Physica Fr. Gabrielis a Sancto Vincentio carmelitae excalceati laudensis. Continens etiam materiam de mundo, de caelo, & de meteoris. Opus perquam vtile studiois, & philosophiae arcana scire cupientibus. Eminentiss. ... D. Petro Vidono S.R.E. cardina

발행: 1670년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

s 8 Disputatio ΙΤ. Dubium Vlli.

hae unitate transcendentali, quae cum ente

conuertitur.

277. Obiicies a. nam materia prima secundum se sumpta est nuda, & cstentialis potentia,ac proinde secundum se est solum pura potentia ad formas subsilitiales; sed pura potentia ad formas substantiales

non potest esse multiplex numero positi-D8, cu numero positive multiplicetur per formas, ergo secundum se debet esse una numero positive, cum enim per formas fiat multiplex numero positive,& nunquaper formas fiat una numero negati uc , de-het secundum se esse una numero positi-ue . Resp. quod materia prima per formas fit multiplex numero positiue , & una numero positive ab unaquaque forma, ac proinde seeundum se nec dicit unitate nec multiplicationem positivam , sed tantum negativam , cum utrumque possit sibi

accidere.

178. obiicies 3. nam si ideo matertirrima est una numero negatiue, quia licet secundum se habeat unitatem intrinsecam entis , non tamen habet unitatem exerinsecam, seu extrinsecus aduenientem scilicet a forma , cum secundum se non

habeat formam, sed hoe modo posset etiadiei una specifice, & generice negatiue,

quia secundum se non habet formas, nec specificas, nec generitas, seu sola specio, aut genere differentes. Resp. quod ita diei potest, nihilominus de sola unitate numerica sermo solet institui, quia hac intellecta,&illa facile intelligitur. S. 8. An potentia materia sit de essentia

illius

α79. Ra Ateriam primam esse sub-1 1 stantiam, & ens, constat ex

dici is, cum enim sit primum subiectum formarum substantialium receptiuum , cuquibus facit unum per se in genere substantiae, non potest non esse substantia, ac

subinde ens. Ob eandem rationem constat materiam esse puram potentiam, alias non esset Omnium formarum receptiua, si semel aliquam formam habere aut actum,.

Dissicultas presens est, an ratio potenti et in materia sit aliquid illi superadditum, an sit

ipsa nuda, & pura materia . 28 o. Pro intelligentia dissicultatis notandum I. potentiam esse duplicem, scilicet proximam, & remotam . Potentia proxima materiae cst illa quam habet eadem materia, quando habet dispositiones ad hanc numero formam,sive illae dispositi nos immediate, siue mediate recipiantur in eadem materia, & de hac proxima potentia conueniunt omnes non esse deesse tia materis, cum materia ab hac potentia

possit separari, & sibi conueniat ratione a cidentium superadditorum . Tum quia hoc potentia proxima , seu dispositio eorrumpitur manente materia in re quae generatur . Potentia materie remota est illa quam habet materia antecedenter ad Omnem dispositionem , & est inclinatio quaedam, seu capacitas materie ad omnem formam substantialem , & de hac procedit prεsens difficultas .

28 I. Notandum z. quod potentia adhuc est duplex, alia mere receptiua, ratione cuius res recipere tantum potest, notamen aliquod genus causis exercere, ut potentia, quς est is vase ad recipiendam

aquam. Alia autem est simul receptiuata, de causativa ; quatenus causat rem qua νrecipit. Huius generis est materia prima, quae non solum est potentia ad recipiendas formas, sed etiam causat illas in genere causet materialis,est enim materia inclinatio quedam naturalis ad recipiendas formas concurrendo non solum in genere causiae materialis ad illarum receptionem, sed etiam ad illarum producitionem , quae uis namque forma naturalis , excepta anima rationali,educitur de potentia materiq,

ut dubio seq. dicemus. 28 a. Notandum demum quod quantum ad praesens attinet, potentia potest adhuc sumi dupliciter. Primo pro facultate , seu aptitudine ad agendum, vel patiendum haec est accidens. Secundo sumi potest pro principio radicali, seu substantiali, & haec est substantia. v. g. Potentia ad risum si sumatur pro potentia proxima ad eliciendum actum risiis est accidens pertinens ad secundam speciem qualitatis;

at si Dissiliroes by Gooste

112쪽

In primum lib. Arist. de physico auditu,&c. 8 9

at si sumatur pro potentia remota , est ipsa substantia,& essentia hominis. His postis .a 83. Prima sententia est,quod potentia materiar sit accidens ab ipsa materia distinctum, illique superadditum. Sic Ru er.

lib. I. HI cap.9. Iandvn. I. phs qu. a .cti, libello de siubstantia orbis q. . Pernumta lib. I. philosophia cap 7. Archang. Mercenarius in suis dilucidationibus. Peretra lib. S. cap. a. instit. r. dabit. Secunda sent. dicit quod potentia materiae receptiua idem est

cum illa,non tamen potentia conuersiue ,

vocant autem potentiam conuersiuam illa ex qua forma educitur, te hanc volunt esse idem cum forma, quae educitur, de in materiam desinit per corruptionem . Sic tenent aliqui apud Aegidium in 1. dist. Ia. parq.q. a.de qua constabit ex dicendis dab. se . de educt. frem. Tertia sent. est quod si materia consideretur secundum se, prout est ens, & substantia, ratio potentiae est quaedam illius proprietas, at si consideretur per ordinem ad formas, est de illius essentia. Sie Themistius in disip. de materia. Zimarra in tabula vers. materia , ct in theoremat. metaph. Iacobus Zabarella lib. I. de materia cap. II. I a. I 3. ct I . & alij.

