Physica Fr. Gabrielis a Sancto Vincentio carmelitae excalceati laudensis. Continens etiam materiam de mundo, de caelo, & de meteoris. Opus perquam vtile studiois, & philosophiae arcana scire cupientibus. Eminentiss. ... D. Petro Vidono S.R.E. cardina

발행: 1670년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

9s Disputatio H. Dubium Vlli.

3ao. Sed dices I. falsum esse, quod materia nullam habeat intelligibilitatem ,

ac proinde nullam ideam , quia nullum habet actum; implicat enim quod in rerunatura praeter, vel extra Deum detur actus purus , ac subinde pura potentia a unde sic formari potest efficacissimum argumentu . Forma naturalis non est actus purus , sed est actus inuoluens aliquam potentialitate; ergo etiam materia non erit pura potentia nullum includens actum; actus enim,& pintentia debent esse sub eodem genere, ut quod de uno dicitur, debet proportionaliter dici de alio. Tum quia actus, & pOtentia diuidunt ens, ergo si semel unum membrum, v. g. nihil includit de alio,v.g. de materia, neque materia de forma ;& si

unum includit aliquid de alio, ut forma de potentia, ita potentia includet aliquid de forma. Resp. quod sicut materia est pura potentia , ita forma substantialis est purus actus, quoad istum sensum, quod in linea actus substantialis non est in potentia ad alterum actum substantialem, tamen in linea subsistendi, & existendi est in potentia quia potest illa suscipere. Quod autem forma substantialis in linea actus sit purus actus patet, quoniam id quod in uno ordine est actus non potest in eodem ordino esse potentia, bene in alio ordine ; nequi ex hoc recte infertur quod in linea actus forma sit purus actus, ac proinde Deus, nam Deus in nullo ordine est in potentivi, sicut forma , est enim Deus suum esse, &subsistere. Nec refert si dicas ex hoc sequi quod Deus non esset purissimus actus, quoniam ex suppositione quod esse non est formatissimum constitutivum ratione di- sinctionis virtualis ab ipso intelligere, sequitur quod ipsa formatissima e sientia Dei sit quodammodo, scilicet virtualiter in potentia ad suum esse. Resp.namque quod re vera ipsum esse est constitutivum Dei

secundum rem, licet secundum maiorem expressionem melius constitutivum Dei

exprimatur per intelligere, quam per ipsue si . 33 I. Dices a .nam materia assimilatur

Deo, & est ens per participationem, ergo habet actum, ae subinde ideam. Antecedens est certum; eum enim materia sit enscreatum, seu creatura , debet esse ens perparticipationem . Vt autem probemus co-

seq. sciendum est, quod participare est partim capere, quod tripliciter contingere potest. I. Vnum dicitur participare aliud, quando totum captum est pars capientis, quo modo species dicitur participare genus, quia totum genus est pars speciei, &illi species superaddit differentiam . 2.Vnudicitur participare aliud, quando pars capti est etiam pars capientis, ut cum unum individuum participat natura alterius eiusdem speciei ;&vna species naturam alterius speciei. 3.Contingit unam rem participare aliam quando pars capti est totum ipsum capiens, ct hoc modo ens creatu a& quaelibet creatura participat Deum,nam

totum esse cuiuscumque creaturae est una

pars minima diuinae persectionis. Hoc posito sic probatur illa conseq. quoniam materia prima secundum totum suum essO , quod habet est una minima pars diuinae perfectionis, seu participat aliquid de Deo,& est illi similis secundum eam rationem quam participat; ergo non potest non includere aliquem actum, ac proinde suam

habebit ideam. Constq. ista ostenditur, nam quidquid participabilitatis est in Deo,

est actus, cum in Deo nulla potentiae ratio contineatur I ergo si semel materia participat aliquid de Deo, debet esse ratio aliqua

332. Resip. quod assimilatio, & participatio est duplex, alia eiusdem generis, seu uni uoca , alia diuersi generis, seu analoga . Materia assimilatur Deo, illumque participat participatione analoga, quae t hoc consistit, quod sicut Deus se habet ad

suum esse actus, ita materia ad suum esse potentiar,ex quo non sequitur quod materia includat in se rationem actus , sequeretur tamen si participaret participatione uni voca,& eiusdem generis. Vel dicas materiam participare Deum secundum rationem generalem entis. Sed contra hoc urgebis, quoniam quaecumque ratio entis in Deo reperta exprimit rationem actus, quia ratio transcendens est talis iuxta talitatem rei quam transcendit; ergo cum

