Physica Fr. Gabrielis a Sancto Vincentio carmelitae excalceati laudensis. Continens etiam materiam de mundo, de caelo, & de meteoris. Opus perquam vtile studiois, & philosophiae arcana scire cupientibus. Eminentiss. ... D. Petro Vidono S.R.E. cardina

발행: 1670년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Disputatio HI. Dubium IX.

esto si sub iisdem cireum stantsis fuisset

applicatus . 32 . Prima sententia assirmat posse

fieri supernaturaliter, non tamen natur

liter . sic Murcia a. -'.disp. q.q.8Tranisciscus de Raconis iraeλ. deprincip sed La.&alij. Secunda sententia tenet pon fieri etiam naturaliter. Sic Nominales,Scotus cum suis, SuareZ, & alij relati a N. Complut. disp. X s.f. . n. 66. quibus addo Auersam q. I 6sect. .& Pontium disp. Ir q. 3. qui dicit duo. Primum, quod idem numero ectetus, qui producitur ab una causa posset ab alia causa produci eiusdem speciei, & virtutis, si codem modo, & eidem passio applicaretur in

ijsdem circumstanti js etiam naturaliter . Secundum,quod idem effectus semel cormptus posset iterum produci etia in naturaliter ab eadem, vel a diuersa causa ,s applicaretur eidem materiar, & Deus vellet concurrere simili concursu quo concurrebat antecedenter ad cius productionem. Et pro utroque citat Scotum cum suis .

ars. Nostra sententia duplici concl.

explicatur. Prima concl. Non pote I idem numero essectus, qui producituν as una causa produci ab alias in L em circum Ian-rbs applicaretum, licet fit eiusdem speciei, crmirtutis. Pro hac sent.citant N. Complut. D. Tho. quemn. III. citauimus, ciusq; verba retulimus; citant Capreol. Sonci

Iauel. Sol. aliosque quibus addo Co-

nimbric. I. I. cap. s. qu. II. Amicum a. I. tract. I . & Lermam lib. 2. q. 2 o. n. a.& communiter tenetur a recentioribus

in schola D.Thomae.

32 6. Probatur I. nam de ration

effectus est, quod per se dependeat a propria causa; ergo non potest produci ab alia. Conseq. constat, alias penderet per se, & non penderet per se . Antecedens probatur, nam forma quae est radix operationis, & productionis ita limitatur per disserentiam indiuidualem ut non possit tribuere nisi suum essectum sermale , non alium quem tribuit alia forma, alias haec forma non esset haec, nec haberet hanc munero haecceitatem ergo per eandem differentiam indiuidualem ita limitabitur ut non producat nisi hos numero effemis, ac proinde hic numero enetus pendebit essentialitcr ab hae numero causa ut non possit dependere ab alia . 327. Occurrunt aduersarij,quod dependentia per se potest dupliciter accipi, primo ut nihil aliud sit quam quod effectus accipiat suum esse ab alio, quo dicitur dependere , cum quo stat ut illud possit accipere ab alia causa si applicetur. Secundo ut dependentia per se sit idem ac dependentia essentialis , quam, res illa habet quae non potest esse ab alia,& hoc modo ei sectus non pendet per se

a sua causa, sed tantum primo modo.Sed contra nam ectetus dependet a sua causa per se hoc secundo modo, ergo,&c. 'Obatur antecedens, expendendo rationem

factam, nam differentia indiuidualis taliter limitat formam ut tribuat solum huc numero essectum formalem , non illum quem tribuisset alia forma si fuisset applicata , alias haec forma non distingueretur indiuidualiter ab alia, formae aut indiuidualiter distinctae non possim non producere essectus indiuidualiter' distinctos; sed etiam disserentia indiuidualis limitat eandem formam in esse operativi,

ut sit hoc operatiuum non aliud, ergo ita limitabit . ut producat hoc individuum s hunc esse tum non illum alium quem produceret alia. 328. Probatur a. quoniam de rati ne actionis est,quod ita egrediatur ab hac causa, ut non possit cgredi ab alia; ergo

etiam ectetus qui ab hac actione producitur ita eam terminabit ut non possit terminare aliam actionem, ac proinde ita

depedebit ab hac causa media hac actione, ut non possit dependere ab alia. Si enim semel ab alia causa produci posset', deberet pra aliam actionem produci. An

tecedens est certum, & non negatur ab

aduersarijs, cum enim actio sit causalitas huius causae, sit egressio ab hac, &no ab alia, ac proinde sit haec, & non alia , , sequitur quod no nisi ab hac causa egredi possit. Conseq. etiam est certa, nam huius actionis. hic debet esse ter minus

