장음표시 사용
681쪽
σDE DEO TRINO. esset, ens simplicissimum & indivisibile, δc simul
non esset , namqua Pater producendo Filium Partem sui tribueret, nempe naturam divinam alteram retineret , scilicet paternitatem. Q. Pater esset trinus , & non esset : esset , quia est Deus: Deus autem , supposito hoc mysterio , trinus est; non esset vero , quia in illo nullus
Distinguo majorem : impossibile est idcm simul esse & non esse simpliciter & absolute , Concedo t esse & non osse secundum quid, sub distinguo : Sub eodem respectu Concedo : sub diverso respectu , Nego maj. Itaque illud primum rationis principium intelligitur de ente simpliciter 8c absolute sumpto; nimirum impossibile est unum & idem simpliciter & absolute simul esse aliquid & nih1l, formam & negationem formae. Sed idem, quod simpliciter & absolute aliquid est, potest secundum quid , & sub
uno respectu esse tale , & sub alio respectu non Csse rate. Sic v. g. anima .rationalis sub diverso respectu intelligit, dc non intelligit: intelligit per intellectum, non intelligit per voluntatem, licet intellectus & voluntas in probatiori sententia non distinguantur realiter. Hinc. Respondeo ad singula , quae in confirmationem allata sunt. Ad primum, Filius est productus, & non prO- ductus , sub diverso respectu , Concedo : sub eodem respectu , Nego. Equidem natura Filii& ejus substantia sunt una dc eadem res simplicissima, sed virtualiter duplex , quae ratione subsistentiae & siliationis producitur, ratione vero n2turae non producitur, sed commu
Ad secundum , persona est substantia singularis tota in se i & in cummunicabitu alteri: sub
682쪽
DE DEO TRINO. stantia autem , seu natura divina , licet singularis , tribus est communicabilis: ergo sine ulla contraditione unus est Deus; quia in Deo est Una natura, quae nomine Dei directe exprimitur : tres vero persona: : quia nomen Personae recte significat personalitatem , quae in Deo triplex est, oblique Vero naturam divinam ; concreta enim formam expresse sonant, subjectum
Ad tertium, Nego Patrem generando Filium
partem sui communicare, aliam Vero retinere; cum enim paternita S identificetur naturae divinae,
est in Filio , non quidem formaliter & relative , ciuia ea est relationum oppositarum natura, ut se ab eodem subjecto excludant, sed indentice de materialiter, si ita loqui fas est, nec Propterea sequitur Filium esse Patrem; non enim Pater est, qui per identificationem cum natura divina paternitatem habet , sed qui illam habet formaliter quatenus relativa est.
Ex concessis, inquies , Paternitas identice est in Filio. Ergo in Filio duplex est substantia, quod repubnat, consequenter Filius est duplex persona ; nam ex dictis multiplicantur personae pro multiplicatione substantiarum. Nego consequentiam; quia ad constituendam personam non suffcit subsistantiam inesse materialiter & identice , sed insuper requiritur ut insit formaliter, ut videre est in mysterio Incaris nationis , in quo secundum fidem Catholicam Verbum assumpsiet naturam humanam , non per sonam ; quamvis in probabiliori sententia personalitas identice sit ipsa natura; formaliter vero
modus , quo natura est in se tota,& non in alio. Cum autem Verbum non assiampserit naturam humanam secundum hunc modum , utpote quaesit ipsi substantialiter unita, sequitur non assum
683쪽