Quarta sententia est, quod potentia materiae sit relatio quaedam siue realis , siue rationis, pro qua videri possunt Astud illo I. phys. q. I 2. So in. & alij. Si haec sente tia intelligatur de relatione secundum diaci, admitti potest, haec enim identificatur

cum re cuius est relatio . Si intelligatur de relatione rationis est omnino falsata, cum haec a solo intellectu dependeat, non sic potentia materiae. Si intelligatur dorelatione reali praedicamentali admitti non debet, alias formae reciperentur in relati me ista, sc cum illa constituerent unum simpliciter, quod implicat. Potest quidem dici, quod in potentia materiae fundetur relatio , ab eaque sequatur, vel ad formas quas in communi respicit, vel etiam ad hanc vel illam formam,ad quam est disposita, de dicit potentiam.

ne explicatur . Potentia ad formas substantiales,es de eFntia materis primo Sic tenent B. Gabr. Physica.

q.6. Uiltalpand. q. vlt. Masius hoc loco . Hieron. Pla hic,omnes Thom istae,de plerique alii. Colligitur ex Arist. a. de anim.

cap. I.dicente. Est autem materia potestas, species, actus, atque perfectio; quorum ver-

horum sensus est, quod materia est potentia, sicut species, scilicet forma est actus , atque persectio. Sed forma est essentiali ter a ctus,ergo materia erit essentialiter potentia. Hinc recte docet idem Aristot. 8.metaph. ωρ. 6. quod ex materia, de formia fit unum per se, quia materia est essentialiter potentia,& forma est essentialiter actus ex actu autem, & potentia fit virum per se. 28s. Probatur I. quoniam si potentia non esset de essentia materiae, sed accidens illius , unio materiae cum forma esset accidentalis; sed hoc est falsum ; ergo de illud .

Minor nota est , nam ex illa sequeretur, quod nullum daretur compositum substantiale, quod esset unum per se. Maior probatur , nam unio quae fit media potentiata, que est accidens, est accidentalis, sed in illo easu materia , & forma unirentur per potentiam accidentalem; ergo esset accidentalis .a86. Probatur a. nam si potentia materiae esset accidentalis, sequeretur quodens per accidens esset prius ente per se,sed

hoc est absurdum, nam quod est tale per

accidens supponit id quod est tale per se , sicut quod est secundum quid , supponit

quod est simpliciter; ergo, &c. Sequela Probatur, nam ex materia prima & illa potentia accidentali fieret ens per accidens antequam materia uniatur formae, & fiatens per se . Tum quia sequeretur, quod

accidens esset in materia,illique inhaereret, antequam materia reciperet formam. Tum etiam quia actus, & potentia debent ad eandem categoriam pertinere, ut si actus

est substantia, eius potentia sit substantia.

Soluuntur argum. in contrarium.187. Primum argum. Omnis potentia ad actum accidentarium est accidens , sed potentia materiae primae est ad actum accidentarium ; ergo est accidens. Minor

113쪽

9 o Disputatio I

probatur, nam materia est prius in potentia ad generationem quam ad formam, media namque generatione recipit formam , sed generatio est quoddam accidens; ergo materia est potentia ad accidens, ac proinde potentia materie est accidentalis . Resp. negando minorem ; ad probationem dico, quod generatio substantialis non est accidens , sed est substantia, & fieri formae, &solum recipitur prius in materia in fieri,no in facto esse, imo cum fieri formae non di- singuatur ab ipsa forma , nec ponat in numero cum illa, sequitur quod potentia

materiae simul respiciat utrumque tanquaunum, eumdemque terminum. 288. Secundum argum . nam si potentia materiae esset de essentia illius , non destrueretur per aduentum fotinae, sed destruitur; ergo non est de essentia illius, ac proinde erit accidens. Maior nota cst,implicat namque quod aliquid sit de essentia

alicuius, & destruatur eo remanente cuius est de essentia. Minor probatur, quia adueniente forma non amplius materia est inpotentia ad illam, cum per formam pote-tia ad illam compleatur, ergo , &c. Resp. quod adueniente forma destruitur potentia materiae proxima, non remota, radicalis, & essentialis, ut diximus n. 282.

forma manet potentia ementialis materiar, quam habet ad omnem formam, maneret etiam potentia ad formam corruptam; sed hoc est falsum, nam sequeretur quod id , quod semeI est corruptum possiet iterum per naturam redire, id enim per naturam redire potest ad quod manet potentia naturalis materiar. Resp. quod manet quidem in materia potentia ad formam corruptam secundum se, non tamen ex hoc sequitur, quod forma corrupta possit naturaliter redire , quia ad introductionem formae substantialis non soli im requiritur illa pote tia essentialis, sed cita requiritur potentia proxima med ijs dispositionibus,quae quia

corruptae sunt, nequeunt iterum a naturali agente reproduci, ideo non potest forma

corrupta tedire; sed de hac SS.sequentibus.