222쪽

In lib. i. physicor. Vbi agitur potissimo de natura. 199

non alius, actiones namque distincta ,'distinctoli debent habere terminos; maxime quia actio transiens de qua loquimur, secundum utide communem sententiam vel identificatur cum termino, vel ab eo indiuiduatur tanquam a subiecto in quo recipitur . 29. Occurrit Pontius loco cit.concedendo antecedens, & negando conseq. quia non est inconueniens, quod dirieria actiones possint terminari ad eundem terminum , alias non posset se solo producere e Tectum causae secundae, quia ut se solo produceret ipsum, deberet habere aliam actionem realissime distinctam ab actione causae secundae, quae ut supponitur,nequit existere absque causa secunda, quia essentialem habet connexionem eum ipsa. Sed contra,quia implicat quod diuersis actiones terminentur ad eundem terminum, quod trobo, tum quia actiones specificantur a termino, ergo ubi est unus, idemque terminus non possunt esse diuersae actiones productivae. Hoc argumentum maxime pungere debet Pontiu ,

qui putat, quod unus ideinque effectus non potest pendere a duplici causa adaequata, & totali; nam si no implicat, quod

duae actiones terminentur ad unum, eundemque terminum , sequitur non implicare, quod idem effectus pendeat a duplici causa adaequata operante per diuerias actiones. Tum quia si possunt plures actiones successime terminari ad eundem terminum, seu cffectum,quare non simul Nec exemplum quod adducit Pontius de Deo, illi fauet; nam ideo Deus potest se selo producere effectum quem in genere caulae elscientis producit causa secunda, quia Deus continet in se emine- ter virtutem causae secundae, non sic causa secunda, cum una non contineat eminenter virtutem alterius, sed unaquaeque continet suam is 33o. Probatur I, ad hominem contra Scotum, & suos, qui admittunt, quod idem numero effectus non possit simul pendere a duabus causis adaequatiS, ea ratione ducti, quia dependeret, & non

dependeret; sed hoc idem sequeretur si posset idem enctus produci, divisim a

duplici cari a a tequata; ergo, &c. Minorem probo, nam in hoc Cassi dependeret a causia A. vi supponitur, non dependeret , quia potest esse ab alia si applieetur. Tum quia esse numericum alicuius effectus per se, &ementialiter dependet ab esse numerico sitiae cauis, sicut e specificum effectus, dependet essentialiter ab esse specifico suae cause , ergo sicut ab hac forma sumitur esse specificum effectus, ab eadem, & non ab alia sumetur eme numericum eiusdem effectus. III. Secunda conci . Uectus semel

corruptus non Porras iterum naturaliter, si

ue ab eadem , sue a diuersa causa etiam se

aulicetur eidem materiae, tu-es Deus velles concurrere simili concursu tantum nasurali, quo prius concurrit. Haec est communis Thomistarum, ut videbimus ii tract. de gener. o corrum. & colligitur exeommuni dicto ex Arist. quod a priuasione ad habitum non datur regressu se naturaliter', unde eadem numero finitas

nulla arte redit, tametsi medicina eidem supposito applicetur. 332. Ratio conclusionis pro nunc

est, quia ostendi non posset quin de facto

plures effectus reproducerentur naturaliter, maxime cum non constet esse aliquod diuinum decretum de non concurrendo ; imo si semel causa posset effectum secundum se reproducere, exigeret quod poneretur concursus Dei, & Deus deberet illum ponere si vellet operari

iuxta naturalem exigentiam causarum secundarum , quod cum constet dictum concursum non poni, signum est non dari dictam exigentiam causarum secundarum ad reproducendos effectus corruptOS , ac proinde non posse naturaliter reproduci. Soluuntur argum . iu contra

rium .

III. Primum argumentum. Si eme-ctus qui producitur ab una causa non posset produci ab alia, oporteret, quod causa esset determinata ad illum producendum, scd nulla causa est determinata ad producendum aliquem effectum in indiuiduo, sed tantum in specie; ergo Diuiti od by

223쪽

Σoo Disputatio Ill

effectus qui producitur ab una causa pOtest produci ab alia . Maior nota est ex doctrina aduersarioru in . Minor constat ex dictis supra de causa eficiente , quod ideo debeat causa secunda determinari a prima, quia est indeterminata ad indiuiduum, licet sit determinata ad speciem V. g. ignis est quidem detorminatus ad Producendum ignem, & quoad hoc noni aidiget determinari a causa prima, notae est determinatus ad producendum hunc ξgnem in indiuiduo, ac proinde indiget determinari a Deo. Resp. quod ignis in

liget determinari ad aliquod indiuidini Ignis ex ijs quae sunt in sua collectioni ,

aut serie, est tamen determinatus ad aliquem suae collectionis, & non potest extendi, nec determinari a Deo ad aliquem collectionis alterius, cum ratione suae differentiae indiuidualis determinetur ad effectus suae collectionis, non alterius.

