Physica Fr. Gabrielis a Sancto Vincentio carmelitae excalceati laudensis. Continens etiam materiam de mundo, de caelo, & de meteoris. Opus perquam vtile studiois, & philosophiae arcana scire cupientibus. Eminentiss. ... D. Petro Vidono S.R.E. cardina

발행: 1670년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Disputatio X. Dubium II.

anima rationali, cum illa, esset actus, &non forma ; esset completε subsistens haec autem scilicet anima rationalis est forma , & incomplete subsistens . 16. Probatur . nam non potest duxi corpus sine principijs, seu partibus ipsium componentibus essentialiter physice ; sed partes playsice , & essentialiter

componentes corpus sunt materia,& so nia, ergo non potest dari corpus non coinposituin ex materia, & forma, ac proinde

non poterit dari corpus simplex, leu substantia materialis simplex. Maior nota est, minor probatur, quia si daretur corpus limplex sine materia, & forma esset substantia per se subsistens,seu esset actus indepcndens a materia, ut sunt Angeli, esset persectior anima rationali, quae est essentialiter pars , illa autem substantia materialis, nullam habens materiam , noesset essentialiter pars, sed actus tantum incompositus, &c. I 7. Occurrunt aliqui quibus prima sententia placet, quod illud corpus non componeretur ex materia, & forma, non tamen esset quid simplex,sed compositu, ex partibus integralibus petentibus ego extra se inuicem in ordine ad locum.Sed

contra, nam intantum corpus habet partes integrales petentes esse extra se inuicem, inquantum sunt materiales,quanti eas namque quae est ratio habendi partes extra partes sequitur materiam,tanquam

subiectum illius, ac proinde ubi non est materia, neque potest esse quantitas cum partibus extra partes . Τum quia qnantitati debet assignari subiectum in quo recipiatur, quodque extendat, sed hoc

non potest esse nisi compositum ex materia,& forma; ergo, &c. Actus namque seu substantia simplex cum non dicat matertiam physicam non potest esse subiectu accidentis physici, &c.

6. Probatur 6. nam si cstum esset substatia corporea simplex, seu esset corpus simplex, ac proinde daretur corpus simplex absque materia, esset non solum vivum, sed etiam cognoscitiuum, sed nul

Ius hoc admittit. cum in caeso non dentur Operationes vitae, nec vegetatiuae, nCc

sensitivae, nec aliqua cognitio, ergo, &c. Sequela probatur,quia substantiae perfectissimae debetur operatio perfectissima ,, ut patet, sed illa substantia corporea simplex, per se subsistens,&c. esset perfectissima, imo persectior ipse anima rationali, saltem quoad modum essendi, ergo deberetur illi operatio persectissima.

I9. Primum argumentum, quoniam

illa natura debet admitti in caelo , quae magis fauet ipsius incorruptibilitati, sed esse substantiam corpoream simplicen magis fauet eius incorruptibilitati, ergo,&c. Minor probatur, nam simplicia sunt magis incorruptibilia quam composita; composita namque duobus modis saltem eorrumpi possimi, aut per cessationem diuini concursus , & per separationem materiet a forma, at simplicia, solum cor- rumpi possimi primo modo, ut Angeli,& animae rationales . Resp. quod in caelis non est admittenda tanta incorruptiabilitas, quanta in rebus spiritualibus, ut Angelis animabus rationalibus, sta propriae naturae proportionata. Vnde sunt incorruptibiles naturaliter ob ins parabilitatem somiae a materia Lao. Secundum argum . non sunt muItiplicanda entia sne necessita .e, sed nulla est necessitas multiplicandi in caelis partes physica s,scilicet materiam, & forma; . ergo, &c. cum enim non implicet substatia eorporalis, seu corpus simplex , no debet caelis denegari. Tum quia arguit magnam uniuersi perfectionem quod detur haec substantia; tum quia persectius est , quod celi sint corpus simplex quam compositum, ergo, &c. Resp. negando minorem, implicat namque quod detur corpus simplex sine materia , cu nequeat dari essentia sine passione ; ratio namque corporis sequitur ad materiam, nec qualitas sequi potest nisi a materia, &c. Tum uia ubi videmus accidentia materiae, ibiari debet materia , sed in caelis dantur

accidentia materiae, ut durities, &molities, raritas , & densitas, &c. Praeterea dari debet in caelis p timum labiectit motus materialis, ut est motus localis caelo. rum, hoc autem est inateria, ergo, &c.DV-

392쪽

De Caelo.

