장음표시 사용
281쪽
tur alia, & quod moueret pedem a pauimento, & manum a pectore absque eo
quod intercederet aliquid. Vel etiam dicas quod posset mouere pedem supra pauimentum, non erigendo, sed impellendo,
eodem modo posset mouere manum
supra pectus.1 Obij cies 3. nam si homo pone
retur in vacuo, non haberet ubi subsisteret aut figeret pedemiergo non posset mota c.
ri. Resp. quod in eo casu subsisteret in seipso, quia in eo casu sicut nihil est quod
sustineat, aut cui ille homo innitatur, ita nihil est quod cedat, quod trahat huc, illucque 4 Iro obiicies q. nam si homo poneretur in vacuo Deus deberet esse illi intime praesens, sicuti est cuilibet creatu rae; sed hoc non posset esse; ergo, &c. Minor probatur, nam tunc Deus esset a se ipso diuisius, nam esset in illo homine, & notia esset in vacua, sed extra vacuum, & sic quatenus esset in illo homine distaret a seipso, quatenus esset extra vacuum. Prae terea si ille homo moueretur deberet etiam Deus moueri per accidens ad motum iIlius , sicut anima mouetur per accidens admQtum corporis. Respondent aliqui quod Deus tunc non esset a se diuisus, quia esset etiam in illo vacuo , sicuti est actu extra coelum in spatijs imaginariis, volunt enim
isti quod Deus ibi sit, ubi potest operari Sed hoc non placet, Deus namque non est in spatiis imaginarijs actu, sed tantum potentia quatenus potest ibi aliquid producere . Resp. ergo quod licet Deus non sit in vacuo actu, nec in spatiis imaginarijs, non tamen in eo casu esset a se diuisus, sicdidem qui esset in illo homine, idem prorsus esset in coelo, & in alijs creaturis, neque etiam mutaretur per accidens, quia oper motum hominia nulla mutatio fieret in Deo.
I 2I. Dico a. Non repugnare quod motus circularisfiat in bacuo. Constat, nam
de facto motus circularis non exigit spatium extra corpus mobile, ut patet in caeso per Arist. hic rex. 62. Similiter possimi iris vacuo grauia,& leuia moueri per accidens,
ut si homo baberet lapidem in manu,pOD
set mota manu mouere lapidem. Item si rota esset in vacuo, α avis rotae extenderetur usque ad plenum , posset homo existens in pleno mouere extremum axis, &ita etiam rotam existentem in vacuo, quae omnia sequuntur ex dictis . De motu vero proiector u est aliqua dissicultas; si enim quando lapis proijcitur debet moueri ab
aere, aut a medio in quo mouetur, tunc in
vacuo talis motus fieri non posset. Quod si mouetur a virtute impressa, tunc pollet, saltem ab Angelo imprimi talis virtus, &moueri, caeterum multa ex his congruenti potius coniectura, quam euidenti rationea dicuntur a
ar a. Empus esse est concors omni st Philosophorum sententia, m. niumque nationum, de gentium sensus, nullus namque est adeo rudis, & excors, qui non cognoscat esse dies, menses, & annos; idem fides docet, psal. enim 73. dicitur. Tua es dies tua es nox. Tu fabricatus es auroram, ct solem . Tu fecisti omnes terminos terra, astutem ,-υer tu plasmastra. Hinc Theologi dicunt Deum haec quatuor produxisse simul, scilicet naturat Angelicam , orbes celestes, materiam elementorum , suis tamen sermis decoratam,& tempus, quocirca haec quatuor dicuntur coqua, quoniam simul producta sunt. Iaa. Sed obij cies i. nam non dicitur esse, aut dari cuius partes non sunt, sed partes temporia non sunt; ergo tempus nodatur. Minor probatur , quia temporis partes sunt praesens, praeterita, & futura ;praesens non est tempus, sed instans, praeterita non est, neque fuit,cum non sit prε-sens nisi instans, futura non est, neque erit cum in se non sit habitura praesentiam sergo , ct c. Resp. maiorem esse veram de rebus permanentibus, quorum partes debent esse in se,at in successivis non est vera,quia sufficit quod eorum partes sint ratione instantis, quod partem praeterita coniungit cum sutura. Igitur successiva
282쪽
nec habent , nee habere possunt suas partes simul , sed unam post aliam, at permanentia debent simul habere suas partes, ut postea magis dicetur. Ia . obiicies a. nam quod componitur ex non entibus, est non ens, sed tempus componitur ex non entibus I ergo est non ens. Minor probatur, nam tempum non componitur ex instanti cum sit indiuisibile, sed ex partibus, praeterita,& futura, sed istae non sunt; ergo, Sec. Resp. negando minorem, nam partes temporis verc sunt praesentes, non quide in ratione sui, sed ratione instantis, quod unit partem praeteri
tam, cum futura, haec enim e th natura re-Tum successivarum , caeterum ut quae dotempore disputantur, habeantur sit. S. I. An tempus sit ens reale, an dependens ab anima aras. π π Uius difficultatis occasionem XI. dedit Ati su D rex. I ; I .dicens quod si non esset anima non est et tempus, verba illius sunt. Si autem nisu alitid via
natura es , quam anima numerare, is anima tmeticus impossibile es rempus esse cum non set anima. Ubi D. Thomas dicit. Te-pus ab que anima esse imperfecte ens. Pro intelligentia difficultatis notandum, quod & melius constabit ex dicendis tempus formaliter conlistit in illa successione partium numerabili secundum prius, & pO-
