Physica Fr. Gabrielis a Sancto Vincentio carmelitae excalceati laudensis. Continens etiam materiam de mundo, de caelo, & de meteoris. Opus perquam vtile studiois, & philosophiae arcana scire cupientibus. Eminentiss. ... D. Petro Vidono S.R.E. cardina

발행: 1670년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

DISPUTATIO

NON A

in librum octauum physicorum de Mundo, seu de Mundi et ternitate, deque primo

motore.

IBER iste 8. & H-timus de physico auditu diuiditur in

decem capita. In

I. capite agit Ari- . stoteles de Mundi aeternitate, probas esse perpetuum taa parte ante quam a parte post. Idem tradit capite secundo. In 3. & q. capite docet quod non omnia semper mouentur

aut semper quiescunt, & qiod quidquid

mouetur, ab alio mouetur. In & 6.ca

pite probat deberi dari primum motore, perpetuum, unum, & tam per se, quam per accidens immobilem , & quod ita primus motor debet mouere aliquod primum corpus. In 7. capite ostendit quod motus localis est prior,& praestantior carteris, & sic iste est primus, & perpetuus, dummodo sit circularis, quia iste solus potest in sententia Aristotelis, esse perpetuus . In cap. 8. & s. dicit quod motus circularis ut sit perpetuus debet esse

continuus. Et tandam in Io. capite pro

bat quod primus motor debet esse uirtutis infinitae, indivisibili , incorporeus,&c.

sed sit. D v B I v Μ I.

Praambulam quid sit crearιo, ubi atia curios . a. Reatio ex D. Ioan. Damasc.M. I is Dei cap. 8. se lib. a. p. 2. D. August. I a. de civit. cap. a s. dc amplectuntur

communiter Theologi definitur ut sit productio reio nihilo, seu ex nullo prae no-ssio subiecto . Diciturproductio loco generis , eum sit quid superius ad creatione . Dicitur rei, vel alicuius, scilicet subsistE-tis, aut existentis, fieri enim ordinatur ad esse, & eius est fieri cuius est esse. Di citur ex nihilo loco differentiae, per hoc enim distingui rur creatio ab ali Is productionibus , quia aliae productiones , sunt ex aliquo, at creatio est ex nihilo. Et sicly ex nihilo, negat subiectum praesuppositum, ex quo res fiat, quod q. modis contingit . Primo, quando reS producenda , non potest habere subiectum ex quo fiat, ut est materia prima. Secundo quando simul materia, & forma fiunt ex nihilo,ut

si Petrus creatur. Tertio quando res non fit ex praesupposita materia, neque ex illa educitur, licet eam informet, ut anima rationalis. Quarto, quando res educitura subiecto, in eoque recipitur, in quo noest potentia naturalis, sed obedientiaIis tantum in ordine ad agens supernaturale scilicet in ordine ad Deum , quo modagratia dicitur improprie creari 3. Ex Disiligod by Cooste

342쪽

In lib. 8. physicor. de Mundo,&c. 31 9

3. Ex quq definitione creationis desumitur definitio creaturae, scilicet creaturas eas ab alio ex nitiis. In hac definitione cotinetur triplex via deueniendi in cogniationem Dei ex creaturis, quam tradunt c

muniter Philosophi, & Theologi ex D.

Dionysio,& est via eminentiae,negationis, di causalitatis. Quatenus enim creatur , dicitur ens, quod denotat perfectionem, , cognoscimus Deum via eminentiae , dum quidquid est persectionis in creaturis , Deo tribuitur. Quatenus creatura est ex nihilo, dicit impersectionem, & desectum, quem cum ὶ Deo removemus, dicimur accedere ad Dei notitiam per negationem. Quatenus autem creatura est ab alio, significatur efficientia per quam ad Dei cognitionem pertingimus.

tum , & dicendorum sciendum , quod ut notauit Toletus his q. r. Philosophi Genti. Ies in quatuor conueniebant nobiseum de his quae secundum fidem fatemur. Primo fatebantur, quod ab aeterno aliquid fuit,

quia si nihil ab aeterno suisset, nihil postea

laetum fuimet, cum nihil faciat, nec facere possit.Secundo fatebantur , quod ab aeterinno fuit causa efficiens, nam si ponatur m tus ab aeterno, etiam motor debet esse ab aeterno. quod si motus incaepit , ad illudebuit praeexistere motor ante tempus, quod incipit cum motu, ac proinde ab aeterno; quod enim est ante tempus, est in aeternitate. Tertio fatebantur, quod non omnia quae facta sunt, debent in aeternum destrui, nam mundum fatebantur duraturum in pternum, quod etiam fatemur nos, licet non cum motibus, Sc generationibus. Quarto fatebantur mundum esse factum, ut Anaxagoras, Democritus, Empedocles, Melissus. Aristoteles autem omnium primus secundum aliquos, mundum ingenitum, & aeternum fecit, ut de se ipsemet dicit I .de calo rex. Ioa. At ab ipsemet Deci mundum fuisse factum una cum tempore docuit Plato in Timaeo, ct in aeternum duraturum. Anaxagoras dixit factum fuisse a mente, per mentem autem Deum intelligebat, & quod ista mens praecessit mundi productionem infinito ante tempori ,& postea illum laete .

