장음표시 사용
201쪽
x 8, Disputatio Hl. Dubium VlL
efficientia, & operatio; ergo si substantia
roducit veram , & propriam actionem abebit propriam essicientiam, & Opera
238. Probatur a. ex illo communi dicto, quod qui dat esse, dat consequentia ad esse, sed generans, seu producens substantiam dat esse substantiar, ergo etiadebet dare consequentia ad esse;sed proprietates, seu passiones, aut accidentiata, quae habet substantia, seu quae emananta substantia in instanti generationis cum sint complementum quoddam substantie, sunt quid consequens ad esse illius, ergo eum generans det esse substantie, debet etiam illi dare consequentia ad illius esse scilicet passiones, proprietates. &c. ac proinde ista non producentur ab ipsa substantia, sed a dante esse substantiadi,videlicet a generante. Probatur 3. nam terminus secundarius debet esse,& produci in virtute actionis qua ponitur primarius ; sed passiones rei ultantes in instanti generationis sunt terminus secundarius eiusdegenerationis; ergo debent poni in virtute actionis qua ponitur terminus primatius, scille et substantia. Maior constat, haec namque est natura termini secunda-rij ut fiat in virtute actionis qua ponitur primarius,quod enim propriam terminat actionem, est terminus primarius , Iicet una actio aliam supponat, quoniam actio voluntatis,supponit actionem intellectus, S tamen amor qui est terminus actionis voluntatis non dicitur terminus secundarius actionis praesuppositae intellectus. Minor etiam constat, nam passiones quae consequuntur ad substantiam in instanti generationis, sunt complementum ei undem generationis, ac pruinde erunt terminus secundarius illius. asso. Probatur . nam nihil poteste ficienter agere naturaliter quandiu nohabet esse completum per proprias passiones, & proprietates, ergo substanti non potest fallem connaturaliter per veram, & propriam actionem attingere suas proprietates. Conseq. constat, nam
antequam substantia habeat suas proprietates, & passiones non dicitur esse
connaturaliter. Antecedens . probatur squia nihil connaturaliter asit quandia non est complete existens, seu quandiu non habet esse quietum, & non sunt cinpletς omnes causalitates pertinent S adesse; sed substantia in instanti generationis non est complete existens, quandiu non intelliguntur passiones , seu propri in tales illius ergo quandiu non intelliguritur dictae proprietates non poterit nubstantia connaturaliter agere. Maior constat, quonia agere supponit esse, & actiones sunt suppositorum, & existentium . Minor probatur, quia passiones existunt eadem existentia qua existit substantia , , existentia namque prius assicit suum te minum primarium , deinde se extendit ad terminum secundarium; ergo, &c. Et per haec facile solui possunt, quae in contrarium ab aduersarijs obijciuntur, maxime si attendantur quae sequenti S. di
g. 6. A quo aqua υ. g. calefacta reuocetur
ad prisinam frigiditatem. a t. T Icet dissicultas de sola aqua calefacta proponatur,tamen uniuersaliter intelligi dcbet de omni subiecto recuperante suas passiones, aut
proprietates, siue recuperante suam per- tectionem,aut intensionem illarum qua-do a contrario remittuntur ι de qua re
prima sententia est, quod aqua calefacta reducatur ad pristinam frigiditatem ab aere ambiente, qui ob vapores, & frigidas exala tiones frigidus est, S sic suxta frigiditate remittit paulatim calorem , eumque ad interitum perducit,& aquam ad pristinam reuocat frigiditatem. Hanc sententiam post Buri eum sequitur Tole
tus lib. a. cap. I. q. a. in solui. E. S cun
da sententia est Averrois a. de anima comm. II S .quod aqua calefiat a quibusdavaporibus, quibus sublatis aqua in frigi- datur. Tertia sent. Avicennae liba fugiacien. cap. . quod illa infrigidatio fiat Immediate a forma substantiali. Quarta est
Pauli Veneti, qui dicit quod aqua per
202쪽
In libri. physicor. ubi agitur potissime de natura. 1 9
aeeidens se in frigidat, quatenus intendit se condensare, ex qua condensatione destruitur calor, & producitur frigus . Quinta sent. est Aegidsi dicentis , quod per accidens se infrigidat, quatenus per se corrumpit calorem ex quo producitur frigiditas. Sexta sent. est Fortiuiensis , quod partes calidae infrigidentur a pamtibus minus ealidis, sed frigidis. Septima sent. est,quod frigiditas formalis prod eatur a frigiditate virtuali quae etiam in aqua calida remanende his sententijs facit mentionem Toletus loc. cita quas d sumpsit ex Soto a QD. g 1.2 a. Caeterum omnes istae sententiae videntur falsae. Prima quidem quoniam experientia eonstat, quod aqua calida reducitur ad maiorem frigiditatem, q)aasit aer ambiens, & circumstans. Secunda est magis falsa, quia notum est, quod aqua in se recipiat calorem. Item 3. ori est falsa, quia ponit formam sebstantiale esse immediatὲ operativam. Quarta etiasent est falsa, quoniam in frigidatio est caussa condensationis, & prius est quod aqua infrigidetur, quam condensetur. Quinta sent. est falsa quia ponit naturam per se intendere corruptionem. Sexta falsa est, quoniam partes magis frigidae non possunt intendere alias nisi ad eunia gradum caloris quem habent, & non ad antiquam, & maiorem frigiditatem . Septima demum est falsa, quia duas p nit in aqua frigiditates, virtualem,in se
malem, nam licet in mixtis ratione tempera meti praeter quatuor qualitates actuales sensibiles dentur aliae virtuales inser sibiles, ut patet in vino, pipere, &c. In quibus latet quaedam vis interior calefaciendi, ut constat experientia, & docent
medici peritissimi Christophorus a Uegarib. I. artis medendi, vallesius lib. I. comtr a. mevicarum cast. Ia. Paramatus lib. de temperamentis cap. 26. In elementis tamen non dantur tales qualitates vim
tuales; nullus namque potest esse harum usus, qui non possit praestari a qualitati-hus actualibus. Nec valet quod harum, usus est aquam v. g. calefactam ad pristinam frigiditatem reuocare inam vinum R. Gabr. Physica . calefactum amoto igne se ipsem reuocat ad Digiditatem actuaIem, cum iamcn meo nulla sit frigiditas virtualis, cum sit virtualiter calidum , ut docet Aristotel.