sterius, partes namque temporis non sunt simul, unde non habent rationem unius
actu , nisi in ordine ad intellectum numerantem, & colligentem prius , de posterius in unu in iuccessive, hinc docet Arist.quod si esset impossibilis intellectus numerans, esset impossibile tempus inquantum numerabile , quia numerabile ut sie connotat intellectum potentem numerare ; sicuti siquis diceret, quod si esset impossibilis visus, esset impossibile visibile, in quantum visibile, esset tamen possibilis color, non tamen quatenus visibilis : sic si esset impossibile numerans, esset impossibile tempus inquantum numerabile, non tamen
esset impossibilis motus, de res illa quae est
ras. Sed quaeres quid sit ista dependentia temporis ab intellectu ρ Aliqui volunt esse relationem realem, alij rationis. Sed ne uti iam est, nullum namque obiecta proprie dependet a potetia, sed potius p tentia ab obiecto , numerabile autem est obiectum numerantis, unde non est illa vera dependentia sed numerans includitur in conceptu temporis tanquam connotatum ἱ cx nostro tamen modo concipiendi semper intercedit aliqua relatio rationis. Hinc colliges non bene dicere illos,qui dicunt tempus dependere ab anima in esse actu numerati, actu enim non est numeratum nisi ab anima. Est enim hoc expresse contra Arist. qui dicit impossibile esse quod existat numerabile, si sit impossibile numerativum; S postea absolute concludit , quod impossibile est esse tempus si anima non sit possibilis, ct certe in primo sensu nihil diceret Aristoti peculiare temporis . g. r. Quomodo tempus dising αν ab ater nitate , ct avo .
ra7. o Eraeternitate tutelligimus me suram diuini esse, sub qua comtinetur aeternitas participata qua mensura tur visio beata, &c. Illa vocatur aeternitas per essentiam , haec per participationem. Per aeuuin intelligimus mensuram Ang lorum, & substantiarum incorruptibilium, sicut& aecidentium incorruptibilium earum . Per tempus tandem intelligimus menseram corruptibilium siue continuum siue discretum . Istae tres mensurae distinguuntur essentialiter, sicut di mensurata. Modo quaeritur quomodo, vel sub qua ratione dictae mensurae distinguantur. Sed quia de hac re fusius dixi I. p. qu. Io. ideo
rem breuiter resoluo . I 28. Dico ergo cum communi sentiquod dictae mensurae differunt essentialiter per hoc quod aeternitas est duratio rei omnino immutabilis, tam quoad esse,qua quoad accidentia. At aeuum est duratio rei immutabilis secundum substantiam , Sesecundum aliqua accidentia inseparabilia a substantia, & est mutabilis quoad illa
283쪽
accidentia , quae separantur, aut separari possunt a substantia. Tempus autem est duratio rei mutabilis tam secundum subiastantiam , quam secundum accidentia . Ir . Explicatur breuiter, nam aeternitas per essentiam , quae est mensura Dei, est omnino immutabilis, quoadeste; quoad accidentia vero non potest dici nee immutabilis, nec mutabilis, quia in Deo nee sunt, nec esse possunt accidentia. Aeternitas tamen participata est immutabilis tu quoad esse,ium quoad accidentia, ut vilio beatii sica, quae aeternitate participata mensuratur, est immutabilis quoad esse ,
quia esse illius eodem modo semper se habebit , quoad obiectum primatium, quicquid iit quoad obiectum secundarium , &etiam est immutabilis quoad accidentia , quae ad ipsam necessario sequuntur, ut est amor beatificus, gaudium, & fruitio, idem dicitur quoad dotes, tam animae , quam corporis, Aeuum dicitur immutabile secundum substantiam, seu esse, ut iunt substantiae spirituales, & corporales incorruptibiles , de secundum accidentia inseparabilia , ut est in Angelis cognitio, & amor sui. Mutabile vero secundum accidentia separabilia, ut est cognitio libera, Icc. Tempus tandem est mutabile, tam secundum , esse,seu substantiam, quam secundum accidentia,ut sunt omnia si ibi unaria, sed haee magis intelligentur ex infra dicendis. S.3. An tempus realiser distinguatur a
rao. D Rima sententia negat distinguix realiter, sed solum ratione. Sic tenent Scotus , ocham , Basel. Gabriel, Gregor. SuareZ, Masius, ct alis quos referunt, de sequuntur plures Moderni hoc
eatur. Tempus istino tur realiter a motu , vi reatis mensura illius,est enim tempus realis mensura motus. Pro hae concl. reserunt& sequuntur N. Compluti hic disp. a I. n. 28. Ricard. Iauel. Soncin. Henric. Co- nimbri c. & alios . Probatur I .nam potestic manere motus cum omnibus suis partibus, & non remanere tempus.; ergo tempus, & motus distinguuntur realiter. Αntec dens probatur, quia potest Deus eandem calefactionem, qus durauit per late gram horam reproducere ita instanti cum calore , dc omnibus suis. partibus, aut salte posset reproducere in dimidia hora; ergoldec. Tum quia transacto motu calefacta nis remanet calor, & non remanet tempus,& tamen deberet remanere, cum tempus sit idem realiter cum motu, & motus cum
