Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 592페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

541쪽

DE NATBRA ET GRATIA, CONTRA PELAGI Lu. 5 is per liberum arbitrium , et ad cognoscendum quomodo vivere debeat, et ad bene vivendum susticit sibiti ergo

Christus gratis mortuus Sti, ergo VaCllat Um CS SC an

datum crucis i. Cur non etiam ego hic exclamem primo exclamabo , et istis increpitabo dolore Christiano tau Eva-ncitati estis a Christo , qui in natura justis Camini, agra- tia excidistis pri ignorantes enim Dei justitiam , et Ves tram Volentes constituereri justitiae Dei non estis subjecti'. n Sicut enim finis legis, ita etiam naturae humanae vitiosae salvator Christus est, ad justitiam omni credenti.

XLVIII. Quod autem sibi opposuit ab eis dici, contra

quos loquitur u Omnes enim peccaverunt manifestum est quod tu De his dicebat Apostolus qui tunc erant, hoc est de Iudaeis et gentibus. Sed plane illud quod

Commemoravi tare Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes ho-nmines pertransiit, in quo omnes peccaverunt tan et antiquos et recentiores et nos et postero nostros Sententia

ista complectitur. Ponit etiam illud testimonium, unde probet cum dicuntur, Omnes, , non Semper Omne omnino nullo praetermisso intelligi oportere e Sicut per unius, ninquit, delictum in omnes homines in Condemnationem,n Sic et per unius justitiam in omnes homines in justificantionem vitae . , Cum per Christi, inquit, justitiam non omnes, sed eos tantum qui illi obedire voluerunt, et baptismi ejus ablutione purgati sunt, sanctificatos SSe non dubium sit. v Non plane isto testimoni probat quod vult. Nam sicut dictum est: u Sicut per unius delictum in nomnes homines in condemnationem, , ut nullus praetermitteretur: sic et in eo quod dictum St, u Per unius

542쪽

Mj iustitiam in omnes homines in justificationem vitae,

nullus praetermiSSUS Stiri non quia omne in eum I edunt et baptismo ejus abluuntur, sed quia nemo justi si catur nisi in eum credat et baptismo ejus abluatur. Itaque u Omnes dictum est, ne aliquo modo alio praeter ipsum quisquam salvus fieri posse credatur. Sicut enim uno litterarum magiStro in civitate constituto, rectissime dicimus , Omnes iste hic litteras docet non quia omnes

cives litteras diScunt, sed quia nemo discit, nisi quem ille docuerit : Sic nemo justificaturi nisi quem justifica

verit ChriStUS. XLIX. Sed esto, inquit: consentiam, quia OmneSpeccatores sui SSe testatur. Dicit enim quid fuerint, non quod aliud eSSe non potuerint. Quamobrem et si omnes homine peccatores , inquit, possent probari desinitioni tamen noStrae nequaquam id obesset, qui non tam quid homines Sint, quam quid possent esse defendimus. micrecte facit, aliquando consentire, quia non justificabitur in conspectu Dei, omnis vivens . v Non tamen ibi esse quaestionem, Sed in ipsa non peccandi possibili late con

xam neque illud nimis curo, utrum fuerint hic aliqui, vel sint, Vel esse possint, qui persectam, cui nihil addendum esset, abuterint, vel habeant, vel habituri sint charitatem Dei; ipsa est enim verissima, pleniSSima , perfectissimaque justitia : quoniam id , quod voluntate hominis adjuta per Dei gratiam ieri posse consiteor et defendo, quando vel ubi vel in quo stat, nimium certare non debeo. Neque de ipsa possibilitate contendo, Cum sanata et adjuta hominis olim late possibilitas ipsa simul

cum essectu in Sanctis proveniat, duria Charitas Dei, quantum pleni SSime natura nostra sana atque Purgata Capere

ibide supra lib. I. de Peccatorum meritis, e 28. - PSal. XI. II, a.

