Patrum sententias. VIdentur Patres, inquit, de hujusmodi diversa sensisse, nee mihi perspicuum est, unde alterutrum doceam , ct nescire me fateor. Sed ct vestris profectibus non

mutium conferre arbipror harum rerum notitiam. Et

cap. 4. lib. de Consideratione ad Eugenium, tanquam certum asserit Angelos intellectu esse Praeditos, qιι qteam, inquit, de corporibus horum, non modo nude sinr, s scilicet an ex aere, ut Vult Rupertus ) sed an aliquatenus sint , haeret sementisoliquorum. Indes quis inter opinabitia magis ad ponendum censuerit; non contendo. Porro intellectu praeditoy P non fide , non opinione , sed intellectu capimus 9 quia non possunt hujus expertes , ct Dei simul partici- res esse. . Enimvero ex Antiquis crediderunt aliqui Angelos habere corpora subtilia , Origenes Periarchon lib. r. cap. f. lib. 2. cap Σ. necesse' est , ait, rationales naturas conjimstas esse corporibur.

Tertullianus pluribus in locis, & maxime cap. 6. lib. de carne Christi , ubi sic scribit , constar Angelos carnem propriam non gesasse, ut pura natum substantiae spiritualis, es eorporis alicujus , sui tames reveris. Et quotquot e Patribus illud Gen. 6. Videntes Filii Dei juxtae septuaginta Interpretes , Angeli Dei I scias, hominum quod essent pulchra , acceperant sibi uxores, iste lexerunt de Angelis , qui genuerunt gigantes , ut Sanctus Justinus

Α pol. I Vidit Deminaruis amore, suscepertιnt ex eis pyogeniem , quam vulgus genior vocat. Sanctus Clemens Alexandrinus lib. 3. stromatum , Angeli, num Dioni incontinentes, vidit eupiditate, &c. Athenagoras in Apol. Sanctus Cyprianus lib. doe habitu Virginum , ad terrena contagia a caelagi vigore recesserunt. S. Ambrosius lib. de Noe & Rca c. q. δύ lib. I. de Virginibus c. go Eusebius

700쪽

DE CREATIONE. 64 sPraep. l. s. c. 4. Sulpitius Severus hist. Eccles.lib 1. Laetatius lib. a. inst. c. I S. S. Augustinus anceps fuit circa praesentem .dissicultatem. Saepe tribuit Angelis subtilissima corpora aerea, ut lib. 83. q. q 67. lib. I. de Gen. ad liti. cap. 18. & lib. '. de Civ. cap. I 3. Vocat Angelum , animal ragionare & immortale, epiff.

II S. animal aereum. Libro vero Retrael. I. ca P,

26 retractat quod dixerat summos Angelos spi- Iitualiter vivere , infimos autem animaliter. Et lib. 2. Retrach. cap. 14. improbat Aisgelos a se aliquando animal vocatos , cum dicendi sitit Spiritus. Denique lib. 2I. de Civ. cap. II. dubiam reliquit quaestionem , an Daemones habeant corpora, necne.

Nihilominus dicendum est Angelos esse om-mis corporis expertes; hanc enim sententiam Concilium Lateranense laudato cap. Fimiter , exponit tanquam inter Catholicos communem. Et quamvis verba Concilii vim definitionis nouhabeant, sed explicationis eorum , quae defintcndo praemiserat, sciliccit Deum esse rerum C m-Tium creatorem , omnes tamen Theologi , paucissimis exceptis , hanc deinceps sententiam progugnarunt. Probatur I'. ex Scriptura , quae Angelos, sive bonos , sive malos constanter vocat Spiritus,

Ex quibus sic argumentari licet: si Angeli co posti essent ex corpore Sc spiritu , non appellarentur simpliciter spiritus, sed dicerentur habere spiritus aut corpora : quemadmodum homo nusquam simpliciter dicitur corpus aut spiritus, sed habens corpus, habens spiritum aut anima atqui Scriptura ubique Angelos vocat spiritus

Ampliciter, aeque ac Deum, dc animam ratio

SEARCH

MENU NAVIGATION