I 3 2. Occurrunt aduersarij, quod in dictis i Se similibus ea si bus remanet tem pus secundum id quod dicebat in recto, quod est ipsa cntitas motus, aut termini ,
non tamen secundum connotata necessario requisita ad conceptum temporis , & sic non remanci tempus inquantum tempus. Sed contra, nam vel illa connotata necessario requisita ad conceptum temporis fa-eiunt, quod tempus distinguatur realitera motu, vel non. Si primum habemus intentum; secundum dici non potest, quia que n5 faciunt tempus distingui realiter amotu, vel non pertinent ad conceptum temporis, vel si pertinent, cum tempus stidem realiter cum motu, remanente motu realiter, debet etiam realiter remanere te-pus; quoties enim aliqua sunt realiter ide, Se distinguuntur sola ratione,oportet quod uno remanente realiter, remaneat,& aliud. I 33. Probatur 2. Potest remanere cain dem numero calefactio, & non idem numero tempus; ergo tempus , & motus distinguntur realiter. Antecedens probaturnam hec calefactio, vel hic motus localis,
qui est factus per unam horam, posset fieri per dimidiam, saltem de potentia Dei
absoluta, ergo esset idem numero motus ad eundem numero terminum , dc tamen non esset idem numero tempus.
I 34. Respondent contrarij, quod dicti casus naturaliter esse non possunt, quia quotiescumque est idem numero motus, est etiam idem numero tempus intrinsecus licet non sit idem numero tempus extri secum, quia coexisteret maiori, vel minori tempori extrinseco , siue actuali, sue potentiali; hoc autem habet tam motus, qui
284쪽
In lib. 4. Physic6r. de loco, & tempore. 2 6 t
tempus, quia in ordine ad Deum non est
determinata ulla mora inqua una para teporis debeat antecedere aliam, sed indeterminata, ut possit citius, & citius succedere in ordinem ad tempus extrinsecum . In ordine autem ad caulas secundas, d
terminata mora oritur ex determinata resistentia , vel ex determinatione virtutis motiuς; ad hoc auten ultu aliud accidens intrinsecu requirenta est in motu ab ipso realiter distit tum ad hoc ut intelligantur eiu spartes succedere sibi inuicein inlata determinata mora, sed sufficiet si determinetur adhoc ex alijs capitibus, quiano sui multiplicada entia sine necessitate. I 33. Sed contra, nam licet tempus intrinsecum distinguatur realiter a tempore extrinseco, nam calefactio durans per horam distinguitur realiter a tempore extrinseco primi mobilis, & motus calefactionis distinguitur realiter a motu primi mobilis, tamen negari non potest
quod motus intrinsecus mensura V.g. ca te factionem , non reguletur, & non comrespondeat tempori extrinseco primi in bilis,ac proinde quoties variatur tempus extrinsecum, debet etiam variari tempus intrinsecum, alias hoc non corresponderet illi, ab eoque non mensurareturi ergo quoties est idem numero tempus extri secum, debet etiam esse idem numero te-Pus intrinsecum ; ergo si potest variari
motus intrinsecus non variato motu , &tempore extrinseco, poterit etiam variari. idem motus intrinsecus, non variato te
pore intrinseco, ac proinde motisthim secus, & tempus intrinsecum distinguen
I36. Probatur 3 . nam quantitas per
manens distinguitur realiter a suo subiecto; ergo etiam quantitas successiva, quae est tempus; sed eius subiectum est motus; ergo tempus distinguitur realiter a motu. Occurri unt aduersarii dupliciter ad hoc argum . I. quod subiretium temporis non est motus, sed mobile, a quo tempus realiter distinguitur . Resp. a. negando cons , & assignant disparitatem , quia quantitas permanens potest separari a suo subiecto, at quantitas successust non.Sed neutra responsio latisfacit. Non prima,
nam mobile, non est nisi subiectum quod.& materiale, seu remotum. At motus est subiectum quo, & proximum,alias te-pus non mensuraret motum, est enim, ut postea dicemus , numerus motus, & si
debet tempus immediate recipi in subiecto quod mensurat,ac proinde ab illo debet realiter distingui. Neque secunda, ut
enim vidimus, tempus separatur a motu, ergo,&c. Tum quia tempore Iosue cessauit motus orbium caelestium, dc tame non cessauit tempus . Vnde S. P. Aug. lib. II. conses cap. 2 3. dicit. Nemo m hi dicas motus calemum corporum esse tempora,quia cuiusdam voto, dum perageret be
iam, sol Arabati est temptis uar. I 37. Respondet ad hoc Masius, quod tempore Iosue non omnes caeli steterunt , sed sol duntaxat, nam de sole tantum hoc legimus, sic tempus fuit , quia primum mobile cum quo tempus identificatur nunquam a motu quieuit. Ad testimonium D. Aug. dicit, quod intelligi d beat de motu solis qui cessauit hoc tempore, non de motu primi orbis qui solus est tempus. Sed contra, nam si tempore Iosue solus sol cessasset, & non alis orbes,
non conseruassent eandem proportionem
quam antea habebant, & sic per illud
miracuIum antiqua caelestium orbium
proportio fuisset destructa . Nec illud quod dicit Masius ad testimonium D. Aug.placet,nam illi opponi videtur cum
dicat. Νemo mihi dicar moruscalesiam cor porum esse tempora, &c.