niter Philosophi, exceptis Plutarchostr blem. s. meadis 3. & Macrobio sib.7.Saturnalium cap. 6. Ur 8.
3. Magis probabilis videtur sent. Aule. lib. t.f. se Maioris in II. D. q.
aliorum, quod aqua reuocetur ad pristianam frigiditatem a forma, a qua frigid ras fluit tanquam a subiecto. Sed forma non est subiectum frigiditatis nisi vi quo, non ut quod, si intelligant ho. modo,a mitti potest, quod scilicet fluat ab aqua tanqua a subiecto quod, & ab eius forma tanquam a subicisto quo,& in virtute generantis, non per actionem aquet,aut formae illius, ve iam diximus, cum substa tia non sit immediate operativa. 2 4. Magis etiam probabilis est sent.
aliorum dicentium, quod aqua reuocetur ad pristinam Digiditatem a frigiditate existente, quantumuis enim aqua calefiat, quandiu manet f m aquae ,
semper remanet aliquid Digiditatis, de ab ista reuocatur aqua ad antiquam friagiditatem, quandiu namque manet subinstantia aquae, semper manet lentitas frigiditatis, & calor solum destruit gradus intensionis illius, di sic ab entitate frigiditatis cum vno, aut altero gradu in te sonis, producuntur gradus a calore deis structi. a s. Sed dices eontingere pomis, quod frigiditas manens in aqua sit multo minor quam caliditas ut si caliditas sit, vis .frigiditas non poterit esse nisi ut tria cum aqua non possit habere nisi octo gradus siue unius, siue utriusque qualita . tissimuli ergo tunc a frigiditate minus intensa, non poterit expelli calor magis intensus. Resp. notando quod frigiditas
v. g. dupliciter sumi potest, scilicet stellis Z a dum
203쪽
18o Disputatio III. Dubium VII.
dum intensionem ,& secundum virtuositatem, activitatem, & virtutem. Secundum intensionem suinitur iuxta gradus , quos habet; at secundum virtutem accipitur secundum vim, & efficaciam operandi ut est virtus ,& instrumentum substantiae. Licet ergo frigiditas in casu argumenti sit minor calore secundum intensionem, est tamen maior secundum efficaciam ; tum
quia est in proprio subiecto , & ealor in is alieno, ubi violenter manet; tum quia in proprio subiecto, & quasi propria domo
vires frigiditatis augentur , & e contra vim res caloris languescunt, & remittuntur ex
absentia proprii subiecti,& sic patet quod minus non agit in maius, sed maius ira
rum est , quod illa reuocatio aquae ad pri- sinam frigiditatem fiat a generante aqua tanquam a principio quod,seu quod fiat ab
aqua tanquam a principio quod in virtute actionis generativae in aqua virtualiter manentis, S a forma aquae tanqua a prin-eipio remoto quo in virtute actionis generativae eiusdem aquae, quae υι quo genita est: & ab entitate eiusdem frigiditatis manentis in aqua, tanquam a principio quo Proximo, quatenus etiam in illa manet vitatus generantis in virtute. Et sic volunt Caietanus, Solus, & Bannes relati, & alij communiter, pro quo videri potest Capreolus in a. dist. 5. q. Unica ad 9. Scoli. Ratio est, quia sicut generans nititur re ducere grauia, ct Ieuia ad proprium centrum , qua ratione dicuntur moueri a generante ἱ ita generans v. g. aquam con tur eam reducere ad centrum suae
frigiditatis ς quando est extra illud.
g. . Quomodo existentia concurras ad amonem agentis , ubi de fortuna,
a tio formalis agendi remota est forma substantialis,& ratio formalis agendi proxima est forma accidentalis; v. g. in igne ratio sermalis agendi remota est forma ignis, & ratio formalis agendi proxima est calor, di sic quoad rationem formalem agendi siue proximam, siue remotam ex cluditur existentia . Difficultas est an existentia sit conditio sine qua non, an vero modus agendi. Conditio sine qua non,est aliquid extrinsecum agenti, ut approxima tio respectu ignis, quae a Deo suppleri potest a potest namque Deus eleuare ignem ad producendum calorem in locum distam tem, ut supra de instrumentis diximus , quod scilicet non est necesse, quod actio instrumenti contingat loeum ubi poni debet effectus principalis agentis. At modus est quid intrinsecum agenti,& rei cuius est modus, & iste est in suppIebilis a Deo, unde cum obscuritas sit modus necessarius ad fidem, sicut certitudo, aut cuidentia in scientia perfecta, & naturali, ideo non pintest dari fides sine obscuritate,neque scie tia sine euidentia.
