장음표시 사용
421쪽
sed coelum cum sit incorruptibile ubique
conseruaretur ; ergo coelum nullum hi bet locum naturalem. Tum quia si locus in quo coelum est, esset naturalis , no posset in co moueri ; motus namque datur ad acquirendum Iodum naturalem, squo acquisito ccssat motus . Vnde si daretur pars cs li avulsa a reliquis partibus,& extra illum locum , ad illum moueretur, vel si non moueretur , ille locns non esset ei naturalis. Resp. negando antecedens , locus namque naturalis coeli , cst
ille in quo est. Ad probationem dico , quod licet canum cum sit incorruptibile, ubique conseruareturi, non tamen ob id requiritur quod non habeat proprium locum . Sicut proprius locus corporum , bcatorum est callum empyreum , & tamen etiam extra illud conseruarentur.
Quod si daretur aliqua pars caui sieparata ab alijs, nisi ab intelligetia moueretur, quiesceret, cum non haberet in se principium motus circularis, nec alterius.
uersarijs nobis obijciuntur, facile soluantur, nota , quod dupliciter potest aliquis motus dici naturalis alicui principio pacsivo . Primo quia hoc principium ita natura sua postulat illum motum , ut si de negetur fiat illi violentia , sicuti est naturale materiae dispositae recipere g. g. animam rationalem , & hoc modo non est naturale caelo inoueri circulariter , quia
alioqui quies esset illi violenta. Secundo potest este naturalis,quia principium pasi
silium natura sua aptum est recipere illum motum , ut neque formae repugnet,lieet illi congruat, 'uamuis eum non exigat necessario, ut si denegetur, nulla fiat violentia. Hoc modo dicimus naturale esse homini mouere se ipsum, cum tamen si quiescit, non quiescit violenter, sed naturaliter. Similiter est naturale materiae recipere formam ignis , non tamen patitur violentiam si ponatur sub forma aquae. Et uniuersaliter naturale est potentiae activae operari positis requisitis , si tamen requisita non ponantur, non est illi violentum non operari. Sic naturale est
coelo moueri ab intelligentia, posito fine
generationis, & corruptionis rerum , at celsante hoc fine nullam patietur violentiam si quiescat, ut erit post diem iudicii,
quod nu. seq. magis explicabitur. Is 6. Hinc insertur quod quies post diem iudici; non erit coelis violenta, sed naturalis. Ratio constat ex dictis, quia caelum ex natura sua non postulat determinate, & necessario moueridicet motus sibi naturaliter modo explicato competere possiti, tum ratione figurae circularis, tum quia caret grauitate, sed potius quadam habeat leuitatem: tum ob id genus alia . Sed potest indisserenter moueri, &non moueri. Vel si aliquo modo postulat moueri, erit quandiu durat finis generationis, & corruptionis, quo cessante videtur postulare quietem , ut post diem
I 7. Sed qiraeres r. an coeli agant in haec inferiora per motum tanquam per virtutem activam, an vero sit tantum conditio applicationis illius, seu quatenus per motum virtus activa coeli tali , vel tali modo applicatur Prima sente-tia est M. Bannes a. degenerat. cap Io.& aliorum, quod motus sit causa activa, seu quod coeli agant per motum tanquaper virtutem actitiain. Communior scntentia est, quod motus sit tantum conditio ad agendum . Sic UaIesius, Ruuius , & alij hoc loco . Ratio est quia mollis est quidam modus, & minimae entitatis, ac proinde non potest esse causa nobilissimorum effectuum , ut generationis hominis , sol enim, & homo generant hominem . Tum quia ita se habet motus in eoelis in ordine ad sitorum effectuum productionem, sicut se habet motus, seu applicatio ignis ad productionem cal ris, sed iste motus , seu applicatio est solum conditio, ergo &c. Tum etiam quia dato quod motus esset una virtus activa, non tamen sola, nam sol v. g. habet etiaalias qualitates quibus agere potest etiasi non mouereturi nam si semel verum est quod lux est virtualiter calida, calefaceret licet Sol non mouer tur. 138. Sed obijcies, nam ut certa docet experientia, motus ςst causa caloris ;ergo
422쪽
ergo licet sit minimae entitatis poterit
producere qualitates perfectas ut est calor, &c. Resp. distinguendo antecedens. Motus est causa caloris ut conditio, a cipiendo causae nomen in ampla quadasignificatione, conceditur. Est causa caloris proprie , eum producendo per propriam virtutem, negatur. Unde manus v.ν frigidae simul fricantur, & calefiunt, hoc prouenit ex eo quod per talem motum calor qui est in aliis partibus trahitur ad manus. Diun quis sortiter ambulat per aerem etiam frigidum, calefit, quia per talem motum excitatur calor, vel excitantur spiritus qui sunt calidissimi, qui concurrentes ad partes quae per motum magis defatigantur,eas calefaciunt, aliae causae assignari possunt secundum diuersam materiam. I 3 9. Quaeres a. an cessante motu coeli, cessarent omnes alij motus Prima sententia afirmat, sic tenent aliqui moderni post Capreol. Soncin. dc Solsi, volentes quod si cadi cessarent a motu, omnia manerent in co situ in quo reperirentur,unde qui haberet os apertum non posset claudere illud,qui haberet manus Eleuatas non posset eas deprimere , &c. Quocirca, si tempore Iosue homines, &animalia mouebantur hoc ideo fuit quia Sol dumtaxat stetit, vel quia miraculose factium est, quod motus non cessarent. Alii volunt quod solus motus generationis , & corruptionis cessaret. Communis sententia tenet quod nsi cessaret motus quilibet , sed illi soli qui ab eodem
motu dependent tanquam a conditione sine qua non . Sic tenent S. Doctor a.
