Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus primus. Continens tractatus de Deo uno & trino, angelis, atque mundi visibilis opificio

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

ccς DE C R E A T i Ο Η E. Potestates, Principatus , Archangeli, dc An geli , quae synon ima non videntur : tum quia Apostolus satis clare ea usurpat quasi diversa significent, ut cap. I. ad Col. & cap. 8. ROm. ubi e numerans plures creaturarum species, non minus disti liguli inter Dominationes , Principatus , & I otestates , &c. quam inter visibilia& invisibilia : tum quia multi ex sanctis Patribus singulis illis nominibus propriam significationem rribuunt. Audiamus S Bernardum l. 3 ι de Consid. c. A. de his Angelorum nominibus sic opinantem : Sunt, inquit , ct nomina quaedam Angelorum nota nobis similiter, ex auditu, per frus

ortim Beatitudines, setiam quae non liquido mortalium percepit auditus ) osscia, merita , gradus, Ordines, ut 'cunque a nobis conjici discerni queunt: sed enim quod ex auditu non est , jam non ex fide . . . . Putemus Angelos diei nisi tu convenientius aliquid tonsiderasti inquisinguli singulis hominibus dati creduntur. Patemus his praeesse Archangelos, qui conscii Μ steriortim divinorum, non nis ob praecipuas ct maximas causas mittuntur. Equibus magnus ille Archangelus Gabriel missus legitur ad Mariam , ob causam utique qua major esse non potuit. Putemus saper illos Virtutes esse, quartim nutu vel opere Agna ct prodigia in elementis , she ex elementis facta apparent ad commonitionem moriatiam. Inde est for-x s quod cum in Esaneeliis legas, erunt signa in

Sole & Luna & Stellis, paulo post habes , nam

Virtutes coelorum movebuntur. Hi nimirum Spiritus , per quos signa fiunt. Putemus Potestates s .eriores sis , qtiarum virtute potestas tenebrarum comprimitur , ne , quantum vult, noceat; ne malignari ,

nisi ut prosit, possit. Putemus Principatus his quoque

praelatos, quorum moderamine o sapientia omnis in terris principatus constituitur, regitur, limitatur, transfertur, mutuatur, mutatur. Ptitemus Dominationes adeo cunctis

si pereminerepraefatis Ordinibus, ni respectu horum ceteri

722쪽

DE CREATIONE. G67 videantur omnes admini stratorii Spiritus, ct ad istos tau quam ad Dominos referri regimina Principattium, tutamina Potestatum, sperationes Virtutum, reυelationes Archangelorum, curam ct procidentiam Angelorum. Pur mus Thronos alio alto etiam ab his evola sse recessu, qui, ex eo quod sedent, Throni dicuntur , ct ex eo sedent,

quod in eis sedet Deus. suaeris quid illam sentiam sessionem Z Summam tranquillitatem , serenitatem , pacem , quae exciperat omnem intellectum. Talis est qui sedet in Thronis Dominus Sabaoth, judicans omnia cum tranquillitate flacidissimus, strenis nus , paccatissimus. Ertalessibi constituit thronos millimos sibi. Putemus Chre- rubim ex ipsosapientia fonte, ore Altissmi, haurientesct refundentes menta scientiae universis Civibus suis. Putemus Seraphim Spiritus totos diυino igne succensos succendere uniυersa, uisingula Cives singulae snt lucerna

ardentes 2 lucentes.

Auctor libri de coelesti Hierarchia, & alii

deinceps communiter novem Angelorum O

dines dividunt in tres Hierarchias, in quarum prima sunt Seraphim , Cherubim & Throni :in secunda , Dominationes , Principatus, Potestates , juxta S Bernardum : nam secundum alios virtutes praemittuntur Potestatibus , &Potestates Principatibus. In tertia Virtutes, Archangeli, di Angeli. Q. s Angeli disterunt. ne specie ct natura pR. Res est nobis prorsus incognita ; quia Om nis nostra cognitio vel auctoritate, vel ratione innititur : atqui nulla hic occurit auctoritas sive Scripturae , sive Traditionis , nulla quoque ratio , nulli enim sunt Angelorum effectus , ex quibus colligamus ipso. inter se essentialiter differre. Ergo. Cum itaque Theologi Angelorum differentias per verisimilia tantum : quae nunquam sunt omnibus eadem, investigent, in Varias abeunt opiniones. Aliis omnes Angeli sunt