334. Secundum argumentum . Eadem domus, quae est producta ab hoc artifice, potuisset produei ab alio si fuisset

applicatus; ergo etiam idem effectus naturalis qui est ab hac cause potuisset en ab alia si fuisset applicata . Resp. I. negando consequen. Ratio discriminis est, quia in artificialibus res non fit de novo, sed tantum componuntur partes,quae iam erant factae, haec autem compositio pintest fieri eodem modo ab uno, ac ab alio . Non sie in naturalibus ubi fit compositum de novo, quod autem recipit este de

nouo ab uno, non potest idem recipere , ab alio . Resp. a. negando antecedenS ,

nam licet domus materialiter quae fit ab uno possit etiam fieri ab alio, non tamensormaliter, quoniam sorina domus v. g.

ruar fit ab hoc artifice ita dependet ablo ut non possit fieri ab alio .

33 s. Tertium argum. nam in qu libet indiuiduo reneritur virtus quae est

in alio eiusdem speciei, ergo quod potest fieri ab hoc indiuiduo poterit fieri ab

alio si eidein materiae applicetur; und hoc lignum a quolibet igno comburi potest. Resp. quod in quolibet indiuiduo reperitur virtus quae est in alio quoad speciem, non tamen quoad individuum,

Dubium IX. . li

ubi autem est virtus individualiter dinserens , etiam effectus debent esse indiuidualiter differentes . 336. Quartum argum . nam est eadem ratio productionis , & conseruati

nis, sed una, & eadem res potest ab una causa produci, & ab alia conseruaruergo etiam poterit a duplici causia produci . Resp. quod non semper causa quae pro

ducit effectum eam conseruat; nam homo producit hominem, non tamen eum seruare potest. In aliquibus causis aeque facile est producere, & conseruare,ut pa tet in Deo,& sole producente lumen. Loquendo ergo de conseruatione quae est continuata productio, quaeque realiter nodistingi litura prima productione, tun

res quae non producit, neque conseruat.

Quod si loquamur de rebus quae ab una causa producuntur , & ab alia conseruari pomini, tunc possunt ab una produci ,& ab alia conseruari, ut patet de .calore producto ab uno igne in aqua, & ab alio conseruari, imo potest a duplici conseruari,inodo scilicet ab una, modo ab alia, non tamen produci; & ratio discriminis est, quia in productione res recipit identitatem, non in conseruatione, ac proinde implicat quod eandem numero entitatem recipiat, a duplici causa, non tameimplicat quod cadem entitas conserue tur a duplici causa.ῖ37. Quintum argum . nam si duo corpora penetrentur habebunt idem numero ubi, ergo duae causae potant producere Cundem numero effectum. Resp. quod si duo corpora penetr latur non

habebunt idem numero ubi, sed diuersa, quia ad unitatem Ubi non solum requiritur unitas loci, sed etiam unitas rei locatae, & sic in dicto casu essent duo ubi,

224쪽

in lib., physicor. ubi agitur potissime de natura: Eox

s. Aa cause sint sibi inuicem.

338. Vppositis superius dictis Ior.

rem hanc breuiter absoluo, Iesico I. Causa efficiens, ct finalis seni si

inuicem cause , ut patet in deambulatione quae est causa eficiens sanitatis, & Ω-nitas est causa finalis deambulationis . Vnde finis mouet efficientem ad agen i Hum, & agons producit in executione

finem ; hinc illud. 2uod in primum in

intentione in ultimum in executi e ; nam

sanitas ultimo producitur, quae primo mouit voluntatem ad media . 339. Dico I. Materia in causas inae, o forma maseriae . Materia causat formam illam sustentando, & recipiendo; & forma est causa materiae, quatenus eam actuat, informat; certam, ac

definitam naturam illi tribuit, vagam, &indefinitam illius potentiam coercet, ac definit, & limitat. 3 o. Sed contra arguit I. Avice na, nam a causa perpetua procedit effectus' perpetuus, sed materia est ratis perpetua per Philosophum dicentem materiam esse ingenerabilem , & incorruptibilem, ergo si semel causaret formam, deberet esse perpetua: nulla autem forma causata, seu educta ex materia est perpetua . Resp. quod licet materia sit incorruptibilis, forma tamen educta est corruptibilis, quia formata, educta non est effectus adaequatus male riae, si enim esset adaequatus non corrumperetur , ut patet in formis coelo

3 r. Arguit a. nam ab ente in potentia non potest causari ens in actu; sed materia est ens in potentia ; ergo ab ea causari non potest, forma quae est ensin actu; perfectum namque non potest contineri in imperfecto , ab eoque ca sari, cum nemo det quod non habet. Resp. quod ens in potentia non potest causareens in actu tribuendo illientitatem in actu, potest tamen illud causare, furuciendo, & sustentando . H. Gur. Phrsica .