de caelo lect. q.& alij quos citant Ruuius, Ariaga, & alij hoc loco. Ratio vidctureuidens, quoniam ridiculii videtur quod si stantibus coelis ignis applicaretur stu pae,non combureret illam: aut si magnus lapis dimitterctur, seu esset in aeri non descenderct. Tum quia dato quod inferiora dependeant a credis in suis mOtibu S,non tamen necelle est quod dependeant a motu ipsorum, sed possunt depe-dere etiam ab alijs ipsortim actionibus, nec videtur probabile quod omnia coe-
lorum actio dependeat a motu, cum etiain aliis rebus mobilibus non omnis actio a motu pendeat, ut patet in viventibus in quibus est continuus motus cordis, &tamen non omnis actio hominis ab illo motu dependCt, ut patet in actionibus animae vegetatiuae, & rationalis , quae s cundum se non dependent a motu cordis licet aliunde hoc motu cessato, cessent alij, sed hoc est per accidens ob indistinctionem animae vegetatiuae sensitivae, &rationalis in homine . Non sic in nostro casu , ubi cauis inferiores distinguuntura superioribus . Unde videmus quod quando tempore Iosue cessituit a motu Sol, ac subinde alij coeli ne cogamur dicere coelos fuisse tunc deordinatos, aut defecisse a primo illo ordine, & non cessarunt motus rerum inferiorum I nec
currendum est ad miraculum ,' quia licet fuerit illa cessatio a motu in iraculos notamen poni debet nouum miraculum , quod non cessauerint alij motus. Cessarent tamen ut diximus illi motus aut actiones quae sequuntur ex varietate applicationis per motum,ex varietate namque
applicationis causae, sequitur variatio cD sectus . I 6o. Obisicit I . Iauellus quod omnis motus reduci debet in aliquod principiuimmobile, ergo omnis actio generativae reduci debet in causam ingenerabilem; ac proinde sicut generatio reducitur ilia coelum, ita & Omnis motus in motum coeli ; & sic si motus coeli cesset omnis alius motus cessabit. Res p. non esse necesse quod omnis motus reducatur in motum, sed vel in motum vel in quamcumque actionem coeli, quae etiam sin motu esse posset. 16i obisicit et .nam Deus non concur rit immediate cum causis secundis ins rioribus, sed mediis causis uniuerialibus, sed eavis uniuersales non agunt nisi m dio motu, ergo, &c. Resp. quod Deus etiam aliquando immediate concurrit cum causis secundis,plura namque Deus se solo facit,& non medijs causis uniuersalibus, ut est creatio, conseruatio Angelorum, & animarum rationalium, &c. Dei
423쪽
Deinde dato quod non nisi causis secum dis med ijs concurreret Deus ad haec inferiora adhuc non sequitur, quod solum hoc faceret medio motu,cum causae universales possint habere aliquas actiones independentes a motu .
