장음표시 사용
231쪽
Σ o 8 Disputatio IV. ' Dubium I.
quid sistentiale, & perfectum, res enim dicit quid ratum , firmum , & stabile. Soluuntur argum . in contrarium.
23. Primum argum. desumunt ex Arist. Bic tex. q. ubi dicit quod motus non est aliud, quam res ad quam est motus, quaren terminus 3 ergo non distinguitur realiter a termino. Resp. I. quod Arist. intel- Iigi debet, quod non est alia res a termino, est tamen modus. Unde motus in ratione rei non distinguitura termino, bene tamen in ratione viae , & modi. Resp. a. Aristotelem solum voluisse, quod motus non est alia entitas completa , & perfecta a termino . Resp. 3. intelligi quod motus non estres aliqua pertinens ad diuersam speciem a termino, sed reuocatur ad speciem illius; imperfectu namque reuocatur ad speciem
sui persecti .aq. Secundum argum . nam res in fieri, di facto esse non di stinguuntur; sed motus , di terminus sunt sicut res in fieri, de facto esse; ergo non distinguuntur . Maior nota est. Minor probatur, nam quando intelligimus sermam rig. calorem in fieri,intelligimus moueri ad se ipsam in facto eust. Resp. concedendo maiorem,& negando minorem,nam motus non est terminus,
seu forma in fieri, sed est ipsum fieri sormae, seu termini. as. Τertium argum. Si motus distingueretur realiter a termino sequeretur,
quod quoties aliquid mouetur ad aliquem terminum reciperet in se duplicem realitatem, scilicet motus , & termini. Et sic aqua v.g. dum calefit, acciperet realitatem calefactionis, & caloris; sed hoc est falsum,
ergo, dcc. Minor probatur,nam tunc subiectum moueretur duplici motu , uno quo reciperet motum, v.g. calefactionem, alio quo reciperet calorem. Resp. concedendo maiorem, & negando minorem , nam motus, & terminus non causant duos motus, cum enim comparentur ut via, & terminuS, non ponunt in numero . VeI dicas noesse duos motu , sed motus, & termi
S. q. An motus localis subiertetur inmobili. 16. Ifficultas de solo motu loeali procedit, nam motus generationis videtur quod subiectetur in mobili, v. g. in materia ubi recipitur forma, quae
generatur. Item motus alterationis, augmentationis, dee. subiectantur in mobili, scilicet in alterato, Sc. Dissicultas ergo solum est de motu locali, de quo. Prima sententia est, quod motus localis subiectetur non in mobili, sed in loco. Sic tenent
Soncin. Gregor. Heruaeus,& Fonseca apud N. Complut. disp. I 6.q. . π.3 s. 27. Nostra sententia seq. cones .expliacatur. Motus localis non sibiectatur in loco in quo res mouetur, sed subiectatur in ipso mobili. Haec conclus. est communis, pro
qua videri possunt dicti Compluti Masius, Con imbrici Ruuius, Solo, & alij hoc loco. Ratio communis est, quia ibi est tanquam in subiecto motus, ubi est eius terminus ssed terminus motus scilicet Gi non est in loco, sed in locato, seu mobili; ergo etiam motus. Maior constat,nam motus est via ad terminum, est fieri termini,est ipsa tes-mini pro duetio , sicut calefactio est ipsa ignis productio; via autem ad rem, fieri rei, rei productio, ibi sunt ubi est res quae producitur. Minor probatur, nam ubi , quod est terminus motus localis, nihil est aliud nisi praesentia localis, seu praesentin ad locum , seu quam id quod facit rem esse praesentem loco; sed id quod facit loca tum esse praesentem loco , non potest non esse in ipso locato, seu mobili : ergo, &c. Tum quia ibi est forma, ubi suam tribule formalem denominationem , sicut ibi est albedo , ubi est album, quod ab albedine denominatur; sed motus tribuit suam se malem denominationem mobili; ergo est in mobili. Maior est nota . Minor probatur , nam effectus formalis motus est m ueri , sed hic est in mobili, ut patet, ergo, &c.
28. Primu argum .nam Arist. 8. tex. p.
dicit, quod motus localis est omnium perfecti stimus, quia mobile nullam formam
232쪽
In lib. 3. Physicorum de motu. 2 9
sbi inhaerentem aequirit,& ideo minus inpotentia censetur, quod localiter mou
tur, quam quod alio motu . Resp. Aristotelem solitin velle quod sorma per motu Iocalem acquisita sit minus absoluta , &minus perfecta,quam forma acquisita per
alterationem, v.g. υbι namque est minime entitatis. Haec solutio constat ex verbis, quae postea subdit dicens. Vt cum quia a teratur, qualitas , dum quid augetur , ct δε- crescit quantitas. 29. Secundum argum . quoniam terminus motus localis est locus,sed locus est in locante cum si t ultima superficies corpo, ris ambientis . Minor constat. Maior probatur, nam ille est terminus motus localis,
qui acquiritur per eundem motu ; sed permotum localem acquiritur locus; ergo I cus est terminus motus localis. Resp. n
gando maiorem. Ad probationem dico , quod mobile non intendit acquisitionem, oci, sed ubicationem, seu praesentiam ad locum . Licet enim verum sit quod permotum localem acquiratur etiam locus ,
tamen locus non est quid productum permotum, sed praesentia ad illum.Unde pret- sentia ad locum est terminus intrinsecus motus,& locus ipse ad summum est terminus extrinsecus.
