Physica Fr. Gabrielis a Sancto Vincentio carmelitae excalceati laudensis. Continens etiam materiam de mundo, de caelo, & de meteoris. Opus perquam vtile studiois, & philosophiae arcana scire cupientibus. Eminentiss. ... D. Petro Vidono S.R.E. cardina

발행: 1670년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Disputatio VII. Dubium III.

eomburere aliam, & aliam materiam approximatam, ut contigueretur cum alio, Salio igne, non tamen unus, & idem ignis, quocirca si hic accendatur maxima materia combustibilis, flamma non ascenderet in immensum , sed haberet suum terminum, dic.

natura sua habent terminum magnitudinis, quia in illorum accretione forma praeexistens extenditur ad nouam materia in se mandam , & quia forma finitae ,& determinatae virtutis ut est forma viventium , non potest insormare maiorem, & maiore materiam absque termino, tum etiam quia viventium accretio fit secundum omnes partes, Si a principio intrinseco,& pero gana,seu instrumcta determinata; sed nulla haru causaru reperitur in non uiuentibus; ergo haec carebunt termino magnitudinis. Confirmatur I. nam elementa crescunt per iuxta positionem, sed dato quocumque elemento maximo, semper potest illi fieri iuxta positio, ergo poterit fieri maior maximo . Confirmatur a. nam dato maximo

igne, & apposita illi stupa illam comburer, ergo poterit tunc fieri maior.

inter uiuentia , & non viventia no est semper vera , sed Blum in homineo , aut animalibus perfectis, quae habent formam indivisibilem , ubi autem forma est diuisibilis aceretio fit per additionem tumnous materiae, tum nouae formae,sed quidquid de hoc sit, negatur maior, nam dato quod non viventium accretio fiat per iuxta positionem, ut dicitur in prima confirmatione, tamen eo ipso quod debeant esse una natura ,&vnum individuum debent habere aliquam determinationem; unum tamque est ens indiuisum in se,& diuisum quolibet alio, ac proinde debet habere determinationem tum ex parte parui talis, tum ex parte magnitudinis . Per quod patet ad I. confirmationem . Ad a.

dico quod si ignis pertingeret ad suum

maximum, posset comburere stupam, ut

tamen fieret alius ignis indiuidualiter, li-eet posset iste, illi contiguari, non coni,

nuari. S.3. An accidentia habeant terminos magni, miris, o paruitans.

dictis in praecedentibus, unde eam cito expediemus . Cum ergo dixerimus, quod omnis substantia materialis,sive animata, siue inanimata habet terminnium magnitudinis, tum paruitatis,oportet quod etiam quantitas ab ea dimanans euhabeat. Et sic cum quantitas, & extendat subiectum in quo est , illique tiribuat te minos magnitudinis, & paruitatis , & etiaextendat omnes qualitates materiales Om niaque accidentia materialia,eum sit subiectum quo illorum, debet etiam illis tribuere eosdem terminos magnitudinis, & paruitatis, cum sequantur quantitatem, eius

que extensionem .

litates habeant terminos intensionis. DOquibus dico I. Qualitates vi sunt dispositi

nes concomitantes, ct conseruantes formam habent terminos magnitudinis, o paruitatis intensium cst hoc tam in non viventibus, qua in Diuentibus. Puto in hoc neminem discordare, nam calor v. g. qui est qualitas concomitans, & conseruans formam ignis habet suos terminos magnitudinis, & paruitatis; terminus magnitudinis est intensio, seu gradus ut 8. & terminus paruitatis sub quo esse potest: & sub minori esse non potest, erit v g. gradus, seu calor vi s. Idem dici potest de qualitatibus, quae sunt dispositiones ad productionem,seu introdu-itionem formae, cum enim disponant ad formam finitam , & determinatam non possunt carere dictis terminis ; quoad paruitatem patet, quia non quaecumque intensio est sufficiens ad introductionem formae ; neque quaecumque intensio requiritur, sed tanta, vel tanta.

secundum se habent terminos magnitudinis, & paruitatis in sua intensione, nam calor in igne est in gradu 8. nec datur maior I in aere v. g. erit intensus, ut S .vel ut 6. quod si pertingat ad calorem ut 8. destruitur aer,& fit ignis,&omnes qualitates

322쪽

In lib . .Physici de conditionibus acl agendii. 199

Hementares habent suos terminos intensionis, &e. Idem dicendum de alijs quibuscumque qualitatis. Quid autem dicendum sit de habitibus virtutum tum natura . lium, tum supernaturalium, diximus alibi . De potentia ordinaria puto omnes habere suos terminos magnitudinas, quam non possunt excedere,& paruitatis Ab qua minori non possunt esIe. At de potentia absoluta possunt m is , ac maSis intendi , &c.

DISPUT ATIO

In lib. . Physicorum de conditionibus ad

agendum.