2 8. Modo quaeritur an existentia requiratur ad agendum tanquam conditio sine qua non , an tanquam modus intrinsecus. Est prima aliquorum modernorum sententia, quod existentia requiratur ad agendum tanquam conditio, sine qua non, eo modo quo approximatio est conditio sine qua non in agente physico, V. in igne ut agat; ex quo inserunt quod possit Deus per rem non existentem , ut per ignem non existentem producere calorem aut alium ignem, cum possit Deus suppi re conditionem sine qua non . Communis sententia sequentibus numeris explica
a p. Dico I. Exi entia non requiritur ad agendam, in conditio e qua non . Ratio clara est, nam conditio sine qua noria, est quid extriasecum agenti, ut approximatio
204쪽
In lib. α physicor. ubi agitur potissime de natura. 18 I
matio , at existentia esi modus intrinsecus rei , tum in ratione entis, cum sit ultimus actus es lentiae,& reuocatur ad genus essen tiae cuius est actus; tum in ratione agendi, quoniam sine existentia non possumus co-cipere causam agentem; quod enim non erinon potest concipi causia eius quod est; nec potest aliquid tribuere alteri, v.S.existentiam, quam in se non habet. a o. Dico a. Exsentia requiritur ad agendum in cavis es sciente tanquam modus
introsecus, ct omnino indispensabilis, siue illa fit causa principatis, siue instrumentalis.
Constat ex dictis praecedenti numero, nihil enim no existens potest producere existens,alias daret res quod non habet.Τum quia existentia requiritur ad agendum, non tanquam ratio formalis, neque tanquam conditio,ergo tanquam modus intrinsecus. Non tamen semper agens ad hoc ut agat,
ut causa principalis debet formaliter existere, sed sufficit, quod existat virtualiter in sua virtute, ut patet in animali,quod vereat per suum semen,non est necesse quod existat actu in se, sed sufficit quod formaliter extiterit, & existat virtualiter in sua
virtute, usi. in semine. In virtute autem
Ipsa, seu in instrumentis semper requiritur existentia larmalis, & actualis, eum is ita non existant in aliqua virtute relicta cum De sit causae principalis. Hic selent aliqui agere de Drtuna, & fato, sed de hac re egi suffieienter in meis consilijs conss. II. explicans illud commune dictum . Aud
ce ortuna iuuat, timidosque re Llii , qui voluerit alia videro consulat N.Compluti hoc loco ,&alios.
De causa nati. I.r. Quid, o quotvlexsit sinis;'an omne agens agar propter finem. as I. Mnes Philosophi hoc loco,&alibi definiunt finem cun Arist. rex. 3I. quod sit id cuius gratia aliquid sit. Allicit namque finis sua bonitate agens ad operandum, & sic media quae assumuntur, illius gratia fiunt, ut ex dicendis
magis constabit. Finem namque esse operis causam, notum est apud omnes, cu
Arist. saepissime id affirmet, & ante ipsum, Plato, licet aliqui antiquorum abstulerinta natura finem, putantes omnia fieri ex ne. cessitate , vel a casu, ut aduertit Aristot. 1 tex.7 3. Quod autem finis sit vere causia, probatur ab eodem Arist. tex. ast. ea rati
ne , quia saepe interroganti propter quid de re aliqua, ii respondetur per finem, quiescimus, deputamus nos scire causam ἔ ut propter quid ambulas propter sanitatem. Quae ratio fundata videtur ire comuni sensu omnium hominum; & re vera cum finis sit id cuius gratiar, manifeste patet esse Ca
a s a. Finis variae sunt diuisiones, quas retulimus I. a. disp. I. dub. I. Pro qui bus videri possimi N.Compluti hoc loco . Illa celebris est, & notatu digna sumpta ex Arist. a. de anima tex. 3 s. scilicet in finem cuius, & in finem cui. Finis cuius , est ill pro quo acquirendo, S adipiscendo agens mouetur, ut sanitas respectu aegroti. Finis cui est ille propter quem talis finis aequi ritur , qualis est ipse aegrotus . Uterqu autem iste finis, ut Arist. indicat potest diaci esse id cuius gratia,diuerso tamen modo, nam primus est id,cuius aequirendi gratia agens mouetur L& communiter ipse solus finis cuius gratia appellatur. Alius autem finis potest diei esse id, in cuius gratiam , tanquam subiecti,vel tanquam alicuius cui prior finis debeatur tanquam bona ipsius, ct iste absolute dicitur finis cui. a s s. Nonnulla controuersia esse P
205쪽
test qui sinam horum finium sit praestantior de eui maxime nomen finis debeatur . Ad quam breuiter mihi videtur ita responden . dum, quod scilicet posita diuisio , non sit
in fines adaequatos, quorum uterque possit per se exercere munus finis, seu causae finalis, sed est diuisio in duas rationes integrantes unum adaequatum finem,qui a solute dici possit finis cuius gratia ; 8c ratio est, quia finis cuius gratia non exercet sua eausalitatem nisi in ordine ad finem cui,ne. que finis cui exercet rationem finis sine aliis
quo ordine ad finem cuius gratia.U.g.aegro.