S. s. An motus dicat aliquid positiuum realia ier dissinctum ab υnione mobilis ad
ao. o Rima sententia negat,ita Pontiust ubi dicit hanc senistentiam in re communem esse. vult ergo
Pontius quod in motu locali, motus nil aliud dicat nisi realem unionem mobilis ad Iocum. Motus alterationis nihil est per ipsum nisi unio realis, v.g. aquae ad calore. Motus augmentationis est realis vitio subiecti, quod augetur ad quantitatem . 3I. Sed haec sententia mihi non videtur vera, nam motus alterationis, cum sit
actus imperfecti non est unio ad formam, sed est via, productio, & fieri format.Τum quia prius est quod forma producatur, quam quod uniatur,vnio namque supponit . Gabri P0 sua. formam productam , nee unio potest dici
motus, sed nexus,&copula formae productae, aut positae in subiecto. Tum etiam quia potest calor v. g. vniri aquae absque motu , ergo unio formae cum subiecto non est motus; conseq. constat, quoties enim
unum separatur ab alio, & potest esse sine illo, non est illud. Antecedens probatur, quoniam si Deus produceret aquam calidam, seu cum calore,tunc non daretur motus, cum tamen daretur unio formae. Deinde manet unio caloris cum aqua transacta calefactione, seu finito motu calefactionis ; ergo motus calefactionis non estvnio caloris cum aqua. a. occurrit Pontius, quod licet motus sit ipsa unio caloris cum aqua, tameneonnotat aliquid praerequisitum,& sic motus praeter unionem dicit negationem ex stentiae eiusdem unionis pro instanti, aut tempore immediate praecedenti . Nunquam enim potest aliquod subiectum moueri quin recipiat unionem ad aliquid,
quam non habuit antecedenter, dum existebat ante motum, seu absque motu. Vnde motus , inquit , formatissimh sumptiis est unio cum negatione existentiae pro tepore , aut instanti immediate praetedenti. Sed contra nam potest intelligi unio formet
cum subiecto cum negatione existentiae Pro tempore , aut instanti praecedenti abG que eo quod intelligatur motus; ergo motus non est unio cum dicta negatione. Antecedens probatur, nam si Deus ponat se solo calorem in aqua intelligetur unio eiu dem caloris cum negatione pro temporo, aut instanti praecedenti, & tamen non imtelligetur motus, cum dictus calor non sit a Deo productus per motum, ut suppono; ergo, &c. Tum quia calor unitus aquae in hoc instanti, Se connotans negationem propriori, nihil aliud dicit nisi quod in hoe
instanti est unitus aquae, cum prius non es set unitus, sed hoc non dicit motum, nec aquam moueri, sed unionem; ergo c.
233쪽
De actione, or passione tum inter se, tum
g. I. An motus sit quid superius ad aetionem , ct pase
t sit quid superius ad actionem ,
& passionem, seu quod se habeat ut genus,& actio, & passio ut quaedam species. Sic Soto hic g. 2 .comi.3. g. quaeritur, & ali i,quos refert Onnia hic. Secunda sent. est, q aod non motus sit superior ad actionem,& patasionem , sed ipla actio sit si perior ad motum, & passionem, sic aliqui Neoterici. 3 . Nostra senta seq. concl. explicatur. Nec motus est superior ad actionem, opa gionem,nee actio es severior at motum, di gionem. Sic tradunt communiter Philolophi hoc loco, pro quibus videri possunt N. Complut. hic disp. r7. q. r. . 3. ct S. qui hoc probant ex eo quod actio, palsio , & motus sunt una numero entitas:& actio,& passio sunt unus numero motus; coete. rum ad hanc rationem posset quis respondere quod licet actio, & passo sint idem motus, eademve entitas, tamen habene diuersas formalitates, quarum una potest esse superior alia. 3y. Aliter ego probo conci .nam adi io,& passio pertinent ad diuersa praedicamera, ergo nullam possunt habere rationem superiorem genericam in qua conueniant; praedicamenta namque sunt primo diuersa,
in nullo uni uoce conuenientia. Imo praeis dicamenta neque analogico conueniunt nisi in ratione entis,& accidentis. Tum
quia si motus esset superius ad actionem , & passionem idem die si actio esset superior sequeretur quod ad multiplicatione actionis , & passionis , deberent multiplicari motus , cum superius multiplicetur ad multiplicationem suorum inferiorum. Τum etiam quia, ut supra dicebamuS,motus cum sit quid imperfectum in nullo p nitur praedicamento, in nullaque determi- inata specie , sed reuocatur ad speciem, Se praedicamentum sui termini, quod autem est huiusmodi, non potest esse superius ad duo praedicamenta, scilicet ad actionem
Arist. cap.3. huius libra, D.Tho. ibidem, &caeteris expositoribus, qui saepe dicunt quod actio est motus prout ab agente,&passio est motus prout in passo, ergo motus est quid superius ad actionem , & pansionem, alias actio, & passio non definiretur per motum. Tum quia implicat intelligere actionem ,& passionem sine motu, cum actio praedicamentalis sit fieri termini, & passo sit recipi illius, fieri autem,&recipi non intelliguntur sine aliquo motu,
aut mutatione. Resp. concedendo antec
dens ; & negando conseq. dicitur namque quod actio est motus prout ab agente,quatenus actio, & passio non habent aliam entitatem nili entitatem motus , unde illae praedicationes non sunt formales, sed ma teriales. Quod autem non possint intelligi actio, & passio sine motu nihil refere, cum plura dentur quorum unum non est de essentia alterius,& tamen non potest intelligi sine eo; nam figura non potest intelligi sine quantitate, Sc tamen quantitavest solum subiectum figurae. Sicut nec modus potest intelligi sine re cuius est modus; nec relatio sine termino, & tamen res non est de essentia modi, nec terminus re- Iationis, nec E contra.