225쪽

DISPUTATIO

In lib. 3. Physicorum de motu .

ECTO ordine procedit Philosophus, quoniam postquam in primo, &secundo libro egit draprincipijs motus, i

hoc tertio agit de ipso motu . inuiditur iste liber in 8. capita. In primo capite praemittit aliquas diuisiones ad motus intelligentiam , utentis, inens in actu,&ens inpotentia. In a. capit tradit motus definitionem, eamque explicat. In 3. docet motum esse in mobili, &disputat an actioat passio cum motu identificentur, partemque resoluit affirmatiuam . In Φ. capite ostendit pertinere ad

physicum agere de infinito, varia uoptoponit infiniti acceptiones. In s .capite disputat aci dari possit infinitum in potentia , & non in actu. In 6. capite pros quitur eandem materiam. Ia 7. capito adducit veram infiniti definitionem . I cap. 8. occurrit quibusdam argumentis , quae cap. . adduxerat ad probandum infinitum in actu.Vt autem Omnia ista maneant explicata, sit.

De motu in commutii.

g. I. An sit recti motus definitis a. Voad quaestionem an sit motus, nullo modo est dissicultas, Iieee aliqui antiqui, fortε disputationis gratia motum negauerint, ut Parmenides,& Melissus quos refert Arist. r.phsi rex. Io. Et Zeno que refert idem Arist. 6 Hs rex. s.

contra quam sententiam non est disputandum , sed ambuIandum. Quorum argumenta ut quod si daretur motus res moti deberet esse aliquando in spatio inaequali, nam si semper sit in spatio aequali non mouebitur. Quod res in quocumque instanti non mouetur, quia motus non potest esse in instanti, & sie nunquam mouebitur. Quod tantum moueretur Testudo, quantum Acchilles, ct huius generis alivique ex infra dicendis de motu successivo,

soluta manebunt.

3. Motum in communi definit Arist. tex. 6. Actus eius quod potentia existis, inquantum huiusmodi. Quae definitio sic solet communiter tradi. Motus est actus entis inpotentia, prout in potentia . Hanc definitionem omnes fatentur esse ingeniosissimam, & subtilissimam, & ita non paru cognitu dissicilem, ut fatetur idem Arist. tex. I . Ad hanc definitionem inuestigandam ita processit Arist. Res quaelibet, vel sunt actu tales, vel potentia, ut substantia, vel est actu substantia, vel potentia: vel est

actu quale , vel potentia quale, & sic do Disit irod by Cooste

226쪽

In lib. 3. Physicorum de motu .

aliis . Uel ut alii intelligunt, res vel sunt actu solum, ut Deus, vel sunt potentia, &actu . Res quae est in potentia ad aliquid triplieiter considerari potest. Primo quando est praecisε, & ab Iute in potentia , ut nihil habeat actus ,& tunc res non potest diei moueri . Secundo, quando iam acquisiuit illud ad quod erat in potentia, ct neque tune dici potest moueri, sed mota eL se; nihil enim mouetur ad id quod iam habet . Tertio quando se habet medio quodam modo, ut neque absolute sit in potentia , neque absolute in actu, sed in via ,&tendentia ad actum; quatenus enim est in via, est aliquo modo in actu, Se quatenus Nondum aequisiuit terminum,est in potentia, & talis actus medius est modus, de propterea vocatur actus imperfectus, de indeterminatus tex. I . ct I . quia nunqaam

est totus simul, sed aliquid est, de aliquid non est. Aliquid quidem est, quia si nihil

3llius esset,non esset actus actuans aliquid.

Icilicet mobile, si totus esset simul non esset actus imperfectus. . Hoc posito sic definitio motus intelligitur, ut colligitur ex Zabarella, Pe istasio, Uico mercato, PiccoI. dc alijs communiter. Dicitur enim primo motus actus, scilicet formalis, non enim potest motus

e sis nisi in mobili, ut in subiecto, ac proinde debet esse actu insormans, de per hanc

particulam tanquam per genus, conuenit motus cum quacumque alia forma informante. Sumitur autem hoc loco nomen

actus Iate pro qua uis krma siue perfecta, siue imperfecta. Dubitant aliqui an Arist. v sius sit nomine Enelechia , quod accipitur

pro actu perfecto;an noinine Eneetia quod potest significare tam actum perfectumis, quam impersectum , de communiter soluitur quod usus fuerit hoc posteriori vocabulo. s. Dicitur 1.in definitione motus entis in potentia, seu eius quod existis in potentia, scilicet ad aliquam inrmam, seu actum

perfectum, quod nihil est aliud ni si mobile . Unde sensus es, quod motus sit actus mobilis. Noluit autem Arist. me iudice, quicquid alii dicant uti hoc nomine m hi lis , quia mobile non intelligitur sin Fr.Gabr. P0sica.