122쪽

In primum lib Arist. de physico auditu,&c. 9 9

propria ratio Dei, sit ratio simplicissimi

actus , ratio emis per illum contracta, de bet afferre rationem simplicissimi actus . Resp. non esse necesse quod ratio quaelibet exprimat rationem actus, sed potest considerari secundum se , seu secundum proprili

conceptum , ut secundum conceptum iustitiae , misericordiae , &c. Quare ad hoc ut aliquid habeat ideam non sufficit quod haheat propriam entitatem sed requiritur, quod talis entitas sit producibilis, 3ceognoscibilis secundum se, cognoscibilitas autem non sequitur potentiam, sed actu. 3 33. Sed quaeres I .an materia cognoscatur per ideam compositi, an formae 'Resp. quod materia formae subsistentis, ut animae rationalis potest cognosci, & perideam compositi, & per ideam formae; forma namque subsistens habet propriam ideam, licet haec dicat aliquam habitudine ad totum, cum semper conseruet quod sit Pars. At materia sormae naturalis, seu materialis, quae ab ipsa materia educitur, non cognoscitur nisi per id eam compositi, quia etia ipsa forma materialis cognoscitur perideam compositi, nec habet propriam. Ratio est quia pars, quae ex se non habet propriam speciein, neque entitatem per se producibilem saltem naturaliter sed producitur in toto , non habet propriam intelligibilitatem; huiusmodi est materia, & forma materialis; ergo, &c. 3 34. Quaere. a. an licet materia non habeat propriam ideam, habeat tamen pro .

priam intelligibili tuem Θ Affirmat Scotus

in a.dis. I a. q. I 'Communis sententia negat , qua latione vocant materiam ex Dignotam. Sic tenent Aegidius quodlib. a. q. 13. Soncin. 8. metaph. q. 2. Iauci. ibi q. I. Sol. Illasq.6. Acta ilia. lib. I. de element. q. Io. A alij communiter. Igitur materia

non potest cognosci per propriam speciem

quia neque eam habet, neque habere potest, cum materia secundum se sit tantum passiua, non activa, ac proinde non potest sui speciein causare. Cognoscitur tam et

quod materia est ens, est substantia,est subiectum primum , seu cognoscitur quoadan est dupliciter r. per analogiam ad arte- facta, quia sicut in his praeter formam, aut H. Gόr. Phasica. figuram datur commune aliquod subiecta,

ita in composito substantiali. a. cognoscitur mutatione, quia in omni mutationea etiam ad locum, ad quantitatem, ad qualitatem datur commune subiectum, etiam in mutatione substantiali dari debet, quod oportet esse ens ,& substantia. Quantum ad quid est, materia cognoscitur per ordinem ad sormam, & compositum,quicquid enim cognoscitur, sub ratione alius cognosci debet, ut grauissime docet Arist. 9.metaph. cap. 6. Puto tamen quod postquam materia cognita est per ordinem ad compositum,& formam,potest intellectus formare aliquam speciem, quae repraesentet materiam vi ens, ut substantiam, ut subiectum, & formare verbum proprium iit rum ; uti facit in cognitione indiuidui, de quo alias diximus. S. II. An materia sit bona .

1VI Hermogenes de quo Ter

tullianus in lib. contra-Fundamentum huius haeretici erat, quia quod est causa mali, est malum, materia est causa corruptionis, & interitus, ergo est mala s. Manichaei ex alio capite dicebant materia esse malam, quoniam a malo Deo erat facta, a quo cuncta facta sunt mala, contra quos egit S. P.Aug. multis in locis. 336. Conueniunt omnes Catholici,

quod materia sit bona, quod colligitur ex illo Gen. Vidit Deus cunisa qua fecerat, sterant valde bona . Tum quia materia estens, ac proinde bona, cum bonum cu ente conuertatur.Tum etiam quia si esset mala, vel esset mala malitia morali, seu culpae,&& hoc non cum materia sit ens physicum non morale, nec sit capax moralitatis. Vel

esset mala malitia physica, & haee non est malitia nisi secundum quid , ac proindei simpliciter esset bona, qua ratione calor est secundum quid malus aquae, simpliciter tamen & in se, est bonus. 337. Dissicultas est quomodo materia

sit bona, an tantum per Ordinem ad compositum, & formam , an etiam secundum se . Prima est aliquorum sententia quod N a matc- Di

123쪽

Disputatio H. Dubium Vlli.

materia sit tantum bona secundum se,quatenus est substantia, & ens, non formae, &composito cum istis machinetur interitum S desitionem, eo inodo quo calor est ma- Ius aquae . Alii volunt per oppositum materiam non esse in se bonam,sed tantii ni per ordinem ad compositum, & formam. 338. Pro intelligentia dissicultatis scie- dum est, quod ens aliud est nominaliter tale,& aliud est tale participialiter; ensnominaliter dicit tantum essentiam sine sordine ad existentiam. Ens autem participialiter vel dicit existentiam, vel ordine ad illam . Bonum est passio entis participialiter , non nominaliter; bonum enim cum sit magis concretum quam enS, cum

illo, non cum isto debet conuerti, qua ratione diximus .p. cum N. Salmant. quod ereaturae possibiles non sunt bonae , ac proinde non sunt obiectum diuinae dilectionis . Ex hoc infertur quod materia secundum se praecise, seu prout dicit nuda,& puram essentiam, cum hac ratione dieat tantum ens nominaliter non erit bona 339. Materia ergo solum poterit dici bona ut est ens participialiter , quatenus sellicet vel est existens,vel dicit ordinem ad existentiam, ut dicit ordinem ad existentiam dicetur bona in potentia, at ut dieit actu existentiam, dicetur bona actu Cum autem materia non habeat ex se existentiam, ut supra vidimus, sed eam habeat a forma, & composito, proptere materia dicetur bona per ordinem ad formam, & compositum. Sic tradunt D.Tho.