σ13 DE DEO TRINO.psisse personam humanam. Ergo a pari licet n*rura divina quae est in Filio , sit identice paternitas , Filius non .est Pater , nec duplex pe sona : quia non habet paternitatem formaliter , hoc est, ut telativa est , & secundum illum sub-sstendi modum, qui Patris proprius est. Ad quartum : Deus est trinus, si sumatur generatina & confuse , quatenus complectitur tres subsistentias , Concedo : si sumatur inadaequaupro una singulari persona , Nego. Unde patet ratiocinium , quod in objectione Proponitur, meram esse cavillationem. Dices a'. si natura divina ex tribus personis constat , est aggregatum per accidens; coalescit enim ex tribus entibus perfectis : absurdum consequens, Ergo, Nego sequelam ; quia ens vere per acciden dicitur, quod constat ex entibus ita perfectis, ut nullam habeant inter se connexionem. Hinc
domus , quae const/t ex lapidibus, & lignis, est ens per accidens , quia lapides ligna suntentia jam perfecta, nec se invincem substantia, liter perficiunt : at Christus Dominus nullatenus dici potest ens per accidens , propter duas
naturaS totales , quia natura humana mirum in
modum Perficitur per unionem hypostaticam. Multo minus id cogitari potest de Deo; cum in eo sit unica natura tribus personalitatibus ab ipsa realiter indistinctis subsistens. Dices 3 o. scut repugnat ese tres Deos, ita dc
tres personas divinas. Probatur paritas. hieo non possunt esse tres
Dii, quia Deus est ens infinitum & maxime necessarium : atqui si essent plures Dii , quilibet vel esset finitus caroretque perfectionibus, quibus alter gauderet: vel si esset infinitus in omni
Senere Perfectionis , nullus ex bs esset necesse-
684쪽
rius , sicque nullus ex eis esset Deus ' Quis autem non videat eandem argumentationem posse contorqueri contra pluralitatem personarum
Quaelibet enim vel est infinita , vel finita et si, Primum , plures sunt superfluae , ergo nulla est Deus : si secundum, idem a fortiori sequitur; quia Deus est ens infinitum. Nego sequelam , & paritatem , quia tres personae sunt unum esse infinitum & maxime ne cessarium , cum identificentur uni naturae sis In- me necessariae & perfecta in omni genere Perfectionis. Quod si inter se comparentur tres illae Persenalitates , evanescet dissicultas in quacunque Theologorum sententia ; si enim personalitates, utpote relationes, non sunt perfectiones, nulla persona carebit perseetione alterius: si vero dicantur perfectiones simplices, nullum absurdum sequitur, quod una persona illas formaliter non habeat, sed virtualiter, de aequivalenter tantum ; cum ex saepius dictis ipsa natura divina Infinite perfecta non contineat formaliter omneserfectiones simplices, nec sit melius sic eas ha- .ere , quam non habere. Ad id vero , quod objicitur , tres personalitates non esse necessarias , sed superfluas, cum unica sussciat, Respondendum est, nos ex Scripturis habere tam necessarium esse naturam divinam tribus modis subsistere , quam simpliciter existere. Cur autem triplicem subsistentiam exigat, uni cana vero existentiam, soli norunt Beati.
685쪽
Virum nositis mysterii Sanctissima Trinitatis sis ad salutem necessaria; UI Egant quidem Batavi Remonstrantes, quos Semi Socinianos merito dixeris, quia licet reste de Trinitate sentiant, nihilominus cum Socinianis hujusce adorandi mysterii Fidem abiicientibus communionem retinent, hac opinione ducti, quod ille fidei articulus non fit Praecipi uus , nec fundamentalis, satisque fit ad salutem Deum unum & Christum tanquam ejus legatum credere, ac eis sub utroque nomine de bitum honorem & obedientiam exhibere. Conistra ejusmodi errorem.