I 38. Probatur . quia si tempus enset idem cum motu, esset etiam idem caquiete,cum tempus mensuret tam motum
quam quietem, sed hoc est falsum ergo ,
&c. Maior constat, nam ideo tempus est
idem cum motu, quia est mensura illius, ergo cum etiam sit mensura quietis, debet etiam cum illa identificari. Minor probatur, nam si tempus esset idem cum motu, & quiete, sequeretur quod motus,& quies essent idem; quae enim sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se.
tempus est quidem idem cum motu quia eum per se ipsum mensurat, non est auteidem cum quiet quia eam non mensurat
285쪽
per se,sed tantum per accidens. Respondet a. quod tempus non mensurat quietε oppositam illi motui cum quo identificatur , nam tempus identificatur cum motu primi mobilis,cui nulla opponitur quies; unde licet mensuret quiete corporis sublunaris, non tamen sequitur quod motus,& quies identificentur. . ΙΑΟ. Caeterum neutra solutio satin facit. Non prima,quia negari non potest
quod tempus non mensuret etiam quietem per se, non enim eam mensurat ratio ne motus, alias terminus mensuraretur per motum , cum potius oppositum contingat. Tum quia ex communi modo di-' cendi, ita vocamus quietem unius horae, ac motum Vnius horae . Neque a. non,
enim loquimur de motu primi mobilis de quo certum est, quod distinguatur reali
ter a motu v.S. ambulationis Petri, a mo
tu calefactionis, &c. neque tempore primi mobilis de quo etiam certum est quod distinguatur realiter tanqua quid extrinsecum a tempore intrinseco . Sed loquimur de tempore intrinseco nostro, quod scilicet esset idem cum quiete, si semel est idem cum motu . Quod si ille auctor loqui velit de tempore primi mobilis, a quo mensuratur etiam quies nostra, negari nopotest quin illud tempus exti in secum no
distinguatur a motu nostro . I I. Probatur s. nam inter mensu
ram,&mensuratum datur distinctio realis sed tempus est mensura motus; ergo inter tempus,& motum datur distinctio realis. Maior constat ex dictis in Logica cum Arist. quod scilicet relatio tertis generis fundetur inter mensuram,& mensurabile. Relatio autem tertii generis est realis , &requirit extrema realiter distincta . Minor colligitur ex definitione motus,quam postea trademus.
mensuram extrinsecam, & mensuraturus datur relatio realis,non tamen inter mensuram intrinsecam, & mensiuratum, cum
ista non distinguantur. Unde intra vinam ligneam, & pannum, datur distinctio realis , non tamen inter ulnam panni, & linium pannum. Sed contra r. quia iste auctor ibi non videtur recognosceta aliud
tempus nisi primi mobilis extrinsecum,ae proinde distinctum realiter a motu nostro. a. quia nemo dicit quod vina panni, sit mensura sui ipsius, sed alterius, ergo, &c- Argumenta quae in contrarium fieri ponsent manere soluta ex dictis, & ex dicendis S. sequenti.
q. An tempus intrinsecum distinguatur realiter a duratione reisu an duratio , qua es quoddam tempus intrins cum distinguatur realiter a
ratio iidem sit eum re durante , & selum distinguatur ratione . Sic Scotus in a. diar. a. q. a. eum sui S, quos sequitur SuareE, & omnes illi quos cit itimus S. praecedenti pro prima Conl.quibus addo Hortad. hic disp. I . & Pontilidis'. IT. n. Io. ubi uniuersaliter dicit quod duratio creata non distinguitur rea liter a re durante, & actione qua produ
cl. cxplicatur . Durario creata realiter di
stinguitur a re durante , is ab actione qua producitur, ct construa se . Haec sententia est eommunis Thomistarum,ut etiam fatetur Pontius loco citato,pro qua vid ri possunt N. Complut. dio. a I. n. 3 Conimbric. Ruuius,&alij hoc loco. Pr bant dicti Complut. quia duratio motus distinguitur realiter a motu; ergo etiam
quaelibet duratio distinguitur a re duran
te. Negat Pontius antecedens, contra quem currunt argum. facta s. praeceden
ti . Probant etiam, quia prius est rem existere quam duram; ergo duratio distinguitur realiter a duratione. Negant antecedens loquendo de prioritate inferente distinctionem realem, bene si instrat solum distinctionem rationis . Demum probant, quia in diuinis aeternitas quae est dulatio Dei distinguitur virtualiter ab esse Dei, ergo in creatis duratio distinguitur realiter. Hoc principium in schola Thomistica habet veritatem, non tamen apud alios . Ex principijs ergo communibus probanda est coaelusio.