Quomodo ι motus caeli. I 62. TXoc dubium plures habet di DL A ficultates, quas oportet proponere,& explicare, ut plene maneat exinplicatum. Prima dissicultas, an una intelligetia moueat omnes coelos, an singulae singulos Resp. cum Arist. D. metaphr. tex. a. & communi Theologorum leniatentia, quod singuli coeli mouentur a singulis intelligentijs . Ratio clara videtur, quia Angelus no potest mouere aliquod corpus nisi sit illi praesens, sed nullus potest esse praesens omnibus coelis ; ergo,&c. Nullus enim dicit, quod tanta sit sphaera activitatis , ut ad tantum coelo rudistantiam extendatur. Tum quia singuli coeli singulos habent motus diuersos , sed nullus datur Angelus, qui polst producere tot motus diuersos in diuersis, &adeo distantibus subiectis; ergo. &c. Dices prima intelligentia , quae
mouet primum coelum , mouet etiam omnes alios motu raptus scilicet ab oriete in occidentem; ergo alij cccii non mouentur ab alijs intelligent ijs. Consequ. probatur, nam quid faciunt aliae intelligentiae, vel enim mouent etiam ab oriete in occidentem, & tunc veI frustra mo- Uerent, vel contra naturam coelorum, &motu raptus, vel mouent motu proprio suorum coelorum; & tunc deberent resistere primae intelligentiae rapientis suos coelos. Resp. quod prima intelligentiata, non mouet nisi primum mobile, quod postea suo raptu movet coelum aqueum , di hoc mouet, & rapit coelum stellatum , di sie deinceps. Eo simili modo quo quis
mouens unam rotam cum qua aliae nectuntur, mouet etiam alias, non immediate imprimendo illis virtutem, sed me-
diate, media scilicet inrtute ina presta,
primae sphaerae . Angeli autem aliorum , coelorum raptorum mouent eosdem cae Ios, vel gubernant, ut illae motus raptus sit ordinatus, etiam mouent quantum ad proprium motum, ut a motu raptus non
dcordinetur. Non desunt, qui dicant, quod prima intelligentia moueat caelos inseriores motu raptus, sed non tanto,ut sussiciat ad illum ordinem quem habent,& quantum ad hoc iuuatur ab intelligen-lijs inferioribus. I 6 . Secunda dissicultas, an Angeli moueant caelos per intellectum, & volutatem, seu intelligendo, & volendo, an per aliquam potentiam motivam distinctam ab intellectu, & voluntate ξ Aliqui admittunt in Angelis potentiam motiua distinctam ab intellectu, & voluntate, &per hanc mouent coelos, & alia quae mouent. Communis sententia Thomistaruest quod in Angelis non detur potentia motiva distincta ab intellectu, & voluntate realiter, sed quicquid agunt, agunt per intellectum, & voluntatem, de ad Sumum illa potentia distinguitur virtuteo ,
16D Sed dices, nam potest Angelus
intelligere, & velle motum alicuius corporis a se distantis, & non mouere illud , ergo potentia loco motiva, non est inis Angelis intellectus, & voluntas . Respo. negado conseq. ad hoc enim ut Angelus per intellectum, & voluntatem moueat aliquod corpus, oportet quod sit intra spia gram suae activitatis.Vnde intellectus,& voluntas in Angelis considerari possunt ut intelligunt, & volunt,& considerari pos Iuni ut eficiunt quod intelligunt,& volunt, ut eficiunt, sunt potentia Inotiua, seu executiva, ut intelligunt, & volunt sunt potentiae intellectiua, & volitiva 166. Τertia dissicultas an Angelus mouens coelum sit praesens toti coelo, an solum uni parti . Resp. uni tantum parti, Ita tenent omnes communiter post Arist. 8. 0. Est hoc rationi consentaneum , tum quia non est necesse, quod applicet suam virtutem toti cito, sed lassicit quod
424쪽
ea applicet uni parti, eo modo quo apud
no s quis mouet rota. Dicut ergo comuniis
ter, quod Angelus ponatur in superficiec6uexa caeli, in aliqua parte illius cireuli maximi,qui ex polis illius caeli conficitur, ita ut ponatur ab utroque polo aequaliter distare, idque propter rationem Aristotelis eo quod ea pars celerius moueatur, quam qu quis alia . Noto' tamen , quod etsi hse ratio sit probabilis, posset tame
Angelus mouere suum cadum ex quacumque parte, semper tamen partes caeli sub eirculo maiori, movebuntur celerius quam ills quae sunt sub paralellis. I 67. Quarta difficultas, an ne ut anima mouetur per accidens ad motum sui corporis, ita Angelus ad motum sui orbis Resp. negatiue, non enim est sorma informans caelum; sicut anima corpus; diximus enim supra caelum non esse animatum. Ratio est, quia ad motum peraecidens requiritur connexio eius , quod per se mouetur cum eo quod moueturer accidens, sed hanc connexionem noabet Angelus cum caelo, cum non inhaereat illi, nec ab illo feratur sieut nauta naui, neque illi aliquo alio modo sit alligatus, sed solum est praesens localiter, ita tamen ut semper in se ipso, & per se subsistat. Non videtur tamen negandum, quod Angelus non possit se ipsum mouere cum caelo, sed tunc non moueretur ex vi motus caeli, sed ex sua voluntate . An autem possit Deus alligare Angelum ita alicui corpori, ut moto corpore etiam ipse necessario moueatur per accidens
pertinet ad Theologos , verisimile est posse fieri. Rationes quibus Aristoteles probat Angelos esse immobiles nihil omnino probant, & oppositum habemus ex sacra Scriptura .r68. Quinta difficultas, an primum mobile immediate moueatur a Deo Aristoteles 8. U. & alibi putauit primum mobile moueri a Deo,& sic volebat, quod prima intelligentia esset Deus. Nihil O- minus dicendum est primum mobile non moueri immediate a Deo, sed a sua intelligentia sicut caeteri Orbes, licet nono
sit dubitandum potuisse Deum si voluis-H. Gabr. Phasin.
set, immediate per se Ipsum, & primum a
mobile, & omnes caelos mouere. Rationes vero Aristotelis praesertim cum putet Deum necessario mouere, nullius
sunt momenti, & alibi eas soluimus. An
autem ex motu caelorum oriatur aliquis sonus, concentus, aut harmonia , negat Aristoteles a .cali rex. sa. quia caelestia eorpora se ipsa non atterunt, nec comprimunt, sed tantum Ieuiter tangunt, sed de hac re diximus supra. r69. Sexta difficultas, an in caelo sine differentiae positionum, ut dextrum, sinistrum; sursium, deorsum ante, I retro,
Sec. Noto I. ex Arist. a.de caelo tex. 7.es 8.
quod diuersitas positionum in animalibus desumitur ex diuersitate motuum ssie enim dicit. υ autem quidem ab ipso
orsum, augmentatio; a dextris autem motus qui secundum locum sit. Ab alijs vero , qua ante sent, qui secundum sensum.