Dubium Vlli.

g. 9. An maloia primasse in potentia ad om

nem formam .

Γ aliae accidentales. Substantiales alie educuntur de potentia materi g,aliqveniunt de foris, ut animς rationales, quq a Deo immediate creantur ; ex illis quae educuntur, alie sunt corruptae,& aliq generantur . Accidentales alie sunt naturaleS, ut calor, frigus, humiditas, & siccitas : aliae sunt ab arte, ut sunt figurae, quq in rebus artificialibus reperiuntur. Naturales iterualiae sunt corpores , ut candor , & attror , aliet spirituales ut scientiae, artes,& habitus intellectuales. 20 I. Conueniunt communiter, quod materia prima sublunaris non est in potentia ad formas corporum coelestium , sicut nec materia coelellis est in potentia ad recipiendas formas sublunares,quae oriuntur& intereunt. Ratio est , quia formae comporum cςlestium insormant in amissibiliter cum expleant totam capacitatem materiae,& se non possiunt informare materia sublunarem cum a nulla forma expleatur , & nulla expIeat totam ipsius capacitatem,& sie si aliqua forma caelestis per diuinam

potentiam informaret materiam sublunarem, materia machinaretur necem illius,&illius expulsionem cxpeteret, ut aliam n uam haberet, cum illius capacitatem non expleret, haec enim est illius natura , idem faceret materia coelestis si seinet reciperet formam sublunarem, cum enim suam capacitatem non expleret, conaretur eam a se repellere. 292. Conueniunt etiam communiter,

quod materia sublunaris non est in potentia ad formas accidetarias spirituales, ut ad scientias, artes, ct habitus intellectuales . Ratio est , quia illarum tantum formarum materia est potentia , quarum potest esse subiectum, sed illae formae subiectantur in intellectu, non in composito, ac proinde non in materia; ergo, dcc. Tum quia materia illarum tantum formarum est potentia, quae ab ipsa educuntur, aut ipsam informant, illae formae n*n sunt huiusinodi; et-go. Pa-

114쪽

In primum lib. Arist. de physico auditu,&c. 0 I

no. Parisormiter materia non est in potentia naturali ad formas artis, sed potius est in potentia obedientiali naturali, nam Potentie passuq naturali correspondere debet potentia activa naturalis; potentia autem factiva artis non est naturalis , sed acquisita per artem, &c. 293. Demum conueniunt omnes ferEquod materia non est in potentia ad sormas naturales corruptas, nisi secundum , Potentiam uniuersalem, & essentialein, nosecundum proximam,vt n. 289. dictum est,

ct dicetur S. sequenti. Difficultas est, an materia sit in potentia ad omnes formas, quae ab ipsa educuntur secundum omnem portionem illius, seu an omnis portio materit sit in potentia ad omnem formam sublunarem, quae ortum, interitumque habet. Aliqui namque volunt quod minima portio materie possit quamcumqui formam recipere. Alij distinguunt de m teria, vel enim Ioquimur de materia secundum potentiam uniuersalem, seu essentialem, & secundum se , & de hac dicunt,

quod secundum quamcumque portionem, quantumuis minimam potest quamcumque formam recipere; unde portio materiet

quae est sub grano milii secudum se potest

recipere sormam montis altissimi. Ceteruloquendo de materia ut est disposita per quantitatem, qualitates, &c. seu loquendo de materia secundum potentiam proxima, non potest recipere nisi formam ad quam,

est proxime disposita . Sic Masius hoc

loco.

29 . Quantum ad potentiam proximam materiae haec Masij sententia placet, nee habet difficultatem, quoniam materia secundum potentiam proximam habet solum tot portiones partium per quantitate tum prquie disponentem, tum prς habita , quaelibet autem forma habet terminum sue paruitatis, ct magnitudinis, ut infra dicemus . At quantum ad potentiam remotam, uniuersalem, & essentialem, illa sententia displicet, nam materia secundum

hanc portionem, quae identificat sibi tot partes virtuales, quae postea fiunt formales per quantitatem non potest respicer quamcumque formam, sed hane aut illam J . Gabr. P0sca .

determinatam. Licet enim materia preci a quantitate nullas habeat partes sor-

males,habet tamen virtuales exigentes solum tantam extensionem . Unde materia

prima secundum se, ut non dicit hanc vel illam portione huius, vel illius collectionem, respicit quamcumque formam, at ut dicit hanc vel illam portionem, sol tim potest recipere formas su et collectionis non exigentes, nisi tot partes virtuales materiequq per quantitatem fieri possunt for