eus non operatur quicquain propter sanitatem in abstracto, sed propter sanitatemsbi acquirendam , neque item accipit me
dicina propter se ipsum absolute, sed propter se sanandum ; quare neque solus aeger, neque sola sanitas sunt absolues integer finis, sed sanitas ut aequirenda aegro unde patet finem cuius gratia, & finem cui, noria esse duos fines adaequatos, sed duas ratio.
nes integrantes unum adaequatum finem.
as . Ex quibus colligitur, quod finis
cuius gratia non recte dicatur medium ad finem cui, sicuti calor acquisitus per ambulationem potest dici medium ad sanita. tem; nam medium, ut medium semper dicit ordinem ad aliud bonum ulterius a quirendum, sicut ealor ad sanitatem; at finis cui non est aliquod bonum ulterius acinquirendum per finem cuius gratia , sed est ad cui debetur finis cuius.gratia ut bonum illius. Quocirca haec duo non sie habentivi medium, & finis, sed potius ut formaia,
o subiectum. Id autem quod dixi de fine cuius gratia, & fine cui,dici etiam debet de τossessione ipsius finis, nempe quod acquisitio ipsius finis formaliter, seu ipsius
possessio non sit nouus aliquis finis a ropossessa, sed unum integrat finem cum repossessia; sanitas namque ut possidendi mouet aegrotum ad talem finem c. Potest tamen possessio dici fini formalis, res au
tem possessa diei potest finis obiectivus. ass. His positis difficultas non est,
an homo aliquando operetur propter finc hoc enim notum est,& ab antiquis conces.sum. Nee est difficultas in animantibus,
talumn enim abest quod negari postit ut
nonnulli opinati sunt esse in eis aliquid rationis, quia agem videntur propter finem, quam sententiam Plutare. in lib. de placitu cap. 3o. tribuit Anaxagorae, eamque sequutus est Laurentius Valla nobilis Grammaticus, in lib. de Dialectica cap.9. quod tamen
est manifeste falsum, nam propter quaeda opera ad quς animantium species sunt de
terminata a natura nullum admittendum
est in illis vestigium rationis, sed potius
contrarium, Omnia enim faciunt ex naturet
instinctu,& quia determinantur ita, vel ita ab obiectis sine ulla deliberatione, ut docet Arist. 3. de anima tex. s 7. Unde semper faciunt idem, & eodem modo,quar hoe supponitur hoc Ioco.
2s6. Sed quaeres hic quid sit iste i stinctus in animantibus ξ Resp. nihil aliud
esse nisi inclinationem quandam, &Pr pensionem naturalem in eorum imagin tione, quae posita hae, vel illa speeie, huius aut illius obiecti, aut facta aliqua mutatione in ipsa inclinat ad hoc, vel illud faciendum, assequendum, vel fugiendum . Unde etiam neeessirio sequitur in appetitu similis propensio; & per has potentias de terminantur c terae potentiae ad hoc, vel illud opus i ad eum serE modum quo unaquaeque corda cytharae si tangatur suum. reddit sonum,& sic de alijs musicis instruis mentis ; ita enim Deus disposuit unumquodque animal iuxta suam naturam, ut si aliquo modo veluti tangatur, siue ab extrinseco, siue ab intrinseco hanc, vel illam operationem necessario edant. Huiusmodi
instinctum etiam nos experimur in pari sensitiua irascimur namque naturaliter nisi a ratione reprimamur si verbo , aut maledicto lacessimur, & idem de alijs passi
237. Exclusis ergo tum homine, tum animantibus,dissicultas est de alijs effieietibus, an scilicet operentur propter finem, quandoquidem carent cognitione, & ita non videntur posse moueri propter finem. Tamen sententia est Arist. cum omnibus, quod etiam haec agentia agant propter finem, ut multis probat idem Arist. a tem7s Rationes Aristotelis ad sequentem summa
206쪽
In lib. 1. physiconvbi agitur potissime de natura. 18 3
xs8. Prima ratio est, quoniam res naturales, vel semper, vel ut in plurimum tendunt in idem,semper enim lapis mouetur deorsum t unumquodque animal , dcvnaquaeque planta habent sua organa ,&partes similes alteri eiusdem speciei; ergo
res naturales non operantur a casu, 6c fomtuito , sed veluti emulto, & propter aliquem finem; quod enim fit 1 casu , neque
semper, neque ut in plurimum fit, ut co stat experientia. Neque dicere, possunt, quod haec omnia fiant solum ex necessitate materie;cur enim materia in una re se per habet necessitatem ad unumda alia ad
aliud nisi quia tota ipsius necessitas est propter aliquem finem.