543쪽

DE NATURA ET GRATIA, CONTRA PELAGI Tu ficti

potest, diffunditur in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, pii datus est nobisi Melius itaque Dei causa agi tu , quam Se iste agendo dicit defensare naturam, cum et Creator et Salvator agnoSCitUr quam cum defensa velut sana viribusque integri creatura opitulatio Salvatoris ina

L. Verbum est autem quod ait, si Quod Deus tam bonus quam justus talem hominem fecerit, qui peccati malo carere susticeret, sed si voluisset: n ouis enim eum nes cit sanum et inculpabilem actum, et libero arbitrio atque ad juste vivendum potestate libera constitutum Sed nunc de illo agitur, quem semivivum latrones in via re liquerunt', qui gravibus Saucius confossusque vulneribus non ita potest ad justitiae culmen ascendere, sicut Potuit inde descendereri qui etiam si jam in stabulo est, adhuc Curatur. Non igitur Deus impossibilia jubet et sed jubendo admonet, et sacere quod pοSSis, et Petere quod non poSSis. Jam nunc Videamus unde possit, unde non OSSit. Iste dicit: u Voluntate non St, quod natura Potest.'Ego dico , Voluntate quidem non est homo justus, Si natura poteSta: Sed medicina poterit, quod vitio non

LI. Quid ergo jam pus est in pluribus immorari

Veniamus interius ad causam , quam in hac duntaxat quaeStione vel Solam, Vel pene solam cum istis habemus. Sicut enim ipse dicit: u Ad quod nunc agit non pertinere ut quaeratur, utrum fuerint, vel sint aliqui homines in hac Vita Sine peccat , Sed utrum SSe potuerint, Si Vepossinta: ita ergo etiamsi fuisse Velesse consentiam nullo modo tamen potuisse Vel posse confirmo, nisi juStificatos gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum et liunc crucifixum. Ea quippe fides justo Sanavit antiquos,

544쪽

quae sanat et nos, id est, mediatoris Dei et hominum Jaomini Jesu Christi, si des sanguinis ejus side cruciSejus,

sides mortis et resurrectioni ejUS. Ilabente ergo cumdem spiritum fidei, et nos Credimus, propter quod et loquimur i.

LII. Iste vero objecta sibi quaestione, in qua revera intolerabilis videtur cordibus christianis, quid respondeat attendamus. Ait enim Sed hoc est quod multos moVet, inquies, quod non per Dei gratiam hominem sine peccato esse posse defendis rum Prorsus hoc est quod movet, hoc est quod objicimus. Rem ipsam dicit hoc omnino aegerrime sustinemus hinc a Christianis talia disputari, ea quam in alios et in ipsos habemus , dilectione non serimus. Audiamus igitur quomodo se ab objectione quaestionis hujus expediat ignorantis caecitas, inquit, imperitae mentis ignavia, quae id sine Dei gratia

defensari existimat, quod Deo tantum audiat debere re Putari., Si nesciremus quae sequantur, his tantummodo

auditis, salsa nos de illis Iactante fama et quibusdam fratribus idoneis testibus asseverantibus, Credidisse putaremus. Quid enim dici brevius potuit et verius, quam Possibilitatem non peccandi, quantacumque est vel erit in homine, nonnisi Deo debere reputari pio et nos dicimus, jungamu dexteraS. LIII. An audienda sunt caetera Audienda plane, et Corrigenda utique vel cavenda re Nam cum dicitur, inquit, ipsum posse arbitrii humani omnino non SSe, Sed auctoris naturae Dei scilicet ecqui sieri potest, ut abS-que Dei gratia intelligatur, quod ad Deum proprie pertinere censetur , Jam coepit apparere quid dicata: sed ne forte sallamur, latius id explanat et clarius'. dedit hoc manifestius, inquit, fiat, paulo latius dispinandum

1 Cor. Ir, a. - 2 Confer lib. de gratia Christi . . .

545쪽

DE NATURA ET GRATIA, CONTRA PELAGI Lu. IZ est. Dicimus enim cujusque rei possibilitatem , non tantii arbitrii tinniani potestate, quam in naturae neceSSitate