Quorum verborum sensus est quantum ad positiones, relicta augmentati v I squae potissime sursum fit, quod in animalibus ea pars corporis, quae promptior est ad motum, & a qua incipit motus, vocatur dextrum; opposita , sinistrum. . Pars ante est illa in qua praecipue vigent sensus; retro, pars illi opposita. Pars su sum est illa ex qua animal attrahit alimentum, deorsum, Opposita.
IIo. Nota a. quod multipliciter potest alicui conuenire dextrum,& sinistru. Primo per denominationem extrinsecam ut cum dicitur columna dextra. , vel sinistra. Secundo per denominationem in trinsecam, & hoc tripliciter . I. propriti& perfecte ut in animalibus. a. per quadam analogiam fundatam in aliqua similitudine extrinseca, quo modo statua hominis dicitur habere dextrum, νel sinistrum. I. per quandam intrinsecam similitudinem, de qua . postea. Nota 3. quod dum agitur de positionibus, seu differentijs cpli,debet considerari quatenus analogice est animatum,seu quatenus est aggregatum quodda ex ipsa substatia cili,& intelligetia, si enim consideretur ut separatu a sua quasi anima,seu motore,aut
intelligentia, tunc differentiae positionu
425쪽
non inueniuntur in eo, cum propriE tum inueniantur in animatis ratione m tus , ut dictum est cum Aristotele ι licet diei possint per quandam denominationem extrinsecam, ut fit in columna. III. Nota g. quod aliter loquuntur
Philolophi de istis caesorum differentijs , aut positionibus , & aliter Poetae, Astronomi, & Geografi. Nam Philosophi loquuntur de istis differentijs pbysice, di in
ordine ad motum. Poetae vocant partes septemtrionales dextras, & australes sinistras, eo quod obseruantes occasunia,syderum, vident quod habent faciem versus occidentem, ac proinde ad septemtrionem habent partem dcxtram , &ad Austrum sinistram.Astronomi vero faciunt occidentem dextrum, di orientem sinistrum . Cosmografi, qui maxime attendunt altitudinem polit, dextrum faciunt orientem, & sinistrum occidentem. Vide Clauium cap. a. spharatae. 3Tq 1 a. His positis dico quod coelum prout est animatum an plogice ab intelli. gentia habet intrinsece, di ex natura rei,
non proprii, sed analogice dextrum, &sinistrum. Sic Arist. Σ.-trae. ιδ. Ratio est, quia sic animatum analogicε potest dici moueri a principio intrinseco ab oriente in occidentem, ergo non solum per denominationem extrinsecam, sed quasi intrinsece oriens erit ipsius dextru,& occidens sinistrum. Aliae etiam positionum differentiae inueniri possunt in caelo per quandam accomodationem . Unde possumus casum concipere admodum ingentis hominis qui caput haheat ad polum Articum, & pedes ad Antarticum , dexteram ad orientem, &sinistram ad occidentem; faciem ad nos , et dorsum ad antipodas
An Oeli agant in hac inferiora, fra a si influant in hac inferiora .
I I eolligi potest ex dictis,& tra
dit Aristoteles i. Meteis. r. quod scilicet Necessariam Iis mundum sum esse contiguumsuperioribus lationibus, ut omnis eius viritis νnde gobernetur; & hoc tradunt
omnes Theologi, & Philosophi. Tamen quia sub hoc dubio plures solent dissicultates proponi. ut nostro lectori satis faciamus, eos suo ordine proponemus,&
dentur influentiae casestes Negarunt aliqui Philosophi antiqui, quos sequitur Pius Mirand. apud Conimbr. hoc loco. Sed communis sententia eas admittit.
Probatur, nam tanta corporum varietas
tam varia series rerum inferiorum,debet a corporibus cauestibus regi,& in alique finem ordinari, ergo medi)s influentiis. Antecedens constat ex testimonio At, stotelis num. praecedenti citati. Conseq. probatur, nam si corpora caesestia nihil influerent, non esset v nde ista in seriora regerentur. & in suos fines ordinarentur sergo, dic. Unde experimur, quod ex diis uerso motu astrorum causiantur varii eia sectus, cx diuerso motu solis causantur uatuor anni tempora, & medici diueris a tempora obseruant, tum in collectione herbarum , tum in dandis medicinis , dic. Et Chirurgi obseruant lunationes in in flebotonatione, &c.
incrementum, & decrementum domin tur fiuxibus, & refluxibus aquae . Sol per calorem dominatur igni. Saturnus in-siuit in terram per stabilitatem , aliae etiaplanetarum sphaerae, natae sunt mouero aerem, unde aer diuersis mouetur moti bus, est enim in aere frigus congelativuex sphaera Saturni. Est aestus ex sphaera Martis. Est temperies ex calido ex sphaera Iovis .Est temperies ex frigido ex sphq -
426쪽
ra Veneris. Commiscibilitas, ct passibilitas facilis ex sphaera Mercurii, &c.