S.IO. An materia prima habeat potentiam ad formam quam amisit, ct quam habet. 29 . onueniunt communiter cum

q. cap.8 i. & alij, quod materia nullam h

beat potentiam naturalem respectu forismarum, quae iam interierunt, ut materia

quae erat sub forma equi, non amplius habeat potentiam ad illam recipiendam, seu

non amplius respiciat ut naturaliter receptibilem : cum enim illa iam sit corrupta, ct naturaliter irreparabilis, non potest ad illam dari potentia naturalis, esset enim

frustranea. 2 96. Conueniunt enim communiter, quod materia non habeat potentiam naturale ad formal ortui, & interitui no obnoxias, & vocamur formae aeternae,&sunt animae rationaIes. Ratio est euidens,nam

cuilibet potentiae naturali passivet debet

correspondere sua potentia naturalis adtiua; nullum autem est agens naturale,quod possit animam rationalem separatam reu-nire suae materis,alias resurrectio esset naturalis , quod est falsum . Admittimus tamen in materia potentiam obedientialem

passiuam ad recipiendas tum animas rationales separatas,cum possit Deus eas iterum suis materijs unire; tum animas materiales corruptas, cum possit Deus eas repararo,

de quo nulla est dissicultas. 297. Nonnulla dissicultas est inter scribetes, an materia prima dicatur habere potentiam ad sermas quas habet. Aliquinamque dicunt quod materia non habet M a poten

115쪽

9 α Disputatio ΙΙ

potentiam ad formas quas habet; fundantur quia esse in potentia non est respectu rei habitae, sed habendae, nullus enim dicitur esse in potentia ad id quod habet, unde homo dicitur in potentia ad calorem que non habet, non ad illum quem habet. 298. Nihilominus negari non potest, quod materia non fit in potentia etiam ad formam quam habet. Pro quo nota, quod potentia materie potest sumi dupliciter.

Primo ut satianda, secundo ut satiata; in ordine ad formam quam non habet, habet potentiam ut satiandam , at in ordine ad formam quam habet, habet potentiam ut satiatam, & quasi expletam; cum enim potentia sit de essentia materiae, per aduentum forme non tollitur, sed completur,&perficitur. aqq. Sed obiicies, nam videtur, quod materia prima habeat potentiam naturalem ad animas separatas; nam inter ea inter quς datur unio naturalis debet dari potentia naturalis ; sed inter materiam, &formam rationalem datur quedam unio,& colligatio naturalis ; ergo debet dari potentia naturalis ad eas uniendas. Maior nota est. Minor probatur , nam ex parte animae rationalis datur appetitus naturalis ad suam materiam; cum enim sit

essentialiter, & naturaliter pars, & forma, debet conseruare quandam inclinationem,& propensironem, ad suam compartem; idem dic de materia. Resp. quod inter

materiam ,& formam rationalem separatam non datur unio aliqua naturalis, nec inclinatio naturalis , nisi ex parte termini, quatenus est naturalis, tamen medium,& via ad reunionem ponendam, non sunt naturalia, sed

quenti.

Dubium VIII.

S. I I. An materia Vpetat formam, o qualis si iste appetuus. 3oo. 3m Em hanc breuiter explicabi- mus cum iam fere constet ex

dictis. Appetitus non conuenit materi

proprie, sed metaphorice ; proprie enim appetitus est in substantijs cognoscentibusqiis suo bono cognito appetunt, & volunt illud. Sumitur autem cognoscentium appetitus aliquando in actu primo,& tunc significat ipsam potentiam, que appetere potest . Aliquando vero in actu secundo ,& significat actum , seu ipsam operationε appetendi. Hinc inclinatio per quandam similitudinem in alijs rebus vocatur appetitus innatus, qua res incIinant in propria bonum, qua ratione de aqua calida dicitur quod appetat frigus, &c. Certum est quod materia prima non appetit formam primo appetitu qui vocatur clicitus,cum non cognoscat formam ut proprium bonum, nec habet potentiam appetitiuam qua in illam feratur. Difficultas est an materia appetat formas appetitu in nato. , quod idem est ac dicere an materia prima habeat innatam,& naturalem inclinationem ad formas; cuaute inclinatio materie ad formas nil aliud sit nisi ipsius potentia, sequitur, quod materia appetat re ipsa formas ad quas est inpotentia. De qua sequentes excitari so-ient difficultates . 3or. Prima difficultas, an materia habeat appetitum ad formas quas habet e Resp. quod nomen appetitus ex magis coismuni sua significatione, importat propensionem ad formam appetita, sicuti desideri u ;quado enim bonu est prςsens, tunc est fruitio, & quando est absens,est appetitus&desiderivin. Materia ergo habet appetitum ad formas quas habet, secundum id quod appetitus dicit in recto,quod est ipsa

potentia, & inclinatio naturae, non tamen

secundum id quod dicit in obliquo, scilicet absentiam forme. Vel dicas quod materie appetitus est etiam ad formam presentem, non desiderando , seu non prout

appetitus dicit desiderium, sed prout dieit

fruitionem, & complacentiam.

