Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 592페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

DIT PECCATORUM SERITIS ET IIEMISSIONE, TIR. III. Is

pervcus et Christi an e reptagnantia veritati, credo quod vir ille tam egregie Christianus nanino non sentiat. Sed si eri potest, ut etiani Stor uni arguinentis, qui Contra peccati traducem sentiunt, adhuc fortasse ita moveatur, ut audire vel nosse quid contra eo dicatur, expectet et ideo quid illi dicant, qui contra peccati traduceni entiunt, ne tacere Voluit, ut quaestio discutienda insinuaretur, et a PerSona Sua removit ne hoc etiam ipse Sentire judicaretur. VII. I go autem etsi refellere istorum argumenta non Valeam , Video tamen inhaerendum esse iis quae in Scripturi Sunt apertissima , ut ex his revelentur obscura aut Si mens nondum est idonea, quae possit ea vel demonStrata Cernere , Vel abstrusa investigare , sine ulla haesita tione credantur. Quid autem apertius tot tantisque testimoniis divinorum eloquiorum , quibus dilucidissime apparet, nec praeter Christi societatem ad vitam salutemque aeternam OSSe quemquam hominum per Venire , si Cdivino judicio injuste posse aliquem damnari, OC St, ab illa vita et salute separari Lude sit conSequenS, ut quoniam nihil gitur aliud , cum parvuli baptiZantur, nisi ut incorporentur Ecclesiae , id est Christi corpori

membrisque Socientura manifestum sit eos ad damnationem, nisi hoc eis collatum fuerit, pertinere. Non autem damnari possent, si peccatum utique non haberent. ΗοCquia illi aetas nulla in vita propria contrahere potuit, restat intelligere vel Si hoc nondum poSSum US , Saliena Credere , trahere parvulo originale pec Catum.

li I. Ac per hoc si ambigui aliquid habent verba

apostolica, quibus dicit u Per unum hominem pecca , tum intravit in mundum, et per peccatum morS, et itan in omnes homines pertransiiti, A OSSuntque in aliam

412쪽

duci transferrique sententiam Vnumquid et illud ambiguum est, u Nisi quis renatu fuerit ex aqua et Spiritus, non potest intrare in regnum Dei Numquid et illud iu Vocabis no inen ejus deSum ipse enim salvum faciet, populum suum a peccati eorum' u Numquid eliam illud Quia non est opus Sanis mediCUS, Sed aegrotan tibus' is hoc est, quia non Si neceSsarius Jesus eis qui non habent peccatum , Sed eis qui Salvandi sunt a peccato Aumquid etiam illud tau Quia nisi manducaven rint homine carnem ejuS' , hoc est, participes facti fuerint corporis ejus u Non habebunt vitam pratis atque hujusmodi aliis, quae nunc praetereos testimoniis divina

luce clarissimis divina auctoritate Certissimi Senonue Veritas sine ulla ambiguitate proclamat, non Solum in regnum Dei non baptigatos parvulos intrare non poSS , Sed nec vitam aeternam poSSe habere praeter Christi corpus, cui ut incorporentur, sacramento baptismatis imbuuntur Nonne veritas sine ulla dubitatione teStatur, eo non ob aliud ad Jesum, hoc est, ad Salvatorem et ad medicum Christum piis gestantium manibus ferri, nisi ut per medicinam sacramentorum ejus possint a peccati peste Sanari Quid ergo cunctamur Apostoli verba, de quibus forte dubitabamus, etiam ipsa sic intelligere, ut lii Congruant testimoniis, de quibus dubitare non poSSum US IX. Quanquam toto ipso loco, ubi per uniuS PECCatum Ultorum condemnationem , et per unius justitiam

multorum justi sicationem Apostolus loquitur, nihil mihi Videatur ambigui, nisi quod ait m Adam formam su-

turi'. io enim re vera non solum huic sententiae convenit, qua intelligitur futuros ejus posteros ex eadem brma Cum peccato esse generatos; sed etiam in alios et