passio sent essentialiter motus, ergo m tus est quid superius ad actionem, & pas. sionem . Conseq.constat.Anteeedens pro batur, quia per actionem, & passionem res aliter se habet nunc quam prius, ergo sunt motus. Motus namque est id quo res mutatur, seu quo res aliter se habet nunc quapri us; per calefactionem namque mutatur agen&,cum transeat ex non calefaciente ad calefaciens;& per passionem mutatur passum cum ex non calefacto, v.g. fiat calefactum . Resse negando antecedens . Adprobationem dico quod actio, qua actio non mouet agens, sed qua est idem cum motu,seu qua dicit motus entitatem.Similiter
234쪽
In lib. 3. Physicorum de motu .
Iiter passio, ut passio non mouet passiim , sed qua in eludit, & est idem cum entitate
motus. Quando enim noua forma aduenit subiecto, mutatur subiectum, cum tran-
stat a non esse sub forma, ad esse sub illa , non tamen forma est ipse transitus , cu ratio formae formaliter sit informare , non trahere subiectum a non esse sub illa, adesse sub illa , hoc enim est proprium m tus, quae omnia magis constabunt ex mox dicendis. g. r. su actio, paso, ct motus distinguantarct quomodo .
t passio, & motus,ita inter se rea liter distinguantur, ut in nullo identificentur', ac proinde, ct formaliter, ct entia latiue distinguantur. Sic docent illi, qui Ponunt actionem praedicamentalem esse in agente, motum in mobili, & passionein in eodem mobili,seu passo, ut tenent Scotistae, ve postea videbimus. Secundasent. est, quod actio, passio, & motus sola ratione ratiocinata distinguantur. Sic Ruuius,
Masius, & alii hoc loco. Tertia sient dicit quod motus, & passio sola nominis appel- Iatione distinguantur. Sic Suarea ias . p.
se I. 2.3 ρ. Nostra sententia sequenti concl. explicatur. Actio, passio, se motus sunt tres sermalitates distinctae ante intellectum, oidentificatae in eadem entitate motus . Haec est communis Thomistarum,pro qua reserunt N. Complut. disp. II. n. II. Caiet. Banne. Ferta Gon Zal. Capreol. Flandri Tanard. Sot. Nauar. Armer. aliosque.
o. Quod actio, passio, & motus sine tres formalitates realiter distinct ae, probatur, nam actio, & passio ex una parte directe perti nent ad diuersa praedicamenistis, ct motus pertinet ad praedicamentum, ut qualitatis si sit qualitas , quantitaιis si est quantitas, Mi si est motus localis, substantiae. si terminus sit substantia,ut in generatione substantiali; sed quae pertinent addiuersa praedicameuta debent distingui sestem formaliter ante intellectum; ergo,&c. Tum quia actio, passio, & motus antec . H. Gabr. Pusica . denter ad omnem operationem intellectus habent distinctas formalitates ,& tales ut proprijs, & varijs omnino definitionibus 'definiantur; ergo distinguuntur formaliter,& non per intellectum. Actio namque definitur, quod sit egressus ab agente Pansio est receptio actionis in passo. Et motus est via, fluxus, & tendentia ad terminu. Praeterea actio est causalitas emcietis, qua scilicet ericiens agit in actu secundo. Passio est id quo subiectli recipit in actu secu-do, & motus est id quo mobile mouetur in actu secundo; sed ista non possunt non aia ferre diuersas formalitates ante intellectu; ergo, dic. r. Quod autem actio. pa Eo,& motus sintvna,eademque entitas docet Arist.
hic cap.I. dicens. inc enim υnum Dide, asent, raIio tamen non una , smiliter , ct in mouente,/in motu . Idem tradit rex. 22.