376. Nec valet dicere cum Mirandulano, quod habent quidem astra insuentias in inseriora,tamen non alias distinctas a motu, & lumine, ac pro indonon dantur illae influentiae quas vocant occultae. Sed contra nam sine alijs influentijs distinctis a lumine de motu
enim diximus, quod non potest concurrere ad actiones, vel productiones , nam alias effectus superaret suam causam,cum
motus sit modus quidam debilissimae entitaeis non possitnt saluari effectius adeo
diuersut sunt enumerati, & ali; mox enumerandi. Nam luna habet dominium super argentum solidum, Mercurius super argentum floridum, seu viuum . Venus super aes. Sol super aurum, Mars su- Per ferrum, &calybem. Iupiter super Stannum, & electrum. Saturnus vero super plumbum .i77 In fluunt etiam planetae ex communi sententia Astrologorum , & naturalium in animatis ut in arboribus. Unde si arbores plantantur, aut inseruntur in plenilunio non fructificant ob excessivam liumiditatem destruentem bonum tem peramentum. In fluunt etiam in animatis sensitivis. Unde formica cum nono die a concepto foetu quem sibi aduersum cognoscit, e latebris non exit. In interlunio semper quiescit, & in plenilunio noctu, dieque laborat. In hominibus etiam influunt astra, nam dies critici sgritudinis assignantur secundum motum lunae ,
di sunt quando iuua peruenit ad signum oppositum in quo inchoata est aegritudo, quod fit praecipue in septimo , & nono
rum desumitur ratio cur puer natus in octatio mense non vivit, & natus in septimo vivit, ex influxu namque diuerso syderum ratio assignatur, nam in conceptione faetus, prior mensis tribuitur Saturno, cundus Iovi, tertius Marti,quartus Soli, quintus Veneri, sextus Mercurio, septimus Lunae. Verum quia luna est planeta benevolus, nisi ex mala co-
niunctione alte ius deprauetur, natus in septimo mense vivere potest. Et quia mensis octauus iterum datur Saturno,qui
est frigidus, & siccus quasi terrestris,hinc
est, quod natus in octauo mense dissiculter vivere potest ἱ frigidum namque et siccum sunt causa corruptionis hominis.179. Similiter sol eordi hominis respo-det. Mars selli, Iupiter iecori, Mercurius capiti, Luna cerebio. Item Mars B
uam bilem concitat, Saturnus melancholiam, Luna pituitam: Sol, & Iupiter prae sunt Languini. Ex quibus patet quantam habeant dependentiam haec inferiora a caelestibus, & non solum per motum, &lumen,verum etiam per alias qualitates; non enim tanta diuersitas influentiarum
a solo lumine desumi potest, ut consideranti patebit. I 8 o. obseruantur etiam aliae astrorum influentiae, quae non solum a luco , sed etiam ab alijs qualitatibus oriri credunturin cum hodie sit dies Conversi nis D. Pauli, placet referre aliquos versus qui creduntur Venerabilis Bedae, ex quibus aliqua praesagiuntur, non quidem ut certo futura , sed secundum aliquam
astrorum inclinationem. Tene uersus. Clara dies Pauli, sona tempora denotat
Si fuerint venti, designant prelia genti, Si fuerin3 nebulae , pereunt animalia
Si nix, vel pluuia; tunc flent tempora
Negabat quidam has inclinationes,eo ductus principio, quia quotannis mutatur astrorum constellationes. Ita est, pro pterea non semper illa dies est serena , ted aliquando nubilosa , aliquando ventosa, aliquando ea die pluit, aliquandoningit, &c. Deinde dicebam , quod licet
varientur constellationes, non tamen cunecesse, quod varietur praedominium ali
cuius stellae firmamenti, quae suo influxu potest eas ponere inclinationes . Undra videmus quod aliquae herbae habent vim ad aliquem effectum, si tali die colligantur, non si alio, ex influxu speciali alie
ius stellae sub qua illa herba dicitur esse E e e a Sed
427쪽
sed negabat ille influxa stet larum firmamenti, sicut & caesi empyrci,& primi mobilis,& caeli aquei, cum vel careant luce, vel motu ut coelum empyreum, & influxus non fiat nisi medio motu, & luco ;stelis autem firmamenti licet habeant lu
cem, non tamen motum, cum moueat
tur ad motum coeli in quo sunt fixae sicut claui in tabula.