& alii, quam doctrinam desumpserunt ex

D. Aug. in lib. de vera relii cap. 18. or iulib. de natura boni aduers. Manich. cap. I 8.

Vbi sic fatur. Habet enim ct ipsa capacitate formarum, nam si capere impositam formam

non posset, ne materies Utique Aceretur. Porro si bonum aliquod est forma, unde qui ea prauateni formas nuncupantur,scut a specie specios, procul dubio bonum aliquod es etiacapacitas forma, ctc. 3 o. Sed quaeres I. an materia prima

sit simpliciter bona , an tantum secundum quid Θ Resip. quod θ simpliciter potest aς-cipi duobus modis, I .ut idem est ac secundum se , sine ullo ordine ad aliud , he hoe modo materia non est simpliciter bonia, cum sit bona per ordinem ad formam, &compositu. a.ut idem est ac sine adito,qua ratione Cygnus dicitur albus simpliciter,& Aethiops, solum secundum quid , id est secundum dentes, & hoc modo materia dici potest simpliciter bona 3 I. Qii aeres a. An bonum dicatur uni uoce, an analogice de materia, forin ,& composito ξ Respondet Masius hoc loco dici analogice , analogia attributionis , nam primo dicitur de bonitate formae , &per attributionem ad illam dicitur de bonitate materiae, & totius. Unde constitute tres gradus bonitatis , primus est formae , quae est bona secundum essentiam. Secumclus totius compositi, quod est bonum a forma tanquam a parte intrins ca,& essentiali. Tertius cst materie, quae est bona ex eo quod ordinetur ad sormam . Cceterum videtur dicendum, quod bonum dicatur uni uoce de materia, forma,& composito, nam si diceretur analogice analogia. attributionis oporteret, quod bonitas esset solum intrinsece in principali analogato, &in alijs per denominationem extrinsecam , sed hoc est falsum; nam negari non potest quin compositum non sit intrinsece bonii, sicut & materia est intrinsece bona, licet enim materia sit bona per ordinem ad sommam , iste tamen ordo est intrinsecus materiae. Alias nulla creatura esset intrinsece bona, excepta exalentia , cum per omdinem ad existentiam bonitas desumatur. Tum quia ut docet S. P.Aug.in testimonio allato ipsa capacitas formae est bona, haec autem capacitas est intrinseca materiae, ac

subinde & bonitas illi erit intrinseca. 3 a. Sed obiicies I. nam si materi esset bona deberet esse appetibilis ab aliquo, sed a nullo est appetibilis; ergo nolo est bona. Maior constat ex illo. Bonum est quod omnia appetunt. Minor probatur ,

na si materia appeteretur maxime a forma,& composito, sed non appetitur, ergo, &c. Minor ostenditur, tum quia materia appetit omnes formas, ergo non potest ab iisde*ppe

124쪽

In primum lib. Arist. de physico auditu,&c. Ior

appeti,quod enim est obiectum appetitus,

non est appetens. Tum etiam quia materia est malefica formarum, ergo no potest ab eis appeti. Resp. negando minorem, ad probationem dico , quod mat ria appetitur tum a forma , tum a composito; a forma appetitur tanquam eius subiectum&, fundamentum; at ii composito appetitur tanquam eius pars essentialiter constituens. Materia autem appetit formas, & compositum, illas tanquam persectivas, hoc tanquam suum totum, quod constituit.

3 3. obiicies a. quia bonum idem estae perfectum, sed materia prima non est persecta, ergo neque bona. Minor probatur, quoniam materia nata est perfici ab omnibus formis. Resp. negando minore, materia namque in sua linea est persecti Dsima, sicut forma in linea actus. Cum enim materia sit potentia ad formas, & capacitas illarum, sequitur quod cum sit maxima potentia, maximaque capacitas, erit in hoc ordine perfectissima; neque a forma perficitur materiae capacitas, sed com. pletur, &actuatur.3 . Ad fundamentum Hermogenis, quod scilicet materia sit causa corruptionis, & interitus, ac proinde mala, cum sit causa mali, dico quod materia secundum se non est mala, neque ut dicit potentiam, aut capacitatem formarum, sed vel prout

dicit priuationem, aut secundum quod nosatiatur forma; haee tamen malitia physica

est non moralis. Deinde neque materia

ex hoc quod est causa interitus potest dici absolute mala, sed tantum secundum quid,& respectu boni particularis huius formae,& compositi,non respectu boni communis& uniuersalis, cui generatio, S co ruptio bona est, ob rerum vicissitudinem,& va

S. I 8. An materia prima sit omnium rerum

infima, ct ignobilior etiam de

3 7. I materia cum accidentibus c6o feratur M. Soto q. 6. dub. est dicit quod materia neque est nobilior, neque ignobilior accidentibus, quoniam comparatio fieri debet inter ea , quae sunt eiusdem generis, & siccum materia, de accidentia sint diuersi generis non recte inter se comparantur. Marsilius in itas ibi. r. q. I .art. a. dicit quod materia est absolute, ct omnibus modis nobilior accidentibus. Mihi magis placet sententia Soncin. 8. m taph. q. a. ad a. quod materia prima simpliciter est nobilior accidentibus, accidentia

verb sunt nobiliora secundum quid. Prima pars patet, nam materia prima est substantia,substantia autem est simpliciter nobilior acidentibus, cum esse per se sit nobilius quam esse in alio. Tum quia materia prima est simpliciter ens, at accidentia sunt tantum entia secundum quid, scilicetentis entia. Tum etiam quia accidenti Masunt propter substantiam, non substantia , uti est materia, propter accidentia. Secunda etiam pars patet, nam aecidentia sunt quidam actus, materia est potentia, actus

autem si sit eiusdem generis est simpliciter nobilior potentia,quando autem est diue si generis, & inferioris est solum nobilior secundum quid , ut contingit in nostroeasu.