s. Disserebant autem tum a nobis, tum inter se; nam aliqui dicebant, quod non solum causa efficiens fuit ab sterno, sed etiam aliquid aliud; Anaxagoras namque ponebat ab aeterno Chaos, & materia primam, ex quibus mundus productus est. Democritus posuit ab aeterno at homos ,ex quibus alia compacta sunt in temporo . Empedocles, & alis elementa posuit ab aeterno. Alij ut idem Empedocles posuit ab aeterno mundos infinitos fuisse genitos, unum post alium . Noto tamen quod licet Aristoteles dicat Ioeo dicto se fuisse primum, qui posuit mundum ab aeterno ingenitum , aliqui tamen putant quod in hac re fuerit varius. Ali1 etiam volunt quod Aristoteles putauit mundum fui a Deo productum, licet ab aeterno non fuisse proprie ingenitum ,& quod sollim hoc voluit loco citato de celo, vide n.8.6. De hac re promo quod sentio. N tando tamen prius, quod mundus tam secundum Philosophos, quam Theologos, est quintuplex, scilicet mundus Archi pus, seu intelligibilis, & est diuinaeusentia, diuinusve intellectus in quo Omnium rerum faciendarum exemplaria relucent de qno mundo architypo dicit S. P. Aug. lib.83.qq. singula igitur propriss sunt

creata rationibus, has autem vii arbitrandώes esse nis in marite disina. Vnde idem Samctissimus, δe doctissimus Pater I. retra Rcap.3. definit mundum Architypum quod

sit. Ratio se ise , Hr incommunicabilis, qua focis Deus mandum . Secundus munisdus est AngeIicus, qui ex triplici constat hierarchia, di nouem choris. Tertius est Elementaris, & est compages ex quatuor elementis, & coelis; saepe namque Arist

teles vocat caelu elementum, ut 3. de crio cap. t. ct r. meteor. cap. 3. σ initio libri decolori s. Quartus est mundus magnus squi est tota creaturarum collectio. Quintus est mundus paruus, & est homo, mundus appellatus, eo quod in se veluti sum

mam contineat Omnium creaturarum , Ut

obseruauit Urimegistus in P mandro , de Magnus Gregor. hom. 29. dicens . Omnis creatura aliquid habet homo . Et S. P. Aug.

343쪽

Disputatio IX. Dubium I.

libro ad Orosium eontra Priscillanistas

cap. 8. dicit. Nasiam es creatura genus , quia non in Linine possit agnesi , acsc om

nis creatura, in orngenuisit, cyc. Hoc loco

scit mo est de mundo magno, & in significarione, qui ab Aristotele lib. de mundo

definitur. campages a caelo, terraque coagmmentata, arque ex D nataris, qua intra eam

continentur. Vel clarius. Mundus es ordo, digestio uniuersorum , quae a Deo sunt, o

per Deum conseruantur . His positis . 7. Dico I. certum esse ex sententia

Aristotelis dari unum primum principium primumque motorem immobilem , & i eorporeum, qui sui ipsius contemplatione est beatus, sic colligitur ex hoc libro,& ex 2.metaph. 2.Certum est ind'ctrina eiusdem Aristotelis, dari substantias immateriales , omnino immobiles ,& intransmutabiles, ipsius Dei contemplatione beatas

ex I. de Nis cap.9. Tertio certum est in

eiusdem Aristotelis doctrina, quam saepe repetit in tis. de cris, quod caelestia corpora sunt incorruptibilia, dc solum motu locali transmutari possunt. Quarto in eius

doctrina n6 kltim est certum omnia corinruptibilia esse essicienter a Deo, sed quod

etiam illorum generationes pudent a corporibus earlestibus, ut habetur 1.phys.c. 2.9 ct homo generam hominem, imo quod etiam pendent omnia inferiora in suo co- struari a causis superioribus , ut docet I.

meteor. a. dicens, OporIra inferiores titia.

nes asuperiori s gnbernari, ctrc. 8. Modo dubium est, an mundus in q. acceptione fuerit ex mente Aristotelis ab aeterno ingenitus, an fuerit a Deo eL

scienter productus. Dico quod secundumentem Aristotelis hoc libro,& alibi, mώndus fuit quidem ab aterno, sed non ingenitus , ct improductus, sta productas , ct amosatis . Ita ostendit D. Thomas 8.phsDa. a. ubi sic dicit. Sisat ergo si intelligamus rerum pνώπιtionem e se a Deo ab ςterno, cum Arsateles risiit, o plures Platonicora,

nan est nec artam , imo is usibile, qaiah,ie OniuerHali productioni aliquod subie

seu prodactam ρ intelligatur 4,erc. Idem stenent communiter Philosophi hoc loco,ia hoc demon stratur a. quia I. PYM.docet omnia fuisse facta propter hominε. 2.quia a. Rhetor.ud Theod. dicit, Doemones esse opus Dei. 3. quia Arist. M. δε mando post traditam definitionem mundi magni nu.6. dicit quod Deus in mundo est, quod in naui gubernator, quod in curru agitator, quod in choro praecentor, quod lex in ciuitate, quod dux in exercitu. Quod si alia quando dicat mundum fuisse ab iterno imgenitum in improductum, loquitur degeneratione proprie dicta, quae fit ex subiecta materia, seu ex praeexistente subiecto

quod ut dicit D. Thomas in testimonio allegato est impossibile in illa uniuersesi

productione, & respectu primi agentis. s. Sed dices r.nam Aristoteles posuit materiam ingenerabilem , ct incorruptibialem I .HUergo materia non fuit a Deo producta, ct idem de toto mundo magno. Tum quia in eodem libro docet tria e

principia rerum omnium,inter quae unum

est priuatio, quam non possunt habere res spirituales,& incorruptibiles. Resp.quod Aristoteles non loquitur de generatione x seu productione rei in communi, Si respectu primi agentis, sed de generatione particulari , de respectu agentium particula

rium .