1 9. Secunda ratio, nam ars imitatur naturam, sed opera artis sunt propter aliquem fine, ergo etiam opera naturae. Ideo namque ars dicitur imitari opera naturae, seu naturam,quoniam si natura faceret op ra artis, faeeret sicut facie ars. Tertia ratio,quia aliqua fiunt in natura,quae dicuntur errores, & peccata naturae; ergo in natura est aliquis finis , alioquin non diceQ- ur peccata naturae; ideo enim peceasse dicitur , quia natura in illis non est aliae utasuum finem; sicuti peccata artis sunt, qua-do artifex ita male operatur, ut suum finem non consequatur, alias si natura ex nullo fine operatur, cur potius animal habens duo rapita diceretur monstrum, qua homo habens unum caput; peccata autem naturae dicuntur illa, quae propter desectu, vel excessum valde recedunt ab ijs,quae ut plurimum fiunt in quibus natura non asi quitur suum finem. e 26 . Quarta ratio Aristotelis est, quia natura operatur paulatim,& per quosdam gradus procedendo,ut manifeste indieet se ad aliquem finem tendere, quo acquisito quiescat. Arbor v.galuia non potest semper durare, cum sit corruptibilis, producit semen ad conseruandam speciem, aptum a ad hunc ipsum finem, nam prius decidit in terra, postea paulatim putrescit, dein germinat, & erescit usque dum ad persectum statum arbor perueniat, & sie de alijs, ex quibus patet naturam maxime propter fi- nem operari . Haec sere Aristo es. bx6I. Nonnulla difficultas est inter Philossiphos, an haec agentia naturatia di eantur agere, de mouere se propter finem, aut ad fine, an potius agi, & moueri a Deo
ad suos fines ξ Ego puto hanc quaestionem
esse de nomine, in re namque puto omnes
e uenire. Unde putarem quod quando agens naturale agit propter finem , potest
diei & quod agat, & quod agatur, & quod
moueat se in finem , di quod moueatur ad finem,sub diuersa quadam consideratione; nam quatenus haec agentia naturalia sunra Deo cognostente ita ordinata, S di sposita ut operentur in suos fines, possunt dici agi, & moueri a Deo in suos fines. Caeterum quatenus ipse vere in suo ordine sunt efficientia suarum operationum ad illos fines , dici possunt agere, & se mouere tria,
finem. Hinc ex communi modo loquendi, animantia dicuntur mouere se, & operari propter finem;& plantae dicuntur producere limen ad conseruationem speciei;& ignis dicitur generare ignem, &c.
261 Sed obiicies r. nam agere propter finem,seu mouere se ad finem est agere ex cognitione finis, sed agentia naturalia non cognostunt finem ἱ ergo non agunt
propter finem, sed aguntur a Deo cognoscente ad suos fines. Resp. quod maior a eipi potest nimis stricte,& limitate in concedi potest. Potest etiam accipi latius, negari potest; nam agere propter finem est etiam operari, & se mouere ad assequendualiquid etiam incognitum, quo pacis Omnia dici possunt agere propter finem. N que tamen hic modus loquendi est improprius ob causam dictam .a63. obisicies a. nam elementa,ut supra diximus dicuntur moueri ab Arist. ad sua loca non a se, sed a generante, quoniaa generante accipiunt impetum ad motu ;ergo agentia naturalia propter eande causim debent dici moueri a Deo potius, qua a se. Resp. quod si hoc argumentum esset verum, deberet etiam diei quod elementa
moueantur a Deo, non a generante, quia
neque generans cognoscit locum,& finem illius motus, sed Deus . Dico ergo, quod agentia naturalia possunt dici moueri a Deo propter causam dictam ῆ negandum
207쪽
tamen ex alia ratione,quod non possint dici etiam moueri a se, maximε quando habent in se ipsis, primum motus Perata
ξ' s.. obi jeies a Ruoniam ita se habet
res naturales cum operantur ad asseque
dos suos fines, sicut a sagittario sagitta cutendit in eum locum ad quem immittitur, sed sagitta non dieitur moueri fi se, lea a sagittario ad locum ab ipso intentum;ergo,
dic. Resp. negando antecedens, nam sagitta non mouetur naturaliter ad locum inistentum a sagittario, sed praeter naturam,di violenter ex impetu arcus; at agentia naturalia mouentur ex propria natura.
S. a. Quanam D ratus causandi in
a6e. π oquimur praecipue de agenti- , bus operantibus per cognitionem, & maxime. de hominibus ex quo facile colligetur quid de alijs dicendum lit.