Consistere. Exemplis etiam vel similitudinibus quid dicat illustrat uit puta , inquit , loqui possum Quod

loqui possum , meum non St; quod loquor, meum CSt,

id est, propriae Voluntatis et quia quod loquor, meum eSt, utrumque sacere po8Sum, id est, et loqui et non loquiti quia vero quod loqui possum, meum non est, id est, arbitrii mei atque voluntatiS, necesse est me Semper loqui posse; et si voluero non posSe loqui, non POSSUmtamen non posse loqui, ni Si forte membrum illud adimam , quo loquendi impleri ossicium potest. Multa quidem dici possent, quibus, si velit, homo adimat sibi possibilitatem loquendi, non adempto illo membro quo loquimur. Velut si aliquid fiat unde vox ipsa tollatur,

loqui nemo poterit manentibus enabris bon enim Vox hominis membrum Stra exato Sane aliquo interiore membro fieri potest, non adempto. Sed ne Verbo remere videar, mihique Contentiose dicatur, Etiam e Xare adimere est POSSumus quidem id essicere et realiquibus vinculis sic clauso atque obserat , ut id aperire minime valeamus, neque ut aperiatur in nostra Sit PoteState, Cum in potestate fuerit, ut Clauderetur manente integritate et sanitate membrorum.

LIV. Sed quid ad nos Videamus quid exinde con

texat diu Voluntatis enim arbitrio, inquit, ac deliberatione privatur , quidquid naturali necessitate constringitur. Et hic nonnulla quaestio est. Per enim absurdum St, Ut ideo dicamus non pertinere ad voluntatem nostram quod beati esse volumus, quia id omnino nolle non poSSUmus, neScio qua et bona constrictione naturpem nec dicere audemus, ideo Deum non voluntatem, sed necessitatem habere justitiae, quia non poteSt Velle Peccare.

546쪽

5osi s. ad CBSTINI EPISCOPILV. Attendite etiam quae sequuntur tautoc, inquit, et de auditu, odoratu, vel visu sentiri possibile est, quod

audire, odorari, videre poteStatis no Strae Sit poSS Vero audire, vel odorari, vel videre potestati noStrae non it, sed in naturali necessitate consistat. n ut ego non intelligo quid dicat, aut ipse. Quomodo enim in potestate

nostra non est videndi possibilitas, si in potestate nostrae, non videndi necessitas, quia in poteState est caecitas, qua id ipsum videre posse nobis, si Volumus, adimamUS Quomodo autem in potestate nostra est Videre, Si velimus,

cum etiam salva integritate naturae corpori oculorum que DOStrorUm , nec volente Videre OSSimVS, iVe Perii octem luminibus quae forinsecus adhibentur ademptis, Sive nos quisquam in tenebroso loco aliquo includat Item

si quod audire possumus, vel non POSSUDIUS in DOStra Potestate non est, sed in naturae constrictione quod vero audimus, vel non audimus, hoc est propriae Voluntatis; cur non attendit, quanta audiamus inViti, quae Penetrant in SenSUm nostrum etiam auribus obturatis, sicuti est de PTOXim serrae stridor vel grunnitus sui S Quanquam obturatio aurium ostendit, non in poteState DOStra ESSE, apertis auribus non audire : facit etiam fortasse talis ob iuratio quae ipsum sensum nostrum adimat, ut in noStra PoteState sit etiam audire non poSse. De odoratu autem quod dicit, nonne parum attendit, re Non esse in noStra Potestate posse odorari vel non posSe, Sed in noStra Potestate SSe hoc est, in libera voluntate, odorari vel non odoraritan cum inter odores graVes et molestos quando constituti fuerimus si quis nos illic manil iis ligatis con-Stituat, Servata prorsus integritate a Salute membrorum Velimia non odorari, nec omnino poSSimus; quia Cum spiritum ducere cogimur, Simul et odorem quem nolu-mUS trallimus