346. Si materia de facto comparetur ad reliquas substantias, communis sentenistia est quod sit illis ignobilior. R alio clara est, nam materia prima est pura potentia, reliquae vero substantiae vel sunt actus, vel includunt actum, ut sunt composita , o

sed actus, & includens actum est nobilius,& praestantius potentia,quia haec dicit perfectibilitatem, actus autem, & includens actum dicunt persectiouem, , ergo,&c.Taquia illud est imperfectius, quod magis

accedit non enti, aut nihilo, cum summa

ignobilitas a non ente petatur; sed materia prima magis accedit non entiin nihilo, quocirca materia prima dicitur prope nihil;

125쪽

Disputatio II.

ergo, &c. demum materia prima ex omnibus iubstantijs creatis magis recedit ab ente omnium nobilissimo, scilicet Deo; ergo est omnium imperfectissima. Deus namque est actus purissimus, ac proinde speciosissimus, & materia est pura potentia , ac proinde turpissima. Deus nihil patitur,

sed agit, materia tantum patitur, non agit: Deus dat cuncta moueri, & non mouetura nullo, materia mouetur, & dat cuncta

pati, dcc. 347. Maior difficultas est de potentia absoluta, an scilicet Deus possit producere

aliquid , v g. aliam substantiam, ut aliam materiam nostra ignobiliorem. Sicut enim creauit nostram materiam ignobiliorem , & imperfectiorem materia coelesti, ita possit creare aliam materiam ignobiliorem materia nostra sublunari. Masius hoc lo

quoniam inter non ens, ct materiam multi gradus intercedunt, ergo poterit inter huiusmodi graduu latitudinem produci aliquid inferius materia, quod sit non enti,& nihilo propinquius. 348. Verius videtur quod non possit

Deus creare aliam materiam, quae sit nostra sublunari inserior. Ratio est, quia non videtur quod inter non ens, Sc materiam

dentur aliqui gradus nec de facto, nec de possibili, isti namq; gradus vel sunt actus, ct de istis non est sermo ; vel sunt potentia,

ct isti continentur intra gradum materiae primae; deinde inter non enS,& materiam

primam si darentur aliqui gradus essent potentiae, sed isti dari non possunt,quoniainfra puram potentiam, quae ex se nullum habet actum, nullam existentiam,sed tantuest potentia, non est alius gradus excogitabilis . Tum quia infra materiam quae nulla satiatur forma, nulla est alia materia excogitabilis ; nam infra materiam coelestem, quae unica forma fatiatur, est excogitabilis materia,quae nulla forma satiatur; at infra materia,quae nulla forma satiatur,

nulla alia materia est excogitabilis, quod si dicant esse excogitabilem assignent; &per haec patet ad adducta in contrarium.

Dubium IX.

D UBI UM IX.

De S. rerum naturalium principio, scillera deforma .

I sic dicitur, quia format male riam , eiusdemque deformitatem tollat, quocirca qui multum de forma habent, &parum de materia dicuntur formosi , sicut qui multum habent de specie, & parum degenere, dicuntur speciosi. Forma a Pythagora vocabatur Unum,ex eo quod ad unam, certamque speciem, vagam, incertamqu materiae conditionem reducat. Vocatur

etiam ab aliquibus character, eo quod rebus quandam quasi notam, signumque imprimat, quo ab alijs discernantur. Dicitur etiam pulchra, eo quod non solum materiae turpitudinem tegat, sed etiam quia ab illa tota Orbis pulchritudo trahitur , dum . totum orbem, eiusque partes mira varietate distinguit, & ordinat. Hinc de forma protulit Arist. quod materia appetit formam , sicut turpe pulchrum. Ut autem quae

de sorma hoc loco disputari solent, habeat noster lector sequentes SS. ponimus. S. I. An detur forma subsanitatis, ct

quid M.

33ο. Π Orma alia est naturalis., alia r artificialis; artificialis est illa

quae fit ab arte,&de ista non est sermo hoc loco. Naturalis alia est substantialis, &alia accidentalis, de qua postea. Naturalis est duplex, scilicet informans , & per se existens. Forma per se existens, est substantia separata, ut sunt intelligentiae, &adhuc est duplex: una quae nulli rei assistit, & alia quae assistit ,& appellatur forma assistens, cuiusmodi sunt intelligentiae

motrices cstorum. Forma informans est

etiam duplex, alia separabilis, quae scilicet existit separata, ex eo quod est incorruptibilis, & alia inseparabilis, seu corruptibilis, quae scilicet educitur de potentia materiae, & ab ea separari non potest, nec potest existere separata. Forma corruptibilis, alia

126쪽

In primum lib. Arist. de physico auditu,&c. Io 3

alia est mixtorum, alia simplicium .Forma si triplicium diuiditur in quatuor elementa. Forma mixtorum diuiditur in formam viventium, & non viventium. Ad hec forma viventium diuiditur in vegetatem, sentiemem ,& intelligentem. De forma substantiali quavis difficultas procedit. 3 I. Prima sententia est, quod ii Oeorporibus simplicibus nulla detur forma substantialis, sed tantum quatuor qualitates, scilicet calor, frigus, humiditas,& siccitas. Sic tenuerunt multi celebres antiqui Philosophi ut Galenus lib. t. de elem.