In homine ergo operante propter aliquem finem haec omnia possunt considerari. I. Cognitio qua homo cognoscit talem n ne, ut suum bonum. a. obiectum istius cognitionis. 3. Bonitas, & conuenientia taIis obiecti, propter quam amatur. q. Possibilitas, aut futuritio talis obiecti. s. Amor
ipsius. 6. Reliqua omnia quae adhibentur adeonsequendum tale bonum, siue sint operationes, siue media ad illam consecutionam; ex quibus quaeritur quid sit prima ratio causandi, quae conditio, quaeue causalitas, de quibus postea. 166. Quantum ad primam rationemeausandi, est prima illorum sententia, qui putant hane esse ipsam bonitatis apprehensionem,seu cognitionem, ita quod ipsa res bona, aut bonitas illius se habeat materialiter respectu finis , apprehensio vero formaliter, I sic dicunt finem formaliter causare secundum esse apprehensum, seu
cognitum; hoc esse apprehensum, seu cognitum vocant esse intentionale, seu es in anima , prout opponitur ad esse realea, quod res habet extra animam, de ita dielit finem causare seeundum esse intentionale,
non autem secundum esse reale. Sic Au,
SOncin. I. metaph. q.3. Salii. 267. Nostra sententia seq. concluti expIicatur. Apprehensio non est formalis r
iis causandi finis , sed es conditio sine Manon . Unde ita se habet apprehensio finis respectu eiusdem, sicut approximatio respectu agentis v. g. ignis, est enim apprehensio veluti quaedam boni approximat ad ipsum agens, quod operari vult propter
finem . Hanc sententiam tenent D. Tho. Caiet. Iauel. Ferrata & alij quos reserunt,& sequuntur N.Compluti hic disp. 16. q. 268. Probatur a. nam illa est formalis, & prima ratio causandi in fine, cui potest conuenire definitio finis,ut si id euius gratia, sed haec non est, neque esse potest apprehenso boni, sed est ipsa bonitas finis,
quae potest mouere, & allicere voluntate ad sui acquisitionem; ergo, &c. Maior n ta est , cum sit a definitione ad definitum. Minor etiam nota est, quia quando homo operatur ad assequendam scientiam , aut diuitias, id euius gratia operatur , non est apprehensio scientiae, aut diuitiarum, quae iam habentur in mente, sed est ipsa scientia, diuitiae, & possessio, quatenus quadam habent bonitatem veram, aut saltem put
269. Probatur a. nam illa est pruna
eausandi ratio in fine, & id cuius gratia , ad quam acquirendam diriguntur media,&qua acquisita existimat homo aequisi-uisse suum finem, propterea enim illa di cuntur media, quia sunt ad finem; sed huiusmodi ratio no est ipse cognitio, aut δpprehensio diuitiarum, sed sunt ipsae diuitiae ergo apprehensio, seu cognitio non est rario causandi, seu finalizandi, sed ipsa ho-nitas .
27o. Probatur 3. quoniam in agentPhus sine cognitione, finis est vera causa
realis, ut patet ex dictis, & tamen in iIlis non praecedit illa finis apprehensio, ergo apprehensio finis non est uniuersaliter prima ratio, & propria finalizandi, seu eausandi, sed ipsa bonitas finis, tanquam id euius gratia, quod reperitur in omni fine sol nm autem differentia est inter agentia
208쪽
In lib. 1. Physicor. Vbi agitur potissime de natura. I 8 s
per eognitionem, & sine eognitione, quod
ista secunda ex modo operandi siue naturae,&ex necessaria propensione quam habent ad suos fines, semper sunt, quantum est ex se, veluti in actu primo applicata ad op randum semper actu operarentur nisi esset impedimentum ,& ita non exigunt ut finis approximetur illis per cognitionem .' At vero animantia ex modo connaturali operandi exigunt ut finis approximetur illis, cum quo stat, quod prima ratio fina Iizandi sit eadem in omnibus . 27 I. Probatur . nam apprehensio Rmis potius est eausa efficiens,aut certe con currit in genere causae essicientis ad operationes , & media propter finem acquiren dum; ergo non est ipsi ratio eausandi, seu
finalizandi, alioqui finis ut finis, esset efficiens . Antecedens patet, quia homo non operatur propter finem, nisi ut determinatus per cognitionem ,& consequenter cognitio constituit hominem cansam eficietem in actu primo. Homo enim non est effetens in calii nostro, nisi inquantum cognoscens, de ita cognitio est id unde motus, 3c pertinet ad causam efficientem. TE
quia illud est ratio formalis finali χandi,seu
mouendi, & alliciendi voluntatem , in quod voluntas tendit tanquam in suum obieetum,led hoc non est apprehensio b ni, sed bonum apprehensum in quantum est bonum ; ergo bonum inquantum bona est ratio λrmadis finali randi Minor constat,quoniam voluntas non specificatnr ni
si a fine , & bono, unde bonum, & finis
sunt idem. 17 a. Ex quibus infertur I. mu Ito minus dici posse volitionem, & amorem finis esse primam rationem finali Zandi, seu causandi in fine. Ratio clara est,nam volitio,& amor sent potius essectus finis, quam ratio illius. Infertur a. pomilitatem, &su turitionem finis non esse rationem fin lizandi , sed conditionem sine qua nonis . Quod non sint prima ratio finalizandi patet, quia non sunt id cuius gratia , operatur namque agens propter ipsam rem Sonam,
quam apprehendit possibiIem, & futuram, non propter possibilitatem, & futuritione. Quod autem sint conditio sine qua nonis, '. Gabr. Nasica.
etiam patet, quoniam nulla res naturalis ordinatur ad finem impossibilem . Tum is quia experientia constat neminem operari ob finem quem iudicat impossibilem. Sufficiet tamen ad hoc ut homo operatur ob
aliquem finem, quod illum apprehendae
futurum, non tamen operabitur obfuturitionem .