io. Dices 2. quod substantiae spirimales , & incorruptibiles non possunt fieri nisi per creationem, sed Aristoteles notis

agnouit creationem ἰ cum putauerit quod

ex nihilo nihil fiat; ergo, &c. Resp. quod supposito quod Aristoteles posuerit mundum ab aeterno productum, ut diximus ea D. Thoma n. 8. & tunc non potuerit fieri ex aliquo supposito subiecto, oportet dicere quod putauerit factum ex nihilo , ac proinde creatum; de sic respectu agentis particularis,ex nihilo nihil fit, bene tamen

ab agente uniuersali, & Primo, de quo

postea. II. Dices 3. quae habent eaulam emcientem possunt non esse , sed sempiterna per Aristotelem non possunt non esse, ergo non habent causam ericientem. Resp. quod sempiterna, ut intelligentiae, non-ν possunt non esse a principio intrinseco co- cedimus, a principio extrinsecomegamus.

A principio intrinseco non possunt no

344쪽

In lib. s. physicor. de Mundo, &c. 3 2 I

esse , quia non habent in se principium corruptionis, cum nec habeant materiam primam, quae est principium corruptionis, nec habent accidentia contraria. Pollunt tamen non esse a principio extrinseco, scilicetaino, a quo habent esse.

An creatio naturali lamine cognosci

misit .

a mundum fuissse in principio teporis a Deo creatum,& non ab aeterno, veplerique antiquorum Philosophorum putarunt , quaerendi locus datur, an creationaturali lumine cognosci possit. Prima sententia tribuitur antiquis Philosophis , qui tanquam indubitatum posuere illud principium Ex nihilo nihilss, ut patet 1. phs tex. 33. 9 3 q. quibus eodem loco videtur subscribere Aristoteles, quod argumentum multis prosequuntur Pererius lib. s. cap. 7. Conimbric. hoc loco. Suar. disp. 2o. metaph.sem. I. n. i 7. & alij . Illi enim antiqui putarunt saltem materiam primam esse ingenitam. Unde non solii inhaeretici,sed etiam Philosophi, & Theologi aliqui in ea fuerunt sententia , ut puta rim non possse ostendi lumine naturali dari creationem, sed sola fide teneri dari, &esse possibilem. Ia. Nostra sententia seq. concl.explicatur . Lumine naturali ostendi potest creationem ex nihilo esse possibilem, de facto fuisse. Ita in primis docet D.ThoIn.

q. 6. Scoti quodlib. 7. de alij communiter, quae sententia multis rationibus probari solet, quae fatis effcaces sunt, & multae congruentes, & eas afferam, quae necessitatem habere videntur. 13. Prima ratio, accipiendo ab antiquis quod ipsi concesserunt, quod scilicet ea quae fiunt,& facta sunt ex aliqua materia facta sunt; nam vel ea materia est producta, aut facta ab alio, ve, non . Si est D. Gur. Nosca. facta, ergo necessario facta est ex nihilo, non enim ipsa est composita ex materia ,& forma, ut diei possit facta ex alia materia, ut optime probat Arist. I e s. in sine. Imo etiamsi materia esset facta ex alia in

teria, adhuc de illa priori posset fieri idε argumentum; & sic deueniendum est ad

unam, quae non est facta ex alia materia.Si autem dicunt materiam primam non esse

factam, sicut dixisse videntur, & tunc vel hoc dicunt, quia nulla prorsus materia est ab alio dependens tanquam a causa efficiente , & sic materia esset a se ipsa, quod est solius Dei proprium. Hunc enim conceptum comunem habemus de vero Deo quod sit a se ipso,& non ab alio, cum ipse sit primum omnium principium , quod

etiam cognouit Arist. I vinetaph. 3e alibi . Vnde D.Thomas Il. q. 6. an. r. ad I. dieit hunc esse errorem intolerabilem. Et D. Aug. II. de civit. cap. . dicit insaniam esse asserere aliquam creaturam, etiam si esset aeterna,non tamen esse productam a Deo. Cum ergo certum sit materiam primam

tam secundum hos philo ehos, quam secundum rationes naturales euidentes non esse Deum, certum omnin6 erit eam d pendere a Deo tanquam a causa producente . Si ergo materia producta est a Deo siue in tempore, siue ab aeterno, ex nihilo producta est; & idem prorsus argumentanis di modus est de reliquis creaturis incor inruptibilibus, ut sunt caeli, intelligentiae, &animae rationales . Cum enim hae creaturae non sint Deus, ut etiam ab Aristotele

demonstratur hoc libro , sequitur quod sint a Deo productae, & conssequenter ex nihilo. i Secunda ratio, quoniam omnis creatura est in se limitatae perfectionis, veconstat ex dictis supra , & concedio Aristoteles, & ex singulis collisi potest; ergo nulla habet esse ex se. Conseq. probatur squia si haberet esse omnino a se , haberet in se omne esse possibile vel formaliter , vel eminenter . Ideo namque Deus estillim status in sua persectione, quia habet esse omnino a se , & non participatum ab alio ; rem si creaturae habent esse participatum ab alio, sequitur quod habeant