Ratio est quia idem estentitatiue , id quo
mouens mouet, quo mobile mouetur, &quo pastum patitur; ergo,&c. Antecedens probatur, nam eodem impulsu, quo quis iacit sagittam, aut mouet lapidem , sagitta mouetur, lapis impellitur; ita eadem actio est qua agens aliquid mouet, qua mobile mouetur,& in ipse mobili recipitur. Praeterea si actio. , passio ,& motus distinguerentur entitatiue, quoties agens agere res triplici motu moveretur, recipiendo scilicet tres entitates; sed hoc dici nequit, cum mobile non moueatur ab unico agenteis, nisi unico motu, ergo, dccDemum si actio, passio, de motus distinguerentur realiterentitatiust, sequeretur quod entitas motus posset esse sine entitate actionis, & passi nis, & entitas passionis sino entitate acti nis,& motus; entitates namque realiter diastinctae possunt ad inuicem separari. Quod autem haec sint falsa, constat, quia nee actio de praedicamento actionis, potest esse sine passione , alias non esset fieri, sed factum esse ; nec motus potest esse sine passione, alias non esset via ad terminum,
a. Nota hic obiter non bene Pontiureprehendere N. Complut . quod malE teneant quod actio, passio, de motus sine tres formesitates distinctet ante intellectu,
235쪽
lieet identificentur in una,eademque entitate motus , quia per ipsbs nulla datur distinctio actualis ante intellectum,quae non sit realis, quae enim identificantur inter se, aut cum alia tertia entitate non possunt habere vllam distinctionem actualem ante intellectum. Nec video, inquit, quomodo si realiter aliqua identificantur possint habere distinistione realem actualem . Ceterum desinat Pontius reprehendere Complud cum bene loquantur ,& secundum veram doctrinam Thomisticam, quae admittit distinctionem realem formalitatum ante intellectum , & identificationem earumdem formalitatum quoad cntitatem a nulla namque est repugnantia,quod in una eademque entitate reperiantur plures formalitates realiter formaliter distinctae, non realiter entitative. Argumenta quae in
eontrarium fieri possunt facile ex dictis solui possunt. S.3. An motus Mear rationem subiecti quo respectu actionis, ct passionis .
IV eitant N. Complut. Murciam saliosque iuppressis nominibus, quibus addo Pontium disp. Ia .n.a2.ubi insiurgit contra dictos Compluti quos ibi citat dictona. 2 a. cuius instantias postea solvemus.
eatur . Motus habet rationem subiecti quo respectu actionis, cr passionis sic quoties ista
in inam, eandemque ensitatem coincidunt,
tunc actio in passio non inhaerentsubiecto nisi medio motu . Sic Arist. D. ΤhO. Onnia,Suarea, & alij quos reserunt, & sequuntur N. Compluta disp. II. n. aa. Ratio conclusionis est, quia aetio,& passio sunt quaedam affectiones motus;ergo motus habet rationem subiecti quo respectu illarum. Antecedens constat, nam motus seeundum sonee dicit esse ab agente, ut actio, nee dicit esse in passo, ut passio,sed dicit esse viam,& transitum, ac proinde actum impersecti; huius viae assectio est esse ab agente, seu a termino a quo, & recipi in passo cum
termino ad quem, sed id quod est ratio assectionis ,& quasi passionis se habet ut
subiectum quo. ergo,&e.Τum quia sorma litas actionis, & passionis, ut dicebamus ,
identificantur cum entitate motus, ergo
actio , & passio non erunt in subiecto nisi media entitate motus, ac proinde motus erit subiectum quo actionis, & passionis. S. Primum argum. Pontij est , nam vel subiectantur inseparabiliter de potentia etiam absoluta in eodem subiecto, Sidentificabuntur realiter, ct tunc nec alterum respectu alterius potest esse subiectu quo; vel subiectantur in diuersis subiectis , & se etiam neutrum potest esse subiectili quo , quia subiectum quo se tenet ex parto subiecti quod, in quo etiam subiectum quo subiectatur . Res p. quod subiectantur inseparabiliter etiam de potentia absoluta in eodem subiecto , & identificantur realiterentitatiue, non formaliter, & sic entitas motus, cum sua formalitate potest ess subiectum quo formalitatis actionis, & pausonis. 6. Secundum argum. nam impossibile est quod aliquid moueatur ad aliqua formam, quin patiatur recipiendo illam formam, ergo inquit Pontius, non abstrahit motus a passione sic, ut possit esse s biectum qtio ipsius, ct consequenter falsum est fundamentum Complut. consistens in eo quod motus abstrahat a passione.Resp. concedendo antecedens , ita tamen quod ipsa forma non sit ipse motus,sed terminus illius . Deinde negatur conseq. Vt enit adicebamus motus ratione suae entitatis, &formalitatis, est ratio quare actio, & passio recipiantur in subiecto. 7. Tertium argum. nam subiectum quo alicuius formae non potest praedicari de eadem forma in abstracto; unde non valet. Albedo est quantitas , sed motus praedicatur de actione, di passione , nam bene dicimus, aetio est motus ab agenter passio est motus in passo, ergo,&c. Resp. ex dictis supra, quod istae pratilicationes sunt vere solum in sensu identico non fodi mali . 8. Quartum argum. Accidens pra dicatur in concreto de suo subiecto; sed actio, & passio non possunt praedicari de moto, ergo motus non est subiectum acti