Respondeo cum omnibus Catholicis. Notitia mysterii Sanctissimae Trinitatis est ad salutem
omnino necessaria. Probatur I 0. ex Scriptura, Joan. 3. Vers I 8. Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non cre dis , iam iudicatus est ι quia non credit in nomine Gi- geniti Filii Dei. Et v. 3 s. qui credit in Filium , habet vitam aeternam: qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. I. Joan. s. vers. 2 o. scimus quoniam Filius Dei venit, ct dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, o simus in vero filio Hur. Hic est verus Deus, ct vita aeterna. Ex quibus patet ad salutem obtinendam imprimis 1 equiri , ut cognoscatur Filius Dei, non solum ut legatus Patris , sed etiam ut unigenitus, ut VeruS Deus , ut vita aeterna , hoc est, ut summum bonum. Praeterea Christus Dominus Mati. 28. alloquens Apostolos, ait. Euntes ergo docete
omnes gentes, baptizantes tot in nomist Patris , O Filii,
686쪽
ct Spiriiss sancti. Addit Marci is. qui crediderit, o
baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Unde Apostolus Act. I9. obstu-Pescens, quod Ephesii dicerent se nescire , an esset Spiritus sanctus, respondit, in quo ergo baptizati estis p Quae verba innuunt notitiam trium personarum uti necessariam baptismo praeire. Enimvero initiandus Patri, Filio , dc Spiritui sancto in baptismo consecratur , illis fidem icobsequium pollicetur : noverit ergo necesse est, quae sit cujusque natura & dignitas , ne cultum divinum ad creaturam transferat, vel debitum honorem vero Deo deneget. Probatur 2'. ex constanti usu Ecclesiae , quae
ab initiandis expressam Sanctissimae Trinitatis fidem semoer exegit, si baptizari apud Haereticos potuit , inquit sanctus CyPrianus epist. 73. ad Jubaianum, remplum Dei facius est, quapro euius Dei Zs Creatoris; non potuit, qui in eum non crediuit e schristi; nee hujus fieri potest remptum, qui negat Deum Chri misi Spirit sancti; cum tres unum sint, quomodo Spiritus sanctur placarus ei esse potest, qui aut Patris , aut Filii inimicus est y Denique Innocentius
XI. anno I 679. damnavit hanc propositionem, absolutionis eapax est homo , etiamsi per negligentiam etiam culpabilem nesciat miserium Sanctissima Trinitaris, di Incarnationis Domini. Praeiverat Academia Lovaniensis anno I 6s 3. & subsecutus est Clerus Gallicanus anno 1 oo. Porro si incapaces sunt
absolutionis, qui adorandum illud mysterium ignorant, ergo & Pallores, quorum silentio Scincuria plures animae pereunt. Probatur 3 o. ratione. Nullam omnino communionem , nullamve societatem habere licet cum iis , qui vel creaturam pro Deo colunt , eique adhaerent tanquam primo principio, &nitimo fini: vel supremum cultum vero Deo
687쪽
c31 DE DEO TRINO. impendere detrectant l, haec est enim fiamma im- Pietas , ad quam expugnandam primum inlit tuta est vera Religio: atqui Sociniani, Christum
asserentes creaturam , vel creaturam Pro Deo colunt , vel supremum honorem vero Deo abjud1gant: ergo cum iis nulla communio, nullave societas est habenda. Confirmatur ex epistola secunda sancti Joannis, in qua Apostolus scribens de illis qui ne-sant Christum vel esse Filium Dei, vel venisse
In carnem; sic habet: Nolite recipere eum in domo, nec Ave ei dixeritis; qui enim dixit illi, Ave , communicat ejus operibus malignis.