An hecundum Arsotelem erit componantur ex materia, ct forma.

ar- o Rima sententia est, quod secundum Aristotelem caesi componantur ex materia, & forma siue ei undem rationis cum nostra, siue diuersae rationis a nostra . Ita tenent omnes illi, qui putant crium esse compositum; pro quo afferunt plura testimonia. Primum habetur a. degenerat. tex.s r. ubi loquens dc corporibus sempiternis, & clementis, quae ab ipso solent appellari prima corpora, sic habet. Sunt igitur, se numero aequalia, or genere eadem principia , quae in sempiternis , ct in primis. Illad enim vi materia es, hoc autem , vi forma . Ubi ut vides coelum secundum Aristotelem constat materia, & forma, ut elementa.

taph . tex. Io. ubi clare docet, quod coelum constat materia , qua ratione differt genere ab his inferioribus . Primo coeli rex. 2I. quaerens Arist. an sint alij coeliquam illi quos videmus, affert argumen tum ad probandum cssu alios infinitos , quia quae constant ex materia, & forma in quacunque specie multiplicantur in infinitum . Quod argumentum soluit non negando materiam , sed dicens constare ex omni materia , ut eius forma adaequet totam materiam , ut non possint esse plures ex desectu materiae immultiplicabilis; & dat exemplum in rebus naturalibus compositis ex materia , & sor-ma , si enim forma carnis v. g. Occuparet rotam materiam carnis possibilem , non esset possibilis alia caro praeter ipsam vnde concludit. Calam autem eis quidem e rum , quae gularia sunt, et eorum qua ex materia, se non ex parte ipsius materia confret, sed ex uniuers; esse quidem butus

caeli, et caeli aliud eis , non tamen aut erit aliud calam, aut continget fleri plures . Vocat autem materiam coeli uniuersam , ,

quia immultiplicata sub una forma satiata aequi ualet materiae nostrae , quaeri. Gabr. Pusica.

multiplicatur, & nunquam satiatur,& sic haec non habct satietatem, at illa uniuersam, & omnem habet satietatem. 23. Colligitur haec sententia ex eo

stantiam diuidit in materiam, formam , de compositum ex his , cum autem coelum sit substantia, & non sit materia, nemque pura forma, sequitur quod debet esse compositum ex his. Primo coeli rex. S. probat Philosophus, quod coelum habet motum naturalem, sicut habet quaelibet

natura, sed coelum est natura, & non muteria , aut forma; ergo compositum ex his. Ocnuo meta T. rex. I. docet, quod omnia sensibilia constant materia, cunia

haec sit ratio, & radix sensibilitatis, patet quod coeli sunt sensibiles, ac proinde per

Arist. debent constare materia. Et 6. m taph. rex. a. dicit, quod omnia naturalia,

sunt sicut simum, idest tanquam aliquid

concretum in materia.

24. Secunda sententia tenet, quod eaelum secundum Arist. nulla habet materiam , & tenent omnes illi qui putant caelum esse substantiam corpoream sim plicem, seu esse corpus simplex; unde nec habet materiam eiusdem rationis cunostra, neque diuersae rationis . Quod nohabeat materiam eiusdem rationiS cum nostra constabit ex dicendis pro nostra cones usione, quod autem neque habeat materiam diuersae rationis probant, nam si cstum secundum Aristotelem haberet materiam debuisset de ea ex professo instituere sermonem,& maxime hoc loco, sed non fecit; ergo, &c. Hine I. de caelo,

tex. 9I .eXplicans quam materiam concedat caelo ,& de qua Ioquatur eum aliquando videtur eam ponere, dicit quod per materiam intelligit singulare sensibile, nempe hoc caelum,& per formam, intelligit praedicata quidditativa.

ubi docet quod intelligentiae sunt sempiternae, quia sunt sine materia; sed etiacaui per ipsum sunt sempiterni,ergo debent e sse sine materia. Item Iz . metaph.

docet Arist.quod aeterna non possitnt e RDissiligod by Gorale

393쪽

se composita ex elementis,quia haberent materiam,& essent corruptibilia,per cle. menta autem intelligit principia intrinseca, quorum unum sit actu S, & alterum potentia, materia namque, & forma solent ab Arist. vocari elementa. Praeterea x. rati rex. 9 I. docet Arist. caelum non augmentari, quia non habet materiam ex qua componatur , Omnis aulcm augmentatio fit per additionem similis materiae . 26. Probant 3. ex 7. metaph. tex. I.

ubi expressi docet quod materia est radix corruptionis, ac proinde ubi non est corruptio non potest esse materia ; unde Arist. pro eodem sumit habere materia ,& posse esse , & non else . Tum quia si caesum per Aristotelem componeretur ex materia , ct forma , oporteret quod ma teria esset potentia, & forma actus, ubi autem est potentia, ibi potest esse corruptio , &c. 27. Nostra sententia, quae communiter te uetur, seq. concl. eXplicatur. Cae- Iam secundum Arist. non componitur ex materia eiusdem rationis cum nostra , quae

scilieti si potentia ad plures formas, sed

componitur ex materia diuersa rationis ,

qua solum est potentia ad suam formam a

raperfecte expletur, o satiatur . Hanc conci . probant textus allati pro prima sententia, & non aduersantur adducta pro secunda sententia, solum enim probant, quod cauum non componatur

ex materia sublunari, quod magis patebit ex dicendis dub.sequenti.