236쪽
In lib. 3. Physicorum de motu. 2 1 3
nis, & passionis. Unde concretum actionis, in agens, & concretum passionis, est passum . Resp. concedendo maiorem,&negando minorem, nam recte dicitur. Aetio est motus ab agente, seu est procedens ab agente; & passio est motus ut in passo, seu cst receptum ut quo in passo. Denominatio autem agentis, & passi non sunt denominationes inuoluetes motum, sed actionis, & passionis. ut formae quaedam sunt. Agens denominatur ab actione tanquam a forma extrinseca. Et passum denominatur a passione tanquam a forma intrinseca Imo ex his colligitur maior confirmatio nostrae conclus cum enim motus ponatur in definitione actionis, & passionis,& non ponatur tanquam genus, ut diximus supra , debet poni vi subiectum. Subiectum namque accidentis ponitur in definitione illius, ut diximus in Logica. 9. Quintum argum. Subiectum siue siue quod debet supponi ab eo, quod in eo subiectatur ; sed motus nolo supponitur ad actionem, sed est posterior illa; actio namque est causa motus; ergo motus non potest esse subiectum quo saltem actionis. Resp. quod subiectum debet esse prius eo quod in eo subiectatur in genere cauta materialis,licet possit cD se posterius in genere causae cilicientis. Actio ergo est prior motu in genere causae efficientis,& posterior in genere causae
materialis. S. 4. An actio transiens subiectitur tria, agente , an in passo .s o. T Otandum r. aliam esse actione immanentem, aliam transeunte
Aetio immanens est illa , quae suum producit effectum in ipso agente, ut est intellectio que verbum in intellectu producit, & omnis sensatio siue producat, si . non producat terminum ut est visio est immanens. At actio transiens est illa perquam producitur terminus in distincto supposito, aut saltem in distincta parteo suppositi, ut calefactio per quam ignis v. g. producit calorem in aqua,vel per aqua vicum una pars aquae calefacta calefacit aliam . An autem nutritio sit actio immanens, aut transiens, dependet ab illa quaestione an actio causet nutritionem in eadem parte, an in diuersa, de qua suo
I. Notandum a. quod actio immanens alia est substantia, licet significetur ad modum actionis ut est intellectio , & volitio in Deo, de qua non disputamus hoc loco, cum enim sit substantia , in nullo est subiecto. Alia est actio immanens quae est accidens , ut est intellectio, volitio, & senationes in nobis , &de istis certa res est, quod sint in subiecto a quo fiunt, cum nec actiones ipsae, nec earum termini quando eos producunt
transeant in extemam materiam, quare
procedit difficultas de solis , actionibus transeuntibus . Actio autem transiens sumi potest dupliciter. Primo ut est quaedam habitudo agentis ad passum , qua ratione dicit relationem, quae non nisi in agente esse potest, cum sit relatio ipsius agentis ad passum. Secundo sumi potest ut est quid absolutum, & de praedicam c-to actionis,& est quidam egressus ab agete, quo medio agens tanquam per suant caulalitatem producit effectum in aliena materia, de qua . a. Prima sententia est , quod actio transiens subiectetur in agente . Sic Scotus in di P. I 3 q. r. quem eius discipuli communiter sequuntur. Eandem sententiam ex Thomast. sequuntur Caietan.
q. 2 s. art. I. Nazar. ibid. controu. Unica,
plui. γ48. 17. q. . num. 28. existiinantes
hanc este mentem Aristotelis, & D.Thomae. Secunda sententia est , quod actio transiens est in agente inchoatiue, at co- sumatiue est in passo, & hoc modo putant concordare utramque sententiam, &diuersa testimonia Aristotelis, & D. Th. Sic aliqui moderni. Nostra sententia sequenti conclus explicatur. Actio transiens absoluae , et simpliciter et I in passo. Pro hac sententia Ferrer. refert Alexand. Themist. Simplicium, & Philop. Masius hic reserens
237쪽
α 14 : Disputatio IV. Dubium II
Soncin. Iaues Sol. Tolet. & alios, Complut. reserentes Suarra, & Ruuium dice-tem oppositam i sententiam in sententiu, Aristotelis non esse probabilem .Eandem sententiam sequitur Hieronymus Plia hoc loco alios reserens, & Lerina hic, &
s . Probatur testimonijs Arist.& D. Thomae. Aristot. hic tex. 2 o. sic habet.