IBER iste continet capita. In I. cap. dorieet Arist. quod Omne quod mouetur ab alio mouetur, quod principium ponit Aristoteles ut postea ostendat dari unum primu motorem, qui det cuncta moueri, seu qui moueat, & non moueatur ab alio, cum in motoribus non possit dari processus in infinitum, nam requireretur infinitum tempus . In a. cap. ostendit, quod in unoquoque mouens ,& mobile debent esse simul. I 3. cap. probat , quod motus alterationis debet esse in qualitatibus tertiae speciei. Inq. cap. comparat aliquos motus inter seis quoad tarditatem , & vel citatem .&c. In s. cap. explicat aliquos motus in par ticulari. Sed

An omne quod mouetur ab alio metieatur.

seu An idem pessit moηDeso 'si m. a. I on procedit dubiu de motibus

violentibus, de his namque ce tum est, quod nihil violenter mouet s. ipsum,sed quod violenter mouetur, ab alio mouetur, ut patet in proiectis, in his quae pelluntur, vehuntur , & trahuntur. Sed de motibus naturalibus, de quo est certuquod quid possit a seipis moueri naturalia

ter, ut patet in remige,qui mouet nauimia,& ad motum illius mouetur; item anima corpus mouet,& ad motu illius mouetur Est etiam certum quod inter mouens motum non debeat necessario interredere distinctio ruppositatis, cum in eodem supinposito una pars possit aliam mouer ,nam caput potest mouere manum,manus potest pedem mouere, Se una manus potest mouere aliam,sed sussicit quod inter mouens& motum intercedat distinctio virtualis , tunc enim idem realiter non mouet se ipssiti sie verum erit dictum Aristotelis, quod

323쪽

issiquod mouitur, ab alio moueatur. De inde scien dum motum esse in duplici differentia, alij enim serit motus physici,

ut motus localis, auginentatio , diminutio, alteratio, &c. Alii dicuntur motus metaphysici, ut sunt sensitiones, intellectiones, & actus utriusque appetitus , &de utrisque aliqua dicemus . . 3. Prima sent. est,quod i&m realiter potest mouere se ipsum . Si dolus in a.

Auersa qu. Iq. se I. S. Ariaga de geuerid θ.3 em Io Pontius dio. I9. q. I.& alij . . Nostra sententia duplici concl. explicatur . Prima concl. In motu phsico nihil potest mouere se ipsum . De motu

physico potissime loquitur Aristoti hic

tex. I. dicens. Omne quod mouetur, nece eeB ab aliquo moueri. Si igitur in se ipso no habet principium motus, manifestam eis, quod ab altero mouesur. Et tex. a. habet.

Aωρ ius id quod a se ipso mouetur , nunquatessabit mouerieropterea quod aliquid atiuuflabit, quod mouebatur. Necesse ergo est, suis desinat moueri, eo quod aliquid netit, oc ab altera moueri. Arist. sequuntur D. Thomas, & expositores ibidem , & alij plures quos referunt, de sequuntur N.

Complut. disp. 28. q. I. n. as. Occurrit Pontius loco citato n. 8.sie. Fundamenta nonyrae conclusionis, antrem ess ex parte rationis esse tam manifesta aduerse sententiae tam leuia, ut quamuis Philosophus Onositum expresse teneret , potius ab eo recedendum eser, quam n stra con- δεμ deserenda. Sed contra , nam ratiΟ-nes Aristotelis, & D. Thomae sunt firmissimae, non sic oppositae quod ex nostrarum e firmationibus , it ex oppostarum s lutionibus, constabit s. Prima ratio Aristotelis,de D.Tb rnae, quam prosequuutur N. Complut.est talis. Nam quod aliquo motu movetur debee esse in potentia ad terminum talis

motus, motus namque, ut constat ex eius

definitione, est actus entis in potenti prout inpotentia, & omne quod mouet debet esse in actu respectu talia termini,

sed nihil potest esse simul in actu , & potentia rei pectu efiisdem termini ; Ggo nihil potest esse simul mouens,& motum, seu nihil potest se ipsum mouere. Minor patet, esse namque in actu dicit esse persectum , esse autem in potentia dicit in eis imperfectum. Maior quoad primam partem nota est ex definitione motus . Qia ad secundam etiam partem constat, quoniam nihil mouet aliud ad calorem V. g. nisi habeat in se calorem vel formaliter, ut ignis vel virtute, ut Sol. . occurrit Pontius, ubi supra n. II. quod licet idem non possit esse simul in potentia formali, & in actu formali, potest tamen esse simul in potentia sormali, & actu virtuali, quod enim mouetur non est necesse quod sit in potentia, ut potentia dicit carentiam actus, & quod habeat actum , sed sufficit quod sit in potentia virtuali,ut dicit potentiam productivam,

non autem ut dicit carentiam actus .