723쪽

σσ8 DE CREATIONE. unius & ejusdem naturae specificae, dissem ntqsse solum accidentaliter, ratione diversorum mi-nisteriorum , quemadmodum in Republica ci vili sunt Principes, Magistratus, alii aliis Superiores , & plebeii: omnes in natura similes, gradu dispares. Aliis, ut sancto Thomae qu. so. art. 4. singulari specie & natura differt,nt, quod repugnare videtur societati, quae, uc est inter Angelos saltem ejusdem ordinis perfectissima , nonnisi ex similibus coalescit, juxta illud Eccli, et . Volatilia ad Misimilia conveniunt. Quare verisimilius videtur Angelos ejusdem ordinis convenire in datura specifica , differre vero ab aliis praesertim , si sint distinetie Hierarchiae , quia sicut pertinet ad pulchit adinem iuridi' corporei , quod in eo existant corpora diversae speciei ;sic mundus intelligibilis multo praestantior, &secundum plu res Theologos , partibus locupletior, ex intelligentiarum varietate magis splen

Dixi, presertim se sint distincta Hierarchia; quia

Angeli distinctae Hierarchiae minus cum alii Communicant. Ergo omnes Angeli sunt ejusdem satur ad genericae , ut, doceo Auctor caricilis Hierarchiae non vero specifica

R. Secundum vim nominis Graeci idem est ad sacer principatus , definiturque , collectio personarum sub als quo Principe ad, functiones fa-

cras destinatarUm . .

Nota autem S. Tholmas in omni Hierarchii, dc regimine etiam politico , tria esse attendenda , Primum' scilicet , medium , & fimum. In Civitate. v. R. est praepostus generalis toti civitati , deinde sunt in diverso gradu Magistratus, qui regunt sub Principe , denique sunt plebeii , iqui reguntur. Ecclesiastica similiter Hierarchia,

724쪽

constat Episcopis , Presbyteris , S Ministris, qui omnes a primo ad ultimum nempe Ostiarium princirentur , Episcopi inferioribus , dc alii deinceps juxta gradum suum ;)Ostiarii enim in ultimo gradu constituti cum potestate indignos arcent a sacris liminibus ; & incompositos compis munt , & haec ad similitiidinem coele- istium I lexarchiarum , quarum singulae tribus ordinibus prieficiuntur , de . quibus postea.. .Simplices Clerici , hoc est, Tonsura clericali initiati in Ecclesiastica Hierarchia non numerantur a quia nulla eis competit hacra functio,pςr quam principari dicantur ; sed tanquam canditati ad saeros Ordines Probantur, & dis

Ex hac Hierarchiae notione quatuor colligit Angelicus Doctor. Primum , non esse Hierarchiam in divinis, quia in Sanctissima Trinitate non est primum , medium , ct infimum , nulla principatur persona , sed omnes sunt aequales , consubstantia es. Secundum , in Daemonibus non remanere HierRrchiam, quamvis ex diversis Ordinibus.& Hierarchiis ceciderint j quia nullas sacras obeunt functiones : permanere tamen distinctionem graduum essentialium , secundum quos nonnulla qxistit inter ςos subordinatio dependentia in lactionibus Maturalibus. Hinc Mat. 9. vocatur Princees Daemoniorum , &cap. 2 s. ait.Christus Dominus , ignem esse paratum Diabolo; & Angelis ejus. Tertium , Angelos superlines plus siratiae N Chatasmatum a Deo accepisse quia inferiores illuminant. Quae ratio accurath est ponderanda iis, quibus via aperitur ad sacros Ordines vel ad aliquam politicam prae, secturam. Quos enim Deus aeterno suo decreto praeordinavit ad aliquod ministerium, iis Si non

aliis gratias, sine quibus impleri non po est ,

725쪽

6 o DE CREARIONE. praeparavit, hoc est, ampliores, si ministerium sit praestantius & universalius , quale est Episcopi ministerium; minores , si depressius. Se ipsumataque perdit, juxta sanctum Bernardum serm.