Aut neque acium alterius in ahero esse in- conueniens est; est enim doctio actas docentis in quodam enim,/non decisis, sed huius in hoc. Quem locum sic explicat D. Thomas ibid. dicens. Dicit ergo primo
quod non est inconueniens actum unius esse in altero. quia doctio en actus docentis, ab eo tamen in alterum tendens continue, or ne aliqua interruptione . Vnde idem actus eu hstiusmodi, idest M tis it a quo, τ tamen ess in paIiente ut receptus in eo. Et 9.
metaphy. tex. I 6. dicit idem Arist. Aedi- sicatio namque in aedificato simul cr i, is
ad i. dicit. 2uod scut dicitur in s. me taphr. duplex eis actio; et na quae transit in
exteriorem materiam, ut calefacere, cr ρ- care; alia qua manet in agente, ut intelligere, sentire, ct velle . ianarum haα eu disserentia, quia prima actio non eis perfectio agentis quod mouet, sed ipsius mori; β-cunda autem actio es perfectio agentis. Alia plura testimonia Aristotelis, & D. Thomae reserunt N. Complut. loco citato . Quod si aliquando Aristoteles, &D. Thomas videntur dicere actionem transeuntem esse in agente, intelligi debent quoad denominationem agentis, quam actio tribuit ipsi agenti, quae denominatio licet extrinseca sit,& sumatur, a forma transcunte, in alioque receptae , tamen est ad modum denominationis intrinsecae . Vel certe loquuntur de actione vi dicit relationem ad passum, ut nu. I. aduertimus. Sta agamus rationibus.ss. Prima ratio, nam ut supra vidimus , actio, passio, & motus sunt via ,& eadem entitas, licet sint tres formalitates in ca , sed passio , & motus senti passo, seu mobili; ergo etiam actio. Maior est Aristotelis, & probata suit supra . Minor est etiam Arist. hic cap. 3. ubi diacit . Hinc clarum eis, quod motus eis in eo quod mouetur . Et 3. de anima cap. a. diacit . Quod si & motus , & affectio, et passio in eo sunt quod sit. Et s. metaphy.
cap. 9- habet. Atque omnino motus ' Ese in eo eis quod mouetur; ergo si motus per
Aristotelem est in mobili,etiam actio,quet cum ipso identificatur erit in mobili, seu in pasto. 6. Secunda ratio, quoniam omnis actio quae est in agente, scii in principio productivo a quo elicitur, est immanensi crgo si omnis actio est in agente, omnis erit immanens . Respondent aduersarsi notando, quod actio sumi potest tripliciter. I. pro motu fluente ab agente,& hoc modo non est in agente, sed cum identificctur cum motu est in mobili ubi est motuS. a. pro relatione agentis ad patiens, & hoc modo est in agente, cum hoc sit quod refertur ad patienS . I. pro actu quo mediante agens reuocatur dipotentia ad actum, & cum hoc modo noidentificetur cum motu, non cst necesse, quod ibi se ubi est motus. Actus namqὲ qui reuocat agens de potentia ad actum , non potest non esse in agent , alias non reuotaret illud de potentia ad actum,nec agens denominaret. Sed contra, nam sagens non reuocatur de potentia ad actu
seu de non agere ad agere, per aliquid in se receptum, sed per aliquid in passo productum, ut nu. sequenti constabit. Transit namque agens v. g. ignis de potentia ad actum per operationem, seu per calc- factionem . Aliter namque transit de potentia ad actit m potentia passiua, & aliter potentia activa ; illa namque transit clo potentia ad actum per receptionem alicuius . At potentia activa non transit de potentia ad actum per receptionem alicuius, sed per actionem, quatenus prius non agebat, modo agit. Quando potentia est partim activa, & partim passi uvi , prius agit, deinde actionem recipit, ut contingit in potentijs operantibus peractiones immanentes . At quando potentia est pure activa, ut contingit i actionibus transeuntibus, nihil recipit. 7. Ter-
238쪽
7. Tertia ratio, quia si semel actio esset in agente, seqiteretur, quod agens actione transeunte, quae scilicet aliquid ponit in alieno supposito aliter se haberet nunc quam prius, cum modo habeat intrinsech actionem quam prius non habebat, ac proinde omne quod agit moueretur ; sed hoc est falsiuin; ergo, &c. Minorem probo, nam Deus agit i n tempore per solam creaturarum mutationem ergo, &c. 8. Respondent quod Deus no agit ad extra actione sormaliter tali, sed tantum virtualiter tali, & sic Deus agendo
ad extra non mutatur, bene tamen creatura quae agit ad extra per actionem formaliter talem . Sed contra nam si de ratione actionis transeuntis est mutare subiectum, sequitur quod ubi agcns agit per actionem formaliter talem , mutabitur formaliter, ut agens creatum, & ubi agens agit per actionem virtualiter tale , mutabitur virtualiter, ut agens increatu;
quod tamen dici non potest. Quod si dicas Deum neque virtualiter mutari dicc- dum erit non esse de ratione transeuntis esse in agente, cum hoc per se asserat mutationem . Praeterea per omnem muta tionem acquiritur aliquis terminus primo, & per se, ut substantia , vel quantitas, aut qualitas, vel ubi,&c. ergo si omne agens per actionem transeuntem habet in se actionem, mutabitur,ac subinde acquiret vel substantiam, vel quantitate , vel qualitatem,vel ubi; sed hoc est absurdum, ergo, &c. 39. Quarta ratio. Si actio transiens subiectaretur in agente, sequeretur,quod per quamlibet actionem transeuntem deberet necessario produci aliquis duplex terminus , unus in re extema quae patitur, & alius in ipso agente . V. g. ignis per calefactionem deberet producer calorem in ligno v. g. deinde cum ista calefactio sit subiective in igne, deberet in eodem igne producere aliquem terminum , ubicumque namque datur actio, quae est essentialiter fieri, ut est actio tragens, debet necessario dari eius terminus
immediatus, qui sit suum factum ego.