345쪽

Disputatio IX. Dubium t l.

tale esse ex nihilo sui , & consequenter quod fuerunt per creationem productae . I s. Tertia ratio , nam si Deus non posset creare , neque etiam posset quicquam facere , neque ab alio posset quicquam fieri , de sic nullum posset elle ens praeter Deum, sed hoc est absit esum cum constet tot entia esse; ergo , &c. Sequela probatur , nam consideramus Deum in illo priori in quo secundum suum esse Praecedit omnes creaturas , in quo priori nullam adhuc intelligimus creaturam ; si in alio signo intelligamus creaturas iam factas, & esse independentes a Deo, tunc peto ex quonam factae sint non quidem ex aliquo, quia illud aliud esset creatura,

nos autem loquimur de tota creaturarum uniuersalitate, ergo ex nihilo ; non

cnim dici possunt factae ex substantia diuina tanquam ex subiecto, hoc enim impium csset, & insanum,quia tuc Dcus pomneretur materia, & mutabilis,cuin sit omnino immutabilis, ac proinde non potest recipere in se aliquam formam,ac proin de non possunt creatura: csse compositae ex substantia diuina tanquam ex subiecto. Vnde patet quod si negetur creatio saltu primorum entium , quae supponuntur ad generationes , nihil Esset praeter Deum . Haec omnia in eo principio sunt tandata,

quod quicquid est p ter Deum , ab eo

debet recipere esse, & consequenter debet csse ex nihilo. II. Quarta ratio , nam Deus in suo esse est omnino independens ab alio, cum sit primum ens, absolutum simpliciterieriago etiam in suo operari debet esse omnino independens,modus enim operandi est conformis, & sequitur modum essendi; ergo non est necesse quod in sua operatione dependeat a subiectoa ergo poterit Deus creare; creare namque est operari independenter ab omni subiecto, cum sit producere ex non subiecto. 16. Confirmant rationes factas muIta dicta Sanctorum Patrum . Sanctus P. Aug. II. de civit. cap. 4. Sic habet. Ericeptis enim propheticis vocibus, mundus ipse ordinatissima sua mutabilitare, dr mosilitare, cr vi ilium omnium nuberrima specie quoda inmori tacitus, factam se esse, crnon ut a Deo,iae subiliter, at re in is biliter magno, et in abiliter pulchro feri e potus e proclamar. N. S. P. Gregor. Na-Zian. orat. a. de Theologia h. ec dicit. Etenim quod Deus sit, ac princeps quaedam

causa rerum omnium procrearris, et consernatrix, tum oculi i , tum lex naturalis δε-cet: illi dum rebus in asperium cadentibus aciem a s gunt. Haec autem dum per res oculis sebiecias, praeclareque conctiimas, auΠΟ- rem earum coniectura quadam colligit, atque

assui κ . Et paucis interiectis, pulchem rima quadam similitudine a cithara , & a citharcdo,desiimpta, rem demonstrat. D. Athanasii is lib.contra Genta non multum ab initio sie scribit . Nam cum oculi iriirco duri sunt corpori et i ρcr eos intueamur creaturam, ac per huiusmodi mirabilem a moniam, a 'sicamus opificem. Et quibus dii in ita teriectis subdit .Hμodnam Uero eνitessariae boni Dei documretum , si non sint eius opera per qu.e pessit agnosi. Et Persus finem sic dicit. Deus creaturiam terio sino ita dijZinxit, atque composivit, ut quia illi eis natura inuisibilis, vel ex operibus agnosii marialibus poset. Saepe enim artifex ex operibus etiam cum non videtur, agnos itur. Eusebius lib. 7. de ptaeparata Euanget. cap. a. dicit. A' magnitudine, atque 'I-

chritudine creaturar/m , turifate metis creatorem omnium immortalem cognoaerunt.

17. Rem hanc eleganti certe modo, quadam utens pulcherrima prosopopeya Regius Vates psal. 38. describit dicens .

Cati enarrant gloriam Det,et opera manuum eius annunciat 'mamentum, etc. usque ad

illa verba. Nec eis qui se ab condat a calore eias. Et spal. I 8. quasi dupliccm ., creaturarum chorum construens, visibiliuscilicet, de inuisibilium, omnes intritat ut cum iubilo, & celebritate Deum laudent uniuersorum. Laudent non vocibus, sed Angeli intellectu, & affectu, suisque operationibus; at corpora caelestia, tum suc, mirabili substantia , tum perenni conuersione, tum singuli effcacia suarum influe tiarum, tum amplitudine maxima , praeclaris effectibus, motu conformi, luce, &

346쪽

In lib. 8. physicor. de Mundo, &c. 323

claritare hulcherrima, qualitatibus beneficis, obsequio proin ptissimo, &c. Et horum ratione a reddes psalmista dicit, quia me dixit, et facta βιm, ipse mandauit, et

