장음표시 사용
701쪽
palem. Ergo Augeli nullatenus corpore constiant, sicut nec anima rationatis , nec ipsemet
Probatur 2 o. ex Patribus. Eusebius Caesariensis libro 4. de Demonstratione Evangelica cap. IO. Vocat Angelos incorporeas & intellectuales substantias, ex omni parte puros spiritus. Sanctus Gregorius Nazianaenus Orat. 3 . dicit Angelos esse incorporeos , intelligentes virtutes, aut potius mentes & puras naturas. Sanctus Basilius hom. s. quod Deus non sit auctor mali, de Daemone scribit , natura eius incorporea essecundum Apostolum dicentem : Non est nobis coliticlauo, S c. Sanctus Gregorius Nycenus , sancti basilii frater lib. de Oratione, omnis creatura ratio'nalis, inquit, partim in intorpoream naturam , par-ιim in corpoream divisa est. U autem Angelica quidem incorporea , altera vero species nos homines sumus. S. Chrysostomus hom. 22. in cap. 6. Gen. s Pius repetit Angelorum naturam esse incorpoream , quae corporis complexum non fert ad
generandum. Eadem docet sanctus Cyrillius Ale-Xandrinus lib. in Joan. & lib. 3. in Gen. ubi probat non fuisse Angelos, qui foeminas concu-Pierunt. Ejusdem sententiae est Theodoretus qu.2O. dc 7. in Gen. Auctor de divinis nominibus c. q. locuples est testis hanc sententiam fuisse v. seculi, Angelos esse substantias incorporales, sitque materia carentes. S. Gregorius lib. 4. Diat. cap. 9. quis fanum sapiens esse spiritus corporeos dixerit Z Et lib. 2. Moral. cap. q. spiritualis natura ex mente ct corpore dupliciter non es. Et lib. 4. cap. 8. definit Angelos esse solummodo Spiritus. Sanctus Joannes Damascenus lib. a. de fide cap. 3. Angelum dicit, naturam corporis evem rem. Hugo a sancto Victore , sancto Berna
coaetaneus lib. q. de Trinitate cap. ultim
702쪽
DE CREATIONE. σε ex professo inpugnat eos , qui asserebant Angelum constare ex corpore , dc spiritu , seu
Dices 1'. sanctus Hilarius cap. s. in Matth.& plures ex Patribus docent omne creatum esse corporeum ; Nihil, inquit , quod non in D stantia ct creatione corporeum sit , sive in coelo , siseis terra, seve visibilium , sive invisibilium. Ergo Patres non Scriptura sola, sed & ratione naturali demonstraverunt immaterialitatem ita Dei esse propriam , ut nequidem Angelis convenire possit.
Respondeo I . argumentum illud nimis pro hare ; nempe Angelos ex omni parte esse materiales , & animam rationalem esse corpoream quod est contra fidem 3 itaque. Respondeo 1'. distinguendo anteced. Omne creatum est corporeum aut materiale , s comparetur substantiae increatae quae est ex Pers omnis potentialitatis , & compositionis, Concedo :nam nulla creatura est suus actus , nulla immutabilis , & eo sensu quandam speciem materialitatis retinet: si spectetur absolute , Nego an reced. Ita S. Augustinus ep. 28. Si corpus omnis es substantia , inquit, corpus est anima. Itemsi eam solam placet incorpoream oppellare naturam, quaesumm/incommutabilis es, ct ubique tota est, corpus est anima,
quia tale quid ipsa non est. Porro si corpus non est , nisi quod per loci spatium iras itur , ut majori sui pariem orem locum occupet, o breviore breviorem , minusque sit in parte, quam in toto , non est corpus anima. Et infra: Si anima corpus dicenda est, non est certe corpus quale terrenum es , nec quale humidum , aut aereiam , aut atherersm ς omnia quippe talia majorastini in majoribus locis , ct minora in minoribus. Atqui Angelus minus est corpus, quam anima, cum
.is perfectior sit: ergo absoluto non esi dicen-
703쪽
ι,4 8 DE CREATIONE. cum corpus etiam aereum aut aethereum ι sed solum comparate ad Deum. Atque hac explica.sione intelliges quo sensu scripserint S. Joannes
Damaseenus icitato loco , Angelum comparatum ad Deum , crassum & materia constantem
reperiri ι & S. GregoriuS Nazianzenus cit. Or.3 Angelos esse incorporeos , aut quam pI xime ad hoc accidentes. Dices 20. in Concilio generali septimo, act. a. comprobata est sententia Joannis Thessalonicensis , amrmantis Angelos pingi posse ; quia
Mon sunt corporis expertes & invisibiles. ENO. Distinguo anteced. vero sensu jntellecta, Con cedo : secus Nego anteced. approbata est eo sensu , quo eam resumpsit, & Patribus proposuit Tarasius his verbis : Ostendit Pater Joannes
quod Angelos pingere oporteat, quando circunscribi possunt, ct ur homines apparuerunt, scilicet in corporibus assumptis: responderuntque Patres, etiam Nomine.