An materia ex qua trii componunturis diuersa rationis a materia sublunari.

a 8. V Vit communis veterum Philo- LI sophorum opinio, ut videre est

apud Theodoret.lib. I.de materia mundo , Plutarc. a. de placitis, & apud alios , quod materia caesorum sit eiusdem rationis cum nostra. Sic tenuit Themist. Empedocles, Heraclitus, Thales Mileus, Xenophanes, Plato, & alsi,quam sequuti sunt D.Bona u. i . s. Io. g. I.Ocham ibid. q. aa. Aegidius & alii ibid.& nolo desunt, aliqui moderni idem tenentes, ut Fonseca 8. metaph. in tex. 3. Molina dc operar. 6. dier. dio s.& alij. ast. Nostra senti seq. concl. explicatur. Materia caeli es diuersa rationis . sublunari. Est sententia Arist. vi constat ex dictis. Est sententia D. Thomae, &Thomistarum ,& omnino communis, &sequenda, pro qua videri possunt Coinnimbric. & alij, hoc loco . So. Probatur I. quoniam si caesuma esset compositum ex prima materia sublunari , vel esset aliquod elementum, ut

ignis, aut aqua,vel pa ta alicuius elementi, aut mixtum ex elementis, vel aliud quintum elementum compositum ex diuersa forma a caeteris,ex eadem materia,

nullum ex his congruentcr diei potest, ergo, &c. Pro minore probanda supponendum est , quod in hisce rebus naturalibus , quando aliter fieri potest, non est

ita philosophandum, ut admittantur miracula, maxime si dicantur esse aeterna , . Deus namque ita perfectum mundum creauit, ut cxcepto suo uniuersali concursu, non egeat ullis miraculis ad persi.

cienda , conteruandaque naturae opermo.

Nec dico, quoniam sine dubio potuisset

Deus facere cflos ex aqua, aut igne, ita ut essentialiter essent aqua, licet haberet accidentia caeli, & ea aquae natura con seruari posset ab omni incorruptione ,

hoc enim non est Deo impossibila . Tamen

394쪽

De Caelo. 37 L

men praeterquam quod hoc dicere esset

diuinare, adhuc tamen esset irrationabile ob ea ulam dictam , cum Deus potuerit tale corpus creare cui essent con- naturalia accidentia caeli.

32. Hoc posito probatur illa tminor quoad primam partem, quod scilicet celum non sit unum ex quatuor elementis , aut ex his mixtum, nam non existeret in

proprio loco, cum existeret supra ignem, ae proinde ponere debemus continuum miraculum, contra praesuppositum . Non esset ignis quia deberet esse purissimus, cum sit a contrarijs remotissimus: debe

ret omnia comburere , nam reliquum

mundi ad magnitudinem caelorum est quasi centrum in medio circuli,& ut gutta aquae in medio maximae fornacis. Nec dicas ignem illum propter raritatem non comburere, nam in primis stellae omnes

sunt densissimae, & illat solae sufficerent ad

omnia comburenda . Tum quia est communissima sententia philosophorum , &mathematicorum quod corpora caelestia snt solidissima,1uxta illud Iob. 37. r. fr-sitan cum eo Dbricatus es calos qui soli risimi quasi are ssi sunt , quare sine dubio

omnia comburerent, nisi continuum fieret miraculum.

3r. Nec potest dici, quod caelum habeat materiam aquae, seu quae prius fuit sub forma aquae , quae forma a Deo destructa , subrogata fuit forma caeli, &cum accidentibus caeli, nam iam caelum, esset ex parte materiae corruptibile , cum materia nostra sit essentialiter principiucorruptionis ; est enim materia sublunaris essentialiter potentia contradictionis, di principium intrinsecum corruptionis, quae ratio tolli non potest a forma caeli. 33. occurrunt aduersari j non esse absurdum, quod ellum natura sua sit re mole , & ratione materi et corruptibile , dummodo talem locum , ac dispositionε natura sua obtineat in uniuerso, ut nunquam sit naturaliter corrumpendum naad finem propter quem caelum creatum est parum refert, quod natura sua sit coria

ruptibile, aut incorruptibile, dummodo Fr.Gabr.PhasPa. non sit corrumpendum, hoe autem habet caelum etiam naturaliter; est enim naturaliter in loco remoto a contrarijs; ignis namque contiguus valde rarus est, & parum activus : & vlterius diei potest, quod in caelo est aliqua qualitas naturalis, ut proprietas ipsius, resistitiua calori, &alijs primis qualitatibus, ita ut caelum non

habeat potentiam proximam ad calore, sed tantum remotam, scilicet materiam primam', & ita solum remote erit corruptibile, & in hoc casu nullum interueniem iraculum . . Sed contra. nam si caelum remo te est corruptibile, petet etiam tale

locum, & situm in quo corrumpi possit 3 tu quia a materia sublunari quae est corruptionis principium non possunt non pullulare proprietates,& passiones, quae sint proximum corruptionis principium 'alias si non pullularent, non postet non esse miraculum. Τum etiam quia nor potest non esse miraculum, quod sphira ignis non agat in proximum caelum lunae producendo in eo calorem qui illud ait ret, cum ratione materiae sit capax illius, ergo, &c.