Alex. Aphrodi serus lib. I a. metaph. cap.q. ct 2. de anim. cap. I. ct lib. a. q. naturai. V r I. Philop. I. de orta cap.7. ct 8.Olim- Piodorus 4. meteor. cap. I. & alij. Secunda sententia est , quod neque in mixtis datur forma substantialis, sed tantum accidentalis, quam aliqui vocant temperamentum , quod volunt esse qualitatem resultatem ex primis quatuor qualitatis. Sic plures ex medicis . Alii vocant quantitatem,

alij qualitatem , alij aliud accidens de quo

Bernardinus Telesius lib. I. de rerum nata inra cap. 24. O a . 332. Vera, & communis sententia sequenti concl. explicatur . Dantur se a substantiales tum in corporibus smplicibus, tum in mixtis . Sic tradunt Omnes peripatetici , post Arist. hoc lib. constituentem

formam inter principia rerum naturalium, di substantiam, de a. ph f. cap. I. ubi dicit formam esse magis ens quam materiam eap.3, dicit formam esse rationem,& quid-ditatem rei. Videndus est D. Thomas in opust. deformis q. I. art. I. & videri possuot

expositores,& philosophi hoc loco,& precipue N.Complut.

3 3. Probatur I. nam tam corpora

smplicia, quam mixta habent certam , &determinatam naturam, & essentiam; ergo

per aliquid essentiale, & intrinsecum deinterminans sed hoc non potest esse nisi forma substantialis; ergo tam corpora simplicia,quam mixta habent formam substantialem. Antecedens notum est, alia est enim natura, ct essentia ignis, & alia aquae: alia est natura,& essentia hominis,& alia equi,

di sie de alijs simplicibus, de mixtis. Consequentia etiam nota est , nam natura , &essentia determinata, non potest non esse ab aliquo essentiali, & intrinsece determinante . Minor subsumpta probatur, nama intrinsece, Sessentialiter determinans non potest esse materia, neque forma accidentalis : ergo debet esse forma substantialis. Quod non possit esse materia constat, haec enim cum sit pura potentia non potest esse rei determinatiua ad certam, determinata que naturam, & essentiam . Quod autem neque possit esse aliqua forma accidentalis patet, quoniam haec non potest consci- ruere nisi rem, & naturam accidentalem,ῆ tum quia accidens cum sit extra essentiam, supponit, non constituit essentiam. 3sq. Probatur a. ex dictis supra nam materia prima secundum se est una negatiue, & plurificatur ad pluralitatem sormarsi

ac proinde debent dari formae, cum videamus materiam iam in rebus plurificatam. Tum quia res naturales non constant sola materia, ergo debet dari serina perquam substantialiter componantur. Tum etiam quia res naturales sunt entia in actu , ergo per aliquem actum substantialem. Demum quia homo secundum fidem constat materia, & forma, ergo etiam alia corpora stum simplicia, tum mixta, non enim est maior ratio de uno, quam de aliis.

3 3. Sed obi jcies r. nam quod est in aliquo tanquam in subiecto non potest es se substantia, sed omnes formae sunt in

materia tanquam in subiecto, non enim, sunt in illa tanquam parsi ergo non sunt substantia , sed accidens. Resp. quod sor ma est quidem in materia tanquam in subiecto , quod tamen simul est pars essentialis totius composit unde forma non est

pars materiae, sed cum ea tanquam cum

alia parte constituit totum . Vel dicas:

quod est in aliquo tanquam in subiecto integro, & persecto non potest esse substantia, eoncedituri quod est in aliquo tanquain subiecto partiali, & imperfecto, quod scilicet ita est subiectum, ut etiam sit pars

essentialis , negatur; forma autem in materia est tanquam in subiecto quod est imperfectum, pars, & pura potentia, &c. 316. Obijcies a. nam si ob aliquam

rati

127쪽

Disputatio IVDubium t X.

rationem darentur formae substantiales , maxime ut essent principia agendi, sed obhoe non sunt necessariae; ergo non dantur. Maior probatur, nam ad agendum dantur qualitates operari uae I ergo, 6cc. Resp.quod

formae substantiales primo di principalius dantur ut sint principia essendi, secundario autem ut sint principia operandi, non

quidem proxime, sed radicaliter, quia substantia non est immediate operatilla. 337. Obij cies 3. nam Arist. G. a. de ortu cap.2. dicit primas qualitates esse so mas essentiales elementorum , sed primae qualitates, ut calor,srisus, &c. sunt accidentia ; ergo, Sc. Reip. quod Aristoteles loquitur de elementis nonfecundum substantiam, & naturam, qua elementa sunt, seu quatenus ad inuicem cottariantur, qua ratione qualitates contrariet dicuntur de eorum essentia, seu substantia.