motu, & sic ignorato motu,ignoratur moabile inquantum mobile. Et quia haec definitio futura erat exacta, & poterat explicari per aliquid notius,ideo loco mobilis posuit misentis in potentia, hoc enim nota est, etiam ignorato motu, explicite, &distincte; significat enim omne illud , quod potest habere aliquam formam, sed nondum habet illam, & ita est in potentia adeam;& per hanc etiam particulam non excluditur forma; albedo enim v. g. quae est

in homine, est actus hominis existentis inpotentia ad scientiam,& alias formas, quae

tamen formae non sunt motus . Dicitur a tem entis in potentia, non subsantiae, aut corporis, quia nondum probatum erat an sola corpora moueatur;quare usus est particulis uniuersalioribus, quicquid sit illud, quod existit in potentia. Sed aduerte quod diciturientis in potentia,non ad ipsum mO- tum, sed ad terminum motus,qui est actus persectus, siue sit substantia, siue qualitas, Sc. Quod si intelligeretur ad ipsum motu tunc idem poneretur in definitione sui ipsius. Et per potentiam intellexit Aristoti potentiam receptiuam, & subiectivam.

6. Dicitur 3. prout, vel inquantum, aut

quatenus inpotentia, per quam particulam distinguitur motus ab omni alia forma, in hacque particula consistit maxime subtilitas definitionis, significat autem illa reduplicatio, quod motus est i Ple, qui ita actuae potentiam, ut id quod prius erat in pote tia , veluti habitualiter, & in actu primo, nunc sit in potentia actualiter,&in actu secundo,& sic motus & actus actuas potentiam inquantum est in potentia, idest constituens potentiam in actu fecundo. Per quod excluditur omnis alta forma , nam materia, quae erat in potentia calida, quando recipit calorem constituitur actu calida

non in potentia calida; at quando calefit, per calefactionem constituitur in potentia calida, non in potentia in actu primo,hoc enim habebat prius, sed in potentia in actu secundo, qui actus secundus est calefactio per quam subiectum denominatur calefieri , & esse in actu secundo ad calorem in spotentia; & sic dicitur calefactibile in actu secundo. Unde calor inquantum calor no

C c a potest

227쪽

αo Disputatio IV. Dubium I.

potest dici actu ealefactibilis inquantum calefactibile, sed actus calidi inquantum

calidum, quia calor formaliter non constituit calefactibile, ut calefactibile in actu seineundo, sed potius calidum, at e contra calefactio non constituit calidum in actu secundo, sed calefactibile; dum enim res calefit, est calefactibilis in actu secundo. Motus ergo est actus entis in poteria,quia est talis actus, ut constituat aliquid in actu secundo in potentia ad terminum ulterio

rem.

7. Sed obiicies i. nam quidquid est ,

vel est actus,vel potentia, vel compositum, sed motus non est actus, non potentia, nocompositum; ergo, Sc. Resp. quod motus est actus imperfecti, seu est partim actus , di partim potentia, quatenus constituit lubiectum partim in actu , & partim in potc-tia ad ulteriorem actum.

8. Obsicies a. quia dicta definitio co-

uenit alij, ergo, &c. Antecedens probatur, nam calor ut tria v. g. constituit subiectum in potentia proxima ad calorem ut quatuor ι Item dispositiones ad formam v. g. ignis constituunt materiam in potentia a

proxima ad eandem formam; ergo definitio motus de facto conuenit istis, & alijssimilibus. Respq negando antecedens. Ad probationem dieo, quod dictae formae costituunt subiectum in actu primo, non in actu secundo; non enim per illas formas intelligitur materia, seu subiectum moueri,ae propterea non sunt motus , sed actus perfecti. Per actus autem perfectos non

intelligimus actus ultimos, ut forma substantialis in sua linea neque intelligimus actum cui nulla pars dest, sicut calor ut octo dicitur perscctus,& calor ut tria dicique imperfectus, sed dicuntur actus persecti in comparatione motus, quia ipsi sor- maliter non constituunt subiectum in actusteundo mobile, seu in via ad ulteriorem

terminum ; nam calor non constituit materiam seu subiectum ut calefactibile, sed ut

calefactum, etiamsi sit calor ut unum, &propterea non sunt motus, neque actus

mobilis,inquantum mobile, sed sunt actus persecti.

q. Obdeiesa. Illud est motus quo po

sito actuatur potentia eius quod existebat in potentia, sed posito calore actuatur potentia subiecti, quod prius erat in potentia

ad calorem , ergo calor est motus; de idem dici potest de qualibet forma, omnis enim forma actuat materiam, quae prius erat inpotentia ad ipsa in , Sc sie definitio motus conuenit cuilibet formae . Resp. distin- quendo maiore, illud est motus, dee.quod

actuat potentiam ut maneat in actu secundo in potentia ad formam, conceditur, ut maneat subiectum in actu primo negatur; ut autem'constat ex dictis, forma ita actuat subiectum ut maneat tantum in actu primo, non in actu secundo.