eet cetium sit compositum ex materi sublunari, non tamen ex hoc sequitur, quod sit eorruptibile, quia sola materia prima non est sussciens principium eo ruptionis , sed ad summum solum per quandam non repugnantiam , quatenus illi non repugnat corruptibilitas formarum sublunarium, non quia inducat co ruptibilitatem . Principium namque p. sitiuum corruptionis est materia prima in quantum affecta qualitatibus contrariis ipsa autem per se est indifferens tam ad corruptibilitatem, quam ad incorruptibilitatem ; & quia caelum non habet primas qualitates, ideo non est positive corruptibile, sed potius est positive incorruptibile . Nisi, & in idem recidit,dicunt, quod caelum ratione materiae est corruptibile negatiue, quatenus ratione unius principij intrinseci, scilicet materiae , sibi non repugnat corruptio , licet repugnet ratione formae. 33. Sed contra, nam negari non po- Raa a test Dic

395쪽

3 α Disputatio X

test quin sola materia non sit suffciens

corruptionis principium , quoniam in homine principium corruptionis non est anima rationalis, nam haec non est ratio qualitatum corruptiuarum, sed sola mater a. Tum quia materia sublunaris non est solum principium corruptionis per quandam non repugnantiam,& negatiue, sed positive, eo namq; modo est principium corruptionis, quo est principium compositi, est autem principium compositi positive; ergo, &c.

36. Probatur a. nam ut omnes tra

dunt , caelum ratione sui finis facit perpetua hic inferiora . faciendo quod re

una corrupta, alia generetur, & sic tum

elementa tum mista semper in suis speciebus conseruantur I ergo debet ab intrinseco esse incorruptibile, ac pro indonon potest constare materia sublunari, quae ab intrinseco est principium corruptionis. Causa namque uniuersalis tonis feruationis, nil debet habere, quod etiaremoth opponatur uniuersali conserua. tioni, seu conseruationi totius uniuersi. 37. Probatur 3. nam si caelum conasaret materia prima sublunari haberet potentiam essentialiter respectivam contrariorum, licet impeditam ne semper illa respiciat ; ergo cum hoc lit valdε incongruum, dicendum est, estum non habere materiam eiusdem rationis cunia sublunari. 3 8. Ex quibus insertur I. caelum non

esse igneae naturae,aut aqueae,aut terrear,

aut aereae, ob rationes factas. Quocirca errarunt qui putauerunt Solem esse igne purissimum, aucterrum candens . Item errarunt, qui putauerunt caelum esse co- positum ex quatuor elementis, seu ut dicebant ex floribus elementorum, idest ex persectioribus eorum partibus, ut voluit Camerarius p. a. q. q. quae enim componuntur ex quatuor elementis sunt corruptibilia. Tum quia composita ex quatuor elementis habent locum inter ipsa elementa prsdominantia;vnde pisces habent locum inter aquas, animalia supra tei ram, &c. caeli autem sunt supra omnia

elementa. Tum quia caeli non habent

Dubium IV.

quatuor primas qualitates, ae proinde non possunt esse mixta. Sol namque non apparet frig dus, sed solum calidus virtual ter, si enim esset formaliter calidus , deberet esse ca. idus in tensissime ob

remotionem a frigore. Tum quia mixtisdcbitur motus sursum, aut deorsum, pro ratione elementi prae dominantis , quod non competit celis, ut patet; ergo, &c. 3ς. Insertur a. in cilis non esse primas qualitates, cum enim istae consequatur ex virtute elementorum , di in caelis non sint eae menta , neque primae' qualitates erunt. Dicuntur autem stellat calidae, vel humidae eminenter, non forma.

liter, quia scilicet causant hos effectus in his inferioribus , neque aliud volunt Astrologi ; unde non sunt causae uni uocae harum qualitatum, sed tantum aequi

o. Insertur 3. quod in cilis nonis sunt veri colores, cum enim isti consequantur ex varia primarum qualitatum, refractione, & compositione, & istet qualitates non sint in celis , sequitur quod

neque veri colores erunt. λpparent tumen aliquo modo colores ex varia luminis rcflexione , eiulaue intens of e, di

maxime ex dispositio ite medii per quod

ad nos lumen reflectitur. Soluuntur ar-

sum. in contrarium. I. Primum argum. nam quantitas

est passio materiae primae sublunaris, sed in cilis est quantitas; ergo est materia prima sublunaris. Resp. quod quantitas est passio materiae primae siue sublunaris , siue caelestis. Est enim quantitas passio substantiet extensibilis quaecumque illa sit. Unde licet materia cilestis, de sublunaris ut tales sint diuersi speciei,tamen in ratione extensibilis conueniunt, ut sint ratio uni voca emanationis quantitatis. Vel dicas quod quantitas interminata , cui scilicet ratione subiecti, de aliarum qualitatum in ipso non repugnat

mutare continuo varios terminos, & figuras est passio mater ae pmmae subluna inris . Cceterum quantitas terminata tali, vel tali figura, quam nunquam amittere,

aut mutare potest, est passio materiae caelestis. 41. M- Duiliaco by Coost c

396쪽

De Caelo

h. Secundum argum .non sunt multiplicanda entia sine necessitate,sed nulla est necessitas multiplicandi materiam ut alia sit in caelis, alia in elementis , &mixtis, ergo, dce. Resp. negando minorε, non enim omnimoda incorruptibilitas

caelorum saluari potest per solam inco ruptibilitatem formarum . Tum quia ad persectionem uuiuersi spectat quod sicut