116쪽

In primum lib. Arist.

3o a. Secunda difficultas, an materia habens formam nobiliorem, appetat minus nobilem Resp. hoc habere difficultatem in appetitu elicito non in innato, si enim appetitus innatus materip est ad Omnes formas indifferenter, sequitur quod licet materia habeat formam nobiliorem , semper tamen retinebit appetitum ad omnes alias. Vel dicas quod licet materia magis appetat formam nobiliorem, tamen quia videt quod eam semper habere non Potest, cum eam non satiet, appetit alias,

ut videat an per illas satiari possit; unde semper videtur dicere Affer, Asser.

petat aliquando forma quam amisit Resip. quod materia appetitu quasi executivo, &quasi efficaci no appetit formas corruptas, ad hoc enim ut daretur iste appetitus cum

sit naturalis oporteret quod in rerum natura daretur potentia potens introducere formas corruptas; haec autem potentia non

datur, nec dabilis eaeest enim Dei propriureuocare res corruptas, & facere quod detur regressus a priuatione ad habitum.Potest tamen dici quod materia quasi conditionale appetat formas amissas. Ad similitudinem appetitus eliciti, qui potest co-ditionale appetere etiam id quod per cognitionem cognosicitur impossibile, uti facit auarus dum appetit diuitias infinitas.

S. I a. An materia prima sit corporea, ct an habeas formam corporeitatis.

quod corpus in omnium sente-tia est duplex, unu de prεdicamento quantitatis, & de hoe dicemus S. sequuti. Aliud de praedicamento substantie , quod adhuc est duplex, aliud quod directe pertinet ad lineam rectam substantiae ,& est substantia naturalis completa, que dicit gradum corporis . Et aliud , quod pertinet ad lineam

indirecta in , seu transuersalem, & hoc corqpus est pars substantie naturalis. Pars autem alia est integralis, ut caput, manus,&c. alia essentialis, ut materia, & forma , que ab eadem materia educitur. Difficultas non procedit de parte integrali, sed es-

de physico auditu,&C. 93

sentiali, an scilicet materia sit corporea, ut pars essentialis substantiae naturalis. 3OS. Conueniunt omnes quod materia non est corpus compositum pertinens ad lineam rectam predicamenti substantie ; est enim materia pars compositi, non compositum, dissicultas est, an materia

prima sit corpus ineompletum, seu pars corporis , pertinens reductive ad pridicamentum substantiar. Negant illi qui negant materiam primam de quibus supra . Communis sententia assirmat, & ratio clara est, nam materia prima est ens, primum

subiectum , & substantia, sed non est substantia incorporea; ergo corporea . Minor probatur, nam si materia esset incorporea, homo esset ineorporeus, cum tam materia,

quam forma humana sint incorporeae, hoc est falsum; ergo, &c. 3o6. Maior dissicultas est,tan materia prima habeat formam corporeitatis perquam constituatur in esse corporei .Primam sententiam affirmantem defendunt aliqui post Aueroem. Communis, ct vera se tentia negat. Ratio elata est nam si mat ria prima haberet hane formam corporeiatatis, vel esset substantialis, vel accidenta

lis; neutrum dici potest; ergo , &c. Minor probatur, non potest dici quod sit substatialis, quia faceret unum per se cumimate ria, & sic materia cum alia forma, v g. equi

non posset facere unum per se. Nequo potest esse forma accidentalis, quia alias unum secundum quid esset ante unum simpliciter; ergo, &c. 3o7. Sed obijcies r. nam materia secundum se est actu corporea, ergo per aliquem actum; sed actus constituens aliquid in esse eorporeo est forma corporeitatis ;ergo si materia prima.secundum se est actu corporea habet formam corporeitatis. Resp. quod materia est quidem actu corporea , sed non per actum , sed per suam

potentiamcorporeitas namque alia est potentialis, alia actualis, seu alia conuenit potentiae, alia actui. Haec inuoluit actum pilla soIum dicit puram, de nudam potentiam substantialem . 3ο8. Obijcies a. nam omne corporeii est extensum: sed materia prima non est

117쪽

Disputatio I I. Dubium VIII.

extensa; ergo non est corporea, vel si est corporea debet esse per aliquem actum aper quem extendatur. Resp.omne corporeum de praedicamento quantitatis est eκ- tensum conceditur de predicamento substantiet , negatur. Materia autem est coriaporea , sed de predicamento substantiae.

s. a 3. An materia prima habeat quantitatem cooam , ct dimensiones intem

minatas.