338. Quantum ad quid sit formae

sciendum varie formam fuiste definitam . Philosophi namque Arabes sic formam definiebant . Forma est participatio primi

actus rebus impressa . Per primum actum quem sorma participat est Deus ; Deus namque est purissimus actus quem larma, quippe actus, participat. Platonici hoc modo formam definiebant. Forma es dAxini exemplaris imago , expressa in materia. Idest larma est quoddam exemplum diuinae ideae in materia impressum; in Deo na-que sunt rerum omnium idee, quae sunt quaedam quas exemplaria, quae imitantur exemplata, &e. Alij formam definiunt sic. Est actus constituens rem in aliquo esse specifico. Arist. a. ns cap. I. cr I. metaph cap. 2.& alibi sic formam desinit. Forma est ratioo quod quid erat esse. Communis definitio est quam etiam tradunt N. Complut hoc loco. Forma es actus primus corporis. Dicitur actus ad distimatonem materiae , quae est pura potentia ut neque sit actus, neque includat actum vi supra vidimus. Dicitur actus 'imus ad denotandum quod est actus substantialis , qui simul cum materia facit unum per se in genere substantiae. Dicitur corporis, idest materiae corporalis , cum qua facit integrum corpus degenere substantiae. S. i. An formast actus simplex, commvnua

silis, ct extensa, ubi alia

curiosa.

I serma substantialis, dempta

anima rationali, est composita ex varijs partibus per se, eo modo proportionali , quo humanitas dicitur composita ex materia, & forma, cui postea aduenit subsistentia, & existentia. Hos refert D. Tho. opus. deformis f.a .art. I. Alij volunt quod

formae materiales componantur ex quibusdam particulis eas constituentibus. Pro intelligentia difficuItatis sciendum, quinque esse compositionum genera. Prima

compositio est ex materia, & forma,& vocatur compositio physica . Secunda vocatur compositio metaphysica, & est ex g nere, & differentia . Tertia est ex multis entibus in actu, ut est aceruus lapidum,tritici, &e.&ista est pussi accidentalis , cui non multum absimilis est compositio ordinis, ut est exercitus , aliorum ve laominuordinatorum,ut sunt gregari j,collegij ,co uentus,seu monasterij,&c. Quarta est unio, seu compositio ex subiecto, & accidente svi ex pariete, & albedine Quinta est compositio ex essentia, & existentia.

flentes, quae scilicet propriam habent se

s stentiam , & existentiam, componuntur ex essentia, & subsistentia, ut est anima rationalis. Formae autem materiales, quae educuntur de potentia materiae, cum non

habeant propriam subsistentiam, sed subsistant per subsistentiam compositi, non dicuntur compositae ex essentia,& existentia vel subsistentia. Certum etiam est quod eomponuntur sermae ex subiecto, & accidente, ut anima rationalis ex ipsa ut subiecto, & ex intellectu ut accidente. Non tamen habent compositionem ordinis.Neque compositionem ex genere, & differetia, quoniam genus sumitur a materia,qua excludit forma vi potEactus. Difficultas est an habeant compositionem ex illis particulis, M. Communis sententia negat,&bene,nam alias serma non esset simplexactus

128쪽

In primum lib. Arist. de physico auditu,&c. Ios

ae ius contra Arist. a. de anima, cap. I. 8.nutaph. cap. 6. & alibi . Tum quia forma est pri trium principium , sed prima principia sunt simplicia, & non fiunt ex alijs ergo forma non potest componi ex illis particulis . Tum etiam quia si sorma componeretur ex illis particulis , vel

componeretur ex illis tanquam ex materia, & forma, & hoc non; nam alias sorma esset compositum substantiate; vel componeretur ex illis aggregatis , & neque hoc, alias esset ens per accidens, ut aceruus lapidum. 36 I. Sed quaeres I. an forma sit actus purus ξ Resp. negatiue, est quidem actus simplex, non actus purus, ad rati Ο-nem enim actus simplicis requiritur quod cxcludat omnem potentialitatem; forma

autem non excludit omnem potentialitatem, cum sit potentia ad subsistentiam,&existentiam . Ad rationem autem adulssimplicis, susscit quod excludat compositionem ex materia, & forma, ex genere,& differentia, & ex entibus in actu. 362. Quaeresa. an forma naturalis

si communicabilis e Resp. & dico formas naturales non esse communicabiles communicatione Logica, aut Metaphysica, eo modo quo superius communicatur inferiori, ut genus speciebus, & species indiuiduis, quia forma neque est g

nus , neque species, cum sit natura partialis, & incompleta, praedicabilia autem debent esse quaedam tota,naturae integrs,& completae, ut in Logica diximus. 363. Qui res 3. an forma sit communicabilis communicatione physica Pro intelligentia nota quod communica tio physica, alia est generica, ut animalis,

alia specifica ut hominis, & alia indiu

dualis, seu numerica, ut Petri. Loquen do de communicatione numerica, forma non est communicabilis , quod enim singulare est,est incommunicabile, haec enim est natura singularis . Caeterum loquendo de communicatione generica , & specifica, forma secundum hos gradus communicabilis est. Haec autem multiplicatio tanquam a principio sumitur a materia , nihil enim multiplicabile est nisi ma-H. Gabri rabica. teriae beneficio, ut alibi obseruauimus. 36 . Qineres q. an formς su bstantiales sint diuisibiles, & extensae. Certum est quod secundum se non sunt extenss ac subinde diuisibiles , sed tantum ratione

quantitatis, non tamen omnes, sed solum formae inanimatae, & animatae animalium impersectorum, ut in tract. de anima di

cemus.