Solvuntur argum . in contrarium. 6o. Primum argum . nam omne
agens creatum dum agit sitie per actionem immanentem, siue per transeuntem semper aliter se habet ac prius , EGO Sc- per mutatum, sed haec mutatio non fit nisi recipiendo actionem; ergo actio recipitur, seu subiectatur in agente. Resp.concedendo antecedens, &eius consequentiam, & negando minorem subsumptam; nullum enim agens mutatur, aut aliter se habet nunc ac prius per actionem tra seuntem . Corpora caelestia cum agant in haec in seriora medio motu locali in ipsis recepto per illum, non per actionem transeuntem mutantur. Haec inferiora etiam semper mutantur dum agunt qua tenus de potentia reducuntur ad actum, per determinationem primae cauis etiam quia agunt actione transeunte per pote-tias operativas, quae dum agunt,repatiu-tur a contrarijs , non quia in se ipsis recipiant ipsas suas actiones, cum recipiat tur in passo,alias non essent transeuntes ,
nec esset per quid distinguerentur ab immanentibus . 6 I. Secundum argum. nam omnis
serma denominans debet subiectari in subiecto denominato, sed actio est forma denominans agens, ergo debet in co subicctari. Tum quia si actio esset in passo deberet illud denominare agens,non pansum . Tum etiam quia effectus formalis actionis qui est agere,est in agente; agens namque est illud quod agit; ergo etiam in agente debet esse forma, seu actio tribuens illum effectum . Resp. quod somma denominans intrinsece debet esse in subiecto denominato, non forma denominans extrinsece, ut est actio. Quod autem actio sit in passo, & non denominet
illud agens, sed passiim, ideo est , quia actio non est in passo sub ratione actionis, sed sub ratione pallionis. Ad illud, quod dicitur de effectu formali actionis, qui est agere, & est in agente, dico quod
iste effectus est secundum denominationem, non secundum esse, cum actio secundum csse non sit in agente , sed ab
239쪽
11 6 Disputatio IV. Dubium III
6 a. Τertium argum. Ibi est actio ubi est potentia activa, sed potentia activa est in agente, ergo etiam eius actio. Vel
se . Perfectio ibi est, ubi est subieetum, quod perficitur, sed actio est persectio,&subiectum quod perficitur est agen S; e
go actio est in agente. Respon. negando maiorem, cum enim de ratione actionis transeuntis sit esse ab scilicet agente non
potest esse subiective ubi est potentia , . Nec actio est perfectio agentis, nisi per modum signi, quatenus significat sui
agentis persectionem. 63. Quartum argum . nam sequoretur idem accides posse esse naturaliter in pluribus subiectis, laoc est falsum ; ergo, Jcc. Sequela probatur, quia demus quod idem ignis numero calefaciat duo lisnata, smul, tunc est una actio , cum sit unus tantum ignis calefaciens, & tamen si reciperetur in passo, esset duplex, cum pati sum sint duo ligna. Resp.qu od in eo casu calefactio ut dicit ab agente, esset una, Ut tamen dicit an, esset duplex, ac proindeo absolute esset duplex, cum unitas numerica accidentis sumatura subiecto. 64. Quintum argum . nam actio est vel fundamentum, vel ratio fundandi re lationem agentis ad passum, sed relatio est in agente; ergo ctiam eius fundame- eum, vel ratio fundandi. Resp. quod fundamentum relationis agentis ad passum,no est actio, sed potentia activa ut quo, de subieetiim ut quod, actio autem, siue sit tantum conditio, siue ratio fundandi,potest hςc mu
S. I. An in aeternis idemst esse, est
I ad probandum contra veteres Philosophos dari infinitum, nam ubi posse non distinguitur ab esse , seu ubi nulla datur potentia, sed simplex,& indiuisibilis actus, oportet esse infinitatem . Infinitum enim est illud cui nihil potest
addi, ubi autem nulla est potentia,nulla potest esse additio, ac proinde erit infinitum . Prima ergo sententia est quod dictum axioma neque sit verum, neque ab Aristotele ex propria sententia propositum. Sic Simplicius ex graecis interpretibus, 3c Burteus ex latinis.