286쪽
In lib. .nyssicor. de loco, & tempore.
I S. Probatur I. quoniam si respo-iet per se ips im durare sine aliquo supe- .r ddito, postet etiam esse in Ioco absque ullo luperaddito; sed hoc est falsum etiam
in sententia adueruersariorum admittentium ubi locale quo res est in loco , illique coaptaturiergo, &c. Maior probatur,
nam ita se habet res ad locum , sicut so habet ad tempus , sed res est in loco per aliquid superadditum, ergo etiam erit in tempore per aliquid superadditum. I 6. Occurrunt aduersarii negando maiorem . Et rationem di siparitatis . assignant, quod res non habet per se necessario esse in loco, ex eo quod producatur , posset enim produci absque eo quod poneretur in loco, at non potest produci absque m quod duret; unde ut sit in loco indiget aliquo superaddito, non autem ut duret. Tum quia res potest ab una causa produci, & ab alia poni in loco, at non potest ab una causa habere esse, & ab alia
I 7. Sed contra , nam potest Etiam res produci absque eo quod esset in tempore, seu absque eo quod duraret formaliter; ergo nulla disparitas . Antecedens probatur , nam producat Deus rem in spatio imaginario, tunc res illa nec esset in loco, nec esset in tempore, maxime si nullum esset tempus . Vnde post mundi
finem res erunt, & non erunt, in tempore,
quia tunc ccssabit vi dicitur in Apocal. de quodam Angeloqui iurauit per viventem in Lecula feculorum , quod non erit amplius tempus,ac proinde non dicentur proprie, & formaliter durare, licet diccntur esse, & existere, quia sicut esse in loco addit supra rem correspondentiam ad locum ita quando, seu durare formaliter dicit correspondentiam ad tempus . Unde
sicut res non dicens correspondentiam,
ad locum dicitur esse, & non esse in loco,
ita res non dicens correspondentiam ad tempus dicetur esse, non tamen esse in tu-pore , scii per correspondentiam ad tempus , & sc erit tunc res quae durat, non sduratio, seu erit id quod est fundamentudia rationis, quod potest fundare durationem, aut denominari durare, non formaden'minans, &e. Et sic potest res ab una causa esse, & ab alia durare, ut consideranti patebit.
est indifferens ut sit in hoc, aut in illo loco , sicut est indifferens ut sit in hoc, aut illo tempore, seu ut duret plus, aut minuri sed ex hoc quod est indifferens ad locumdatur ubi per quod determinetur ad Iocudeterminatum; ergo ex hoc quod est indifferens ad hoc vel illud quando, ad hoc
vel illud tempus, ad tantam, vel tantam durationem debet dari quando, seu duratio formalis, , per quam determinetur. 1 9. Occurrunt aduersarii, quod haec determinatio prouenit a voluntate diuina, quae voluit rem hoc,vel illo tempore producere, & tanto, aut tanto tempore durare. Sed contra, nam res secundum senis petunt magis produci hoc, aut illo tem
Pore; tantum, aut tantum dur/re, imo nec
ipsam et rei existentia, quam aduersarij dicunt eme durationem ; dum dicunt quod duratio est perseuerantia in en , non petit
tantum, aut tantum perseuer re, ergo aliquid debet superaddi ratione cuius tantum perseueret in esse per tantam correspondentiam ad tempus. Nec valet quod hec determinatio fiat per volitionem diuinam; nam in tantum volitio diuina vult hoc plus
aut minus durare, quia praeter ipsum eme rei vult tantam, vel tantam illius durationem. Duo namque vult diuina voluntas,& esse rei, & durationem tantam, vel tanta
illius, ac proinde utrumque debet dari a parte rei. Quocirca alia est volitio qua vult aliquid esse, & durare per dimidiam horam, & alia qua vult aliquid esse,& durare per horam. I o. Probatur 3. nam p dicamentuquanda est aliquid iuperadditum ementiae,& existentiae rei, ergo duratio formaliter est aliquid distininum ab essentia, Sexistentia rei; Antecedens constat,nam quan do, est speciale praedicamentum, distinet stati essentia, & existentia v. g. Petri, nam e tantia, & existentia Petri, ponuntur in praedieamento substantiar, at quando est unum ex praedicamentis accidentis , & si
cundum nos est modus quidam, qui facit
287쪽
rem coexistere tempori, sicut ubi est modus iaciens rem coexistere loco. Et in sente uia Scoti, di suorum, quando, & Omnia lex ultima praedicamenta sunt relationias extrinsecus aduenientes, ac proinde gruado per Scotum cu sit relatio extrinsecus: adueniens , debet realiter distingui a re durante saltem relative. III. Primum argum.Durare nihil est aliud quam perseuerantia in esse. Unde eo ipso quod res aliqua producitur, & co seruatur durat vel pro instanti, vel pro tepore, ergo nihil aliud requiritur, quod superaddatur. Quocirca duratio est ipsa conseruatio, & actio quae rem conseruat,ea durare facit. Nec valet dicere cum N. Complut. quod duratio non est quaecum que permanentia rei in esse, sed formalis. Ipsa rei existentia, seu conseruatio, est duratio fundamentatis,at duratio formalis est