8. Sed haec responsio non reddit friuolain, & leuem rationem Aristotelis, &D.Thomae, sed magis ostendit suam efficaciam, nam quod mouetur, ut formatissime mouetur dicit esse in potetia prout potentia dicit exclusionem actus; ergo dieit potentiam formalem, & non tantum virtualein. Conseq. constat, nam quod mouetur ad actum ing. ad calorem, non habet illum formaliter; ergo formalitur dieit carentiam illius, alias non moueretur ad illum. Calefactio namque uor

solum dicit potentiam ad calorem , sed formale,non statim dicit ratione potentiqproductiu ar caloris ut sic,sed dicit rationepote vi productius caloris in subiecto carente calore; non enim calefactio, que est motus ad calorem est potcntia quasi speculativa, sed practica, & mouens subiectum, seu mobile ad suum terminii,quod intelligi nequit nisi prout est potentiae practica mouens mobile ad formam qua non habet, ac proinde dicit carentiam formae, seu actns ad quem mouet. Tum quia ideo Aristoteles, & D. Thomas in , sua ratione volunt quod idem non potest

mouere se ipsum, quia simul esset persectum, & impersectu sed hoc idem esset

data

324쪽

In lib. . physic de conditionibus ad agendu, 3 o r

data illa porentia virtuali, & actu formali, ergo. &c nam mobile, qua mobile, ut habet iam actum per motum productum, siue totaliter siue non, qua ratione habet actum, dicit esse persectum,& qua ratione dicit esse in potentia virtuali, quae solum dicit esse productivam actus, & non foris malem carentiam illius, dicit esse imperfectum ς ergo adhuc sequeretur, quod ideestet persectum, & imperfectuna; potentia

namque licet non dicat carentiam a dius ad quem est in potentia, icit tamen rationem potentiae cuius conceptus est imperinfectus, ut patet. q. Secunda ratio, nam Aristoteles,D. Thomas, & Theologi communiter utuntur illo axiomate Omne quod mouetur, ab alio mouerar ad probandum contra negates) Deum , primam causa tn, primumque motorem, a quo caetera dependent; tidhanc dependentiam causarum secundarum

a prima illuderent illi qui dicunt, quod idem potest se ipsum mouere, quod idem

potest esse in potentia virtualude actu so mali , quod ex motu non colligitur unus primus moror, una prima causa, dcc. e go, de Io. Tertia ratio quam habet Arist teles in tem citato v. q. quam fuse prosequuntur N.Complut. supra n. p. est, quia quicquid mouetur ut ad quietem alterius

quiescat non mouetur per se primo a se, sed ab alio, sed se mouetur quicquid motu physieo mouetur; ergo quicquid motu mouetur, ab alio mouetur. Ma ior praeterquam quod est Aristotelis sies detur, quia quod per se primo mouetura se, est in motu independens ab alio, sed quod in independens ab alio, non cessat moueri alioeessante; ergoisc. Minoe prohatur, nam quod mouetur motu phylleos est diuisibile in plures partes, tunc sciDato quod una illarum partium quiestat, vel

mouetur:totum secundum se totum, vel ROa mouetur. Non primum cum vni spara quiescat. Si secundum ergo motus totius dependet a motu partis, & sie idem non mouet se ipsum. Confirmatur, quia aliquid mouere se ipsum pe r se primo, est esse tibi ipsi eausa sui motus ; sed nullum mobile est huiusmodi,ergo debet mou ri ab alio. Minor probatur, nam id cui primo conuente motus non debet in suo

mouere, & moueri pendere a motu alie

rius, sed mobile cum sit diuisibile pendet

a partibus; ergo, dcc. II. Oecurrit Pontius post numerum 6. per haec verba. me obiectio, quae est Aristoteles, o confirmaris,quae per ipsum est D. Τhomae, nauius prorsus sunt momeri, nonsium quia supponunt falseum,nem pe quod mouetur motu phsico esse diui bile, euius oppositum paret in Angelis, ac p/incto e iam, sed etiam quia est facilissima I. Ictionis . Deinde respondet quod maior illa est vera quando quid quiescit admotum alterius, ex eo quod eo quiescente illud quod quiescit non habet suffcietem virtutem ad se mouendum, tame quiescit quia indiget alio tanquam com ditione, non tanquam dante virtutem.

x a. Sed contra, nam id quod supponit ratio D.Thoms,quod scilicet id quod mouetur motu physico est diuis bile , est eiusdem Aristotelis hic rex. a. ubi sie hisbet. Necesse est omne quod mouetur, in uisi ab aliquo: quoniam enim acceptum est A. B.moueri,dia lite eriri, omne enim quod

ma rear disi iis est . Diuidatur igitur in C. neteste es gitur B. C. quiescente, qui fera ct A. s. Deinde negari non potest, quod motus physicus propriε dictus, pro ut stilicet distinguitur a mutatione insta-tanea, de quo loquimur potissime in haeeonclusione, no sit diuisibilis cum sit se eessivus. Ad illud quod dicitur de A

gelis , cum mouentur successive media operatione succcssiua in locum, tune dici. mus quod etiam eorum motus est diuisibilis, licet Angeli in se sint indivisibiles. Ad illud de punino patet, quod non mo uetur successive nisi ratione mobilis quatit

in quo est, ratione autF sui nullo motu movetur. Neque veru est quod illa ratis habeat facilem solutionem, illa namque quam ipse adducit, non est facilis,eum nosoluat argumentum, nam ad valorem aris

tumenti sumit, quod si aliquid ita mo. uetur quod ad quietem alterius quiescat non mouetur per se primo a se, eu in suci