273. Insertur 3. primam rationem formalem finaliazandi,seu causandi in fine nihil esse aliud nisi bonitatem rei appr .hensae in quantum est cuius gratia, ita veres ipsa apprehensa materialiter apprehensa ut quaedam res, se habet ut materia reis spectu finis, eadem vero reS in quantum bona est, & conueniens secundum institu tum operantis habet se ut sermale respectu finis,non quidem iub quacumque ratione, sed quatenus id cuius gratia, qui est pro. prius modus causandi finis; nam bonum inebonum potest considerari Occulcatiue, ut est quaedam passio entis, & hoc modo non est eausa finalis, at bonum,inquantum bais num , est id crius gratia , est causa finalis. sic u t ealor ut calor non est causa efficiens, nisi quatenus est principium Unde motus .
Soluuntur argum. in contrarium. 274. Primum argum. est, nam omnis
eausa seeundum illud esse in quo praecipue est causa, debet praecedere suum effectum , cum sit prior suo essectu . sed finis non procedit necessarib suum effectum secundum esse reale,semper autem praecedi e secundum esse apprehensum , ergo apprehensio est ratio larmatis causandi in fine, Resp. quod omnis causa debet prεceder suum essectum , vel realiter,& secvndum existentiam, ut sunt reliquae causa , vel saltem in intentione operantis, ut finis r praecedere autem in intentione non est praec
dere ipsam intentionem, &apprehensionEfinis, ut falso putant aduersaris, sed est esse primum , quod respicit intentio; prius
enim intentio respicit finem, & postea me dia; quare finis est primo intentum. eitea finis seeundum suam bonitatem ,vel realem, vel apparentem non semper praecedit effectum in intentione agentis. D indu etiamsi ipsa intentio praecedat non tamen est ratio causandi , sed sola eonditio,
209쪽
186 Disputatio III. Dubium VIII.
sicut etiam praededit potcntia operatius , cum tamen non sit ratio finalitandi. Quod autem facit intentio in agentibus per cognitionem, faciunt propensiones agentium naturalium ad suos fines, ut scilicet sint ta- tum conditiones ad agendum, non ratio agendi. 27s. Secundum argum . quia ex diuersa apprehensione diuersificantur essen
de appetitus naturalis differt a sensitivo,&hie a rationaliquia appetitus naturalis fertur in bonum non cognitum;appetitus sen-stiuus fertur in honum solo sensu cognitu. At appetitus rationalis fertur in bonum cognitum per intellectum ς ergo cognitio,
seu apprehensio boni pertinet formaliter ad constituendum finem; quandoquidem specificant appetitus,qui non specificantur nisi a fine. Resp. distinguendo antecedens; ex diuersa apprehesione, & cognitione diuersificantur appetitus tanquam ex ratione formali specificante, negatur: tanquam ex ratione proponente obiecta specificantia, conceditur . Diuersae namque appre-hεsiones proponunt diuersas rationes boni , & appetibilis, quae diuersos appetitus specificant ,& in hoc sensu intelligitur D.
S.3. An bonitas, qua in sine es ratio Mali-
276. D Ro quo sciendum est, quod trix pliciter aliquid potest non esse
reale, aut dici non reale. Primo quando in se non est ens, ut chymera, aut quid simile. Secundo quando in se est res reale, tamen est impossibile operanti,ut esse Angelum, est aliquid reale, impossibile tam
est homilaem esse Angelum. Tertio quando S in se est ens reale, & possibile, tamere ipsa non est bonum operanti, sed potius malum,ut est cruciari in inferno est aliquid reale , & possibile operanti, non tamen est honum homini, quodcumque ex his adsit
non potest dici quod talis finisaut bonumst reale respectu operantis, sed tantum honum apparens, ut patet consideranti.