dantur formae caelorum incorruptibiles,

ita ad eadem persectionem spectat quod

detur materia, quae sit radix incorrupti. bilitatis . q3. Tertium argum. nam posita iliaeaei is materia diuersae rationis, adhuc nosaluatur ineorruptibilitas caelorum; ergo, dic. Antecedens probatur, nam in caelo

vel erunt to materiet diuerse speciei quot sunt caeli, vel una pro omnibus, solo nuis mero multiplicata. Si primum, frustra multiplieamus tot entia specie diuersata. Si secundum, ita se habebit materia cae Iorum ad formas singulorum caelorum, , seut materia prima nostra ad omnes sormas sublunares , sed in nostra mater a ideo est potentia contradictionis, quia respicit plures formas, ergo ob candem rationem erit eadem potentia in materia caelorum . Resp. dato quod materia cεli multiplicetur lipecie in diuersis caelis, ut In sole v.g. & luna, ex hoc tamen non sequitur quod habeat potentiam contra dictionis, ut habet nostra materia, quoniam materia elli sue multiplicetur specie, siue numero, semper satiatur sua se ma, eaque contentatur,& sic non machinatur necem illi formae quam habet,maximε quia non est radix qualitatum eo

ruptiuarum, ut nostra.

44. Quartum argum. desumunt ex

ipsis caeli partibus, nam vel singulae caeli

artes v.g. firmamenti, vel primi mobilisabent materiam diuerset rationis, vel eiusdem e non diuerst, quia essent materiae infinitae in cito diuersissimae , aut diuersae speciei. Neque possint esse eiusdem rationis, nam alias quilibet pars esset apta recipere alias, & sic esset potentia contradictionis. Nec valet dice-

re, quod quaelibet pars formae ita actuat

suam partem materiae, ut adsquet totam capa Itatem materie,ut non relinquat in ea potentiam contradictionis. Nam conintra est, qu a dato quod forma adaequet

totam capacitatem materi adhuc tamen

non tollitur quod ipsa materia non habeat capacitatem ad aliam partem formae eum illet materiae sint eiu fidem rationis. Resp. quod materia caelestis non habeat potentiam contradictionis oritur ex duinpliei capite, scilicet ex eo quod formia adaequet, & expleat capacitatε materit, ct ex eo quod ipsa materia illa forma satiatur; cuius signum est, quod non est radix qualitatum corruptivaru in . Nec ex

eo quod illε materiae sint eiusdem ratio. nis siquitur, quod una pars v.g sit capax

aliarum partialium formarum. Imo Oppositum sequitur, cum enim sint eiusderationis,oportet quod in hoc conueniat, quod una pars non appetat formam alterius , sed unaquique sit sua sorte conin

tenta .

F. Quintum argum . quoniam si ePIum diceretur esse ignis ni n sequeretura quod esset extra suum locum, sed in proprio loco pro ratione pi rfectionis. Et si

diceretur terra,alias conditiones a nostra haberet ratione perfectionis accidentalis ; cum enim ibi posita esset ad bonum uniuersi, non posset naturaliter se m uere ad centrum, sed circulariter tantum

ob exigentiam boni uniuersi. Idem di- eas si esset aer, aut aqua. Resp. quod

potuit quidem Deus creare celos ex materia ignis, aut terri, aut aquet, &c. de facto tamen id non fecit, attenta rerum

dispositione, quod scilicet elementa essent infra caelum. Tum quia elementa ita disposita sunt, ut in imo sit terra, po stea aqua, dec.de se ceti ob maiorem perfectionem debent supra omnia elementa, sicut elementum persectius est supra imperfectius . Tum etiam quia si terra enset supra aquam, aut aerem , &c. esset in statu violento; ergo multo magis si esset v.g. supra ignem, ut si luna esstet ex materia terraes&c. 46. Sexa

397쪽

3 4 Disputatio X.

46. sextum argirm. desumunt ex Sanctorum Patrum testimonijs, ut Basilij, August. Ambros. Th odorici, & aliorum apud Conimbric. apud Peredi & expositorum in illud Gen. Fiat sirmamentum in

medιo aquarum,Sec. IIa quihus aperte docent Patres cstos fuisse formatos ex materia aquς, alias firmamentum non dic retur diuidere aquas ab aquis, nec benε diceretur quod aquae essent supra firmamentum . Et in psal. dicitur. Extendens calum sicut pellem, qui tegis aquis superiora eius. Resp. quod intantum aliqui Patres dixerunt cςIos constare ex materia aquae , in quantum materia caeli habet quandam similitudinem cum materIa aque. Loca autem Sacrς Scripturae de existentia aquarum super caelos variε interpretantur . Pererius loco citato, vult, quod nomine firmamenti intelligatur totum hoc spatium quod est a terra usque ad ultimum cstum , non tamen accipitur pro toto hoc spatio , sed nunc pro una parte, nune pro alia, sicut etiam accidit in nomine aeris, vel aquae; cum ergo dieitur fiat firmamentum, nomine firmamenti intel igitur haec infima aeris regio,

quae est prima pars firm i menti per quam

diuiduntur aquae in seriores,quae sunt in ira aerem ab aquis superioribus, que sunt in media aeris regione coacte in nu-hes . Haec interpretatio collig tur ex eadem Sacra Scriptui a , dum paulo postd citur Deum posuisse aues in fi ma-

Mento. Patres ergo dum dicunt firmamentum constare ex materia aquae

etiam de firmamento isto

intelligi pos-

Dubium V.