Io. Obij cies q. quod est in actu secundo calefactibile inquantum huiusmodi, seu inquantum calefit dicit ordinem ad terminum,qui est calor, calefactio namque debet esse ad aliquem terminum , sed hic terminus non potest esse nisi actus,nam calefactibile in quatum huiusmodi dicit p

tentiam , ergo eius terminus qui est calor dicit actum constituentem calefactibilo. Resp. distinguendo maiorem, dicit ordine ad calorem tanquam ad actum constituentem ipsum calefactile in actu secundo negatur; nam calefactibile hoe pactonorus constituitur per calorem, calor namque constituit calidum; dicit ordinem ad calorem ut ad terminum, & finem acquirendu, S per quem constituitur in esse calidi,co

ceditur, & negatur conseq. motus enim

non est quilibet actus, sed actus constituens calefactibile, ut sie in actu secundo. Ex dictis colligitur quomodo a definitione motus excludatur creatio, nam motus

exigit subiectum praeexistens, quod per ipsum constituatur in actu secundo in potentia ad aliquid. Non sic creatio cum sit ex nihilo, seu ex nullo praesupposito si

biecto.

228쪽

In lib. 3. mysicorum de motu . et o s

S. a. iauibus motibus conueniat motus definitio.

varie solet usurpari, nam aliquando sumitur pro mutatione simpliciter quae est generatio, & corruptio substanti iis, per quas res dicitur fieri, aut corrum iapi, cum tamen per coeteros motus res non

dicatur fieri simpliciter,sed secudum quid,

di cum addito, ut fieri alba, nigra, calida, quanta, &c. & sic motus in communi latius patet mutatione, comprehendit enim

ipsam, & aliquid amplius. Secundo accipitur mutatio pro quocumque transitu ex uno termino in alium, dependenter tamen

a subiecto, quo sensu diximus r. HIs tria

esse principia mutationis in communi,&hoc modo mutatio compraehendit tam mutationes instantaneas, quae scilicet unico instanti perficiuntur, ut est illuminatio, visio, intellectio ,&e. quam successi uas, quae indigent tempore ut perficiantur, ut est motus localis, calefactio, &c. Sive huiusmodi mutationes habeant perfectum, &eompletum subiectum, ut suntmutationes accidentales, siue imperfectum, ut gener

tio substantialis cuius subiectum est mate-xia prima. Et in hoc sensu multi accipiunt

momen motus, ut etiam comprehcndit sub se mutationes instantaneas. Difficultas e

go praesens est an Arist. in definitione motus comprehenderit non solium motus se eestiuos, sed etiam mutationes instantaneas; quae saltem sunt actus imperfecti .Pro quo nota, quod mutatio instantanea est duplex, una quae est actus perfectus, ut est intellectio, volitio, & omnes sensationes, quae sunt fieri, Sc termini , & dicuntur actiones de praedicamento qualitatis,& nosunt purum fier Uscd fieri,& factum esse .

Aliae sunt mutationes , quae sunt actus imperfecti, & sunt illae quarum tactiones sunt verum fieri, & sunt illε quibus movemur ad alias formas,ut est generatio substantialis. Conueniunt communiter quod mutationes instantaneae, quae sunt actus perfecti non continentur sub definitione motus,

quoniam sub hae definitione continentur

illi motus, aut mutationes, qui sent actitarei existentis in potentia, non in actu , ut diei ae mutationes, nam intellectio v. g. est actus intellectus existentis in actu perspe-elem: Tum quia intellectio non est constituens intellectum in via ad terminum, cuintellectio non habeat de necessitate te minum, sicut nec sensationes, ut patet irravisione. Difficultas ergo procedit de alsis mutationibus instantaneis, ut est generatio substantialis. I 2. Prima sententia dicit, quod sub dicta definitione motus comprehendantur solum motus successivi, qui scilicet indigeat tempore, ut perficiantur. Sic Masius, Peretra, nimb. ct alis apud N. Complut. his disp. I 6. q.2. n. I i. I a. Nostra sententia seq. cones.expliacatur. Sub de nitione motus comprehenduntur tam motus occubui, quam mutationes

instantaneae, quaesunt actus imperfecti, ut es generatis, ct corruptio substantialis, Orc.Prahac senti citant dicti Compluta Arist. D. Τho. Ferta Tolet. Οnniam, Ruuiumque squibus addo, tarmam hoc loco . Hurtad. Auers. Arriag. & Pontium , qui dicit esse sententiam Scoti, & omnium suorum. I . Probatur I. ex Arist. nam post quam Aristoteles tradidie definitionem

motus, eam exemplicauit in generatione , & corruptione, in alteratione, acretione ,