413쪽

alios iii tellectus possunt haec Verba deduci. Nam et noSaliud inde aliquando diximus, et aliud fortasse dicemus, quod tamen liuic intellectui non it adversum iri et ipse Pelagius non uno modo id exposuit. Caetera vero quae ibi

dicuntur, si diligenter advertantur atque traCtentur, Sicut in primo duorum illorum libro utcumque conatus sum, etiam Si subobSCurum pariunt rerum ipsarum ne cessitate Sermonem , non tamen poterunt alium Sensum habereri nisi per quem factum est, ut antiquitus universa Ecclesia retineret, sidele parVulo originalis peccati remissionem per Christi bapti Smum ConSecutos. X. Unde non immerito beatus Cyprianus Satis osten dit, quam hoc ab initio creditum et intellectum servet Ecclesia : qui cum parvulo a materno utero CCenti S-simos jam idoneos ad percipiendum Christi baptismum

a SSereret, quoniam ConSUltu fuerat, utrum hoc ante octavum diem feri deberet: quantum potuit, Onat US St, eos demonstrare perfectoS; ne quis qua Si Pro numero dierum , quia octaV antea Circumcidebantur infantes, eos adhuc perficiendos exiStimaret. Sed cum magnum eis defensionis patrocinium praestitisset, ab originali tamen PCCCato eo immune non esse Consessus Sta quia si hoc negaret, ipsius baptismi ad Sam , propter quem perci piendum eos defendebat, auferret Potes ipsam Epistolam memorati Martyris de baptinandi parvulis legeres Si volueris: neque enim potest deesse Carthagini Verum iii hanc etiam noStram, quantum praesenti quaestioni satis visum est, pauca inde tranSserenda arbitratus Sum , quae Prudenter attende. Nuantum Vero, inquit, ad causam

Ni te supra lib. I. e. r. et elii t. IS . et lib. I. de Irii Ptiis. e. I . et lib. . eo ut si ilia n. c. i. - Cyprianus epigi. i. ad Fidum M. August.epi si it fi et lili. v. de nil ptiis C. s. et libri coni Iulian eap. I. et t. i. o Bonitae. I. et Selm 2si.

414쪽

2 6 3 AUGUSTINI EPISCOPI

iiis antium pertinet, quos diXiSti intra Secundum vel ter tium diem suo nati Sunt constitutοS, a Pti Zari non oportere, et considerandam eSSe legem circum Cisioni antiquae, ut intra octavum diem eum qui natus est baptigandum et Sanctificandum non putares longe aliud in concilio nostro visum est. In hoc enim quod tu putabas esse faciendum , nemo con SonSit Sed universi potius judicavi mus, nulli hominum nato misericordiam Dei et gratiam denegandam. Nam cum Dominu in Evangelio Suo dicat, u Filius hominis non venit anima hominum peerdere, Sed, salvare ita , quantum in nobis St, Si fieri potuerit, nulla anima perdenda est , Advertis-ne quid dicat

quemadmodum Sentiat, non tantum carni, Sed animae

quoque insantis exitiabile esSe atque mortiferum , Sine illo salutari sacramento exire de hac vita Unde si jam nihil aliud diceret, intelligere nostrum fuit, Sine Pe CCato animam perire non posSe. Sed vide paulo post defendens innocentiam parvulorum , quid tamen de illis apertissime fateatur. Caeterum Si homines, inquit, impedire aliquid

ad conSecutionem gratiae poSSet, magis adulio et pro- Vectos et majore natu poSSent impedire pecCata gra Viora. Porro autem si etiam gravissimis delictoribus et in Deum mulium ante peccantilms, Cum postea crediderint se missa peccatorum datur, et basuismo atque gratia nemo

prohibetur quanto magis prohiberi non debet insitas , qui recen natus nihil sieccavit, nisi is uod secundum Adam

Carnaliter natus contagium mortis antiquae prima nativi tate contraxit Qui ad remissam peccatorum accipiendam

hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria , Sed aliena PeCCata.