An cali sint animari; via de intelliis genisse.

vita ,& teste D. Aug. lib. I s. de

civit. cv. q. quem plures ex antiquis Philosophis sequuti sunt, tanta pertinacia dein fendebat caelos esse animatos, ut qui inis animatos a flereret, impietatis arguebat. Hinc legitur , quod cum quidam negaret solem esse animatum, Se apud Athenienses fuisset aceu latus , fuit ab illis tanquam impius condemnatus. Communis tamen tam Philosophorum,quam Theologorum sententia est caelum non esse animatum, ἔ& quia anima alia est vegetativa, alia sensitiva, & alia rationalis, de omnibus pro prias ponemus conclusiones. 8. Prima concl.Cςlam non es anima

tum anima vegetatiua; est communis om

nium sententia, contra quosdam antiquos, qui putabant c lum nutriri humoribus Q. terra acceptis. Aliqui ita desipuerunt, vedicerent, quod per plumam mingerent

per grandinem, &c. ventrem uxonerarent. Probatur I .cones .ex Arili. 2.metaph. ex.ya

nam id quod eget alimento non potest esse perpetuum,quoni in id quod alitur deinbet alimentum alterare, ut clud in se conis uertat, ac subinde dcbet ab illo pati. Secundo , quia nutritio instituta est a naturavi deseruiat ad restaurandas partes depe ditas , sed hoc nequit esse in caelo eum sit incorruptibile; ergo, &c. Tertio, nam νωpores qui hinc ascendunt no transeunt secundam a eiis regione,3e dato quod asce

deretit valde modici sunt respectu cetiora vastissimorum, & nullo modo sufficer possent. q. Sed obiicies, nam caeli generant multa animalia, ergo habent animam saltevegetatiuam, conseq. probatur, potentio namque generandi proprie est animae v getatiuae. Resp. quod clii generant animalia non propria virtute , & ut causae prin-

398쪽

De Caelo.

principales, sed virtute intelligentie mo tricis , & tanquam instrumenta illius , de quo alibi .so. Secunda concl. Caeli non habent animamsensitivam . Hec conci . certa est,& communis. Constat, primo quia anima

sensitiva supponit vegetatiuam; sed hanc

non habent celi, ut diximus, ergo neque illam . Secundo quia anima ex Arist. a. de anim. rex. 3 q. est actus corporis organici, sed citum non est corpus organicum a caret inamque organis sensuum, cum sit corpus simplex,& omogeneum, corpus autem Organicum debet esse et herogeneiadi debet habere partes diuerse rationis, &speciei, ergo, &c.s r. Sed obij cies, nam si cetium non haberet animam sensitivam,esset impersectius quocumque vilissimo animali, Severmiculo, hoc non videtur dicendum;er go ,&e. Resp. r. quod reipsa vilissimum quodlibet animal si consideretur secunduanimam est persectius celo, tum quoad gradum vegetabilis, tum quoad gradum

sensientis quibus caret cetium,tamen quatum ad corpus , coelum est longe persectius , est enim incorruptibile, habet materiam alterius rationis a nostra, & habet formam superioris rationis,que totam materiam illam complet, & adequat. Est etiacetum quid nobilius quodlibet animato, ut dicit quoddam aggregatum ex celo, &intelligentia assistente.

2. Tertia concl. Cςlum non es animarum anima intelleἰIiua distincta ab intelligentia motrice. Est communis sententia.

Ratio clara est, quia haec anima supponit vegetatiuam, & sensitivam , & etiam debet supponere corpus organicum , quq ut vidimus non sunt in esto. Tum quia omne animal indiget calore 2 in anima tex. Iosed celi non habent calorem formalem, ut ex diitis supra constat, ergo, dcc. 3 3. Maior difficultas est, an intelligentiae mouentes cςlos sint forme insormantes, an tantum assistentes. Primia,

sententia est, quod intelligentie motrices celos sint formi informantes celos, & sicciti sint animati. Sie tenuit Avicen. 2 .de anima tex. . Sic etiam tenuerunt Platonici

ct omnes illi, qui totum mundum animatum posuerunt. Nec desunt qui dicant, quod secundum mentem Aristotelis optime defendi potest, quod sint caeli animati& uon animati intelligentia motrice. q. Sit quarta concl. in ordine. In relligentiae motrices caelorum neque secundum Aristotelem, neque secun um veritatem sunt formae informanres , sed tantum assistentes. Prima pars de mente Arist. probatur,, naxa. motaph. rex. 29. 3 o. ct 33. docet Arist.

intelligentias esse immobiles, impassibiles& indivisibiles, quod non esset verum si

intelligentiae essent forme informantes cς-los, cum diuidi possent ad diuisionem e rum . Tum quia certum est in sententix Arist. quod primum mouens est actus purus, persectissimus,&omnino per se subsistens, quae non esssent vera si didire intelligentiae essent formae insormantes,ut patet. Tum etiam quia 2. ct 3. de anima tex. 6o. cum sequentibus, & 8. phy. rex. 34. docet primum mouens debere esse immobiles, quod non esset verum si prima intelligentia esset forma informans,moueretur enim per accidens ad motum sui caeli.