Q. To. Substantia Angelorum est-ne incorrutibilis' R. Est incorruptibilis ab intrinseco, cum non sit composita ex partibus ; sed non ab extrins co; quia Deus potest Angelos anni hilare fusi pendendo influxum , quo conservantur. Unde solus Deus dicitur , 1. Tim. s. habere immortalitatem.
Q. 80. Qtiotuplicites excellis Intellectus suesicas supra humanum 'R. Tripliciter. 1'. activitate ; intellectus enim Angelicus semper est in actu cum non sit m terix & sensibus alligatus , quemadmodum humanus. Non attendit tamen simul & semper ad omnia, sed trasit ab uno actu ad alium , 2'. ca- Pacitate plura colligendi objeci a , ut Capite sequenti dicitur. 3'. cognoscendi ratione. Nam que Ierum uaturalium natura non cognoscit
704쪽
D E CR E A T I 6 N c. 6 'abstractive, sicut humanus, sed eas videt in seipsis sine discursu & compositione idearum ,
quemadmodum contingit in judicio humano , in quo homo conjungenS ideam, v. g. Petri cum alia idea hominis amrmat Petrum esse hominem. Neque etiam infert unum ex alio ; sed cu- noscit conclusiones in principiis , causas in effectibus , 8c vicissim effectus in causis. Hinc Ania geli vocantur sim Elicirer intelligentiae. Repugnare tamen non videtur quin Angeli aliquando discurrant , & ex quibusdam signis colligant, quae sibi sunt occulta , qualia sunt secreta cordium, futura contingentia. Q. 9o. M -ne agnoscenda in Angelis facultas mo-rris , me exequens distincta ab eorum intellectu ρο --
R. Primo , omnes potentiae 'Angelicae sunt quid unum realiter ; quia in probabiliori Philosophorum sententia potentiae realiter non distinguuntur ab anima cujus sunt Proprietates. R. Secundo, agnoscenda est in Angelis potentia motrix, sive exequens virtualiter distincta ab ejus intellectu & voluntate , quia ubi est diversus operandi modus, diversae quoque, sal-.tem formaliter , distiguendae sunt potentiae xideo enim distinguimus intellectum a volunt e ; quia sive Angelus, sive homo alio modo
operatur, cum intelligit e, alio modo , cum
amat : atqui alius est operandi modus in Angeiato , cum videt & decernit aliquid faciendum i alius cum exequitur , quod semel decreverit ;cognitio enim & volitio seu decretum sunt actus
Dices : spiri us eo ipso praesens est objecta quo de illo cogitat , ad illud accedit per desiderium , & ab illo recedit Per odium, juxIa illud
705쪽
ισso DE CREATὲ QNE. sancti Augustini , Pondus meum, amor meus, illo feror, quocunque feror. ErSO Potentia motrix Angeli formaliter est ejus intellectus & voluntas. Distinguo anteced. est praesens intentionaliter, seu per representationem affective S moraliter , Concedo : est praesens substantialiter & localiter , Nego anteced. alioquin Angelus in imstanti naturaliter posset esse prassens in duobus locis remotissimis , sicut posset simul cognoscere& amare quae in illis sita sunt; posset quoque in avstanti nullo pertransito medio moveri a supre- a coeli parte ad sublunaria, quia de his potest simul cogitare , quod sanctorum Patrum dictis ropugnat. Forier o prompti sunt , inquit sanctu
Joannes Damascenus lIb. a. de fide cap. 3. eaque nasura celeritate praediti, ut tibi nititis Dei jusserit, illis sanum inUeniantur ; neque tamen eodem tempore his diibi esse ct operari possint; nec enim in rerra versantur,
tam in coelo sunt , nee cum a Deo in terram mittuntur,
in caelo manem. Pydimus quoque lib. I. de Spiritu sancto, ait, Angelus qui aderat Apostolo in Va oranti, non poterat si ut eodem instanti adesse aliis in ceteris
Q. Ioo, Possint, ne sueti producere formasse Uamriales pR. Primo, possitiat aliquas , disponendo materiam , & applicando activa passivis ; quia si homines arte chymica nonnulla substantialiter Iransmutant, a fortiori id possunt Angeli.