13. in cant. qui nec a Deo Vocatus , nec gratiis eius cumulatus aliena curare aut ambit, aut acquiescit, carne , vel favore humano, & ut aiunt, prospera fortuna instigante. Qui autem sibi nequam , cui bonus erit Z Quartum, ex homini hus posse assumi ad Ordines , vel eti m supra ordines Angelorum , ut de Matre Dei constat; non quidem ratione essentialium perfectionum, essentiae enim mutari non possunt, sed rationς ampliorum charismatum. o. aliaefunctiones competumsingulis Hierarchiis coelestibus ZR. Sanctus Augustinus lib. contra Priscillianillas cap. II. ultro fatetur se id nescire : sic enim scribit, esse itaque Sedes, Dominationes, Principatus, O Potestates in caelestibus apparitibus firmissimὸ, credo, o differre inter se aliquid indubitata fide teneo; sedquar nam ista sint , σ quid inter se differant, nescio. Sanctus Bernaclus , cujus verba initio hujus capitis retulimus , conjectat , quae sint singulo rum ordinum proprietates & ossicia , ex eorum nominibus. Sed quod leviter attigit , sanctus Thomas ex libro de coelesti Hierarchia fusius Pertractat qu. I 8. IIo. II 2. & II 3. Ac primo quidem Angelorum ordines generatim dividit in Assistentes , & Administrantes. δε- geli , inquit art. 3. qu. II a. introducuntur u ω- res ct Administrantes ad militiainem eorum, qui alicui Regi famulantur : quorum aliqui semper ei asistunt, ct ejus pracepra immediate atidiunt: alii vero sunt , ad quoi praecepta regalia per Alsistentes num tantur , sicut illi qui administrationi civitatum praemcium iur, o bi dicuntur minis rantes, sed non Assistenter.

726쪽

Similiter in curia corteiti alii Angeli continuo Deo assistunt tanquam ejus familiares , dc qui dem eo in majori numero , quo sunt perfectiores ; sicut enim corpora coelestia, utpote quae praestent magnitudine sublunaria , sic Angeli perseetiores multitudine ceteros longe superant. Alii res corporeas, coelestes & terrestres , humanasque administrant 1, constans enim est

doctrina tum Philosophorum , qui substantias

spiro tuales agnovere , tum Sanὸtorum Patrum, mundum corporeum Angelorum ministerio gubernari. Omnia corpora , inquit sanctus Augustinus lib. 3. de Trinitate cap. q. reguntur per Spiritum vitae rationalem. Et S. Gregorius lib. q. D lat.

cap. s. ait , Ni h. in hoc mundo visibili nisi per creaturam invisibilem disiponi potest. Prima igitur Hierarchia constat ex Angelis assistentibus , quibus Deus immediate sua consilia communicat, decreta manifestat , princi Patumque exercent , quatenus ea, quae a Deo acceperunt, Angelis secundae Hierarchiae denuntiant , ut eadem ipsa exequantur ; effatum siquidem est ab omnibus receptum, Deum infima ad seipsum rerum omnium finem per media adducere. Hunc autem ordinem docet Angelicus Doctor in supernaturalibus immutari nunquam, in naturalibus vero aliquando i, quia , inquit,

ordo naturalium subest ordini QPernaturalium , Prodestque gratiae ordini & hominum saluti, ut

contra ordinem naturalem caecus v. s. illuminetur , mortuus suscitetur : at nulla ratio , nulla veutilitas, ut ordo supernaturalis subvertatur, cum

superiorem se non habeat , sed in Deum immediate desinat. Unde concludit Angelos assistentes nunquam fieri ministrantes. Porro sicut inter eos, quia asIistunt Regi, plura scit de secretis Regis unus prae alio , ut observat sanctus Doctor