688쪽
R D o doctrinae postulat, ut absoluistis quae spectant processiones divina rum personarum , dicamus de pro cessionibus creaturarum a Deo : illae sunt immanentes dc ad intra : haede ad extra. Operationes autem Dei ad extra tres omnino numerantur , scilicet creatio , conservatio , ω concursus Dei immediatus ad fingulas actiones causarum secundarum , seu, ut placet Thomissis , praemotio divina applicans causas secundas ad agendum. In concursu intelliguntur omnes productiones , quae fiunt ex & m praejacente
subjecto , saltem post peractum mundi opificium ;: toto enim tempore i scilicet sex dierum spatio per quod Scriptura refert Deum omnia
opera sua complevisse, multa eX Praejacente materia educta sunt , ut sidera , planta, animalia , Ecc. sine ministerio causarum secundarum, juxta illud Isaiae 4 . Ego sum Dominus faelem Omnia, exundens coelossolus, stabiliens terrami, o nullus mecum. Creatio dupliciter sumitur. io. latius &Dd F
689쪽
ι,3 DE CREATIONE. Pioprie pro qualibet productione, quo sensu Sapientia de seipsa dicit Eccli. 1 . Ab initio ct ante Iecula creara sum. & Ephes. 4. B.duite novem hominem , qui secundum Deum creatus est. ΣΟ. Strictius &proprie pro productionis ex nullo praejacente iubjecto , quo sensu hic accipitur. Definitur creatio proprie dicta, productio totius entis ex nihilo. De creatione proprie dicta , intelligenda sunt haec Mosis verba: In principio creavit Deus coelum dixerram, Genes cap. I. ut constat tum ex cap. 7.
lib. 2. Machab. Peto , nate, tit aspicias ad coelum νerram, ct ad omnia , qua in eis sunt, ct intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus, ct hominum genus: tum ex Concilio IV. Lateranensi, Cap. Firmiter , his verbis : utramque de nihilo condidit creaturam , spiria alam ct corporalam. Conservatio est continuata rei productio, seu . continuus influxus in effectum sic Sol conservat lumen a se emissum. Quod autem creaturae continuo influxu a Deo pendeant, probatur ex Scriptura, Ps. io 3. Auferes Spiritum eorum, ct deficienx, ct in pulverem suum
revertentur: emittes Spiritum tuum, ct creabuntur. Acst. 17. in ipso ... visimus. Heb. I. portans . . . Omnia verbo virtutis suae.
Concursus est ipsa creaturae actio , prout est a Deo tanquam primo motore , & causa universali rerum omnium , sive praemoveat, & appli-Cet causas secundas ad opus, sive cum illis simultanee concurrat.
Probatur autem existentia & necessitas divini Concursus, 10. ex Scriptura, Asa. cap. II. iam laudato , in ipso ... vivimus, ct movemur, o sumus. Luc. 4. Vers. 3 o. Judaeis concurrentibus ut
Christum Deum praecipitarent ex supercilio montis, ipse rraseas per medium illorum ibat, ni-
690쪽
mirum invisibilis factus , Deo concursum de
negante eorum oculis alioquin apertis.
Probatur ao. ex celebri Philosophorum effato, operari sequitur esse : atqui, ex dictis, creaturarum esse absolute indiget continuo & imme . diato Dei influxu : ergo & earum operari. Deinde omnis creatura essentialiter pendet a Deo immediate influente : ergo & elus producito. Probatur consequentia. Productio creaturae est ipsemet creatura in motu imperfecto, seu transiens a non esse ad esse , ergo si creatura in nullo
statu possit esse sine Dei influxu, sequitur Deum
influere ad ejus productionem. Ceterum, haec brevis expositio de processione& omnimoda dependentia creaturarum a Deo, praeludium est necessarium ad praesentem Tractatum , in quo de creaturis secundum se spectatis disserendum est, ut non tam ipsas, quam Deum in ipsis operantem , & quidem Plenius, quam anima in corpore , quod v1vificat , intuentes, illum solum miremur , adoremus in operibus ejus, sive adversa, sive Prospera videantur. Porro in hoc Tractatu non procedemus Philosophorum more, qui ducem naturam curiose sequuntur i sed Theologorum , qui juxta Tertullianum plura scire non ambiunt, quam quae a Deo revelante didicerunt ; cum alia ad salutem minime sint necessaria. Cum autem Symbolum fidei nostrae creaturas
in duas classes generatim distribuat , invisibiles scilicet δc visibiles, seu spirituales & corporeas, duae erunt hujusce Tractatus partes. In Prima dicemus de ansetis: in secunda , de mundi corin