325쪽

Disputatio VIlli Dubium I

moueri dependeat ab alio saltem tanqua a conditione, licet non tanquam a dante virtutem , ut concedit Pontius in sua solutione. Deinde sciat Pontius, quod Aristoteles tradidit illam vnIuersalem doctrinam , in hoc libro', scilicet, omne quod

mouetur ab alio Mnetur , ut postea ,

ostendat dari primum motorem unde procedit in causis subordinatis, Stin illis currit ratio tradita, quod scilicet quod mouetur ut ad quietu alterius quie-

cat, non mouetur a se; in causis autem

subordinatis una non solum cst conditio alterius ad agendum , sed etiam tribuit

virtutem agendi, aut est ratio cur agat. I 3. Secunda concluso , Esiam in moribus metaphrsicis, seu in actionibus immanentibus , quicquid mouetur ab alia mo-

omni motu tam actionis transeuntis, quam

immanentis ut est ia1ellectio, volitio, fens' imoc. Videatur pro hac concl. Maltus citans Sotum,& alios. Ratio clara est napotentiae cognoscitiuae non agunt nisi ut motae ab obiecto et voluntas non agit nisi ut mota a bono appraehenso per . id in rlectum ἱ & appetitus sensitiuus non mouetur nisi a bono apprehenso per sensum. Tum quia moueri est pati, sicut mouercose agere, sed istae potentiae ut in uent se ipsas distinguuntur realiter a se ipsis ut pati v ntur ergo, &c. Minorem probo, naintel ectus v.g. agit ut est informatus specie, Se patitur, seu recipit intellectionem immediate in se. Intellectus autem ut informatus specie , seu ut mouens, disti guttur realiter ut mouetur, seu a se ipscin udo ; intellectio namque in solo intellectu recipituricodem proportionali modo discurras de alijs potentiis. Sed audia mus manifesta, ut ipse incit, Poneij a

gumenta.

mouet se ad relationem,quet ab ipso ema nat posito termino, sed illa relatio non habet aliam causam emanatiuam quδα, illud subiectum , neque enim terminus habet alium influxum in illam quam coinditionis sine qua nomergo aliquid potest mouere se ipsum tanquam causa tot ligmotu emanationis. Reis. negando maiorem,Non enim verum est quod subiectum se moueat ad relationem, sed rei ultat ex subiecto posito termino . Deinde negatur minor, causa namque illius emanationis, tel re su itantiae non est subiectum,sed vel coeli, vel intelligentiae. Sicut enim ad coelos recurrimus, vel intelligentias quoad productionem ranarum, ex guttis aquae , & puluere tempore aestiuo, non enim tuc puluis se mouet ad formam ra

nae,ut Omnes tradunt, cum materia non

vivens non possit se mouere ad formam vivam, sed mouetur a causa superiori, ita in hoc ea su . IS. Secundum argum . Voluntas est causa totalis efficies volitionis; ergo mouet se motu intentionali, tanquam causa totalis secunda, motus enim ad volitione, est motus intentionalis . Resp. ex dictis nu. II. quod voluntas mouetur a bono

apprehenso , sibique proposito per interuticium, & sic non se mouet, sed mouetur; ut pater. I 6. Tertium argum. nam graue tan

quam causa totalis physica efficiens secunda mouet se motu totali successivo , quando aufertur impedimentum: & aqua vi causa totalis mouet se motu frigefactionis successivo post quam est calefacta, de remouentur agentia calefacientia, ergo, dcc . Nec valet respondere cum Coinplui. & reliquis Thomistis quod grauia,

de leuia mouentur a generante, ia con tra est primo, nam si grauitas , & leuitassem plincipium sustitium talis motus, gratis dicitur quod non sit principium acti-ubm principale , alias etiam dici posset quod inteluctus non est causa principalis

in tellectionis,Dec voluntas volitionis Secundo quia , inquit, Pontius absurdissumum videtur dicere quod aliquid sit causa principalis essicies alicuius effectus uui producitur quando illa causa non existit in rerum natura, sed i generans imae ictis casibus non existit, ergo, &ς. reruHui e se instru mentalis non agit nis mota 1 ps incipali,aut simul coagente, rgo sic Rusa principali ncia est, neque instrumens

326쪽

In lib. . Physici de conditionibus ad agendu. 3 os

II. Resp. negando antecedens; unde responsio ibidem tradita optima est, &supra eain ostendimus, probantes, & ex plicantes a quo aqua calida reducatur ad pristinam frigiditatem . Ad primam impugnationem, dico quod grauitas, & Ie-uitas sunt quidem principium activum illorum motuum , sed non principale, sed instrumentale generantis. Ad a. dico esse absurdissimum dicere quod causa primcipalis agat quando non est, non tame est absurdum quod instrumentum agat uando causa principalis non est in se , uni modo maneat in sua virtute, ut patet in omnibus seminibus quae agunt etia non existente causa principali in se. Per quod patet ad 3. Instrumenta namque naturalia agut ut mota a virtute causi principalis, principali causa non existente.