R. Secundo, non possunt omnes, v. g. mo tuum suscitare, arborem in equum mutare ; quia pd hujusmodi effectus materiam sufficienter disi Ponere nequeunt; nam formas educere, aut Q h-hantialiter uni re sine praeviis dispositionibus est supra ordinem ab auctore naturis inditum , ά quo natura non potest recedere , nisi Deo imperantς movente , qui , ut suis legibus non N-
706쪽
DE CREATIONE. sis Inetur , creaturam movet ad quodcunque voluerit. Hinc agnoscenda est in qua liber creatura potentia obebientialis tanquam signum omnimodae a Deo dependentiae, qua, et lana su Pra virtutem acceptam , parata est obedire suo auctori. Verum illa potentia nullatenus subest Angelo, aut alteri naturae craeatae. Quare effectus , qui ex illa prodeunt, dicuntur suPernaturales, vera miracula, & testimonia indubitata veritatis , in cujus confirmationem fiunt , cum a solo Deo procedant, qui nec falli nec fallere potest. Dices : Magi incantationibus suis multa substantialiter mutant sine praeviis dispositionibus , virgas aridas subito in Serpentes tranSformaverunt , Exod. 7. ranas innumeras sine praeviis dis. positionibus eduxerunt, Exod. 8. Sanctus quoque Augustinus lib. I 8. de Civ. cap. i8. refert homines in jumenta fuisse transmutatos & onera in illa specie detulisse , quae homini prorsus sunt importabilia : haec ad nos, inquit, non quibuscuuque , qualibus credere putaremus indignum , sed eis referentibus pervenerunt , quor nobis non exsimaremus fuisse
Respondet sanctus Doctor, Io. quoad ranas , lib. 3. de Trinit. cap. 7. 8. & 9. Nec ideo , inquit, putandum est istis trangressoribus Angelis ad nutatum servire hane visibilium rerum materiam . Omnium quippe rerum , qua corporallier visibiliterque na scunιur , Occulta quaedam semina in istis corporis mundi
Mementis latent. . . sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum , nec agricolas creatores frug m , quamvis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda Dei virtus interius operetur. Ita non solum malos, sed nec bonos Angelos fas est putare creatores, si pro subtilitate sui sensus ct corporis, semina rerum istarum nobis occultiora noverunt, ct ea per congruas remperatis-ηes elementorum laxenrer spargunt, atque ira gignenda-
707쪽
Respondet χ'. citato loco , &lib. I 8. de Ci-Vit. caP. I S, transformationes hominum , &aliorum animalium perfectiorum , fieri phan tastice tantum , sicut nobis somniantjbus multa OPParent , quae revera non sunt. Nec sanὸ, inquit , ramones nas m creant.. .sed specie tenus , quφὰ vero Deo sunt creata , commutant, ut videantur use quod non sunt. Non itaque solism animum ,sed nec corpus quidem tilla ratione .crediderim d montis arte vel potesate in membra , vel lineamenta bestialia veraciter
sise conversi , sed phamasticum hominis ... ct Onera, se vera sunt cvpora ) ponantur a daemonibus, ut tia dctur hominibus. Idem respondendum de virgis Magorum 2Ehyptiorum , scilicet vel misso Phantasticos Serpentes, vel veros aliunde ata ductos .
re iam Angeli naturaliter cognoscunς ρ
R. T TNa est Theologotum sententia , Angelos conditos fuisse cum potitia oomiuibrerum naturalium existentium in aliqua tempOris differentia, saltem quoad species. Probatur I'. ex Scriptura , EZech. ubi sub figura Re
gis Tyri de Lucifero sic scribit Propheta , Tu signaculti militudinis, plenus sapientia , ct perfectus
decore. . . erfectus in viis tuis a die conAtionis tuae , donec inventa est iniquitas in te. Heb. i . Nonne omntamni admiUUratorii spiritus ,'in ministerium missi 8 Αtqui non implerent sua ministeria , nisi singulari sapientia ossent praediti. χ'. Deus formavit primum hominem rerum naturalium scientia in-
708쪽
D E CREATION p. s 3 structitim , juxta illud Eccli. 17. creavit illis scientiam spiritus, siensu implevit cor illorum : Ergo a Drtiori Angelos : tum quia sunt naturae Praestantioris utpote purae mentes & intelligcntiae,
quibus rerum scienria, non minus est connaturalis, quam serma materiae dispositae , anima rationalis v. g. corpori organi Zato : tum quia ampliora & sublimiora exercent ministeria rergo si primus homo accepit omnium rerum scientiam ι quia constitutus est: ceterorum caput δc doctor, a Dctiori Angeli caelestium reverrestrium administri , ipsis quoquc hominibus praepositi custodes: tum denique quia homines instructi sensibus, quibus ab objectis corporeis assiciuntur , studio & experientia scientiam facilius comparare possunt, quam Angeis, ut mox dicemus. Dixi ID. rerum naturalium; namque objecta supernaturalia attingere non possitnt sine speciali gratiae dono, quod utrum ipsis fuerit concessum postea expendetur. Dixi m. exissentium in aliqua temporis disterentia; non enim cognoscunt omnia possibilia ; alioquin omnipotentiam Dei comprehenderent, Ut