clus explicatur. Dictum axioma est ea verum, ct ex propria sententia ab Ario pete prolatum. Sic D.Thomas,Themistius, Philop. Magnus Albertus, Averroes,A gidius, Solo, Vi mercatus , Uiltalpandus, Iandum Iauel. Toletus, Ferrar. 2.contra geni. cap. 91. & alij communiter hoe loco . Pro quo nota, quod pro aeternis non intelligimus solum Deum, sed omnia. quae neque ortum, neque interritum habent, uti sunt Angeli, anima rationalis, coeli, & materia prima. Nota praeterea, quod quantum ad praesens duplex est potentia, alia activa, quae per Aristotelem est principium transmutandi aliud in quantum est aliud, ut est potentia ignis ad calefaciendum. Alia passiua,&est principium ut transmutetur ab alto,ut aliud est, ut est potentia aquae,ut calcfiat,& transmutetur ab igne. Item potentia passiua alia est ad actum essentialem, ut potentia materiae ad formam,alia ad actu accidentalem, ut potentia subiecti ad a cidentia . Demum nota sensum axiom tis non esse semper excludere omnem distinctionem, etiam virtualem , sed ut sit
uniuersalis, est quod in arternis quoties datur Dissili Ooste
240쪽
In lib. 3. Physicorum de motu. 2IT
datur posse, seu potentia, toties datur e se, & hoc modo dictum axioma etiam in
materia prima verificatur; cum enim
materia prima non possit esse sine forma, sequitur nullum dari tempus, aut instans reale in quo detur materia, cum sua potentia, & non detur esse , seu forma ad quam est in potentia. Claritatis tamen , gratia, rem explico sequentibus dictis. 67. Dico I. In Deo ad intra idem en
esse, ct posse. Res clara est , quoniam suidquid Deus ab aeterno potuit esset , se, re ipsa fuit ; unde quia potuit esse s
piens, iustus, misericors, trinus,& unus',&e. de facto sic fuit, & de Deo ad intra maxime, de potissitne verificatur. Hinc quia Deus ab aeterno potuit generare filium, de facto ab aeterno genuit,&c. Dico
a. Loquendo de Deo ad extra , non eis ideesse, o p L: Ratio est euidens, nam Deus
ab aeterno potuit producere mundus squem tamen non produxit, sed in tempore . Item multa producet temporibus futuris, quae adhuc producta non sunt . Item multa potest absolute creare, quae tamen non creabit,&c. Unde in his rebus
non sunt idem esse,& posse, nec in hoc sensu verificatur dictum axioma. 68. Dico 3. In substantijs separatis, seu Angelis,& in corporibus coelestibus, idem est esse, & posse respectu actus substantialis, non tamen respectu actus accidentarii,dempta cognitione propriae substantiae,& amore naturali eiusdem,quoad ista namqueAngeli semper sunt in actu
secundo, & nunquam fuerunt, nec erunt sine istis actibus; quoad alios tame actus accidentarios non necessarios, sed liberos
siue immanentes, siue transeuntes , non .est idem esse, & posse . Ratio horum est, quoniam quoad primos actus quicquid
efficere potuerunt a primo suae creationis instanti; secerunt. Non quoad istos secundos actus , quoniam multa efficere posisunt, quae non efficiunt; nam possunt huc lapidem mouere quem non mouent; possunt hoc cubiculum illuminare , quod non illuminant, &c. Tro Gabr. P0sca. g. a. An pertineat ad ph ficum agere de
69. D Ro intelligentia difficultatis no-t tandum est,infinitum esse varia. Primum est infinitum secundum essentia,
ut Deus, cuius essentia nullis omnino clauditur terminis . Secundum est infinitum secundum virtutem, seu secimdunc, potentiam,& est ipsemet Deus,cuius p
tentia est prorsus infinita cum sit suae es.sentiae omnino aequalis . Τertium est infinitum secundum durationem , & sunt omnia sequentia, primo loco est Deus , deinde intelligentiae, postea anima rati
natis, coeli, & elementa, quae nunquam excident. Solus Deus est aetemus omni
modo; alia λlum a parte post. Quartum est infinitum ratione indeterminationis , ut materia prima quae nullam sibi determinat formam, sed potest quamcumque recipere. Quintum est infinitum secundum quantitatem, quod duobus modis potest intelligi, uno modo quando ipso nullis finibus clauderetur. Alio modo ut claudatur, ut tamen diuidi possit in infinitas partes. Si daretur quantitas intabia primo modo, esset infinita simpliciter,& in actu . Secundo modo esset infinita tantum secundum quid, & in potentia,&dicitur infinitas syncategorematice. 7o. His positis sequutus communem sententiam, dico I. Ωuod agere de infinito secundum essentiam, scilicet de Deo, pr prie pertinu ad mera et cum . Ad phracum
autem solum pertiner agere de Deo, ut HI
principium motus, et natura. Primum patet , ad metaphysicum namque pertinet agere de Deo, & intelligetijs,tanquam de nobilissimis entibus . Tum quia infinitas secundum csscntiam, est quidam modus,& quasi affectio primi, & supremi entis,
quod est metaphysicae considerationisci cundum etiam patet,nam cum ad physicum spectet agere de ente mobili,de primis rerum principijs, de natura naturata, ad eandem etiam pertinebit agere doprimo efficiente entis mobilis; de primo