727쪽

672 DE CREATIONE. U. II 2. art. . ad A. ita Deus nonnullis ex Ass, 1 tentibus, secreta sua familiarius declarat. Hinc inter A ssistentes. triplex ordo necessario exurgit. In tertio ordine collocantur Tlitoni, sic dicti, quia In tantum immobiliter Deo adhaerent , &Deus in eis sit missime sede re dicitur, in quantum seipsum illis familiarius communicat, &rationes rerum abi inferioribus Angelis observandas patefacit. Licet autem illud sit commune tribus ordinibus primae Hierarchiae , tertius tamen ordo ita Vocatur, quia nomen generis tri huitur species minus nobili ; bruta v. g. simpliciter vocantur animalia ; homo vero , quamVis sit animal, sortitur nomen proprium ob rationalitatem , quae est quid praestantius. Sic Angeli secundi ordinis Cherubim, hoc est, scientiarum Magistri appellantur , quia amplius hauriunt ex ipso luminis fonte. Sed supra illos Angeli primi ordinis, potius 1mmerguntur, quam hauriant dc ideo licet Throni, ac Cherubim dici possint, cum habeant quidquid perfectionis illa nomina significant ; tamen specialiter nominantur Seraphim , hoc est , incensi & incendentes ; quia1ntensi mimim lumen squale colligitur in speculo in non solum illos 1llustrat, sed & incendit: atque in hoc , inquit Angelicus Doctor qu. Io 8,Ert. 6. Congrua cernitur ordinum dispositio ; inamque sumtinus inferioris ordinis amnitatem habet cum ultimo superiori , homo v. g. cos venit cum Angelis. Primus . . . ordo, ait, est divianarum Personarum , qui terminatur ad Spiritum θη-ctum , qui est amor procedens, cum quo a itatem habet supremus ordo prima inferarchiae , ab incendio amori

denominatus.

Secunda Hierarchia in tres ordines similiter distributa, nempe Dominationes, Virtutes, dc Potestates, disponit de ministeriis divinis secun - φ

728쪽

dum rationes universiales a prima Hierarchia acceptas: Dominationes quidem tanquam do-

ini in familia, inferioribus denuntiant & praecipiunt quid sit agendum , sed ad opus externum

non exeunt , nec mittuntur. Virtutes vero &Potestates , veluti duces in ministeriis divinis , praesunt tertiae Hierarchiae, cui executio demandata est : Virtutes quidem, ut fert illud nomen , clant efficaciam instrioribus Spiritibus ad exequenda divina ministeria , quatenus miraculaedunt , quibus confirmatur fides eorum , quae annuntiant Angeli: Potestates ordinant quae sunt agenda, & arcent daemones , ne eae impediant. Tertia Hierarchia tota incumbit exequendis

operibus per secundam dispositis & ordinatis. In primo ordine Principatus operibus piaesunt .& universaliora curant, puta Regna , & alias hominum societates. Ex illis erar Angelus qui dicitur Dan. cap. Io. Princeps Regni Persarum, juxta interpretationem S. Gregorii lib. II. Moral. cap. 7. & Michael, eui credita est olim Synagosa , nunc vero Ecclesia. Quare in hac senatentia alium fuisse Michaelem necesse est, qui cum Angelis suis draconem , hoc est , Luciferum & Angelos ejus e coelo dejecit , APOC. I 2. namque Lucifer , qui ad primam Hierarchiam pertinuisse vulgo creditur , nonnisi per Ange lum superiorem expugnari potuit. Merito auia rem uterque vocatur Michael, hoc est , quis is

Deus p quia par est in utroque ardor pro gloria Dei vindicanda. In secundo ordine Archangeli,& in tertio Angeli singularia administrant , illi majora, isti minora. Ergo administratio tertiae Hierarchiae spectat Ecclesiasticam Hierarchiam iesi immediate sub- ordinatam , suis quoque ordinibus perfectam quorum actiones. sunt, perlicere , Illuminare Tom. I. Ff