18. Hinc Apost. Roman. intulit. Intii sibilia Dei per ea quaefacta sint intellae a

procul, idest per creaturas, quae ita procul distant, vi infinite distent a Dei perfectione . Et cap. I a. dicitur. Interrogatamenta, et docebunt te: et volutilia caeli,et indicabunt tibi. Loquere terrae, eι resipondebit tibi, et narrabunt pisces maris . Quis i norat quod omnia haec manus Dei fecit Et sapientiae II. legitur. De maenitudine enim operiri, ει creaturae cognosicibiliter poteris Creator horum videri. Soluuntur argum. in contrarium. I9. Primum argum. na antiqui Philosophi tanquam indubitatum posuerunt illud principium. Ex nihilo nihil ' ; ergo

creatio naturaliter cognosci non potest . Conseq. probatur, nam si creatio naturaliter cognosti potest, non intulissent Philosophi illud principium, quod ex nihilo

nihil fit,cum creatio fiat ex nihilo. Resp. quod re vera multi ex antiquis Philosophis cognouerunt creationem, ut doccnt Con imbric. hoc loco cx D. Aug. ex D. Iustino Martyre , ex Lactantio, & alijs . Videri potest Eugubinus lib. I. de perenni Philos phia cap. q. Vnde illud principium . Ex nihilo nihil sit,. fuit a multis usurpatum in Ordine ad casios naturales , quas inductione constat; ex nihilo nihil facere. Quantum ad Aristotelem iam diximus cum D. Thoma,& alijs quod eam cognouit, quod cxpresse docet a. de ortu

cap. Io. dicens. Ob eam causam Deus eo modo quo reliquus erat perpetuam reru originem fabricatus, uniuersum omnibus sitiis numeris expleuis. Colligitur aperte ex hoc lib. 8. & saepe in metaph. docens non esise progressum in infinitum in causis , sed deueniendum esse ad primam a qua cintera pendent.

cognosci possibilitas creationis nisi co-H. Gubr. P0sica.gnoscatur quod Deus est agens liberum ,

nam si Deus esset agens n cessarium oporteret dicere quod res incorruptibiles essent artemae,& ita non creatae, nullum enim ens necessari uin potest creare, cum

haec fit actio libera; sed lumine naturae nopotest ostendi quod Deus sit agens liberum, ergo neque creatio ostendi poterit.

Rcsp. quod quoties duo sunt ad inuicem

conneXa, ut unum nequcat esse sine alio,

susscit si unum ex illis cognoscatur tunc enim aliud alioquin nobis ignotu per necessariam sequelam in serri potest . Cum ergo haec duo sint necesi trio connexa etialumine naturae, scilicet Dei libertas , &possibilitas creationis ; non erit neces , prius cognoscere Deum esse liberum , &postea creationem esse possibile, sed sufficit quod cognostatur possibilitas creationis,& postea facile inferri potest libertas Dei, cum haec ex illo inferatur. Sicuti si esset ignotum alicui aliquid ess animal, & moueri motu progressum tunc si deprehendat aliqua ratione , moueri motu progressiiuo , statim inseret quod est animal. Addo quod etiam praescindendo a creatione adhuc cognosci potest quod Deus sit agens liberum . Cum enim libertas in homine v. g. sit maximum bonum , reperiri debet in Deo , cum ex se nullam dicat impersectionem. 2 I. Tertium argum . quia ad ciean' dum requiritur virtus infinita, sed non potest euidenter ostendi Deum esse virtutis infinitae ; ergo neque posse creari . Resp. eodem modo ut ad p cedens, nam si semel ad creandum requiritur virtus infinita, ut de facto requiritur, sequitur , quod si naturaliter cognoscimus Deum posse creare , ira consequenter cognost tur esse virtutis infinitae . Imo nil magis congruum est, & dignum maiestate diu, na, quam esse virtutis infinitae. 22. Quartum argum. Nulla potentia passiva potest aliquid recipere sine adtiua , quoniam nihil potest pati nisi ab

agente; ergo e contra nulla potentia acti ua poterit quicquam faccre sine passiua :sed si daretur creatio ex nihilo potentia activa aliquid faceret sine passiua ; ergo

347쪽

3α Disputatio IX. Dubium II.

non potest naturaliter cognosci possibiliatas talis creationis, ubi detur potentia activa sine passiua . Resp. concedendo antecedens , & negando conseq . Ratio

discriminis est, quia potentia passiua ii

suo conceptu dicit imperfectionem, & limitationem,& sic nihil potest recipere nisi a producente . At virtus activa in suo conceptu non dicit impersectionem , sed perfectionem;& licet virtus activa creata ob aliquem defectum nequeat aliquid enficere sue potentia passiua, at virtus, seu potentia increata ratione suae infinitatis potest agere in non potentiam, seu in non subitabim . 23. Quintum argum. nam si daretur ereatio , esset aliqua actio, & productio rei ex nihilo ; ergo deberet recipi in aliquo subiecto, non enim posset esse per se subsistens, sic illi motus non potest esse sine mobili, sed hoc subiectum non potest esse ipse terminus creationis, subiectum enim est prius ijs , quae sunt in subiecto , at terminus est posterior actione ,

ae proinde actio deberet habere aliud subiectum praeesistens, & consequenter non erit productio ex nihilo. Resp. quod creatio non est actio distincta realiter ab ipsa creatura, sed est ipsemet creatura ut