l l losophis, nee desunt ex modernis, qui dicunt, quod materia a principio suae creationis accepit simul cum suo esse substantiali quantitatem quandam,quς semper in ea manet data quacumque traf- mutatione substantiali naturali. At quia hec quantitas est trina dimensio, ob id vocatur a suis auctoribus dimensio secundust interminata, quae postea per formam determinatur . Ex antiquis citatur Aueroes

r. Uor lib. de subin orbis. Pere ius ex

modernis tib s. cap. I 8. alios referens.

plicatur . Non datur in materia quantitas coaeva. Hanc sententiam docet Arist. cap.

deo . doces quod destructis primis substantiis destruuntur accidentia quae sunt in illis, ex quo inserunt quod incorruptioni substantiali fit resolutio usque ad materia

primam. Idem docet 7.metaph. cap. I.quem sequuntur communiter philosophi tam antiqui, quam moderni. Ratio desumitur ex Arist. a.de anima cap. I. docente quod forma se sistantialis recipitur immediate in materia prima, quod verum non esset si daretur illa quantitas coeua. Tum quia unio accidentaria, & secunda, pr cederet

primam , & substantialem, quod non conuenit. Tum etiam quia quantitas, que fit

per generationem,& per accretionem recipitur in toto composito; ergo vel dantur duae quantitates, vel non dantur illa cot-na. Antecedens probatur, nam compositum habet propriam quantitatem, ut patet, quae augetur, & minuitur, & tandem desinit esse per corruptionem; ergo, dic. Sol uuntur argum . in contrarium

primum subiectum non a forma. substantiali, sed a quantitate; ergo ex se habet quantitatem , ac proinde coeuam . Minor probatur , nam materia huius leonis non est omnis materia, sed portio illius informata ab hae forma, sed materia non est diuisa , nec pars, aut portio nisi per quantitatem ;ergo materia ex se habet quantitatem; forma namque non insormat omnem materia

sed portionem, sed partem , ac proinde diuisam. Resp. negando maiorem , materia

namque ex se habet quod sit primum subiectum, & immediatum formarum ; in eo autem priori in quo forma informat, materia non est pars actu quantitatiue, sed p testate, quatenus materia per formam prae- habet hanc potius quantitatem,quam alia. Et sic materia non est actu diuisa nisi per

quantitatem actu, per quantitatem autem

prae habitam est potestate, & quasi in actu primo diuisa. Quare materia ante hoc instans erat diuisa per formam corruptam s& in hoc instanti per formam genitam a

3I2. Secundum argum. nam soma genita introducitur in materiam extentam ἔergo per quantitatem coeuam. Conseq.cO-

stat, non enim praesupponi potest materia extensa per quantitatem , quae formam si quitur, ut patet. Antecedens probatur, nam forma materialis est extensa, ergo debet recipi in materia extensa. Resp. negando antecedens. Ad probationem dico , quod neque forma pro eo priori quo intro ducitur est extensia; sed extendenda per quantitatem in eodem instanti. 3Iq. Tertium argum. nam quantitas cum sit subiectum quo c ceterorum accidentium , debet sequi ad materiam tanquam ad subiectum quod, unde communiter di, citur quod quantitas sequitur ad materia, ct reliqua accidentia ad formam, ac pro inde sicut reliqua accidentia insunt materiae ratione formae, ita quantitas inest se mae ratione materiae. Resp. quod quantitas cum sit subiectum quo coeterorum accidentium sequitur ad compositum rati ne materiae, & reliqua accidentia sequun

118쪽

In primum lib. Arist. de physico auditu,&c. s s

tur ad compositum ratione sormae, non tamen quantitas sequitur immediate ad materiam , nec reliqua accidentia sequuntur immediate ad formam, si animam rationa Iem excipias, ex qua eius potentiae se

quuntur .

S.Iq. An materia M ingenerabilis, drincorruptibilis . '31 s. I Egarunt aliqui materiam es

I l ingenerabilem, & incorruptibilem, sed dicebant generari, non admittentes primum subiectum in generationes substantiali; unde res volebant fieri de nouo secundum se totas quatenus una se cundum se totam succedebat ex alia, e modo quo in Sacramento Altaris ex corinruptione specierum consecratarum generantur Ug. vermes, tunc enim est quaedam successio , non generatio, cum non detur commune subiectum, quod maneat sub

utroque termino.

3I6. Nostra, ct eommunis sententia seq. conci .explicatur. Materia primas cundumsuam entitatem es ingenerabilis, o incorruptibilis. Sic tradunt omnes philosophi. Ratio clara est, nam entitas', quae reperitur sub utroque termino generationis, neque per se, neque per accidens generatur, aut fit per generatione,sed est in- generabilis, & incorruptibilis : sed entitas materiar primae reperitur sub utroque termino generationis;ergo nec per se, nec per accidens generatur, aut corrumpitur, ac

proinde erit ingenerabilis,& incorruptibilis. Maior nota est. Minor est Aristotelis, ct omnium philosophorum hoc loco. P test tamen diei quod materia prima eorrumpatur per accidens, idest per aliud, quatenus aliquid illius corrumpitur , scilicet compositum,& forma, hoc enim modo materia dici potest generari ad generationem sui compositi, & formae, & corrumpi ad corruptionem sui compositi, &suae formae, quae ex suis visceribus fuit

educta.