DUBIUM II.

A quo moueantur aula, o leuia . 18. Orpora grauia, ut docet mani- a sesta experientia , cum sunt extra centrum, si ab aliquo extrinseco no Impediantur, statim deIcendunt, & leuia ascendunt. Hi ne oritur dissicultas, a quo illa deorsum moueantur, & ista sursum,de quo prima sententia est, quod moueantura se ipsis. Sic Scotus cum suis in I. disp. a. q. Io. Gregor. ibid dist. 6. q. I. art. 3. Peretra lib. 6. cap. I 6. & alij apud N. Co-

pluti dsp. 28. q. a. u. a I. Ist. Nostra sentiseq. coni. expIicatur. Gravia, ct leuia cum sunt extra cenIrum, ablato impedimento, moaentur tanquam a

causa principali a generante, o a gravi itare , o leuitate tanquam ab instrumentis . Pro hae sent. citant dicti Compluti ibidn. 23. Platonem Magnum Albertum, iet. Ferrar. Sot. Socinis Masium, Suarea,

aliosque, quibus addo Lermam hoc loco. Est expressa sententia D. Thomae , &Arist. lib. seq. rex. ap. ubi sic habet. A quo astem scilicet gravia , & leuia

moueantur , non adhuc manifesum est,ut cum mouentur prater naturam; etenim usa

a se ipsis dicere impubibile es, Uitale enim

hoc, ct animatorum est proprium. Deinde adducit optimam rationem, quod si ignis a se moueretur sursum, deberet etia moueri deorsum; quod , inquit, in us ignes sursumferri, manifestam, quod in imo o deo sum, irrationabile autem es illud svno mota moueri solum a se iasii,s i a si amouent. Postea tex. 33. concludit, quod grauia, & leuia per se mouentur a generante, & per accidens a remouente prohibens. Et licet haec conclusio constet ex dictis dub. praecedenti, quod scilicet quod mouetur ab alio moueri debeat, tamen ad huc eam sequentibus rationibus confirmamus. ao. Prima ratio deducitur ex testimonio citato Arist. quod scilicet moueria se est proprium animatorum, nam moueri a se est proprium animatorum; ergo non potest conuenire igni ascendenti , &terrae descendenti . Conseq. constat squod enim est proprium animatorum n5 potest conuenire inanimatis , ut patet Antecedens preterquam quod est Aristotelis, probatur, nam tandiu vita cuiusuis viventis durat, quandiu se ipsum mouet motu vitali, unde ex quo animal iacet exanime nullatenus se ipsum mouet, sed

ab alio eius cadauer mouetur. Planta nec augetur,nec nutritur postquam mortua est, unde solum motu locali , aut at terationis ab alio moueri potest. a I. Secunda ratio, quam fuse expcdunt N. Complut. est, quoniam qui dat formam debet dare consequentia ad se main. & sunt eiusdem seria ae proprietates, sed motus grauium , & leuium sunt quaedam proprietates eorumdem grauiu,& leuium , ergo debent dari a generantibus illorum. Maior nota est, quod enim dat formam dat cum ipsa connexa, ut sunt proprietates, proprietates namquei eadem actione producuntur, qua natura producitur. Tum quia acti O , quae producit terminum primariu extenditur ad secundarium, alias terminus secundariussi propria actione produceretur, non esset secundarius , sed primarius. Minor probatur, quia videmus, quod si grauia,& leuia producantur extra suum centruabla-

327쪽

Disputatio VIII. Dubium II.

ablato Impedimento ad illud tendunt, ergo signum est, quod illi motus sequuntur tanquam proprietates illorum, alias non darent ut in eodem instanti productionis . Praeterea quia in proprio centro est quaedam proprietas grauium , &leuium, ergo etiam motus ad illud, cum motus ad terminum non ponat in numero cum termino. Demum quoniam ad generans pertinet constituere genitum

in perfectione sibi debita in instanti generationis, aut saltem debet tribuere vires ad eam perseetionem sibi acquirendam, sed grauibus ,& leuibus sunt sibi sua loca debita, ergo si ab illis absint,debent habere vires a suis generantibus, per quas illa adquirant. aa. Respondent I. quod ex mostra ratione sequeretur, quod etiam motus cordis deberetur generanti, cum sit quς-dam pallio animalis habentis pulmone, sed hoc est falsum, ergo , &c. Minorem Probant, quia motus non potest dari in insanii , ut supra vidimus. Sed contra , quia licet motus no sit in instanti, incipit tamen tunc extrinsece , & sic quoad initium sui extrinsecum potest dici tunc esse, quod suificit , idem dic de motu grauium, & leuium , cum enim sint successiaui non possunt esse in instanti generationis quoad aliquid sibi intrinsecum , benε