1 s. Sed obiicies, nam Arist. 1. de talo

rex. Ir. Vocat canum animatum,& propterea dicit esse in illo dextrum, & sinistrum, aliasque positionum tgenera, seu diffe

& alibi saepe vocat caelum quid diuinum,& 6ohic. cap. 7. dicit caelum esse diuinius ipso homine. Et I. de caelo rex. II. o I 6. ait caelum esse nobilius caeteris animantibus, ergo, &c. Resp. quod Iicet secundu Arist. intelligentia non sit forma informas

est tamen forma, seu actus assistens, ut tamen non ita assistat ut gubernator naui,

qui pro libito ab illa diuelli potest , sed alia

sistit necessario per ipsum,mouendo,& regendo necessario, & quodammodo censetur ipsius sorma, non quidem ipsum informando, & cum ipso per se unum faciendo, lad ei assistendo, & cum ipso caelo faciendo aggregatum quoddam magis unum , quam faciat nauta tum naui. Itaque totum

hoc aggregatum potest dici quoddam co- positum, totum, unum , sed aequivoce, &caelum dici poterit ipsius materia, & intelli-

399쪽

Disputatio

tellidentia, ipsius sorma, aequi uoce tamen, seu analogice ut notat D. Tiro. I.p. q. 7O. art. 3. Hinc sequitur caelum ipsum diei posse animatum ratione suae sermae,aequi- uoce tamen , vel analogice . Dici etiam potest vivere, quamuis Aristoteles quando tribuit caelo vitam soleat manifeste significare se loqui de caeli intelligentia . Simili modo dici potest caelum nobilius homine, & rebus inferioribus. 3 6. Deinde probatur secunda parseoncl. quod scilicet caelum secundum veritatem non informetur intclligentia ni trice; nam ex duobus entibus in actu non fit unum per se; sed intelligentia,& caelum sunt duo entia in actu, & completa in genere sua . Praeterea si intelligentiae unirentur caelis, quae mouent ut sormae in sormantes, vel hoc esset propter esse,vel propter operari; non propter esse , quia intelligentiae sunt ens per se subsistens, nec indigent caelis. Etiam caelum habet suum esse sine intelligentia. Neque propter operari , seu propter aliquam operationem rig. ipsius caeli, si enim aliqua esset maxime esset motus localis, sed ad hunc non requiritur quod intelligentia informet c lum, sed sufficit si ei allistat; ergoΔc. N que propter operationem intelligentiae,illa namque non indiget motu illo locali corporeo, nec aliquid persectionis a caelo recipit, ergo frustra ponitur quod intelligentia informet caelum quod mouet. 7. Probari ctiam potest haec veritas ex nostrae fidei principiis, constat namque Angelos fuisse creatos in statu merendi, &demerendi, & aliquos meruisse, & fuisse saluos , alios demeruisse, & fuisse damnatos ; si qui ergo Angeli motores celora fuissent damnati, etiam csti informati ab illis fuissent damnati,& illi qui meruissent fuissent salui, & beati, ct ea beatitudo extenderetur ad suos caelos, quos tuformant, sicut beatitudo animae extendetur ad corpus in quo meruit, &c. Tum quia sicut corpora beatorum adorantur ea adoratione qua adorantur animae beatae , ita caeli,

qui informantur Angelis beatis possent adorari ea adoratione qua adorantur ij de Angeli beati. Praeterea haec sententia

X. Dubium V.

quod esti informentur intelligentiis eoiarumque vita recta vivant, valde fauet GE-tilium idolatrie; hinc Iouerius in Summa Concil. refert haec verba ex 6. Synodo. Si quis dicit Glum , solem , lunam,stellas , ct aquas quς super Nios sunt animantes esse , N. anathema M. Vnde D. Hieron' in Deuter. cnumerat hanc sententiam inter errores Origenis, & ab Epiphanio, & Irenso enumeratur inter dogmata Marca si

num . Sanctus tamen Thomas a. contri

gent. cap.7o. dicit nihil ad doctrinam fidei directe, & per se petinere an cili sint animati ; nec ne. Quocirca si quando illia sententia repentur damnata, erit damnata tanquam aduersans principijs philosophi , non fidei, saltem directe, di expresse.Sol

uuntur agum.in contrarium.