& decretione, in motu secundum locum , imo , & in motu artificiali, & violento dicens . Hoc autem motum esse , hinc perspis licet, quod cum id aedificari potest, qua ex parte , cte. Nec valet quod Arist. cxemplificauerit in generation largo modo, prout est idem quod alteratio , nam frustra exemplificasset postea in alteratione. Is . Probatur 2. nam idem Arist. s. - . ux.8. excludit generationem proprie dictam ,&rigo se a motu rigo rota , seu successivo de quo ibi loquitur, ergo hoc Ioeo ubi non loquitur de motu ita rigor

B, eam includit. Unde rex. . or I acciapit pro eodem motum, & mutationem, cd tamen mutatio fiat in instanti. Quare cuArist. dieit motum esse actum entis in potentia prout in potentia, ita intelligi debet ut sit talis actus per quem sormaliter subiectum

229쪽

Disputatio IV.

hiectum est in potentia ad ulteriorem sormam, siue posterius tempore ponendam , ut in motu successivo, sue posterius natura , ut in motu instantaneo. Vnde licet illuminatio , de lumen sint in aere in eodem temporis instanti, tamen aer per illuminationem formaliter tanquam per aliquid prius natura intelligitur esse in via, & transitu ad ulteriorem terminum,scilicet adqu-men, & ita per illuminationem praecise,ac formaliter acceptam aer est in potentia a ad ulteriorem terminum ,& in hoc sensu competit illi motus definitio, & idem est de alijs mutationibus instantaneis, quariunt actus imperfecti, &c. Soluuntur aris

gum. in contrarium.

I 6. Primum argum. sumitur ex definitione motus, quoniam non videtur co- uenire mDtationi in stataneae,quae est actus

imperfecti sicut nec illis, quae sunt actus persecti, nam motus est ille actus per que nobile constituitur vere, & proprie in po-rentia ad aliquem terminum, illa namque vocabula proprie sunt accipienda; sed mutatio instantanea non est huiusmodi: ergo,&c. Maior constat. Minor probatur, quoniam id quod vere,di proprie est in potentia ad aliquid, debet necessa io excludere priuationem illius, vi patet ex terminis, sed quando mutatio est instantanea v.g. illuminatiossum: in aere non est vere,& proprie priuatio luminis neque tota , neque pars, ut notum est ; ergo quando mutatio

est instantanea subiectum non est verh in potentia ad aliud. Nec valet quod subiectunt tunc in aliquo priori quatenus habet mutationem intelligitur esse in potentiao: nam contra est, quia in illo priori non habet vere priuationem , sed imaginariam quandam,& fictam,quae sicuti non est vere terminus a quo mutationis ita vere non constituit subiectum in potentia , sed imaginarie . At motus hic definitus vere , &proprie debet constituere subiectum in poetentia . Resp. distinguendo maiorem im tus est actus per quem mobile constituitur proprie in potentia ad aliquem terminum, ponendum tantum in posteriori temporis, Megatur; in posteriori natura, conceditur.

Deinde distinguitur maior seques:id.quod

Dubium I.

constituit aliquid propriE In potentia ad

aliquid ponendum in posteriori temporis, debet excludere priuationem illius, conceditur : quod est in potentia ad aliquid ponendum in posteriori natura debet excludere priuationem illius negatur. Cunia cnim tunc subiectum non supponatur esse sub priuatione pro priori tempore, noro est necessee quod pro eodem priori supponat nr cum vera, & reali priuatione: quod si subiectum supponatur priuatum ante instans mutationis, tunc sume t quod priuatio supponatur in termino a quo, seu in subiecto ante instans mutationiS. Bene verum est , quod licet in instanti mutationis no intelligatur esse priuatio realiter,potest tamen intelligi cum fundamento in re, ut consideranti patcbit.

I7. Secundum argum . nam motus deis

finitus ab Arist. debet esse actus imperfectus, qui scilicet relinquat subiectum partim in actu , partim in potentia ; ergo debet terminari ad terminum diuisibilem,e ius pars acquiritur, & alia non est acquisita, sed acquirenda. Unde Arist. hoc lib. tex. I. post motum dicit esse agendum de infinito,quia motus es degenere continuorri idest rerum diuisibilium in quibus appareat aliqua ratio infiniti. Et alibi dicit, quod quando est motus non datur esse salarem totus terminus, & quod omnis motus est imperfectus, ut extenuatio, disciplinatio, itio, ae dificatio, &c. qui sunt actus impersecti, non enim quis simul it, ct tuit: nec aedificat, & aedificauit, dec. Et 8. phs rex. O .probans nihil posse mouere se ipsu,

ut secundum partem sit mouens,& motum dicit. Amplius autem determinatum es , quod mouetur id , quod mobile es , Hoc aurem est potentia cum mouetur non actu;quod autem potentia est, ad acrem pergit, es autemotus actus mobilis imperfecos , cyc. Resp. concedendo antecedens , ct negando con-

seq. constat ex dictis. Ad loca Arist. dico quod cum definierit motum in communi prout praescindit a successivo, & instantaneo, non mirum quod aliquando exemplificet in motu successuo , & aliquando ilia instantaneo, ut visum est. Hoc ergo loco agit de motu in dicta communitate, cuius. dixe-