tamen quoad initiativum extrinsecum. 23. Respondent a. sequi ex nostra ratione, quod respiratio,nutritio,& augmentatio cssent a generante , cum essent

quid debitum ab instanti generationis, quod ncmo dicit, cum non sint propriae

viventis passiones, nec procedant a generante, sed a vivente, alias nulla esset differentia inter uiuentia, & non viventiata Scd contra , quoniam supposito motueorporis, aut supposita vita, actiones nutritionis , augmentationis , &c. sunt ab ipsa vita,cum sit de vitae ratione quod ad istas actiones se moueat, cum habeat sufficiens principium illarum . Solum ergo a generante dantur primi actus, mn illi qui sequuntur, nisi forte secundario. Sol

uuntur argum . in contrarium. 24. Primum argum.nam motus gra

uium, & leuium non est illis propria pansio,ergo no potest tribui generanti. Cou- seq.constat.Ideo enim illi motus tribuu-tur generanti, quia sunt propria passio, cum propria passio tribuatur producenti essentiam. Antecedens probatur I.quia resultantia propriae passionis, non potest saltem naturaliter impediri;sed illi motus naturaliter impediuntur per oppositionε alicuius corporis, ergo, &c. a. Quia pro pria passio non praedicatur de sua essen tia praedicatione quinti praedicabilis; sedisti motus sic praedicantur, possunt enim adesse , & abesse sine subiecti corruptione, ergo, &C. 3. Quia possunt gravia ,&leuia naturaliter esse sine illis motibus. Si enim Deus ea erearet in spatiis imaginarijs per totam aeternitatem ibi mane rent, ac proinde naturaliter, quia nullum violentum perpetuum.

I. probationem dico, quod ideo resultatia illorum motuu potest naturaliter impediri, quia istae passiones sunt de nume ro illarum, quarum resultantia dependet tanquam ex conditione, quod nullum ponatur impedimentum. Ad a .probatio nem dico, quod actualis emanatio potest praedicari praedicatione quinti praedicabilis, quia cum productio no ponatur nisi posita con notatione remotionis impedimentorum, ideo potest, & non potest impediri, non tamen sequitur quod illi motus non sint passiones, cum naturaliter profluant nullo posito impedimento ; &sic illa accidentalis praedicatio est ratione positionis ,& non positionis conditionis, non ratione ipsius emanationis . Ad 3. probationem dico , qtuod in illo casu illi

motus non essent, quia non poneretur conditio remotionis impedimentorum ad motum, successuum scilicet, qui tunc naturaliter non esset,isti ergo motus sunt passiones, & resultant posita illa connotatione, secus non, &c.

quod illi motus sint passiones grauium,&leuium adhuc non sequitur quod debeat

tribui generanti, ergo, &e. Antecedens probatur, nam motus animalis est pro

pria

328쪽

In lib. .Physic. de conditionibus ad agendu. 3 os

pria illius passio ,& tamen animal ad illum se movet: ergo etiamsi motus grauiu& leuium sint propria passio illorum, adhuc ad illos se mouere poterunt. Antecedens probatur , quia motus cordis est propria passio animalis illud habentis ,&tamen cum sit vitalis non tribuitur generanti, sed ipsi animali, alias no esset proprietas animalis se ipsum mouere. Resp. quod etiam motus cordis tribuitur generanti ; nam animal se primo mouet motu cordis, sed isto suppolito, & in actu constituto se ad alios mouet, alias idem esset mouens, & motum ἱ unde animal, ut constitutum in actu per motum cordis, se ad alios mouet, ut iam obseruauimus. a 6. Tertium argumentum, nam grauia, ct leuia iam habent principia activabii uin motuum, scilicet grauitatem, &leuitatem,ergo frustra recurrimus ad generantem . Antecedens constat, grauitas

namque est principium activum motus deorsum, & leuitas est principium activumotus sursum,& hoc docet S.Doctor ps.

de Serit. art. S. Conseq. probatur, nam ideo vivens se mouet ad suos actus vita

les, quia habet in se principium activum

illorum Iergo cum etiam clementa habeant in se principium activum suorum motuum, ad illos se movebunt; unde forma substantialis erit principium acti- Num radicate, & grauitas, Sc leuitas crunt principium proximum . Resp. quod sorma substantialis, & grauitas, S leuitas sunt principia activa emanationis motus non ericiens primo ipsum motum. Vel dices Y quod grauitas, & leuitas sunt instrumenta , & virtus generantis ad producendos illos motus sublatis impedi

mentis .