intelligitur esse ex vi , seu ex voluntate agentis , nempe Dei; Deus namque non agit ad extra per actionem realiter transeuntem, sed virtualiter tantum,& sic actio Dei virtualiter transens est ipsa creatura , & sic non est necesse ut habeat subiectum, sed est ipsemet creatura in recto in obliquo tamen, & connotatiue Dicit uirtutem Dei, seu diuinam Omnipotentiam practica, quae est quas ad opus applicata per diuinii. velle. An autem creatio possit dici mutatio, dico posse dici mutatione latε quatenus dicit esse productionem rei de nouo,seu de non esse, ad csse. et . Sextum argum. Si aliquid fieret ex nihilo , ac proinde si daretur creatio, daretur transitus infinitus ; sed iste implicari ergo, Sc. Minor constat. Maior pr batur,nam nihil infinite distat ab ente,hic

autem transitus esset eκ nihilo in ens,irasitus autem infinitus , & si daretur, non esset naturaliter cognoscibilis. Resp. non

posse vere dici, & proprid, quod ens infinite distat a nihilo se,quia nihil ihil est,& ita non potest fieri comparatio illius adens.Si tamen aliqua comparatio fieri potest, dici debet, quod ens tantum distat anihilo, quantum ipsum est in se; quare si esset ens infinitae persectionis posset dici infinite distare a nihilo sui minus fini se . Sicut non potest dici, quod linea palmaris sit infinite longior puncto, aut non linea , & quod plenum resistat infinite vacuo, &c. propter eandem rationem, quia non est comparatio inter punctum , & lineam , & inter vacuum,& plenum. Potest tamen ens infinite distare a nihilo nGpositiue , sed negatiue , quatenias quoslibet ens non distat a nihilo per aliquos snes, & terminos, hic autem transitus est naturaliter cognoscibilis

res est, & prius non erat, ergo prius erae

in potentia ad esse, & sic transit de potentia ad actum , sed hoc modo non est facta ex nihilo, sed ex sua potentia. Res quod nunc est, & prius non erat, debet trans re de potentia ad actum vel activa , c. vel passiua , in casu creationis res no

transit de potentia passiua ad actum , sed ide potentia activa. a 6. Octauum argum. nam annihil

tio non potest cognosci lumine naturali, tergo neque creatio. Rese. negando ant cedens, qui enim cognoscit creationem, potest etiam cognoscere anni hi lationem

qui cognoscit quod Deus potest ex nihilo facere aliquid , cognoicere etiam p test quod potest res in nihilum redigere, qui cognoscit quod Deus creat, & conseruat, potest cognoscere quod potest hconseruatione cessare, & tunc res anni-hilabitur.& ad primum suum non esses reuertetur . Certis non leuis desectus essee in prima causa, si quod facit e non posset destruere, &c. DI Dissiligod by Corale

348쪽

In lib. 8. physicor. de Mundo,&c.

DUBIUM III.

Aa mundus de sum fueris ab Herno

a 7. o Rima sententia fuit Aristotelis ,

L qui conatur hoc libro ostendere mundum fuisse ab aeterno conditumini vidimus dub. praecedenti, uon ingenitum, &improductum, ut aliqui putant. Arist telem sequuti sunt antiquiores interpretes vi Simplicius, Avicenna, Auermes, & alii qui fidem catholicam non tenuerunt.18. Ueritas Catholica seq. concI. ex plicatur . De sacra mundus non fuit ab aeterris conditus, sed in ιempore productus. Pro hac concl. citantur ex Philosophis antiquis Mercurius Trim istus, Mustus, Linus, Orpheus, Hesiodus, Homerus, Zoroastes, Anaxagoras , Melissus, Empedocles, Phericides Sirus, Lareta Chaldeus, Philolaus, Democritus,& alij apud Eugu-hinum lib. 7 eerennis philosophia Muius etiasententiae fuit Plato in Timarin Critia, &in alijs locis, & Cicero in arris L Phila Iudaeus, Laertius in vita Platonis, Plutarinchus, Atticusis & alij, testantur sic sensis. se Platonem. Volebat namque Plato tria esse principia insecta, scilicet Deum, materiam, & ideam, & quod ex i stis tribus in

tempore mundus sit conditus. Constat haec eo lusio ex illo Gen. I. In principio

creauit Deus caelum, o rerram, cyc. In principio scilicet temporis. Et prouer.8.dicitur. Antequam quidquam sacerra a principis . Et haec veritas definita est in diuersis Concilijs, & maxime in Later. I. 2. G 3. sab Leone Ic. ubi propteream 8.ordinatur, quod quoties in Philosophis antiquis aliquae sententiae se se offerunt contra fidem,

tenemur eas profligare, veritatemque fidei declarare, & illorum argumentis satisfacere. Quocirca huic ordinationi parentes , sententiam Ari stotelis de aeternitate mundi profligabimus, ut nostram fidem doceamuS . Et quamuis rem hanc cum sit res fidei , demonstrare noti possimus , aliquas

tamen rationes adducemus, quae nostram suadeant conciu lio in .aρ. HIma ratio, quonIam illud asis rere debemus per quod magis Dei perfectioin libertas ostenditur, sed magis osteditur Dei persectio ex creatione mundi in

tempore, quam si eum ereasset in aeternitate; ergo dicendum est Deum erea si mundum in tempore. Maior constat , cuenim Deus sit infinite perfectus, illud de