181. Omnia ista impugnabam, nam quantum ad stellas firmamenti non videtur negandum quod suum non habeat influxum. Stellae nan que primae, secundae, & tertiae magnitudinis excedunt in magnitudine omnes planetas. Excedunt in luce. propterea scintillant . ratione tatae distantiae, quod si lux est ratio influι di in planetis, erit etiam in stillis firmamenti. Neque influentia negandae sunt coelo empyreo, primo mobili, & coelo aqueo, alias non esset per quid pertinerent ad persectionem orbis, nec esset per quid constituerent quoddam unum cum
istis inferioribus. In fluentiae namq; sunt quaedam quasi catenae per quas ista inferiora colliguntur cum superioribus , α quoddam unum constituunt, &c. et 8a Probari etiam potest quod dentur in astris quantitates aliae distinctae alumine quibus varias ploducant influentias in haec in seriora, nam non est denegandum nobilissimis mundi partibus,perfectissimisque corporibus, quod conceditur vilissimis; sed vilissimis corporibus
conceduntur virtutes, seu qualitates occultae, & satis perfectae,ergo istae non sunt negandae nobilissimis corporibus, ut sunt
astra, eorumque coeli. Minor probatur , nam magnes attrahit serrum per qualitatem occultam;electrum attrahit paleas
per qualitatem occultam Aurum laetificat cor hominis per qualitatem occulta; multae herbae , & multi lapides habent virtutes occultas, &c. ergo non sunt denegandae notat issimis coeli corporibus. I 83: Confirmatur i, quia ut a firmat Astrologi, luna natura sua est humida, humiditatemque influit, quae non potest oriri a Iuce . Saturnus est frigidus . Iupiter siccus. Venus calida, & humida. Mars
siccus, & aliquantulum calidus. Mercurius promiscuae qualitatis,&c. & non apparent quomodo fiant per lumen ἱ nam lumen est in illis formaliter, & illae qualitates solum virtualiter,& eminenter ratione scilicet aliarum influentiarum no bis Occultarum .i8 . Confirmatur a. nam plures dantur influentiae ouae per motum, & lumen saluari non possunt.nam a luna fit suxus,& refluxus maris etiam quando non est in nostro hemispherio, & lumen non emittit. In novilunio vehementius m uel haec inferiora, mutat aerem, & corpora morbida, & Oceani reciprocationes, & tamen minorem lumen tunc habet . Conchilia, & animalia testacia cre. scunt crescente luna, & ea decrescenti decrescunt. Ligna caesa luna decrescente non facile putrescunt rescente vero putrescunt citissime . Quae omnia con facit E saluantur solo lumine lunae. Praeterea medici docti experientia diligenter obseruant coniunctiones, oppositiones quadratas, aliosque aspectus syderum,&dies criticos in dandis medicinis, secanda vena, &c. ut dicebamus. Hinc resert Plinius lib. i 8. cap. 28. quod ortus syderum valde mutant hic inferiora . ortus hyadum excitat pluuiast: ortus canis calores ex Arist. problem. orius Orionis, Arcturi, Vergilarum , & Cantiaculae , flatus , imbresque excitant. Soluuntur argum . in contrarium.
I 8S. Psimum argum . nam Aristoti agens de actione orbium caelestium sola facit mentionem de motu, & lumineo ἔergo non dantur aliae influentia. Resp. quod Aristoteles ideo fecit solum mentionem de motu, & lumine, quia nono agebat de caelis ut Astrologus , sed ut physicus, quia agit de rebus secundum naturam, quq est principium motus physici. Non tamen negauit alias influentias. ut patet ex testi inonio nu. praecedenti citato, & alibi saepe I 86. Secundum argum. Virtus astri est semper eiusdem rationis, ergo non potest habere tot influentias quibus tam diuersos effectus producat. Resp. quod astra
428쪽
astra sunt varia, & vario inodo inter socombinantur, ut credibile sit, quod nunquam in anno Platonico sint habitura eundem situm, & ordinem quem nunc habent, aut olim habuere, obtinerequi posse, &c. teste Clauario in I. cap. sph ra, pag. T. Vnde semper per varios aspectus varios ericiunt effectus. Quod si aliquo determinato tempore, vel die idem semper effectus producitur erit ex eo, quod illa herba in g. est sub speciali dominio glicuius stellae, quae ut ita dicam, semper curam illius habet. I 87. Tertium 'argum. nam Iumeraeaeli cum sit qualitas nobilissima habet virtutem producendi non solum calore, sed etiam omnes alias qualitates , ergo non debent istae poni cum stificiat lume. Resp. lumen caesi cum sit eiusdem rationis cum lumine aliorum corporum, cum ad inuicem intendantur, non potest continere eminenter omnes qualitates inferiores. Tum quia lumen non pertingit ad omnia inferiora, ct terrae viscera, locaque conclusa, & sic aliae influentiae co-cedi debent, quae illo pertingat. Demum quomodo lux producit frigus, siccitatem,& humiditatem ρ Nee valet dicere eum Auer. produci frigus dum casum motu suo lumen a nobis remouet. Nam contra est, quia tunc sol solum per accidens rectigeraret cum tamen Astrologi tribuant per se Saturno vim refrigeradi. I 88. Quartum argumentum , nam agens, & passum debent communicare in materia eiusdem rationis per Philo
I. degenerat. rex. 87. sed corpora caelestia non conueniunt in eadem materia
cum subinnaribus; ergo corpora caesestiano possut agere in hec inseriora, ac proinde neque influent. Resp. mentem Philosophieme quod agens,& passum debet
con unicare in eadem materia, quoad hoc quod passum debet esse capax recipiendi actionem alterius, ut sunt omnia sublunaria, quae sunt capacia tecipiendi actionem corporum cslestium, non e co-tra . Vel dicas, quod Arist. loquitur de sublunaribus , non de omnibus ; nam
Deus, & Angeli agunt in ista cum tamen in nulla materia conueniant.