a T. Sed quaeres I a quo si quies elementorum in proprijs cenins aliqui volunt, quod licet motus grauium, & leuiust a generante, non tamen quies in proprijs locis, siue centris, sed a se ipsis.Nihilominus verius dicendum est,quod etiailla quies sit a generante, colligitur ex

in quacumque re quae mouetur, & quie-HGabr.Phusica scit,ab eodem principio a quo est motus, est etiam quies, cum enim motus in his rebus sit propter quietem, oportet ut id, quod tribuit motum tribuat etiam quietem . Hinc Arist.definiuit naturam quod sit principium mbius, & quietis. a 8. Sed obijcies r. na quies est quid

priuatiuum, ergo non potest esse a generante . Consequentia probatur, quia generans est causa efficiens,ergo eius eia

fectus debet esse positiuus. Privationes namque non habet causam , sed potius causae cessationem. Resip. non loqui nos hoc loco de quiete, qui est priuatio motus, haec enim non habet causam,sed potius cauis cessationem. Sed loquimur de quiete positiva, quae est permanentia rei in loco, possessio, & quasi fruitio loci, di haec est a generante, & quam appetunt

grauia, & leuia dum sunt extra centrum. as. Obsicies a.quoniam actio,& virtus generantis cessat cessante niuiu, ergo quies non est a generante. Antecedens probatur, quia intentio generantis est transmittere elementa ad propria locvinaturalia , ergo facta hac transmissione quam perficit per motu, actio illius ces.sabit. Resp. negando antecedens. Ad probationem dico, quod intentio generantis est transmittere elementa ad propria loca, eaque media quiete conseruare. Ea namque transimittit, ut ibi suia quiete perfruantur.3 o. Quaeres a. an ultra generantem, mouentem grauia, & leuia per propriam illorum formam tanquam per principiuquo principale, & radicate, & per grauitatem,& Ieuitatem tanquam per virtutes instrumentarias,ex quibus motus sursum,& deorsum pro manant, dentur alia prin-eipia Z Aliqui Pilosophi antiqui dixeritne

quod grauia,& leuia moueantur a corporibus caelestibus per quandam expulsionem,quatenus motu suo rapidissimo pellunt a se omnia corpora, hoc tamen O

dine , quod grauiora , ut terra, longius pellantur,vsque scilicet ad remotissimum centri locum, cum ratione suae grauitatis nequeat a caelis girari. Aqua utpote minus grauis, minus pellitur, aliquatenus Ou tamen

329쪽

3 o 6 Disputatio VIII. . Dubium III.

tamen a motu lunae mouetur pro varsis illius incrementis, & decrementis . Aeretiam minus pellitur , cum facilius gyretur; & tandein ignis minus cum ob tuam subtilitatem facilius rapiatur. Sic tenzbant Empedocles apud Arist. I. de caelo ,

& aliqui alii Philosophi apud Gregor.ab

Arimino in a. dist.6. q. I. art. 3. Sed hanc sententiam reijcit nota experientia,quod non a caelis, sed ab aliis causis moueatur. Si enim ad motum caelorum mouerentur,. potius gyrari, seu rotari deberent,quam sursum, vel deorsum tende re. 3r. Alij dixerunt gravia , de levia , moueri per accidens ad motum med ij, mouent namque medium, & hoc motum mouet illa, eo modo quo nauta mouet navim , & per accidens ad motum illius moueturi unde lapis cadens ex loco eminenti mouet aerem ,& aer motus mouet

lapidem . Sic aliqui Philosophi apud

Gregor. iupta,& apud Iandunum hoc loco q. a I. Sed neque haec sententia sati se facit, nam sequeretur quod medium moueretur duobus motibus contrariis , ut si per aerem ascenderet ignis, & descenderet grando. Tum quia si mouerentur a. medio, mouerentur ad motum medij,vnde demus, quod aer molieatur a ventis ad orientem, lapis descendens ex alto illa moueretur.3 a. Alii etiam dixerunt, ut Ricardus a Mediauilla in a. dis. Iq. ars.1. 7.ε.& alij quod moueantur a suis locis, ut leuia a loco sursum, & grauia a loco deorsum, sicut magnes vertitur a polo attico, vel astella ibi vicina. Vnde videmus, quod quanto magis accedunt ad sua locaeo.celerius mouentur . Ceterum licet possit concedi Iocis naturalibus aliqua vi etias trahendi locata ad scitum in genere cauis finalis, tu ericientis, de quo supra, tamen, ea non lassiciet, ni si admittamus causalitatem causae essicientis, ut iam dictum est.

A quo moueantur proiecti.

33. o Rima fuit quorumda antiquo- rum Philosophorum sententia

apud Arist. cap. vis seq. libri, quod priniecta moneantur per an typeristasim,quatenus, cum quis manu , aut funda proij-cit lapidem , lapis proiectus impetu quostr tur diuidit aerem, aer vero diuisus qui est a tergo se se colligit in unum, ut Occu pet locumqui ex diuisione esset vacuuS unde ea vi qua se colligit, locumque occupat, lapidem impellit. Ab hac opinione non multum videtur distare idem Aristoteles . Haec sententia si intelligatur, quod tota ratio, & causa adaequata motus proiectorum sit medium currens ad impediendum vacuum, non est veracianam videmus, quod si medium sit eodem modo affectum ad duo corpora proiecta, tamen Unum velocius mouetur si fortius a manu prosiciatur. Quod si intelligatur, ut intelligi debet, quod medium multum conferat ad motum proiectorum dum vi conquit ad impediendum vacuum, a mitti debet. Tum quia negari non potest quod ipsum medium non recipiat vim quandam mouendi corpora , quae Peripsum transmittuntur.3 q. Vera ergo,&communis senten- . tia sequenti conci . explicatur. Motus proiectoram stis medio impasu eis, O medio scilicet aeri, vel aquae a projciente impresso. Sic tenent communiter Philo phidi manifesta docet experientia, videmus namque quod quanto fortius lapis v. g. a manu prosicitur, velocius mouetur, &aer magis agitatur. Imprimit ergo proh ciens lapidi v. g. impetum quendam ratione cuius lapis mouetur, qui impetus