XI. Vides quanta siducia ex antiqua et indui, ita a sidei regula vir tantus ista loquatur sui liae documenta Cer-

415쪽

DE PECCATORUM NERITIS ET IEMISSIONE. LIB. III. Is

iissima ideo protulit, ut illud quod erat incertum, unde consuluerat ille cui rescribit, et unde concilii decretum

constitutum eSSe Commemorat, Ut Cilicet etiam ante octavum diem ex quo die natu eSSet infans eum, Si asserretur, baptigare nemo dubitaret, Per haec firmamenta probaretur. Neque enim hoc tunc quasi novum aut quasi aliqua cujusquam Contradictione pulsatum, Concilio statuebatur seu firmabatur, quod obstricti originali peccato tenerentur infantes: Sed cum illic alia consultatio versaretur, et diSceptaretur, propter legem Carnali CircumcisioniS, utrum eos et ante mctaVum item baptigare oporteret; ideo ei qui hoc negabat, nemo ConSenSit, quia jam non consulendum nec disceptandum , Sed seruium certumque habebatur, animam Saluti aeternae Perituram, si hanc vitam sine illius sacramenti consecutione iniret: quamvis ab utero recentissimi parvuli solo reatu essent

peccati originalis obstricti quare illis etsi multo facilior,

quod alienorum, Sed tamen eSSet necessaria remissio pec

catorum mi certis illa incerta de octavo die quaestio dissoluta est, atque in concili judicatum, homini nato, ne in aeternum pereat, omni die debere Succurri cum etiam de ipsa carnali circumciSione ratio redderetur, quod umbra esset futuriri non quo intelligeremus etiam baptismum octav ex quo natus est homo die dari opor tere, sed nos in Christi resurrectione spiritaliter circumcidi, qui tertio quidem post diem passionis, in diebus tamen hebdomadarum, quibu tempora proVolVuntur, octavo, hoc est, post abbatum primo die a mortuis re

Surrexit.

XII. Et nunc neScio cujus novae disputationis audacia quidam nobis facere conantur incertum, quod majores nostri ad dissolvetida quaedam quae nonnulli Videbantur incerta tanquam certissimum Proserebant. Quando

416쪽

2 8 S. AUGUSTINI EPISCOPI

duim primitus hoc disputari coeperit, nescio. Illud a men scio, quod etiam Sanctus Ilieronymus, qui hodiequo in litteris Ecclesiasticis tam excellenti doctrinae fama ae Iabore versatur, ad Ud id im Solvendas in auis libri quaestiones, etiam hoc Certi Stimum adhibet sine ulla diget ceptatione documentum Fam in eo quod in Jonam proaphetam scripsit reum ad eum Veniiset locum, ubi coni memorantur etiam Parvuli jejunio castigati Major inquit, aetas incipit, et utque ad minorem pervenit. . Nullus enim abSque Peccato , nec si unius quidem diei fuerit vita ejus , et numerabiles anni vitae illius . , Si enim stellae mundae non sunt in conspectu Dei, quanto magis vermis et putredo e et ii qui peccat offendentis Adam tenentur obnoxii ' ni Uri doctissimum virum si

facile interrogare possemus, quam multo utriusque lino ut divinarum Scripturarum tractatore et Christianarum disputationum Scriptores Commemoraret, qui non aliud ex quo Christi EccleSi a Si ConStituta, senserunt, non aliud a majoribu acceperunt, non aliud posteris

tradiderunt Ego quidem quamVis longe pauciora legerim, non memini me aliud audivisse a Christianis, qui

utrumque accipiunt Testamentum, non Solum in Calliolica Ecclesias verum etiam in qualibet haeresi vel schis male constitutis; non memini me aliud legisse apud eos, quos de his rebus aliquid scribentes legere potui, qui

Scripturas canonica Sequerentur, Velioqui Se crederent, credive voluissent . inde nobi hoc negotium repente emerserit nescio. Nam ante Parvum tempus a quibusdam transitorie colloquentibus id , Cui Sim mihi aures per strictae Sunt cum illic apud Carthaginem eSSemus, Non ideo parvulos baptiZari, ut remissionem accipiant