363. Quaeres s. an sormae substantiales sint per se mobilcs Resp. quod n6, quoniam omne quod per se mouetur, est per se diuisibile, ut tradit Arist. infra lib. 6. cap. 3. At formae substantiales non sunt per se diuisibiles; ergo, &c. Moueri tamen possunt per accidens scilicet ad motum compositi; moto namque toto necesse est moueri omnia quae sunt in illo.

, 366. Quaeres f. an una eademque

forma numero , possit simul, eodemque

tempore informare multas materias tot

les Θ Resp. negative, quia magis dependet forma a materia, quam accidens a subiecto, sed non potest unum, idemque accidens informare diuersa subiecta , ergo

neque una, eademque forma poterit informare plures materias totales . Maior

patet, quia dependentia formae a materia est essentialis, non dependentia accidentis a subiecto. Minor etiam patet, quinniam accidens indiuiduatur a subiecto , non potest autem a pluribus adaequatis indiuiduari. Dixi plures materias totales, nam de partialibus ut de carne, osse, sanguine, &c. nulla est difficultas. 367. Quaeres 7. an una eademque se ima successue possit in mare plures materias Afirmabat Pythagoras, &omnes qui admittebant animarum transmigrationem . Caeterum veritas est non posse; unde Arist I. de anima cap. 3. cta. cap. a. Opinionem Pythagorae tanquam

inanem, & fabulosam reiecit. Tum quia accidens non potest migrare de subie

in subiectum,ergo neque forma de materia in materiam. Unitas namque formarum ab unitate materiae dependet, & formarum multiplicatio dependet a multiplicatione materiae . Tum etiam quia sequeretur quod una, eademque forma plu-

129쪽

1o 6 P . Disputatio H. Dubium lX.

ries generaretur,quories scilicet in diue

s s materijs poneretur.

368. Dices, potest per diuinam potentiam accidens quod est in uno subiecto poni in alio, conseruando indiuiduationem ad prius subiectum, si enim accidens potest separari a suo subiecto,& manere separatum ut patet in Eucharistiae Sacram. poterit etiam poni in alio subi isto,coseruando indiuiduationem ad prius subiectuin; ergo etiam poterit forma poni in alia materia,conseruando indiuiduatione ad propriam; quis enim neget quod non possit Deus ponere animam rationalem Petri, in materia quae fuit Pauli,ut i men ab ea non indiuiduetur. Resp. hunc casum admitti posse, sed nihil contra nos, quia tunc forma non ponetur in alia materia formaliter, & eam informando, sed

quasi assistendo, de quo non disputamus. Quod etiam de formis materialibus dici

potest. 369 Pro quo nota, quod licet naturaliter , & de potentia, ordinaria Dei non possit forma materialis separari a materia , & sic separata consertiari, cum pcndeat a materia in fieri, esse, & conservari.

Τamen de potentia Dei absoluta potest, ut colligitur ex his quae docet D. Tiro. 3.

p. quo. 77. an. 2. ct q. contr. Gent. cap. 37o Deus namque conseruat formam media materia tanquam causa extrinse-

ea, licet cnim materia sit causa intrinseca compositi, non tamen est causa intrinseca formae, caiisas autem extrinsecas p

test supplere Deus, ut patet in Sacrosancto Eucharistiae Sacramento, ubi supplet concursum subiecti respectu accidentium. Neque ex hoc quod forma materialis separatur a materia fieret immaterialis ut vult Masius hoc loco, quia tunc non dependeret a materia. Hoc enim falsum est; licet enim non dependeret actu a materia, dependeret tame aptitudine.Quare in Sacramento Eucharistiae accidentia non Sut immaterialia, sed suam conseruant materialitatem per dependentiam aptitudina

lem.

S. 3. An formae mareriales educamur de potentia materia, ct qui is eductio Hra.

3 7 o. E formis materialibus proce- dit difficultas,nam de anima

rationali certa res est non educi de potentia materiae, sed fieri a Deo per creatione. Pro quo notandum I. quod nihil potest ex al io educi nisi prius in eo inexistat, &quasi latitet. Notandum a. quod potcntia passiua qualis est potentia materiae,est duplex, alia naturalis,& alia obedientialis; naturalis est illa quae respicit potentia

activam naturalem, seu quae respicit virtutem agentis naturalis ad producendam formam naturalem . obedientialis vero

est illa quae respicit virtutem agentis superioris ad producendam , seu educenda

formam v. g. lignum est in potentia obedientiali ut ex eo producatur cathedra . ςrimus ergo an forins materiales educantur de potentia passiua naturali materiae primae. 37 I. Durandus in a.dis. I 8. q. a. tres affert sententias. Prima est, quae negat omnem eductionem , ac subinde generationem, sed solum vult quod formae intantum dicantur produci, inquantum, de occulto ad manifestum deducantur .