eo debet assirmari,& asseri, quod in maiorem cedit Dei perfectionem,& magis eius ostendit libertatem . Minor probatur ex modo loquendi Sacrae Scripturae,psal. I o I. dicitur . Initio ta Domine terra andasti , ct opera manuum tuarum sunt uli, ubi videtur Deus Iaudari quia initio terram fundauerit. Et hoc videtur exagerari Io. I. dum dicitur. Omnia per usum facta sunt.Et mundus per i umfactus est. Si enim mundus fuisset ab aeterno, aliqui putassEnt,vel non esse a Deo factum, ut plures volunt

sensisse Aristotelem, vel fuisse factum ex

necessitate non ex libertate I ergo, &c. go. Seeunda ratio. Nam ex eo quod Deus non creauit mundum ab aeterno, sed in tempore ostendit, quoniam bonorum nostrorum non eget, & quod erat ita beatus in sua aeternitate sicut est in tempore. Si enim eguisset creaturis ad sui faelicit tem, eas ab aeterno condidisset, & se eum per totam aeteriaitatem a parte ante sine creaturis extitit, signum est quod nostri non indiget ad suam beatitudinem , & Ἀ- licitatem α3r. Tertia ratio nam per hoc, quod Deus creauit mundum in tempore, maiorem ostendit bonitatemJe liberalitate mia, quam si ipsum creasset ab aetemo; erν c. Antecedens probatur, quia tune quis ostedit maiorem bonitatem ,& liberalitatem erga aliquem, quando donum magis gratis videtur concessum, sied ex hoe quod mundus non est factus ab aeterno , sed in tempore , quando ipse voluit, donum creationis apparet magis indebitum , &gratis eo essum, si namque donum creationis fuisset ab aeterno non videretur ita gratis, & liberaliter concessum; ergo, &c

Soluuntur argum . in contrarium .

33. Primum argum. Si Deus creasset mundum in tempore fuisset mutatus, sed hoc

349쪽

3α6 Disputatio ta

hoc est falsum , ergo Deus non creauit mundum in tempore , sed ab aeterno. Mi. nor nota est, & constat ex illo Malachie DEgo Deus, ct non mut/ν Et ex illo Iacobi I.

apud quem non est transmutatio, nec vicisset . tkHnis obumbrasis . Maior probatur , nam omne agens ; quod aliter se habet nunc aeprius, mutatur, sed si Deus creasset mundum in tempore aliter se habuisset tunc,ac

antea, quia antea non erat creator, nunc

autem est creator; ergo, 6 c. Respmegando maiorem . Ad probationem dico quod unc agcs mutatur in productione effectus eum illum producit per nouam actionem , quam antea non habebat. Sed in nostro casu Deus non producit mundum per nouam actionem , sed per eam quam semper habuit,solum fuit positum nouum connOratum in tempore . Et sic nouitas essendi fuit in Orbe condito,non in actione diuiua

quae semper fuit, solum aduenit in Deo

uoua relatio rationis, di in orbe, & nouitas essendi , & relatio realis creaturae ad Creatorem . Et sic in tempore Deus fuit

. denominatus creator a relatione reali existente in creatura,& per mutationem crea turae , non permutationem in se factam .

producitur cli datur causa illius actu causans,icu cum datur actio productiva illius; sed ab aeterno datur in Deo actio productiva mundi, ergo ab aeterno mundus fuit

productus. Maior constat, nam tunc datur calefactio, cum datur actio productiva caloris, ergo tunc etiam dabitur creatio,clidabitur actio rei creatae , seu creandae productiva. Minor probatur, nani actio Dei creatiua,seu productiva mundi est aeterna, ergo , &c. Resp.'distinguendo maiorem O; tune datur effectus cum datur actio productiua , quando illa actio sequitur forma naturalem, conceditur; quando sequitur formam preconceptans, libere volitam, &libere applicatam ; negatur . Deus autem operatur quia vult, & quando vult, & sic

licet ab aeterno detur actio creativa, noli

tamen ab aeterno fuit creatio, quia Deus noluit creationem ab aeremo, sed pro tempore determinato : & hoc modo ab elemno fuit actio, sod non habuit suum con.

notatum.

Dubium lis.

34. Tertium argum. Posita causa suΩficienti, & efficaci, debet poni effictus,sed Deus ab aeterno est causa sussiciens,& efficax creationis mundi , ergo ab aeterno debuit poni mundus . Resp. distinguendo maiorem i posita causa sufficienti, de efficaci debet poni effectus quando causa nocausat quia vult, & quando vult, sed ex

necessitate , at in nostro casu Deus cum sit agens liberum causat quando vult,& quomodo vult;& sic ab aeterno potui stet creare mundum cum haberet eandem virtute

quam modo habet, sed noluit, quoniam noluit pro tunc, sed pro illo tempore quo creauit illum. 3I. Quartum argum. Finis creandi mundum magis, & perfectius habetur in

creatione aeterna, quam remporali; ergo mundus debuit ab aeterno creari. Antecedens probatur, nam finis creationis mundi est ostensio diuinae bonitatis, diuinaru-que persectionum ; ut scilicet creatur arationalis ex aspectu tantarum rerum,tamque ordinatissimarum, veniret in cognitionem diuinarum perfectionum, sed iste finis magis habetur si dicamus mundum fuisse

ab aeterno conditum; ergo,&c. Minor Prinbatur , nam diuinae persectiones naagis ostenduntur, magisque collucent in sempiternis, quam in temporalibus,quo namque aliqua sunt diuturniora, eo n)agis representant diuinam bonitatem , quae est aere na; tum quia aeternum magis representatur ab e terno quam a temporali; quod explicari solet, ex communi dicto Philosophorum , quod bonum speciei est diuiniusti periectius bono indiuidui. Resp. nega-do antecedens. Ad probationem quod teporalia magis representant diuinam boni

tatem, quam aeterna negatur; aeterna nam.