agens intendit assim flare sibi passim inoeo in quo agit, ex Arist. t. degeuerat.tex.st. Sed erit non possunt intendere assimilare sibi haec inferiora, ergo non pose, sunt agere in illa Resp. quod non omne agens intendit a Emilare sibi passum, seu& in idem recidit,producere sibi simile ,
sed solum agens univocum, non equivocum, aut analogum. Vnde Angeli mouet celos, non tamen sibi assimilant.
iso Sextum argumentum, nam omne agens agendo repatitur; sed crii non repatiuntur ab istis sublunaribus ; ergo non possunt agere in illa. Resp. distinguendo maiorem. Omne agens actioni alterativa, & capax passionis, agendo re- patitur conceditur . Agens incapax passionis,negatur. Coeli autem non sunt capaces passionis, ac subinde neque reactionis .i; r. Secunda dissicultas, qua ratione Aristoteles putauerit, quod cessante motu caeli, cessarent omnes actiones inferiorum Resip. quia Aristoteles putauit, quod prima intelligentia quae in sententia ipsius est prima causa, & Deus noria alio mi, do concurrit ad actiones inferiorum nisi per motu mi & qualitates caesi; quare si cetium cessaret mouere, perinde
esset, ac si Deus non concurreret. Deo autem non concurrente certum est nullam futuram actionem. Illud tamen fusum est, quod putauit Deum non concurrere nisi per motum cpli ι ve docent Τheologi, & Philosophi, & constat ex dictis a nobis pluribus in Iocis. ista. Tertia dissicultas, an caesi aliquid agant in intellectum, & voluntate humanam' Resip agere aliquid indirecth,& per accidens, seu per aliud , non directE, & per se. Prima pars probatur, nam caeli possitnt agere in corpus humanum,& altera te ipsius organa, humores, imaginationem , &c. N hisce mediantibus inclinare intellectum,& allicere voluntatem, relinquendo illam in sua libertato; unde est commune dictum, quod Plane inclinant, non cogunt. Secunda pars est
429쪽
communis omnium Scholasticorum in a. διχ. 13. Ratio est euidens, quia istae potentiae sunt spirituales, ergo nihil directe pati possunt a coelis, qui non agunt nisi per qualitates corporeas, aut percontactum quendam physicum. I; 3. Sed obiicies , nam daemones certo quodam aspectu syderum, quibusdam etiam herbis, aut signis inuocantura magis ergo in illis corporibus inest aliqua virtus quae agit in rem spiritualem , , ergo poterit etiam dari virtus quae agat in animam. Resp. hoc contingere ex astutia daemonum ad decipiendos homines ut credant, quod in illis rebus inest quaedam virtus diuina; cum re vera non insit. Id etiam fieri potest per aliquod pactum, non vero quod daemones quicquam ab illis patiantur, licet fingant se pati, & violentiam sustinere. I9 Ex quibus infertur, quod circa
futura contingentia, circa rerum silccensus,& actiones ex humana voluntate pe- dentes, non possunt Astrologi iudiciarii aliquid certi praedicere,cum astra nec voluntatem possint necessitare, nec illam intrinsecὰ mouere . Quia vero haec astronomiae pars res est superstitione plena ibit Sanctis Patribus exosa, &a varijs Pontificibus, & Concilijs damnata. Eam praesertim damnauit. Sixtus U. statuitque ne quis cam exerceat, nec quicquam circa illa qus ex humanis aditionibus pe- dent , asscrat, praeter quam circa agriculturam , nauigationem , & rem medicam . Circa haec enim, ut circa tempestates, ventos, morbos , & similia , possunt multa ex astris probabiliter praenunciari.