729쪽

6 D E C: R E A DI O N E.& purgare. Episcopi in primo ordine constituti per Sacramenta Confirmationis & Ordinis perficiunt : presbiteri in secundo lordine illuminant per Sacramenta, quorum administrationem habent , R quorum virtute gratiae lumen conferunt. Ministri in tertio ordine purgant, quatenus Fideles praeparant ad Sacramenta. Denique

Laici passive tantum se habent in Ecclesiastica

Hierarchia , scilicet ut purgentur , illuminentur, & perficiantur. Administrant quidem naturalem rerum ordinem a Deo praepositi; non est enim potestas nisa Deo , inquit Apostolus Rom. 13. Sed administrationes illae non sunt Hierarchicae, utpote quae non sint sacrae per se , sed per Hierarchiam Ecclesiasticam quatenus Praepositi Ecclesiastici laicos purgant, illuminant & perficiunt. Atque haec ex Ansolico Doctore summatim exscripta sunt, ut quasque uno intuitu conspiciat Deum ubique operantem , & omnia ad se reducentem, infima per media, & media per prima sibi immediate assistentia, mireturque illum ordinem longe pulcherrimum , in quo tam Varia

suis gradibus distincta per jumsturam subministrationis, ut loquitur Apostolus Ephes. 4. in

unum veluti corpus coalescunt, cujus caput est

Christus Dominus: cum enim functiones Hierarchicae omnes ad gratiam pertineant, Proculdubio a gratiarum fonte, qui est Christus, omnes scaturiunt, & per administratorios Spiritus tanquam Per ejus organa ad fingulos derivantur.

Intelligant quoque viri Ecclesiastici se coelesti Hierarchiae esse subordinatos , priusque ab ea illuminandos, quam inferiores illuminent. Obiicit sibi Angelicus Doctor nonnullos Scri-

turae textus, qui pugnare videntur contra cc estium ordinum dispositionem a se exaratam.

Primus petitur ex Iobiae cap. ia. ubi Angelu

730쪽

DE CREATIONE. 67 Raphael ad Tobiam missus dicit se unum ex Angelis assistentibus: ergo Angeli assistentes in ministerium mittuntur. Secundus habetur Isaiae s. ubi unus Seraphim missus est ad purganda Prophetae labia. Et Gen. 3. Cherubim collocatur ante Paradisum terrestrem ad custodiendam viam ligni vitae. Tertius sic legitur Heb. I. Nonis ne omnessunt adminifratorii Spiritus, in mixisteriis missi 8 Enim vero Angelus nomen est osscii, & idem sonat ac nuntius seu missus: atqui omnes Spiritus beati sunt Angeli : ergo omnes ad annuntiandum mittuntur.

Respondet ad singulos. Ad primum , omnes Angeli dici possunt assistentes , quatenus semper vident faciem Patris, ut notat sanctus Gregorius lib. 2. Moral. cap. 3. Sed soli Superiores secreta divinorum Mysteriorum in claritate divinae essentiae Percipiunt , quae aliis manifestent. Ad secundum , Angeli in allatis textibus sunt infimae Hierarchiae, ex cap. I 3. coelestis Hierarchiae; sed ab ossicio denominantur , alter Ser phim, id est, incendens ; quia ad incendenda Pro- Pherae labia venerat , alter Cherubim, id est Magister, quia constitutus est custos ligni scientiae. Fatendum tamen est hujusmodi interpretati nem non videri satis cohaerere cum doctrina

sanctorum Gregorii, Bernardi, & auctoris lib. de celest. Hierarch. qui ex distinctis Angelorum nominibus, eorum quoque ordines proprietatesque distingui colligunt, quae sane consequenti nulla est , si Angeli ejusdem ordinis pro disposi- tis ministeriis dici possunt Seraphim, Cherubim, Throni, Dominationes, &c. Unde multi Theologi censent Angelos assistentes non quidem ordinarie , sed extraordinarie mitti, quemadm dum Rex negotium magni momenti nonni

SEARCH

MENU NAVIGATION