ipsa ratio substandi tempori. Sicut in similitudine, seu inter duo similia datur albedo v.g. quae est similitudo fundamentalis, deinde datur similitudo formalis, quae est ipsa relatio . Isa. Nam hanc solutionem sic impugnat Pontius, quia inquit, gratis, ct absquemllo fundamento asperatur permanentia illa furmalis distincta a fundamentali, ct gratis dicitur illam quam Vsi vacan fundamenta
Iem non esse durationem formalem i nam eo
se quod illa poηeretur,o adesset tempus, res coexisteret tanto , vel tanto tempori r quias xon esset fundamentum aliquod distinguendi mili=udinem formalem, σfundamentalem, prosecu male distinguerentur. Haec Pontius contra N. Compluti qui non gratis,&absque ullo fundamento distinguunt durationem fundamentalem , & formalem , sed rationabiliter, & maximo cum fundamento , ct constat ex dictis, & se ipse fateri deberet, si voluisset sequi suum Magis rum Scotum , qui posuit sex vltima prae-
dieamenta relationes extrinsecus aduenieres, & sic quando per Scotum , &famosiores Scotistas erit duratio formalis, & ipso rei existentia, & conseruatio erit duratio fundamentalis , & hoc probant nostrae ra
I i. Secundum argum. quoniam si
duratio esset aliquid distinctum a re durante, vel esset quid absolutum , an respoctivum; neutrum dici potest; ergo,&c. NOrespectivum, quia omne respectivum reale debet habere terminum realem , potest antem res durare absque isto respectu, ct termino,ut si Deus crearet unum tantum Angelum, &c. Non absolutum, quia esset posterius re durate, ac proinde posset res durans produci absque illo,& sic duraret sine illo, & in illo priori duraret, antequam haberet hoc absolutum ,& sic duraret ante- qua duraret. Resp. esse modum quenda,
qui est respectivus transcendentaliter, && sic potest manere sine termino . Quod si Deus produceret rem sine isto modo ,
vel in illo priori in quo res praecedit istum
modum, tunc res illa duraret fundamentaliter,seu haberet fundamentum durationis formalis, licet pro illo priori non intelligatur habere ipsam durationem formalem. Sicut si Deus produceret corpus quod noesset in loco formali haberet tamen fundamentum essendi in loco,&e.
S. 3 .an si recta definitio temporis, quod sit
Is . R Ristoteles tex. Io I. hanc ponit temporis definitionem, Tempus est numerus motus fecundum prius, oposterius, seu , Tempus es mensura motas secundum, oc. Pro intelligentia sciendum est multas fuisse antiquorum Philosophorum de tempore sententias;quidam enim dixerunt tempus nihil esse aliud quam conuersio orbium celestium, ut neque re, neque ratione ab ea differret. Sie Plato in Timast. Alij, ut Stoici dixerunt tempus esse non solum conuersionem Orbium caelestium ,
sed quemlibet motum euiuscumque rei, sic obseruant Plutarchus lib. I. de vitis, o placuis Philoscap. 2 2. & Simplicius in sua digressione. Alis etiam ut Anaxag. & Pytagoras putarunt tempus csse non solum
orbium caelestium conuersionem , sed etiaipsos orbes, ut obseruant idem Plutarch.&Simplic.
Is s. Vera, ct communis sen tenti M. seq. conci .explicatur. Tempus es mensura,
288쪽
In lib. 4. Physicor. de loco, & tempore. 2 os
sa numerus metus, secundum prius , or post critis . Sic tradunt omnes Peripatetici. Pro quo nota, quod ut notant omnes expositores hoc loco, idem est tempus esse numerum motus, ac et se mensuram illius, numerus namque inseruit ad mensurandii, seu ad cognoscendum partes rei, scilicet numeratae,& tempus est numerus,& mesura partium motus, & extensionis illat si . Vnde tempus primi mobilis est mensura intrinseca motus illius, ct est mensura ex trinseca partium aliorum motuum quoru- cumque. Sicut etiam tempus intrinsecu , seu duratio est mensura intrinseca rei duratae. Bene v .um est, quod Aristotiles per hanc definitionem intendit primo definire tempus primi mobilis, ut est mensura omnium aliorum motuum extensorum, seu habentium prius, & posterius, tamen eadem desinitio accommodari potest ad quodcumque tempus, seu durationem rei durantis , seu habentis extensionem , aut prius,& posterius. Quod autem dicta definitio sit bona patet, tam ex communi consensu omnium Peripateticorum , tu ex eo quod temporis naturam explicet quantum humano modo explicabilis est. Is 6. Sed obiicies I. nam numerus est quantitas discreta,& tempus est quantitas
Continua, ergo tempus non recte definitur per numerum . Resp. distinguendo antecedens. Numerus numeratus est quantitas discreta, transeat: numerus numerabilis , aut numerativus est semper quantitas discreta, negatur. Nam quantitas v.
g.unius palmi licet actu non habeat partes diuisas , & sic non sit quantitas discreta , sed continua, tamen quia diuisibilis est , potest dici quantitas discreta in potentia,& continua in actu ; & hoc modo tempus est quantitas actu continua ,& in potentia
discreta I 37. Obiicies a. ex Io. metaph. texa .