auid in parsiculari producans astra in
lys. Onstat ex dictis dubio graece- s denti astra plura apud nos
producere suis innuentijs, restant tamen aliquae difficultates in particulari examinandae, & I. quaeritur an astra producunt mineralia seu metalla, ac gemmas, cael raque corpora vitae expertia quorum assignari non potest alia causa particularis Resp. amrmatiue,est sententia communis . Quod astra producant miner lia, seu metalla, & gemmas, ut luna a gentum solidiim, Mercurius argentum vivum, Venus es, sol aurum, Mars se rum, Iupiter stannum, & electrum,Satu nus plumbum, probatur,nam horum metallorum causa non alia videtur posse aiasignari, quam astra, elementa namque nohabent tantam perfectionem ut possint ea producere cum sint minus perfecta qua
illa, causa autem debet esse persectior suo effectu: idem dicendum est a fortiori de gemmis, quod scilicet nullam possunt
habere causam sublunarem, quae carum virtutem Contineat,sed tantum caelestem. Quod autem astra producant etiam ea corpora vitae expertia quorum alia causa assignari non potest, probatur Eadem ratione,cum enim sint imperfectiora astris,& aliunde non assignetur causa particularis, recurrendum est ad causas uniuersales. I96. Quaeritur a. an coeli concurrat ad productionem viventium Θ Conueni ut omnes, quod coeli concurrant saltem dispositive ad productionem omnium vivetium, etiam hominis, iuxta illud Sol, ct homo generant hominem. Nullo tame modo concurrunt ad productionem animae rationalis, haec enim secundum fidea solo Deo creatur. Potant ergo coeli disponere, seu concurrere ad dispositionem materiae, tali, vel tali modo, ut fiat apta ad receptionem animae rationalis cum a
Deo tinfunditur. Dissicultas est a quo
430쪽
producantur animae rati alium imperfectorum quae scilicet producuntur ab sque seminis interuentu, sed ex putri materia , vi sunt ranae, vespae, pulices, & siinitiata,
de quo prima sententia est, quod producantur a coelis, ita Marsilius in prima, quas . I. an. 2. Auersa qum. 3 s .secl. 8., alijs. Secunda sententia est, quod dictae animae, seu dicta animalia non producuntur a caelis tanquam a causta principali, sed tanquam a causa instrumentali Dei. Sic Conimbric. Ruuius,
I97 Dica I. Dicia, animatia , ρος nascuntur ex patri non causantur a Glis tanquam a causa principali, sed in virtute , ct tanquam instrumenta inreuisentirmuricis. Quod non causentur, nec cau
sari possint a coelis tanquam a causa principali probatur, nam ista animalia ratione animae sunt persectiora coelo, erro non possunt ab eo causari tanquam a causa principali. Conseq. constat,quo niam causa principalis debet esse perfectior suo affectu. Tum quia nemo dat, quod non habet, sed celi non habent vitam; ergo illam non possunt dare alijs. Antecedens est. D. August. lib. de vera ofalsa reli'. cap. 29. ubi sic habet. Non enim qualiscumque moles , quamquam ista vis bili iace priuigeat, si Vita careat magni σctimanda es; quaelibet namque visa substantia , cuilibet non vivae subctantia , naturς lege r Ponitur . Quod autem causari pollini, & debeant in virtute intelligentiae motricis, patet, quia caesi cum intelligentia excedunt in virtuteis, & persectione disti animalia, ergo ab illis causari possunt. I98. Dico a. Dicta animalia non causantur a criis, ut sunt inctrumenta Dei. Posset quidem iDeus medijs car-lis tanquam instrumentis producere , dicta animalia imperfecta, imo&perfecta , excepto homine , cum, ut alias ostendimus, nulla creatura assumi posisit ut instrumentum ad creandum, anima autem rationalis cum veniat de foris, creatur immediate a Deo. De facto
tamen tenendum est, quod Deus nonis utatur cςlis , ut instrumentis ad producenda illa animalia. , cum non excedant virtutem intelligentiarum, quibus caelorum curam Deus commisit.
r 9 9. Sed obijcies I. cum Coninabr. quoniam casum est supremat, & nobilissima pars mundi, & vitae expers, ergo conueniens fuit, quod sibi daretur fecunditas , & vis productiva dictoriim animalium. Resp. concedendo antecedens , & negando consequen. Licet enim e tum quoad situ sit suprema mundi pars, & nobilissima etiam quoad gradum corporis, non tamen cst nobilissima mundi pars quoad gradum vitae , quo caret, sed quantum ad istum gradum exceditur ab illis animalibus imperfectis, ac proinde non possunt ab illis produci, nisi virtute intelligentia
a oo. obiicies a. nam si coeli no producerent illa animalia impertastaia , non posset assignari causa a qua commodius producerentur. No a forma abstracta datrice formarum , ut tenuit Themistius, & Avicenna apud Auer. 12. metaph . quia ista vel est vivens, & tunc est fictilia; vel est non vivens, & tunc non poterit producere formam viuen tem. Non ab intelligentia, seu Angelo, quia Angeli non habent virtutem producendi neque accidentia , sed tantum motum localem . Neque potest esse animal simile, ut cum producitur rana, causa principalis fit alia rana communis, quia non datur nisi fime rana ista communis. Resp. quod licet detur, quod Angeli non possint producere animalia si accipiantur ut soli, possunt tamen ea
producere ut faciunt quoddam unum cum caelis quos mouent, hoc Cnim modo dicta animalia non excedunt vir
2GI. Obij cies 3. nam quod potest produdere dispositionem ad formam , potest etiam producere formam, sed caeli possunt producere dispositionem ad formam v. g. ranaei ergo etiam possunt