3IT. Sed Gij cies r. quoniam quod per se denominatur a mutatione, scilicet

generatione, & corruptione, est per se generabile , & cori uptibile ; sed materia prima per se denominatur a generatione , Scorruptione; ergo per se est generabilis ,&corruptibilis. Maior constat. Minor probatur,nam denominatio quae conuenit toti conuenit etiam partibus, sed generari,& corrumpi conuenit toti composito, ergo conuenit etiam partibus. Resp. quod materia prima denominatur a generatione, & corruptione, ut sunt mutatio, dicitur enim mutata, non tamen denominatur genita, aut corrupta, quia istae denominati nes , sunt productionis, & destructionis, quae materiq non conueniunt.

neratur, & corrumpitur, est generabile ,& eorruptibile, sed materia prima per se generatur, & corrumpitur; ergo, &c.Minor probatur, nam illud generatur, quod per generationem acquirit aliquod esse , & illud corrumpitur quod per corrupti nem amittit aliquod esse; sed materia prima acquirit elIe per generationem, acquiarit enim formam, & existentiam illius, Seper corruptionem amittit; ergo, &c. Resp. negando minorem, nam illud proprie dieitur generari, & corrumpi, quod per generationem acquirit propriam entitatem ,&per corruptionem eam amittit; materia autem secundum propriam entitatem manet sub utroque termino; licet autem ac quirat formam, eiusque existentiam per generationem, & per corruptionem amittat non sequitur quod amitistat, aut adquiret entitatem,

sed aliquid extrinsecus adueniens

119쪽

ς 6 Disputatio H.

s. I s. An principium corruptionis sit materia

prima.

3rς. T oquimur de materia subluna- , ri , de qua certum est, quod sit

aliquo modo principium corruptionis, cuenim sit principium generationis , qua ratione diximus supra, quod principia generationis naturalis sunt tria , scilicet materia, forma,& priuatio, erit etiam principiucorruptionis, sunt enim eadem principia generationis, & corruptionis; quia tamen communiter principium absolutum corruptionis tribuitur materiae, ideo de sola

materia inquisitio procedit. 31 o. Aliqui ergo putant quod materia Deundum se ,&absolute sit principium

corruptionis, tum quia secundum se non , conuenit cum materia celesti; tum quia secundum se est potentia respiciens omnes

formas, non unam tantum. Haec sententias intelligatur de principio corruptionis remoto admitti potest, hac enim ratione cum materia re iciat omnes formas,ostedit quod non satiatur per unam ac proinde quod eas respiciat amissibiliter; cum enim non possit habere omnes simul, oportet

quod habeat successive, ac proinde quod per nullam in particulari satietur, de principio proximo procedit dissicultas, quo modo scilicet sit principium prox imum. 32I. Communis sententia est quod

materia proxime est principium corruptionis , ut est coniuncta, seu ut connotat priuationem. Colligitur ex Arist. in hoc I.

libro quatenus dicit, quod priuatio parit

maleficium sormae, etenim est causia quod una forma separetur a materia, & alia adueniat. Ratio huius communis sententie est, quia materia ratione priuationis habet

appetitum ad alias formas, dici namque solet quod priuatio generat appetitum , &sic cum materia videt se priuatam tali forma, ad quam est in potentia, excitatur, ut se dicamus , ad illam appetendam , & sic machinatur praesenti, ut habeat illam cuius habet priuationem . Tum quia priuatio est eausa quod materia non satietur formata, praesenti, si enim materia non haberet pri-

Dubium VIII.

uationem formae non habIta', non illam appeteret, & sic contentaretur forma qua habet. 322. Sed queres I. unde proueniat, quod materia no satietur forma praesenti ξResp .hoc prouenire a separabilitate formes enim forma esset inseparabiIis, materia satiaretur illa . Ideo autem forma non informat inseparabiliter, quia materia habet aliarum formarum priuationes;&ideo hahet aliarum formarum priuationeS, quia est potentia uniuersalissima ad omnes

formasa

a 3. Qus res a unde proueniat ex parte forniae, quod sit separabilis Resp. pr uenire ex dispositionibus , quae disponunt

materiam ad receptionem formarum, quae cum proueniant a contrarijs qualitatibus agunt, reagunt, patiuntur, & tandem repelluntur , & contrariae introducuntur, pro

alia forma, &c. Pro quo nota, quod dispositio quae est debita proportio inter primas qualitates, deficit ob mutuam actionem , & reactionem, que inter illas reperitur, &se destructa illa proportione disponitur

sorma ad destructionem, aut expulsione,& praeparatur materia pro alterius formae receptione. Hinc est, quod formae ctior quae non egent dispositionibus a qualit tibus contrarijs prouenientibus,informane inseparabiliter. 32 . γε s 3. quare corruptio magis tribuitur materiae quam formae , cum non minus proueniat a forma non satiante& separabiliter insormante, quam a materia non satiata, & alias formas appetente ERe . quod re vera corruptibilitas prouenit non solum a materia non satiata , sed etiam a forma non satiante. nam ct materia

eget dispositionibus ad recipiendam fommam separabilem , & forma eget ijsden dispositionibus, ut recipiatur in materia separabiliter, & eam non satiet. Tametis corruptibilitas tribuitur prςcipuε materiae ratione priuationis quam habet; quoties enim effectus includit defectum, temper tribuitur cause desectuost , ut claudicatio non tribuitur virtuti motiuae , sed tibiae elaudae, & sic cum materia habeat defectu scilicet priuationem formae ratione illius aliam