Secunda sententia dicit quod omnis se

ma creatur, & nulla generatur . Tertia

sententia docet quod in rebus humanis quatuor possunt considerari, I. 4psum ni hil, quod est negatio omnis cntitatiS. a. purum possibile. 3. materia. q. forma dicit ergo haec sententia quod generatur aliquid naturaliter, inquantum purum possibile quod est in materia,trasmutatur

in naturam formae.

37 a. Quarta sententia fuit, aut saltetribuitur Platoni ab Arist. 7. ct II. me taph. quod nulla forma educatur de potentia materiae, sed omnem esse a materia

disiunctam, & separatam, & quod solae

imagines,&similitudines illarum existant in materia. Formas separatas vocabant

Platonici ideas, & imagines, & similitudines illarum vocabant ideata . Ideae per istos sunt immunes ab ortu, & interitu,at imagi-

130쪽

In primum lib. Arist. de physico auditu,&c. Io

imagines sunt ortui,& interitui subiectς. 373. Quinta sententia est Avicennae 7. metaph. quem alij Philosophi antiqui

quuntur dicentes nullum formam educi de potentia materiae, sed agentia naturalia tantum praeparare materiam, sormae vero producuntur ab intelligentia, quam vocant Cholcodeam, & formarum datricem . Vnde quando equs v. g. generat equum, equS generans tantum prς parat materiam, at formam producit Cholco

37 . Vera , & communis sententia

seq. conci . explicatur . Forma omnes excepta anima rationali educuntur de potentia

materiae . Est sentcntia omnium Philoso- ruin, & Theologorum , videantur N. Complut. hoc loco;&caeteri expositores. Colligitur liaec conclusio ex illo Gen. Germinet terra herbam virentem,er scientem semen, o lentim pomiferum. Et Paulo post subditur. Producant aqua reptile ani mae Uiuentis, er Uolatile. &c. quaecumque producuntur ab agente naturali per virtutem a Deo concessum non creantur, sed generantur, aut educuntur , sed ex lociscitatis res producuntur ab agente naturali, ut a terra, ab aqua, ex semine per virtutem illis a Deo concessam: ergo educuntur non quantum ad totum sed quantum ad formas. 173. Pro quo sciendum I. ex D.

Thoma I. n. q. IS. art. 2. D. Bona u. in a. dies . I 8. art. I. q. a. o I. Durando ibid. q. a. Argentinaq. I. an. a. Et eX

alijs Theologis dari tres rationes rerum . Scilicet primordiales , obedientiales , &scininales. Rationes rerum primordiales sunt idear diuinae, diuinaque exemplaria, ad quorum similitudinem Deus res producit ad extra . Rationes obedientiales sunt potentis creaturarum passiuae ex quihus Deus facit quicquid vult, seu quod nullam implicat contradietionem. Rationes seminales sunt potentiae tum passiuae,

tum activae creaturarum, ex quibus res ortum habent, ut ex semine oritur homo, ex terra, & calore solis generantur plan-LE . Has rationes seminales admittut omnes auctore D. Aug. 3. de Trinit. cap.

6. cap. Io. est I8.376. Sciendum a. quod ut cognoscamus quaenam formae creentur, quaenam vero educantur, attendendum cst, an formae per se subsistant, an non,si per se se

sistant, creantur, ut patet de anima rationali, quae ob id potest separata manero , agentia autem naturalia nequeunt formas producere subsistentes, ut patet. Quod si per se non subsistant, producuntur per rationes seminales,& sic continentur in potentia tum activa, tum passiua causarum naturalium , & sic necesse est extrahi deis potentia materiae , & quasi foras emitti , quasi in ea essent latitantes, clausae &occultae.

3 7. Hinc Aristoteles lis. 2. de generat. animalium, vult quod sola anima rationalis de foris veniat, & non fiat per seminales rationes , ut fiunt aliae formae substantiales, sic enim fatur . Rectat igitur vi mens sola, sic enim vocat animam rationes m, extrinsecus accedat, eaque s ladistinast. Nihil enim eius actione communicat actio corporalis . Ubi ut vides ideo vult quod anima rationalis non educatur de potentia materiae, sed de foris veniat, quia nihil cum eius actione communicatactio corporalis,quasi dicat, quod sola illa forma educitur de potentia materiae quae habet actionem a materia dependentem ; sola autem anima rationalis quippe mens,habet actionem a materia independentem, in materia non immersiam. 378. Ex quibus probatur concI. nam illae formae educuntur de potentia materiae quae fiunt per rationes seminales ; sed omnes formae materiales sunt huisnodi , ergo, &c . Tum quia si formae materiales non educerentur,sed venirent de foris, ut anima rationalis, deberent habere aliquam actionem in materia non immersa ,& deberent esse per se subsisteres; no sunt huiusmodi,ergo non veniunt de foris,sed

de potentia materiae educuntur.379. Maior difficultas est quid sit

ista eductio; nam aliqui existimant forma educi de potentia materiae, esse materiam adtiue cocurrere ad productionein forme,

6, sed

SEARCH

MENU NAVIGATION