547쪽

DE NATURA ET GRATIA, CONTRA PELAGI LM. SIS

LVI. Sicut ergo istae similitudities salsae sunt, ita et illud propter quod eas voluit adhibere Sequitur eniti et dicit: u Simili ergo modo de non peccandi possibilitate intelligendum est, quod non peccare nostrum Sit, POSSe Vero non peccare non noStrum, Si de integra et sana liominis natura loqueretur, quam modo non habemus; u Spe enim Salvi facti Sumus Spe autem quae Videtur non est, spes Si autem quod non Videm V SperamUS,Per patien- tiam expectamus itan nec Si recte diceret, quod non peccare noStrum tantummodo Sit, UamVi Peccare nostrumeSSet: nam et tunc SSet adjutorium Dei, et tanquam lumen sanis oculis quo adjuti Videant, Se praeberet volentibus. Quia vero de hac vita disputat, ubi corpus quod

Corrumpitur, aggraVat animam, et deprimit terrena in habitatio sensum multa cogitantem' miror quo Corde, etiam sine adjutorio medicinae Salvatori noStri, nostrum

putet eSSe non peccare, POSS Vero non Peccare naturaeeSSe Contendat, quam si apparet SS Vitiatam , ut hoc majoris vitii sit non videre. LVII., Quia non peccare, inquit, noStrtim St, POSSΠ-mu pecCare et non peccare ' Quid si alius dicat, Quia nolle infelicitatem, nostrum St, POSSUmUS eam et nolle et velle Et tamen eam Velle omnino non POSSumus. Quis enim ullo modo velle esse possit infelix, etiamsi aliud vuli ubi eum et nolentem infelicitas ConSequatur Deinde. quia Dei mulio magis est non Peccare, Dum audebimus eum dicere et peccare posse et non peccare Absit a nobis, ut Deum peccare POSSe dicam US. Non enim, ut stuli putant, ideo non erit omnipotenS, quia nec mori poteSt, et necare se ipSum non potest ' Quid est ergo quod loquitur, et quibus locutionum reguli Conatur persuadere, quod non vult considerare adhuc addit et dicit:

548쪽

non peccare. Intorte hoc dixit, et ideo subobscure. Sed ita posset dici planius: Quia poSSe non peccare, o Strum

non est Seu VelimVS, Seu nolimVS, POSSUmUS non Pec care. Non enim ait, Seu VelimVS, Se nolimVS, non Pec camus Sine dubio enim peccamus, Si volumus : Sed tamen velimus nolimus, habere nos SSerit non peccandi

possibilitatem, quam naturae insitam dicit. Sed de homine sanis pedibus tolerabiliter dici potest, velit nolit habet ambulandi possibilitatem : confractis vero, et Si velit, non habet, Titiata est natura de qua loquitur : Quid superbit terra et cinisi s Titiata est, medicum implorat diu Salvum me fac, Domine, Clamat Sana animam meam , clamat Quid intercludit has voces, ut defendendo quasi praesentem possibilitatem suturam impe diat sanitatem LIIII. Et videte quid adjungat, unde illud confirmari existimat u Quia nulla, inquit, adimere Volunta poteSt, quod inseparabiliter insitum probatur ESSe naturae. Unde ergo illa vox tauit non quae vultis illa suciatis p ta Unde etiam illa: v Non enim quod volo facio bonum, Sed, quod odi malum hoc ago I bi est possibilitas, quae

inseparabiliter insita probatur esse naturae acce homines non ea quae Volunt faciunt Vet de non peccando utique agebat, non de Vol indo, quia homineS, non alites erant. Ecce homo quod vuli bonum non agit, sed quod non vult malum hoc agita: velle illi adjacet, Persicere autem bonum non adjacet. Ubi est possibilitas, quae inseparabiliter insita probatur Sse naturae suemlibet enim in se transfiguret, Si de se ipso ista non dicit Apostolus, hominem certe