120쪽

In primum lib. Arist. de physico auditu,&c. 9

aliam appetit formam, & quaerit antiquae pullationem, ex hoc sequitur quod corruptio magis tribuatur maceriae, qllam

formae

S.I6. An materia prima habeat propriam

ideam

321. E ideis fuse egi I. p. disp. IS. per soram, hoc loco istum p nam , quq necessaria sunt ad intelligentia praesentis difficultatis. Idea quantum ad

nomen est forma, exemplar, ratio, species, aut Iogon, vel sermo, seu conceptus internus . Definiri solet quod sit forma obiecta

intellectui,ad quam agens respiciens operatur.

Communis tamen definitio, quam loco citato sequimur est, quod idea sir forma intelligibilis quam essectus imitatur. Ex qua definitione duo colliguntur esse de ratione ideae, scilicet esse rationem intelligendi, &operandi; unde & habet rationem formae repri sentando rem, & essicientis, concurrendo ad effectus productionem. Ut est forma intelligibilis est ratio cognoscendi, ut est id ad quod agens respicit, aut effectus imitatur, est ratio operandi. Querimus ergo, an materia prima habeat propriam ideam, siue in mente diuina, siue humana per qua per se cognoscatur, an vero nullam habeat ideam, sed cognoscatur vel per ideam compositi, aut formae. 326. Prima sententia tenet quod materia habeat propriam ideam, tum in mente diuina, tum creata, ut Angelica, & humana . Sic Scotus in a. dist. 12. I. instar. argum. quem eius discipuli sequuntur. Secunda sententia tenet, quod materia

habet ideam, ut dicit rationem principii cognoscendi, non ut dicit rationem principii operandi; quoniam intelligi potest

secundum suam essentiam , ac proindωProprio, ac peculiari conceptu, ut est a

forma, ct composito distincta. Sic Aegidius in I. dist.36. q. q. Bannes I. p. q. I .art. 3. concl. υθ. tamet ibidem, & alij, qua sententiam tenuit D.Thomasq. 3. de verit. an. .er in I dist. 366. 2. an. a. er I. pq.Iq-art. . ad 3 videtur tenere eandem. 327. Nostra sententia seq. concl. ex

plicatur. Materia 'Ma nultam habet idea, ac proinde non cognoscitur nisi per ideam compositi, vel m.e, de quo posea . Hanc sententiam priori omissa sequitur S. Do

Aquarius is q. de Heis Iacobus Zabarella a. lib. de materia cap. a. Simplicius a. plascap. 2. & omnes peripatetici, ut testatur Masius in cap. 9. lib. r . 80f. q. Iq. Eandem sententiam sequutus fiuit Plato in Timos asserens, quod neque Dei, neque materiar, neque idear datur idea. Non Dei quia nulla res potest causalitatem aliquam erga

Deum exercere. Non materiae, quia non habet certam , & definitam naturam , aut speciem, cum modo unam, modo aliam x

sub diuersis formis habeat. Neque ideae, quia idear non est idea. 318. Quod non detur idea materis, ut

dicit rationem operandi, constat, quoniam omnis operatio , aut concursus idear ad certum aliquem definitum, ac determinatum actum ordinatur, sed materia prima nullum certum actum sibi determinat ad

quem concurrat, ergo non habet ideam quantum ad rationem operandi; minor coinstat, est enim materia potentia quaedam uniuersalis ad omnem actum. Maior pr batur , nam idea determinat intellectum agentis ad certum, & determinatum comcursum, ad certum, & determinatum effectum, quocirca etiam in Deo ideae multiplicantur, non enim idea hominis, est idea leonis, &c. 3a9. Quod autem materia non habeat

ideam,ut dicit rationem cognoscendi,probatur, nam ad rationem idear utraque ratio requiritur, scilicet cognoscendi,& operandi; ergo si materia prima non habet idea ut dicit rationem operandi,neque eam habebit ut dicit rationem cognoscendi. Con- seq. constat. Antecedens colligitur ex definitionibus positis. Cum enim idea pertineat ad intellectum praeticum, debet necessario respicere operationem. Tum quia materia prima est pura potentia, nullum includens actum ι ergo ex se non est intelligibilis; omnis enim intelligibilitas ab actu est, quapropter ubi nullus est actus, nulla

est intelligibilitas.

SEARCH

MENU NAVIGATION