417쪽

peccatorum , sed ut sanctificentur in Christo usua no Vitate permotus , et quia portunum non fuit ut Contra aliquid dicerem, et non tales homines erant de quorum essem auctoritate sollicitus, facile hoc in transactis atque

abolitis habui. Et ecce contra Ecclesianis jam studios lammante defenditur, ecce Scribendo etiam memoriae commendatur, ecce res in hoc diSCriminis adducitur, ut hinc etiam a fratribus consulamur , ecce contra dis putare atque Scribere cogimur. XIII. Ante paucos annos Romae quidam extitit ovinianus, qui Sanctimonialibus etiam petate jam provectio ribus nuptias persuasisse dicitur, non iniciendo quo earum aliquam dicere vellet uxorem. Sed disputando virgines

sanctimonio dicatas nihil anapsius fidelibus conjugatis

apud Deum habere meritorunt. Nunquam tamen ei hoc

Commentum Venit in mentem , Ut a SSerere Conaretur Sine

'riginali peccat nasci hominqua filios. Et utique si hoc

aStrueret, mulio proclivius Vellent foeminae nubere, foetus mundissimos parit prae Iluju Sane Cripta , nam et Cribere auSus St, cum fratre ad Ilieronymum res ellenda misissenti, non solum in ei nihil tale comperit, Verum etiam ad quaedam ejus Vana refutanda hoc tanquam certissimum de hominis originali peccato, unde utique nec ipsum dubitare credebat, inter multa Sua documenta deprompsit id agentis haec Verba sunt Qui dicit se inquit, in Christo manereri debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Eligat adversarius duobus quod vult optionem ei damus. Altinet in Christo an non manet Si manet, ita ergo ambulet ut ChriStus. Si autem te me rarium est, similitudinem virtutum Domini polliceri non manet in Christo , quia non ingreditur ut Christus. Ille peccatum non fecit, neque inventus est dolus in ore

Ilieronymus l. 2. coiit Iovinianis paulo post initium. - Ioan ir G.

418쪽

oo S. AUGUSTINI EPISCOPI

ejus, qui cum malediceretur, non remalediXit, et tanquam agnus coram tondente , Si non aperuit S uuini, ad

quem venit princeps mundi istius, et invenit in eo nihil ;qui cum peccatum non feci SSet, Pro nobis peccatum eum fecit Deus os autem, juxta Epistolam Jacobi , multa

peccamus omneS, et nemo mundia a PECCatis, nec si

unius quidem diei fuerit vita ejus Quis enim gloriabitur castum se habere Cor , Ut qui Considet mundum se esse a peccatis Tenemurque rei in Similitudinem praevaricationis Adam. nde et David dicit u Ecce in iniqui , latibus conceptu Sum , et in delicti concepit me ma-

termea'.

XIV. IIaec non ideo commemoraVi, quod disputatorum quorumlibet Sententii tanquam Canonica auctoritate nitamur; sed ut appareat, ab initi USque ad praesens tempus quo ista novitas orta est, hoc de originali peccato apud Ecclesiae idem tanta Constantia Custoditum ut ab eis qui dominica tractarent eloquia magi Certissimum Proser retur ad alia salsa resutanda , quam id tanquam his uni resutari ab aliquo tentaretur. Caeterum in Sanctis cano nicis libris viget hujus sententiae clarissima et plenissima auctoritas blamat ApoStolu Per unum homi nomo peccatum intraVit in mundum, et per ECCatum mors, et ita in omnes homine pertran Siit, in quo omne peC- caverunt T. nil nec illud siquid dici potest, quod peccatum Adae etiam non peccantibu S nocuit, Cum Scriptura dicat, In quo omne pecca Verunt. , Nec Sic dicuntur ista aliena peccata, tanquam omnino ad parvulo non pertineant: si quidem in Adam omne tunc peccaverunt, quando in ejus natura illa in Sita vi qua os gignere Poterat, adhuc omnes ille unus fuerunta sed dicuntur aliena,

419쪽

DE PECCATORUM MERITIS ET IEMISSIONE, TIR. III. oi

quia nondum ipsi agebant vitas proprias , sed quidquid erat in sutura propagine, vita unius hominis continebat.