549쪽

DE NATURA ET GRATIA, CONTRA PELAcIdM et in se transfigurat Ab isto autem ipsa humana natura inse

parabilem nihil peccandi possibilitaten habere defenditur. Sed his verbis id agitur, etiam a nesciente qui loquitur, non autem nesciente illo qui haec loquenda incautis etiam Deum timentibus suggerit, ut evacuetur Christi gratia, humana sibi ad justitiam suam quasi Suffciente natura . LIX. Et autem declinetur invidia, qua Christiani pro salute Sua clamante dicunt, quare Sine adjutorio gratiae Dei dicis hominem posse non peccare et I pSa, inquit, non peccandi possibilitas non tam in arbitrii potestate, quam in naturae necessitate est. Quidquid in naturae ne Cessitate positum est, ad naturae pertinere non dubitatur auctorem, utique Deum. Quomodo ergo, inquit, absque Dei gratia dici existimatur, quod ad Deum Prοprie Pertinere monStratur pta Expressa est Sententia quae halebat, non est quemadmodum possit abscondi. Ideo Dei gratiae tribuit non peccandi possibilitatem, quia ejus naturae Deu auctor est, cui possibilitatem non peccandi inse parabiliter insitam dicit. Cum vult ergo facit, quia non vult non facit. Ubi enim est inseparabilis possibilitas, ei accidere non potest voluntatis infirmitas, Vel potius vo luntatis adjacentia et perfectionis indigentia. Si ergo ita est, Unde venit tau Velle adjacet, perficere autem bonum non adjacet i ta Si enim iste qui hunc librum scripsit, de illa hominis natura loqueretur, quae primo inculpata et Sana condita est utcumque acceptaretur hoc dictum :quanquam inseparabilem habere possibilitatem, id est, ut ita dicam, in amissibilem, non debuit illa natura dici, quae vitiari posset, et medicum quaerere, qui caeci oculos sanaret, et videndi possibilitatem restitueret, quae fuerat amiSSa per Caecitatem : quoniam caecus puto quod velit

i Rom. II, 18.

550쪽

SIS AUGUSTINI EPISCOPI videre, Sed non poteS : Si autem Vult et non potest, inest voluntas, Sed amiSSa est possibilitas. LX. Adhuc videte qua mole Conetur, qua Uam Seu-tentiam ducat, irrumpere, Si valeret. Objicit enim sibi quaestionem, dicens: u Sed caro nobis Secundum Apostolum contraria St, inquies i. n Deinde respondet tau Quisieri potest, ut cuicumque baptigato Sit Caro contraria, cum secundum eumdem po Stolum in Carne non esSe intelligatur Ita enim ait: Vos autem in carne non esti a DBene, quod baptiZatis dicit Carnem Contrariam esse non POSSe quod utrum Verum Sit, post videbimus 'ri nunc vero quia non potuit penitus Se oblivisci esse Christianum, sed id licet tenuiter recordatus est, receSSit a defenSione naturae hi est ergo inseparabilitas possibilitatis Ansorte nondum baptigati in natura hominum non sunt phic prorsus, hic posset evigiliare, et Si ad Vertat potest. Qui fieri potest, inquit, ut cuicumque bapti Zato Sit Caro contraria Ergo non baptigati poteSt pro CSSe Contraria. Exponat quemadmodum et cum Sit etiam in ipsis illa ab eo mulium deson Sa naturam Certe Vel in ei concedit esse vitiatam, si jam in bapti Zatis ille Saucius sanus de stabulo egressus eSU, aut Sanu in tabulo Si quo eum curandum misericors Samaritanus advexit. Porro Sirio istis concedit carnem esse contrariam , dicat quid Contigerit, cum sit utrumque, hoc St, et Caro et Spiritu creatura unius ejusdemque Creatori S proculdubio bona, quia boni nisi quia hoc est vitium , quod propria inflictum est voluntate; et hoc ut in natura Sanctur, corii So opus S Sal vatore , quo inStituta Streatura Creatore. IIo Salvatore, eaque illius Medicina, qua Verbum Caro factum est ut habitaret in nobis si, Si opus esse sateamur ParVi et mag-

SEARCH

MENU NAVIGATION