a 77. Quaerimus ergo, an finis debeate me bonum reale, ita ut nullum habeat desefectum ex illis tribus, aut quid simile. C6munis, & vera sententia cum Arist. hoc lo-
cap. a. e sit quod in agentibus per cognitioncm non sit necesse quod finis sit aliquod bonum reale, sed vel υeram , vel parens, ira ut ratio boni, vel veri, vel apparentis sit ratio adaequata sinis . Unde motio finis v - 'catur aliquando ab Arist. metaphorica non quia non sit realis, sed quia non est effectiva, sed intentionalis, seu animalis , quatenus requirit apprehensionem, seu cognitionem ; quocirca dicitur metaphorica ro. spective ad causa Iitatem efficientem . 278. Patet haec communis sententia clara , & manifesta experientia; homines namque eodem prorsus modo operantur sue propter bonum verum, siue propter honum apparens, dummodo existiment hoc bonum apparens esse verum bonum , licet rcipsa non sit verum bonum, sed apparens . Haec tamen res non est ita intellia genda, ut quod mouet voluntatem sit bonucognitum ut apparens, seu sub ratione apparentis, sed verum bonum, male tame applicatum, cui scilicet non debet, aut sic conceptum, ut sit aliquo modo aptum visit finis. Quoniam bonum apparens in- tantum habet rationem finis , inquantum
existimatur esse verum bonum , S ut est quasi indutum vera bonitate. Et sic bonuverum per se est finis,quia est id per quod adaequale habet bonum apparens ut sit finis . Si enim homo cognoscat quod tale bonum non est sibi verum bonum,nunquaoperabitur propter illud,& multo minus si cognoscat quod est impossibile; ideo namque homo in tali casu operatur, quia ainprehendit ut verum bonum . Igitur bonuverum est per se finis,bonum autem apparens est finis per accidens. Hinc videmus ex alijs operibus natur , quod Deus, &natura nunquam ordinant causas naturales ad bonum tantum apparens, ex quo colligitur quod tale bonum non est per se finis,
279. Sed quaeres r. quando finis est
tantum bonum apparens , secundum quod esse tunc causabit, an secundum esse ap
210쪽
In lib. 1 physicor. ubi agitur potissime de natura. I 8
prehensium,an secundum esse reale, quod non habet Resp. notando quod esse apprehensum potest accipi dupliciter . Primo obiective, hoc est lacundum illud es. 4e quod habet obiective in apprehensione . Secundo formaliter, & quasi reduplicatiue ut scilicet ratio causandi sit apprehensio, ut cum dicitur, lapis inquantum calidus calefacit, sensus est quod ratio calefaciendi sit calor lapidis . In hoc secundo sensu est falsa interrogatio , seu non intelligitur in hoc secundo sensu, quoniam apprehensio in quocumque fine
illic vero sine apparente non est ratio causandi, sed conditio tantum . At in sensu primo admitti debet, & intelligi interro- satio, sensus enim est, quod finis apparens est causa finalis formaliter per illud esse quod habet obiectiuὸ in intellectu quatenus est id cuius gratia;& sic tam
in fine vero, quam apparente prima ratio causandi est bonum inquantum bonum, licet male apprehensum, & applicatum Tei cui non conuenit. Potest etiam dici quod finis ille sit causa inquantum , apprehensus formaliter, si particula, inquantam, reduplicet conditionem sino qua non, ut cum dicimus ignis calefacit inquantum approximatus,& in hoc sensu
potest propositio concedi non solum i
fine apparent sed etiam in vero, cum hoc modo omnis finis causet inquantum apprehensus. a 8o. Quaeres a. an homo agere possit propter priuationem, cum priuatio nost bonum reale, sed latum apprehensum Resp. certum esse posse hominem ager Propter priuationem, ut ne ab hoste e
Piatur, ne occidatur, ne malum patiatur,&c. Sicut etiam potest operari propter obseruantiam praeceptorum negativorsi, ne ea violet, siue ne transgrediatur. Di Dficultas est suomodo priuatio possit --
tiere, seu esse finis cum non videatur verum bonum . Dico quod priuatio dici potest verum bonum, & per se, si nihil
aliud desit, nam re vera bonum est homini carere operibus malis, doloribus ,&c.quo sensu psalmista vocavit humiliationem bonum suum cum dixit. Bonum P. Gabr. Plasica.
misi quia humiliacti me . Dicitur autem priuatio bonum verum , &reale, prout Donum verum distinguitur a bono apparente; negari namque non potest quin pruuatio quandoque non sit bonum fictum, aut imaginarium , sed re ipse bonum . Quod si bonum,& ens & verum accipia
tur prout significant aliquid positi usi quo
sensu accipi solet verum ens, &c. tunc priuatio sicut est ens abusive , ita dicetur bonum abusive, fiue priuati uc , cum qu stat quod licet priuatio sit bonum priuatiuum, potest tamen dici verum Minim , prout distinguitur ab apparente, & ficto. Bene verum est, quod priuatio non est bonum, absolute ut priuatio est, sed ut
priuatio alicuius rei non conuenientis, malae, &e. Est namque vere bonum carere malo, etiam si nullum alicia bonum superaddatur. 28 I. Quaeres I. an etiam malu ponfit diei finis; non quidem primarius , leper se intentus, sed secundarius, & inteistus per aliud λ Alfirmant illi qui die tquod obiectum adaequatum sit non tanta bonum, sed etiam malum, aut quid virique commune, propterea quia voluntas fertur non solum in bonum amando, sed etiam malum fugiendo. Sed ista vernia, non sunt, quia finis, & obiectum volunt iis debet esse illud ultimum, & optimum propter quod caetera fiunt, malum autem hanc rationem non participat, sed solum
bonum, ideo namque voluntas odit m
Ium quia contrariatur bono, qnod est eius finis, de quia bonum est carere malo, atque ita odit malum propter bonum .Li-.cet ergo voluntas dici possit odisse maist inquantum malum, quia tamen hoc facit cum aliquo ordine ad bonum, quatenuS malum contrariatur bono,ideo finis ad qiratus voluntatis recte dicitur esse bonli, ut bonum, seu ut appetibiici, pro eodem enim nunc accipitur bonum, & appetibi te, ut in omnibus artibus docet Arist. r.ethic. quod bonum est finis illorum, Zetamen docent non selum quomodo asse quainur bonum, sed etiam quomodo fugiamus malum.