mensura debet esse indivisibilis, & notior
mensurato, cum per illam veniamus in cognitionem mensurati, sed tempus non est notius motu ergo non potest e sse me sura motus. Resp. concedendo maiorem,& negando minorem . Sicut enim in qualitate permanente possumus assignare et in Gabr. PHsica . aliquam partem certam, & per illam mensurare totum, ita in quantitate succestiua ut in tempore possumus accipere partem certam, ut horam, diem, mensem , &c. &per illam mensurare alias, ut tantam durationem lectionis , orationis, &c. Mensura
autem licet alias sit diuisibilis, tamen qua mensura est, est indivisibilis, certior, &
i1 8. Obijcies a. cum tempus dicitur numerus, aut mensura secundum prius, &posterius, vel intelligitur prius, & posterius in ipso motu , vel in ipso tempore ;neutrum dici potest, ergo, dcc.Minor pr batur,na intelligi non potest de ipso prius,& posterius motus, quia hoc est prias te inpore; prius autem non mensuratur per pO- sterius . Neque intelligitur de ipso prius& posterius tempus , quia alias idem esset mensura sui ipsius; ergo, &c. Resp. ex Arist. rex.99. quod in partibus motus duinplex prius, & posterius assignati potest, unum quod natura antecedit tempus, &non dicit sorinaliter extensionem successiuam, sed solum radicaliter, & hoc prius,&posterius sunt ipsae partes motuS,quatenus correspondent partibus termini; sicut in ahoe spatio sunt Io. palmi v. g. cum aliquia ordine ,& positione, ut unus sit primus salter secundus , &c. ita etiam in motu sunt Io. partes , Per quarum unam acquiritur primus palmus , per aliam secundus ,&c. ita in motu alterationis, sicut enim in calore sunt 8. gradus, ita in calefactione sunt 8. partes, his gradibus correspondentes. Verum si quis aduertat hae partes in motu ut praescindunt a tempore non dicunt sor- maliter successionem, & ita non dicunt successionem, seu non dicunt prius,& posterius secundum successionem , sed tantusecundum quemdam ordinem desumptua partibus termini, quod patet, quia licet totus calor ut 8. produceretur in instanti, adhuc essent hae partes omnes simul in , eodem instanti cum eodem ordine, quem habet terminus. Similiter si per impossibile totum spatium Io. palmorum pertra- siretur in instanti, tunc omnes partes illius spatij essent simul in illo in stati, licet tunc non haberent rationem motus. Hoc po-
289쪽
sito dico, quod prius, & posterius in motu prout intelligitur priaecedere tempus a quo mensuratur , sumitur in ordine ad partes termini, & est prius , & posterius secundum durationem , & successionem radiealiter, & est mensurabile per priuS ,& posterius temporis , quod est prius, &postorius formaliter, dicens successionem& durationem. Et sic tempus per i suum prius , & posterius formaliter, mensurat
prius, & posterius motus. Quare prius , & posterius motus, cum sit actus entis inpotentia, quatenus in potentia, & actus imperfecti, est per ordinem ad terminum, at prius, & posterius temporis est per Ordinem ad motum, & mensurat illius successionem materialem, & materialem durationem , tribuendo illi suam formalem extensionem, successionem, & durationem,& hoc intrinsece quando tempus est intrinsecum, vel extrinsece, quando tempus est extrinsecum,ut est tempus primi mobilis respectu nostrorum tempΟ-
isy. obiicies . Si tempus esset numerus motus maxime primi mobilis ex Arist. tex. III. ex eo quod iste motus sit regulatissimus, & uniformis, sed etiam, motus aliorum orbium cslestium sunt reuatissimi, & eonformes; ergo etiam illit tempus. Vnde Deus posuit duo ni gna Iuminaria in caelo ad diuidedos dies de noctes, ut essent in signa, & temporata. Resip. quod tempus tripliciter accipi potest I .pro ratione quadam generica communi ad omnia tempora particularia , &sie est quaedam passio motus in genereis , eoque posterius in genere cauLE materialis, licet qua mensura quaedam est, &forma, sit prius in genere causae formalis. Secundo pro singulis temporibus parinticularibus, nam unusquisque motus habet suum tempus intrinsecum, quo exte-ditur, & durat formaliter, & hoc modo sunt plura tempora, sicut &plures motus qui ab illis mensurantur, & extenduntur. Tertio accipitur tempus per quandam antonomasiam pro illo tempore, quod
quidem in se est quid particulare, tamen quia primum est valde singulare,& ex il-
lo omnia tempora alia mensurantur tan/quam a prima mensura, ideo appellatur tempus uniuersale, seu commune, & est tempus primi mobilis . Sicut enim priamum caelum dicitur locus uniuersalis, quia continet omnia, ita quia tempus primi mobilis cotinet omnia alia tempora, ideo dicitur tempus uniuersale, memsurans dies, menses,& annos, &c. Ad i cum Genestos dico, quod duo illa luminaria data sunt nobis in signa, & tempora , sed primo mobili subordinata, quoniam etiam ipsorum motus mensurantur motu primi mobilis; 16o. Obij cies S. nam tempus notus soli im mensurat motum , sed etiam quietem , & non sollim per accidens, sed etiapor se, ut supra dicebamus , ergo tem pus non bene definitur , per hoc quod sit numerus, aut mensura motus, sed deberet dici quod est mensura motus , && quietis . Resp. quod Aristoteles primo solum intendit definire tempus primi mobilis, cui nulla quies correspondet, sed continuus motus . Quod si illa definitio applicetur ad tempus intrinsecum rerum sublunarium dic quod etiam definiuit tempus per motum, non per quietem; cum enim motus, & quies sint contraria , ex definitione unius facile colligi potest definitio alterius, contrariorum namque est eadem ratio, & disciplina, &sic tam motus , quam quies mensurantur tempore, & tempus potest per utrumque definiri, Iicet definiatur QIum permotum, quia motus primi mobilis solum potest explicare motum
nostrum, non quietem scum nullam quietem habeat
290쪽
In lib. . Ρhysicon de loco, & tempore. ac
S .6. An tempus existas tantam per instans, an etiam per partes.