paulatim deficit, & sic etiam paulatim motus debilitatur, & finit. 3 F. Sed quaeres I. quid sit iste impulsus Resp. quod neque est grauitas, neque leuitas, ut quidam dixerunt, sed est quaedam qualitas, quae ad has qualitate. reuocari potes; unde si inclinet ad locum

330쪽

In lib. .physic. de conditionibus ad agendia. o et

Ioeum sursum reuocatur ad leuitatem, si trahat deorsum , reuocatur ad grauitatem . Dixi quod si impetus moueat sursum reuocatur ad leuitatem ignis, no i

est tamen eiusdem speciei cum illa, quoniam leuitas ignis est passio illius,& isto impetus est impressio quaedain facta a

pro ij ciente extrinseco ; tum quia leuitas ignis V.g. naturaliter mouet sursum,at ille impetus mouet sursum violenter; motus autem naturalis, & violentus differutfpecie ex parte principiorum licet possint esse eiusdem specici ex parte termini, de quo supra. 36. Quae res a. quomodo impetus trahens lapidcm sursum, possit mancre cum grauitate illius Ratio difficultatis est , quia iste impetus contrariatur grauitati lapidis, contraria autem ita se habent, quod ea proportione quo unum ingreditur, aliquid rem tittitur, hoc autem no contingit in nostro casu , nam grauitas lapidis non minuitur ab illo impulsu,alias quo maior esset impulsus , lapis minus

grauitaret, quod est falsum, cum grauitas lapidis paulatim destruat impulati, Resp.

quod ille impulsus manet cu tota gr.Hutate Iapidis,nec ea minuit, neque omnia contraria ita se habent,quod unu minuat aliud. hoe enim contingit in illis contrarijs,que per alterationem introducuntur,

non illis quae vi,& impetu introduculis; 37. Quaeres 3. an ille impulsus, seu qualitas recipiatur in superficie lapidis , an in toto lapide Rcs p. quod cum isto impulsus sit quodda accidens , debor recipi in subiecto ad modum aliorum accidentium ; unde recipiet ut ur quo in . se perficie , ct υρ quod in si1bsta ut a lapidis . Nec est sensus,quod iste impulsus sit qualitas qusdam transiens a proiciente in lapidem proicctum, accidentia nain quo non transeunt de subiecto in subiectu, sed sensit sest, quod illa qualitas per motum localem manus educitur de potentia se-bieeti v.g. lapidis, non quide naturaliter, sed violenter. Quocirca quando Aristoteles dicit, quod motus localis non est aptus producere formam, intelligi debet de sorina naturali, non violenta. z in Gabr. P0sica.

An in puncto regexionis motus directi deo

a de putusto reflexionis pilae cum fortiter proijcitur in parietem , vel in terram, & resilit, tamen est eadem difficultas quando proijcitur v. g. lapis in altum , & finito impetu reuertitur, &d scendit , an in illo puncto reflexionis detur quies intermedia. Currit haec eadem 'dissicultas de motibus contrarijs,

an scilicet inter unum, & alterum motum contrarium intercedat quies. 39. Aristoteles lib. seq. cap. 8. aperte

docet quod non possit aliquid moueri motibus contrarijs sine eo quod aliqua quies intercedat, quod etia docent ibid.D.Tho. Simplicius , Themistius, Auer. Magnus Albertus , & ali3. Oppositum .sentiunt aliqui recentiores, sequuti vallesium controu. o. phrsica ad urones, Eriac sis. 8. cap. 8. lib. 3- contras. medicis

o. Pro intelligentia difficultatis sciendum est , quod tribus modis intelligi potest quod aliquid moueatur motibus contrarijs. Primo quando uterque motus est naturalis, & a se, seu a principio intrinseco,ut est motus systole,& diastole, seu dilatationis , & constrietioniscordis, & de his duobus motibus naturalibus communiter dicitur, quod interutrumque intercedat quies, de ratio est, quia ad suavem naturae dispositionem pertinet, ne mobile ex illorum motuum, continuitate lassetur , ut aliquantulum amotu vacet, & tantillum quiescat. Tum quia natura non impellit ad motum co- traiitim , quandiu prior non est absoha

tus a

duobus motibus contrarijs , ita ut vitr-que illi conueniat ab externo principio vi quadam, & coactione, ut si lapidi sumium proiecto, antequam vis impulsivata,

SEARCH

MENU NAVIGATION