diximus ubi de Visione beatifica. Ex possibilibus ergo cognoscunt quantum requirit eorum
status dc ministerium, ne incaute impossibilia aggrediantur tanquam possibilia , aut inutiliter declinent ut impossibilia , quae vere possibilia
Dixi saltem qaoad species , non qtion intenlectus Angelicus sicut humanus abstrahat naturas universales a singularitatibus & differentiis numericis ; videt enim illas intuitive, &prout sunt a parte rei; sed sensus est Angelum cognoscere Omnes naturas creatas, non vero omnia
singularia , quia primum pertinet ad intellectus
709쪽
6rs 4 DE CREATIONE. perfectionem, & sciendi appetitum , secundum
vero minime, quis enim credet se minus sapientem & felicem , quandiu nesciet numerum foliorum , quae tempore verno nascuntur in sylvis,3c herbarum , quae operiunt terrae superficiem , modo omnium naturas δέ proprietates persecte
noverit. 1 am clara rerum naturalium cognitio non potest esse in Angelis sine abstractiva Dei notitia; nam si invisibilia Dei , sempiterna quoque ejus
virtus divinitas, ut loquitur Apostolus Rom. I. Per ea quae facta sunt, conspiciuntur ab hominibus , longe perfectiori modo & ab Angelis , I . quia intelligendi virtute & acumine superiores sunt. Intellectus humanus, praeterquam quod comparatus Angelico est admodum infirmus , nonnunquam sensibus f quibus immersus cst lita obtunditur & hebetatur , ut homo operibUs externis, nulla ratione habita causae, aqua PrOcedunt , prorsus inhaereat , similis factus jumentis insipientibus , D animalibus domesticis, quae figuram & motus exteriores domini sui sic
percipiunt , ut nullatenus attingant mentem, Uae corpus informat , movet, dc regit de his quae videntur bona , inquit Sapiens, Sa P. I . V. l. zon potuerunt intelligere eum qui est , neque operibus trendentes , agnoυerunt quis esset artifex. Non potuerunt , ait, non ex vera impotentia , sed ex
mera socordia ; nam ex dictis existentiam Dei nullus invincibiliter ignorat. Sed illa oblivio sive inadvertentia in Angelum non cadit, ut-Pote qui rerum naturas non ex effectibus colligat, sicut homo , sed illas in seipsis intueatur. Videt ergo essentialem illarum a Deo dependentiam, influxum continuum in illarum conservatione, & concursum in operationibus; alioquin sequeretur evidens contradicto, quod intuitiv
710쪽
videret naturas cteatas,& non videret: videret in hypothesi vera , & ab omnibus admisia : non videret autem , quia quod illis essentiale est, nimirum dependentia a Deo conservante Jc moia vente , seu concurrente, illius cognitionem eia fugeret. Non potest ergo Angelus videndo creaturam sicuti est, non cognoscere Creatorem saltem indirecte , tu quidem longe perfectiori modo , quam homines: quia de operibus ejus meislius & sapientius dijudicat. χ'. quia Plura & nobiliora cogno 'cit ; nam ut de ceteris sileam , Angelus seipsum opus Dei prestantissimum intu1tive videt & comprehendit, hoc est, cognoscit se quantum cognoscibilis est, idque tam neces sario & tam perseveranter, ut non positi ab illa cognitione cessare ut communiter docent Theologi ; quia tale objectum menti Angelicae est praesentissimum & conjunctissimum, utpote ipsi identificatum , quemadmodum oculi ad videndum dispositi, coloratum ipsis debite expositum necessario conspiciunt: atqui ex nobiliori effectu causa melius aestimatur, ex primordiali ta- hella v. g. & mira arte depicta Pictoris excellentia , aliter quam ex rudiori colligitur: ergo
omnimoda a Deo dependentia tam continuo mentes Angelicas afficit , ut ejus omnino oblivisci nequeant, sicque auctorem naturae Perseo istius & constantius cognoscunt, quam intelle istus humanus; atque ea potissimum ratione non
Praecellunt; nam , juxta S. Augustinum, felicior non est qui plura novit, sed qui Deum perfectius cognoscit. Vani autem junt homines , in quibus non 'best sientia Dei, Sap. I a, . Ceteriam meminisse oportet hic spectari Angelos dc homines
secundum proprias naturae Vires. Dices: sequeretur Angelum necessario amare