XV. Nulla, inquiunt ratione Conceditur , ut Deus qui propria peccata remittit, imputet aliena , Remittit, Sed spiritu regeneratis, non carne generatis imputat vero non jam aliena, sed propria. Aliena quippe erant, quando hi qui ea propagata portarent, nondum erant et nunCVero Carnali generatione jam eorum Uut, quibus nondum spiritali generatione dimiSSa sunt. XII. Sed si baptismus, inquiunt, mundat antiquum illud delictum, qui de duobus baptigatis nati fuerint debent hoc carere peccato. Non enim potuerunt ad poSteros transmittere, quod ipsi minime habueruti t. n Ecce unde plerumque Convalescit error, cum homines idonei sunt his rebus interrogandis, quibus intelligendis non sunt idonei. Cui enim auditori, vel quibus explicem Verbis, quomodo mortali ibitiosa primordia non obsint eiS, qui aliis primordiis immortalibus inchoati sunt; et tamen obsint eis, quos iidem ipsi, quibus jam non obSunt, Xeisdem vitiosis primordiis generaverint quomodo id intelligat homo, cujus tardiuscuham mentem impedit et Suae Sententiae praejudicium, et pervicaciae gravissimae Vinculum p Verumtamen si adversus eos mihi esset causa ista Su Scepta, qui omnino parvulos baptigari prohibent, aut Superfluo baptiZari contendunt, dicentes eos ex fidelibus natoS, Parentum meritum neceSSario consequiri tunc deberem ad hanc opinionem convincendam laboriosius fortaSSi et operosius excitari. Tunc si mihi apud obtu-So et ContentioSOS, Propter rerum naturae obSCuritatem, dissiculias resedendi salsa et persuadendi vera reSiSteret, ad haec sorte quae in usu atque in promptu SSent Xempla confugerem : Vicissimque interrogarem, ut quia eos

420쪽

m' oret, quomodo peccatum quod muli datur per baptismum, maneat in eis quos genuerint baptiZati ipsi Oxplicarent quomodo Pr eputium , quod per Circumcisio non aufertur, maneat in ei quo genuerint circumcisi: qi qmodo etiam palea, quae per laumano tanta diligentia separatur, maneat in fructu quide Purgato tritico nascitur. XVII. Ilis et talibus sorSitan UtCUmque Conarer exemplis persuadere 'minibus, qui mundationis sacranienta superfluo diis mundatorum Crederent adhiberi, quam recto consilio baptigatorum parvuli baptiZetitur; quam que fieri possit, ut homini habenti utrumque Semen , et mortis in carne, et immortalitati in spirituri non obsit regenerat per Spiritum , quod beSt ejus silio generato per Carnem Sitque in Si remi SSione mundatum , quod sit etiam in illo simili remissione, Velut circumcisione velut trituratione ac Ventilatione, mundandum. Nunc Vero, quandoquidem Cum eis agimus, qui consitentur baptiZatorum filios apti Zandosa quanto melius Si agimus, ut dicamus , Vos qui asseritis , de hominibus a peccati labe mundatis Sine peccato nasci filios debuisse Cur non attenditis, eo modo vobis posse dici, de Christianis parentibus Christianos nasci silio debuisse Cureygo eos Christianos steri debere censetis p Numquid inestrum parentibus corpus Christianum non erat, quibus dictum est, u Nescitis quia corpora VeStra membra Suntn Christit non sorte corpus quidem Christianum de

Christianis parentibus natum est, sed non Christianam animam accepit mo vero multo est mirabilius: namque utrumlibet de anima sentiatis, quia prosecto Cum Apostolo non eam creditis antequam nasceretur aliquid egisse boni aut mali haut de traduce attracta est, et Similiter utc'rpus de Christianis Christianum , anima etiam ChriS

i r Cor. I S.

SEARCH

MENU NAVIGATION