que non representant excessum durati nis, sicut representant temporalia. mporalia repressentant diuinam libertatem, qua non ita representarent aeterna . Et licet

verum sit quod . bonum speciei sit diuiniusquam bonum indiuidui , tamen bonum indiuidui magis representat excessum di-ninae honitatis in duratione, quem non ita reprcsentat bonum speciei. Tum quia bo-'num speciei rcpresentat diuinam bonitatea par-

350쪽

In lib. 8. physiicor. de Mundo,&C. 327

a parte post, quam etiam representat bonuindiuidui humani; nam quantum ad parte ante, tam species, quam indiuidua simul

ex perunt.

3 6. intum argum. nam vel Deus potuit producere mundum ab aeterno, &noluit, & tunc fuisset inuidus bonitatis suarum creaturatum , vel non potuit, &noluit, & tune fuit impotens, sed Deo neque inuidia, nec impotctia tribui possunt;

ergo debuit mundu creare ab aeterno. Hoc argumento utitur S. P. Aug. contra Maximianum Amanum, qui negabat Deum abae terno genu isse filium sibi squalem; nam vel potuit, & noluit illu generare , & tunc fuit inuidus, vel voluit, ct non potuit, &tunc fuit impotens; ergo cum in Deo nec inuidia, nec impotentia dari possit, debuit Pater aequalem sibi filium ab aeterno generare . Resp. quod potuit quidem Deus

ab aeterno mundum producere non tamen

voluit, neque proinde fuit inuidus, cum ad hoc nullo debito teneretur, sed voluit ipsum producere in tempore, ut magis ostenderet suam libertatem , ct liberalitatem . Non sic currit argumentum D.Aug. quia Pater non producit filium ex liberi te, S liberalitate , sed ex naturae foecundi. rate, & necessitate . 37. Sextum argum. quia quod non potest non esse, semper est, sed dantur multa quae non possunt non esse; ergo siem periunt, ac proinde ab aeterno. Minor probatur,nam quae non habent potentiam ut non sint, semper sunt, sed res immat riales, & alia non habent potentiamst nosint, cum in se non habeant principium corruptionis; ergo, &e. Resp. dari aliqua

quae postquam iunt, noli habent in se potentiam, ve non sint, cum non habeant in se principium corruptionis, tamen potuerunt non esse, cum in se non habeant principium ut sint, de semper sint. Deinde postquam sunt, possunt non esste , a principio eodem a quo sunt, scilicet a Deo a quo pendent in esse, & consertiari, si enim

cesset ea conseruare, non erunt, sed esto desinent. 38. Septimum argum .Motus est aeter nus, ergo etiam mundus. Conseq.constat,

nam motus est in potissimis mundi partibus,ac proinde si motus est aeternus,etiam potissime mundi partes sunt aeternae, a subinde mundus. Antecedens probatur, quia si motus non fuit aeternus , sed caepie in tempore, oportet quod eum res, quae mouetur, & quae mouet sint prius motu, vel fuerunt prius motu generatione, aut aeternitate; non generatione, quia cum generatio si t mutatio, haec illis praesupponeretur, & sic in infinitum. Si aeternitate,ergo in aeternitate dabatur aliquid quod p terat mouere;&aliquid quod poterat moueri, & sic debuisset precedere quies, Ut sic prius esset poste moueri, quam moueri, & sie si mouens, & motum fuerunt in sempiterna quiete debebat dari alius motus per quem transirent ab illa quiete admotum. Resp. negando antecedens. Ad

probationem dico solum probare quod movens scilicet Deus praecedat motum, &mobile,non tamen est necesse quod ipsum mobile precedat motum; nain Deus dum

creauit caelos, eos creauit, & inouit. Potuit

etiam Deus prius creare caelos,& postea vel per se,vel per Angelos mouerein tunc

etiam inobile praecessii siset motum creatione, non generatione. 39. Octauum argum . nam inter minuens ,& motum datur relatio, sed noris potest dari relatio de nouo sine aliqua mutatione in aliquo extremorum , ergo illud quod mutabitur debet praecedere ; modo currit argumentum prscedens; nam vel precedit tempore, seu generatione, vel aeternitate: neutrunt dici potest; ergo,&c Non generatione, aut tempore, quia non esset creatum. Non aeternitate, quia iam esset ab aeterno, quod negatur. Resp.sufficere quod motum praecedat natura, ut inde resultet relatio V motorem; unde prius natura intelliguntur creari caeli, deinde intelligimus resultare relationem ad crea

torem, vel motorem.

o. Nonum argum.Si motus aliqua

do caepisset, de non fuisset sternus, verum esset dicere quod prius motus non fuisset, sed prius non datur sine tempore, tempullnamque est mensura motus secundum prius, ct posterius a ergo ante primum

motum

SEARCH

MENU NAVIGATION