38. Primum argum . nam si ob aliqui

rationem celum non esset animatum , ma

xime ob illam quam adducunt Conimbr. hoc loco, quia anima caeli esset in qualibet eius parte , sed hoc implicat; implicat namque quod una, eademque anima sit in tam vasto loco, cum nullus Angelus poς sit tantum spatium occupare , nec possit esse tanta suae activitatis sphaera ; sed hec ratio est nulla; ergo csti possunt esse, vel de facto sunt animati. Minor probatur, nam Angeli possunt habere tantam sphqra activitatis, quanta est vastitas celi. Deinde non repugnat quod sit maior vis insommativa, quam sit activa, ct efficiens, ergo, dic. Resp.quod licet haec ratio non videatur satis firma. tamen adhuc non est ea sententia sequenda, tum quia in caelis nullum est vestigium animalitatis , nec uli Roratio efficax ad illam inducendam, neque aliqua probabilis experientia . Deinde dico,quod etiam illa ratio potest sustineri; nam vel illa anima celorum esset diuisibilis, ct tunc non posset esse intelligentia i , sed anima animalium impersectorum, quuest diuisibilis ob maximam immersionem illius in materiam adeo crassam, quod de celis dici non potest, maxime quia dei,

rei habere nutrimentum, & excrementum,

quod patet esse falsum . Uel esset indiuisibilis, ac proinde tota in toto, & tota in qualibet parte , de hoc non potest compe

tere

400쪽

De Caelo. 377

tere nobiliseimae intelligentiae , que ratione suae prefectionisest actus per se subsi- istensa tum quia illa latelli Pentia esset inseparabilis a tanta mole, illique perpetuo

alligata, contra tantam nobiliatem propriam, Ecc. I s. Secundum argum . nam si ellum non esset animatum maxime quia animata est actus corporis organici, cplum autem

nulla habet organa sensuum, ergo, &e. sed hec ratio non est sufficiens ad excludenda animam a cilis; ergo ,&e. Minor probatur, nam ideo Aristoteles definiuit anima Per organiZationem, quia putauit celos noesse animatos . Tum quia eaeli pol Iunt habere sufficientem organietationem, etia-ί nobis non appareat; maxim8 quia ceti eum organigatio est omnino diuersa a n ctra, sicut & sensus ellorum erunt Omnino diuersi . Resp. quod auctoritas Arist

telis, quod anima sit actus corporis organici est magni habenda, maxime cum ea definitio ab omnibus acceptetur. Nec va

let quod dicitur posse cςlos habere sufficientem organirationem a nostra diuersa; hoc enim gratis dicitur, & contra experientiam ,& contra Astrologorum obseruationes. In sole namque lung v. g. dempta ea lunae parte, quq a sole illuminatur,nulla apparet pars diuersa ab alijs, sed omnes

sunt omogeneae. 6o. Tertium argum. nam cpIum animatur anima vegetatiua;ergo est animata. Antecedens probatur, nam ad hoc ut animetur anima vegetativa, non est necesse

quod augeatur, quia etiam homines ipsi qui habent animam vegetatiuam quando

perueniunt ad statum non augentur, & ta men vivunt vita vegetativa. Neque est necesse quod emittant excrementa, quia

totam substantiam possunt in se conuertere absque eo quod aliquid superfluu emi

tant . Resp. negando antecedens.Ad probationem dico, quod implicat quod c lianimentur anima vegetativa, & quod sint incorruptibiles, vegetatio namque fieri n6 potest sine aliqua partium transmutatione ει absque eo quod aliquid deperdatur, &aliquid adquiratur. Et licet detur vegetatio sine augmentatione, postquam animal

peruenit ad statum , non tamen sine nutritione . 6 I. Qttarium argum. nam viuere est

moueri a se , seu ab intrinsecodn hoc enim

distinguuntur viventia a non viventibus ,

quod illa moueant se , non ista: sed coeli mouentur localiter a se; ergo, &e. Minor probatur, quoniam licet aliqua, ut elementa, & mixta moueatur ab alio, scilicet a generante quando sunt extra proprium locum, & motu locali sursum, aut deorsum, tamen moueri motu locali ilia proprio loco est a se, & non a generante, sed caeli mouentur motu locali in proprio loco; ergo mouentur se. Resp. negando minorem, moueri namque localiter ad proprium locum, est ἱ generante, ut alibi diximus, at moueri localiter in proprio loco, est ab intelligentia assistento , motus namque localis siue ad locum, siue in loco non est vitalis, sed non vitalis; ut patet in motu rotae dum in eodem Io

eo circulariter mouetur.

An Caeli sint lacorruptibiles.

61. D E solutio huius dubii satis co-

stat ex dictis supra, si enim s

mel coeli non constat materia sublunari,& eiusdem rationis cum nostra, quae est radix corruptionis , sed alia quae non est radix corruptionis, patenter constat ess incorruptibiles. Caeterum claritatis gratia hoc dubium distincte proponitur, d quo prima sententia est quod coeli sint ex

natura sua,& ab intrinseco corruptibiles. Sic tenuerunt plures antiqui Philosophicum Platone in Timaeo, sic tenere videntur aliqui Sanini Patres apud Ruuium, &Conimbric. hoc loco, & sic etiam tenent omnes serE illi qui dicunt coelum constare ex materia sublunari. Dixi ferE omnes,quia aliqui ex istis adhuc volunt co lum esse incorruptibile non ratione materiae secundum 1 e , sed ratione formae , aut situs, &c. Secunda sententia dicit, quod coeli sunt corruptibiles secundum .st, non tamen corrumpi possunt ab agen-

SEARCH

MENU NAVIGATION