r6r. D Rima sententia est, quod tem- pus existat etiam per partes , quia sicut habet partem praeteritam , &futuram, ita etiam habet partem praesen- sentem. Sic tenent Durand. SuareZ, nimbric. Murcia, & Placa, quos reserunt N. Complut. Ho. 2I. n.q7.162. Nostra sententia seq. concl.
plicatur. Tempus per nullam partem sui est praesens nec exis is, sed sium per instans, ct Ac nullum risur tempus praesens, sed fluminisans illius, quod connectit fartem praeteratam cum futura, quapropter pars futura
non prius transit in praesens,Vpostea infutaram , sed de futura immediate transit in praeteritam; o sic potes temporis nunquam exiisunt ratione sui, sed ratione sui Disan
tis, necrentis. Vnde unaquaeque pars bis exi
vit, primo per instans , quod eam Waecedit, deinde per in pans quod eam sub equitur. Pro hac sententia reserunt N. Compluti Arist. D.Tho.Themistium, Philopp. Simplicium, Auer. Albertum Magnum, Sotum, Toletum , & est communis inter
Thom istas, ut dicat SuareZ esse communem Doctorum sententiam. I 63. Probatur I. ex definitione temporis, quod scilicet est mensiura, aut numerus motus secundum prius , & posterius, ergo tempus non habet partem prς- sentem . Antecedens constat ex definitione temporis . Consequentia probatur, nam si tempus haberet partem praesente, oporteret, quod etiam in motu esset pars praesens; scd non est nisi mutatum esseis; ergo , &c. Antecedens videtur euidens, nam tempus mensurat motum, & si motus haberet partem praesentem, deberet illam tempus maxime mensurare . Minor probatur, nam nulla datur pars motus , quae non sit successu a , & diuisibili, in infinitum; ergo si haec pars in praesens
non est succcssua, cum plures partes simul sint praesenteS .
partes motus , quam temporis se ipsisH. Gabr. Plasica . uniuntur, non medijs instantibus, aut mutatis esse, quae non dantur, ac proinde etiam se ipsis sunt praesentes,sed non praesentia permanenti, quia hoc est contra naturam quatitatis successuae,& fluentis,
sed prs sentia fluenti, & sibi proportionata. Sed contra, nam per hoc quod dicatur partes motus, aut temporis esse praesentes praesentia flucnti significatur, quod re ipsa sint praesentes, seu quod simul
existant, & hoc est falsum, de contra naturam rei successivae, quae est ut nulla sistat , sed semper fluat. Vel significatur, quod non siinui existant, & sic nulla erit praesens, cum nulla existat, sed fluat, ac proinde nulla ratione sui habebit praesentialitatem . Ideo namque instans dicitur existere quia non fluit, sed habet esse
permanens pro sua mensura instantanea , ac proinde cum partes rei successive, non habeant permanentiam, sed successionem non dicentur existere . I 6y. Probatur 2. Tempus secundum omnes suas partes est quantitas successiua, ergo secundum se, seu secundum nullam sui partem potest esse praesens. Con seq. probatur, nam quod est praesens es totum simul , sed nulla pars temporis est
tota simul, ergo nulla pars temporis p test esse praesens. Occurrunt aduersarii negando consuq.Ad probationem distinguunt maiorem: quod est praesens est i tum simul, in permanentibus concedunt, in successuis negant, quia successivum dicitur praesens non per suum esse simul, sed per suum esse existcntiae positum in fluxu partium per coexistentia cum alio . Sed contra, nam de ratione existentiae noest fluxus , sed fluere , quod enim existit, non fluit, existere namque dicit permanentiam in esse , quam excludit id quod
fluit, ergo, &c. I 66. Probatur 3. nam si tempus es.set praesens per aliquam sui partem inciperet in tempore, seu per primum sui esse, non per ultimum sui non esse, sed hoc est falsum; ergo tempus non est praesens per partem . Maior constat, quod enim non habet nisi partes , non potest incipere nisi per partes, non per instantia cim LI a nul-