230쪽

In lib. 3. Physicorum de motu . et o

dixerat naturam esse principium, patet autem quod non solum natura motus succccsiui est principium, sed etiam motus inis stantanei,&e. Tum quia ille motus hic definitur ab Arist. cuius consideratio spectat ad physicum, sed hic est motus ut comprehendit etiam mutationem instantaneam, vegenerationem, ergo, Sc. Postea in alijs libris descendit ad motus successivos, pr pterea de illis loquitur, &c.

g. 3. An motus realiter distinguatur a teν mino ad quem .i8. D Rima senti est,quod motus distin-L guatur sola ratione ratiocinata , seu distinctione rationis cum fundamento in re Sic Masius hoc loco q. q. citans C preol. Soncin. Ferrar. Iauel I. aliosque. Secunda se latentia est,quod motus distinguatur a termino tanquam res a re. Sic Aureolus, Argentinas, Venetus, & alii apud

N. Compluta disp. 26. f.ῖ. . 26. IV. Nostra sent. seq. conci explicatur Motus es entitas vialis, modatis , ct imperfecti , ac proinde non identificata cum ter mino ad quem d Uincta realiter mon tanis θtiam res a re , sed tanquam modus a re. Sic tenent communiter Thomistae,ut testantur dicti Complut. supra n. a 7. Quod motusmon identificetur cum termino ad quem, Probatur, nam motus traniit acquisito te mino; producto namque calore transit ca-Iefactio, ergo calefactio, quae est motus ad calorem non identificatur cum calore.Nec

valet dicere quod ad hoc lii meiat distinctio rationis ratiocinatae, nam contra est, quia motus non Ium quoad ratione , ,

sed etiam quoad realitatem transit; ergo ,αc. Antecedens probatur; nam post uni esse in rerum natura agens, mobile, & terminus sine motu;ergo motus distinguitur realiter ab omnibus istis. Conseq. constat. Signum namque euidens distinetionis inter aliqua est quando possunt ad inuicem

separari realiter, ut unum realiter maneat, alio realiter pereunte. Antecedens probatur, nam ignis v. g. manet, no calefaciens

aquam, alias si aquam non calefaceret, nom a neret. Aqua manet tum sine igne, tum

sine calefactione. Cesor, qui est terminus

calefactionis, seu motus, manet sine igne, ut eo extincto,& sine caIefactione, ut amoto igne, qui est agens, & producens motum calefactionis in aqua, manet calor, ergo, &c. Io. Nec valet resipondere pro aduem sarijs, quod licet maneat calor qui est terminus motus,seu calefactionis, non tamen manet calor ut acquisitus sine motu . Sed contra r .nam ad saluandam distimatonem inter motum, & terminum non est necesse quod terminus maneat, ut acquiritur redu-plieatiue, sed minit ut maneat specificati-ue. a. quia terminus motus licet non maneat sine motu, ut acquiritur, manet tamen ut acquisitus per motum; nam calor in aqua manet ut acquisitus per calefactionem, non ut creatus ut resultans, ut emanans ab aqua.

2I. Praeterea probatur, nam nihil potest dependere a semetipis, aut causar

se ipsum; sed si terminus non distingueretur a motu,idem causaret stmetipsum ; e M. Maior uota est, alias idem dependeret, & non dependeret. Minor probatur, quia motus est causa eruiens termini, ut generatio est causia hominis, calefactio est causa caloris, S sie de alijs; ergo, ω.D inde idem terminus entitatiue potest terminare plures motus , ergo motus distinguitur realiter a termino. Conseqa onstat quia alias unus, idemque terminus identificaretur cum duobus, aut pluribus agentibus realiter distinistis, & cu duobus moistibus , aut pluribus realiter distinetis , eu quo sequeretur quod distinguerentur, &non distinguerentur, cum identificarentur

cum vno tertio: Antecedens etiam constat,

nam idem homo est terminus generati nis, S resurrectionis. Idem Corpus Christi D. est terminus generationis , & tran- substantiationis, &c 22. Quod autem motus non distinguatur tanquam res,& res a termino , sed tanquam modus,constat,cum enim motussie via ad rem, seu terminum, non potest esse res , sed modus: si enim semel motus esset res, non esset via ad rem: si esset res

non esset quid viale, & imperfectum , sed piliges by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION