장음표시 사용
411쪽
ef ictuum, nam soli tribuitur productio
auri, alijs autem planctis tribuuntur proindu ctiones aliorum metallorum. . Quaeres a. an coeli superiores fine persectiores inserioribus; an e contra
Resp. aifirmariue cum D. Thom. 22. me
rapis. cap. 8. excepto cplo setis,ut dictum est num . praecedenti. Ratio est quia dignitas loci per se est signum persectionis. Τum quia sicut in hoc mundo inferiori
elementum superius est perfectius inseriori,nam aqua est perfectior terra,aer est perfectior aqua,& ignis est perfectior aere; ergo hoc idem dicendum de ordine celorum, quo unum caelum est alio superius, est eo nobilius. Io 6. Oppositum huius tenet Pontius unde arguit primo,quia nulla prorsus ratio est ob quam id quod minus praestans est non possit esse in superiori loco,etiam
ex natura sua; nec ex eo quod aqua sit superior terra colligitur quod sit eae perfectior ; nec ex superioritate aeris ad aquam, sequitur eum esse perkctiorem; e go, &e. Resp. ne ando antecedens,locus
namque quo est luperior, eo est dignior,& quod petit esse in loco superiori, Ostedit maiorem dignitatem super id, quod petit esse in loco inferiori; unde videmus uod in quocumque ordine seruatur se-ium dignitas , etiam inter Angelos, ve teli infimae hierarchiae sint inferiores Angelis supremae hierarchiae. io . krguit a. quia licet si peterentees i locum superiorem ex natura sua co-cedi posset, quod superiores essent persectiores inserioribus, tamen non constat, quod id petant ex natura sua, an accide taliter, & ex eo quod habeant maiorem quantitatem, ut non possint contineri sub caelis inserioribus; ergo, 3cc. Resp. non
esse probabile, quod infinita Dei sapientia per accidens ordinauerit caelos, & Itim unum posuerit supra quia ratione maioris quantitatis non possit sub alio contineri. Hoc enim modo dici posset, quod caelum empyreum sit collocatum, in supremo loco, quia ratione eximiae magnitudinis non potest contineri in infimo
loco. Deus namque ita caelos disposuit,
quia eorum natura, & eonditio id re, poscit. et o8: Arguit 3. nam sol inter astra est persectissimus,& tamen non habet se
premum locum,ergo altior loeus non est signum maioris excellentiae, nec maiore
arguit dignitatem. Resp. ex dinis, quod sol aliunde est caeteris astris persectior,ut iam diximus; cum enim sit fons lucis debebat tenere medium locum, ut sie commmodius omnia astra illuminaret, propae
seu nam stella habeanι lucem as, o qua nam a sole.
ros. D Ro intelligentia dubij noto Irx contra Academicos equod lumen caeli non est corpus,quoniam si esset corpus penetraret corpus, stilicet callos per quos transit, & aerem per quem ad nos pertingit. Sed est qualitas quaedam eaque persectissima inter Omnia materialia accidentia, quae squalitas dependet a subiecto corporeo, de quo educitur,& in quo subiectatur, & sustentatur. Noto a. quod actio qualitatum non pendet solum ab illarum intensione, nam calor ignis ubicumq; sit, semper est intensus ut octo, sed etiam a densitate subiecti. Unde videmus , quod calor magis calefacit his ferro quam in aere, & serrum ignitum fortius urit quam flamma. Idem accidit in lumine cuius splendor non animaduertitur, nisi in corpore denso reflectatur, aut refrangatur, ut patet in radio solis, qui per senestram apertam , aut portam pertransit cubiculum , nec cernitur nisi aer sit impurus, aut permixtus pulueribus; & ignis elementaris non Iucet nobis in materia rara, sed tantum in densa. IIo. His positis prima sententia est,
quod non solum planetae, sed etiam stetitae firmamenti recipiant lumen a sole , ita ut nulla stella a se habeat aliquid luminis, sed omnino totum mutuet a solo Sic tenent aliqui modorni . Secunda sena tetula tenet, quod planetae totum lumenta
412쪽
recipirat λ λα, ut nullum a se habeant, at stellae firmamenti totum lumen habent a se, & nullum recipiunt a sele. Sic tenet Pontius disput. 2 a. qum. 8. concisue
III. Nostra sententia sequentibus conclusionibus explicatur. Prima C esus omnes Aet*flue errantes , sue
M alia uia lumen habent a se . Est talis
communix sententia. Probatur I. I in
setis experientia , nam luna in ecclypsi ostendit aliquod lumen, & tale ut dissi guatur a reliquis sivi caeli partibus, quod non esset si aliquod lumen non haberet.
Hinc est, quod timc temporis luna apparet rubra, & quasi sanguinea, hic autem color necesserio oritur ab aliquo lumine,
quod non nisi a se esse potest,quod a sertiori dici debet de taeteris astris, de quibus minusdubium est . 1 Ia. Occurrunt adueriarii, quod illa tubedo est quidem aliquod lumen, sed
non lung proprium, sed acceptum a stellis vicinis, aut ab alijs planetis, siue etiaa vicinis cpli partibus a sole illuminatis. Sed contra, quoniam illa rubedo non potest esse a stellis , aut planetis, aut cilipartibus , cum ista non habeant in se rubedinem, si enim semel causerent praedictum lumen in luna , deberet esse ei uiadem rationis cum illo, quod in se ha
II 3. Probatur 2.nain stella Veneris,& Mercuri, cum sint infra selem , ut est luna, si ex se non haberent lumen, deberent ut luna sustipem modo maius, modo minus lumen , & sic pro diuersitato situs solis, modo deberent apparere Iumine plene,in O non pleno; ut videmus in luna, quod tamen apparet esse falsum.
Respondent aduerstri j, quod stella Ueneris , & Mercurii sunt adeo exiguae , quod semper totae illuminantur.Sed contra , nam licet illae stellae sint minores
luna, non tamen adeo ut non possint non
totae illuminari, ut enim diximus supra , Iuna superatura terra trigeses, & novies.
Stella Veneris septuagies, & ter , & stella Mercurij quinquaties, de bis, & sic sicut luna apparet atrit bo solum dimi-
dia illuminata, Ae aliquando solum dimidia obseura , illae deberent apparere aliquando illuminatae,quoad tertiam,aut quartam partem; & eodem modo aliquando obseurae.
II q. Probatur 3. nam lamiorum sastrorumque nobilitas repotat, quod sicut soli tantum luminis conoessum est,ialtem aliquid concedatur alijs astris. Occurrunt adueriarii, quod sol creatus est a Deo ita luminosus, ut ab ipso tanquam a fonte, reliqua lumen recipiant. Haec confirmari postunt argumento Scaligeri exercis. 62. quoniam in Iuna pars illa a nobis selum videtur, quae a soleo illuminatur, reliquae non ridentur, ac proinde caret omni luce. Sed conici , , nam sol creatus quidem est a Deo coeteris astris luminosior, non tamen ob id sequitur quod etiam coeterae stellae non habeant aliquid luminis . Nec argumentum Scaligeri verum est, nam aliquando coelo valde sereno videntur etiaillae partes lunae, quae a sole non illuminantur . Deinde dato, quod illae partes lunae, quae a sole non illumidantur notia, viderentur, adhuc non sequeretur, quod non haberent proprium lumen, quoniam maius solis lumen obscuraret exiguum lumen lunae, ut constat in die sereno, ubi candela non videtur ad presentiam luminis solis. Item sol obscurat lumen , stellarum fixarum , & tamen de die no apparent cum earum lumen obscuretur alumine solis . II S. Probatur . nam si astra haberent lumen a sole, crescerent, & minuerentur, ut crescit,deminuitur luna,sed hoe non obseruatur; ergo, &c. Respondent aduerti ij , quod astra quet sunt supra solem
semper illuminantur, qua parte nos re Leiunt,& sie in illis nullus apparet defectus praesertim in tanta di stantia . Coeterum astra quae sunt infra solem possunt pati aliquod detrimentum, tamen est valde exiguum , ae proinde insensibile. Addunt alij, quod Venus, & Mercurius sunt ratiores luna, ct magis diaphani; luna namque est valde opaca, &densi, ut sol nequeat diffundere lumen per totam lunam,sed δε-
413쪽
Ium per partem quae ipsum respicit. At Venus, & Mercurius, caeterique planetae sunt magis rari, & diaphani in sie secundula totos diffunduntur a lumine solis. Sed contra, quoniam Sol etiam respectu astrorum,quae sunt supra ipsum no semper o seruant eundem situm, ergo non semper eodem modo illuminantur. Item astra quae sunt infra solem si patiuntur aliquod detrimentum in lumine, non potest e stas adeo exiguum,& insensibile quin non possit obseruari. Nee id quod additur est ad
Tem, nam si Venus , & Mercurius sunt rariores Iuna, minus recipient lumen , cum xaritas faciat quod lumen non appareat, ut notauimus n. Io9. Densitas namque materiae, densat lumen ut magis appareat, sicut densitas materiae densat calorem , ut magis calefaciat.
II 6. Probatur s. nam si astra reciperent Iumen a sole, deberent aliquando ec- elypsari, sed hoc non obseruatur; ergo, dic. Respondent aduersari j, quod infra solem non sunt alia astra praeter Mercurium Venerem , & Lunam i quae reipse eces' plantur, non tamen reliqua superiora,quae nunquam opponuntur Soli per diametru, di sic nunquam terra interponitur inter ipsa, & Solem, & quod nunquam per semicirculum a Sole recedant. Addunt alij, quod licet opponantur per diametrum, nopatiuntur ecclypsim, quia conus umbrae terrae ad illa non pertingit eum breuior sit. Sed contra quia ista ccclypsatio non ceris nitur nisi in Luna, deinde etiamsi cerneretur etiam in illis astris, non ob id sequitur quod totum lumen mutuent a sole, sed latum aliquam partem . Nec verum est
quod sol n5 opponatur astris superioribus ex diametro, & per semicirculum, si enim opponi potest astris inferioribus, non est
cur eodem modo non opponatur etiam
astris superioribus. Quod autem conus umbrae terrae non pertingat ad illa astrι , arum resert ad hoc ut dicamus quod ha- eant, vel non habeant lumen a Sole, sed solum ut no ecclypsentur, quoad lumen a Sole receptum. Sciuuntur argum.in con
II 7. Primum argum . nam luna reci-
pit lumen a sole, ergo etiam reliqua astra.
Conseq. eonstat cum sit eadem omnium ratio. Antecedens probatur, tum ex ec-
elypsi in qua luna priuatur lumine ; tum ex continuo incremento, S decremento ratione diuersi respectus ad solem. Resp. quod luna recipit quidem lumen a solo, sed non totum , sed maiorem partem, &quantum ad hoc ecclypsatur, & patitur i
crementum, S decrementum, non quaintum ad proprium lumen.
ideo politus videtur in medio planetarum, ut tam superioribus, quam inferioribus astris lumen impertiat, unde fons luminis,& cor planetarum appellatur. Resp. ex hoc argumento solum haberi quod sol impertiat planetis magnam, & nobiliorem splendidiorem luminis partem, non tamen quod etiam planetae suum non habeant i men , quod licet non sit tantum, debet tamen esse maximum,cum in tanta distantia aliqualiter a nobis obseruetur.
Suare Venus, ct Mercurius non eis fiam nobis Solem cum sint insta ipsum, ubi aliqua cariose di cultates
I quia interponitur aliquando in ter nos, & ipsium Solem; eum Venus , &Mercurius possint interponi, & aliquando
interponantur inter nos,& Sciem, eum nosnt supra, sed infra Soleminatur locus dubitandi , an aliquando venus, & Mere rius ecclypsent Solem. Ad quod dico, quod circulus visualis Veneris v. g. est solii centesima pars circuli visualis Solis, ut pro.
bant Astrologi pro quo videri potest Clauius in cap. .s gra, & sic Venus interposita inter solem,& nos non potest obtegere nisi centesimam partem Solis, ac Pr inde talis ecolypsis vix poterit deprehendi , lieet Scaliger exercit. 7 a. dicat aliquando fuisse deprehensam partem aliquam Solis obseuratam per modum exiguae alicuius
414쪽
cuius maculae. Si enim in Sole aliquae macular deprehenduntur,ctiain ista deprehendi potest. Idem de Mercurio dici debet , maxime quia eius circulus est longh minor. Luna vero etsi sit exigua , solenta, amplius obscurat quam Venus, aut Mercurius, quia est nabis propinquior, sicut
manus opposita oculo, Occultat corpus quantumuis maximum. Verum pro complemento huius materiae solvemus aliquas dissicultates Iao. Prima dissicultas, quare stellae firmamenti scintillent, non planetae Communis resolutio est, quod stellae fixae micant, & scintillant. quia longi- distant a nobis; at Planetae quia sunt prope nos nouscintillant; visus namque sui compos ad illos accedit, ad stellas autem fixas vitiis no potest ob tantam distantiam se extendere, de sic tremit, tremor autem facit, ut stella videatur moueri, & lumen ipsius quasi saltare. Pro quo nota, quod scintillatio non est aliquod aceidens in ipsis stellis,ut
accessus, aut recessus, augmentatio, aut
diminutio luminis,aut motus aliquis interi plus stellarum, ut quidam putauere , sicut pulsus, aut motus arteriarum in animali, eum continuo moueantur, de lumea perpetuo, & eodem modo struent.
Ia I. Nota prsterea, quod scintillatio nil aliud est., nisi quaedam visus titubatio orta ex magna obiecti di stantia , ex pari itate luminis, de imbecillitate visus,ad quod aliquando accedit aliqua medij dispositio. ad scintillationem ergo requiritur improportio inter potentiam visi uam,& rem vitam, ve scilicet potentia sit debilior, quam ut ferri possit in tantam distantiam constanter, S ut obiectum non isti tantae claritatis , ut suo lumine possit potentiae desectum silpplere. Haec est causa sufficiens scintillationis in stellis fixis, quae semper scintillant; non tamen haec est sola caula scintillationis, possunt enim aliae a Isignari, ut impotentia visus, indisipositio medii, excelsus rei visibilis supra potentiam visi-uam, dic. Sic aliquando Sol in ortu suo,vel occasis scintillaru videtur, ec quasi in gyruagi. Alii etiam planetae praesertim Mars, di Iuppiter ob aerem impurum,St medium
permixtum variis exhalationibus solent scintillare. Unde Cardanus dicit, quod quando Mars scintillat, venti futuri sunt,
I a. Secunda difficultas, quid sint
maeulae in Luna Resp. esse partes rari
res que minus luminis reflectunt, quam
dentiores. Favet huic responsioni, quod in magna ecclypsi Solis anni Is 6 o. ut a se animaduersum testauit Clauius, contigit, quod tota luna subiecta Soli visa fuerit fusca,& nigri coloris praeter illas partes ubi apparere solent maculae , quae caeteris erant lucidiores, quia Solis radij illas penetrare poterant ut pote rariores. Sentea intia Pliniis. quod maculae Iunae
contrahantur ex sordibus, quas luna cum humoribus attrahit a terra , & mari communiter reijcitur, quoniam illae maculaesi procederent a dictis sordibus non semper, & in eadem lunae parte apparerent, ut patet. Reiicitur etiam communiter illorum sentetia quod dictet maculae sint imagines montium, & vallium , quae in lunata, tanquam in speculo apparent, nam etiam tunc variari necesse foret, cum non semper eodem modo represententur . Reijcitur etiam communiter illorum sententia,quod illae maculς sint partes lunae minus prominentes , & ininus capacos recipiendi lumen ut sunt valles, & illae quae illuminantur sint partes magis prominentes, ut sunt montium cacumina, hoc enim modo ponerentur in luna valles, & montes, ut putant rustici; tum quia non semper apparerent eodem modo; nam montium illorum
cacumina pro diuersitate aspectus Solis
123. Tertia disti cultas, quis sit via . lacteast Resip. relictis variis Poetarum s bulis,& varijs antiquorum Philosophorusententi js dico quod via, seu circulus Iacteas sunt partes densiores firmamenti, minus tamen densae quam sint stellae, quq candorem illam, seu splendorem candori, auellaeti persimilem emittunt. Vel certe sunt minimae quaedam stellae, & Deq uentes seu spissae, quae ob paruitatem,aut multitudinem splendorem illum confusum e ficiunt . Quare errauit Aristoteles putans
415쪽
dictam viam lacteam esse multitudinem exhalationum, quoniam credibile non est, quod tanta exhalationum multitudo semper,& eodem modo perseueret. 1a Quarta dissicultas,an lux Solis, eorporumq;caelestium sit eiusdem rationis culuce corporum sublunarium . Aliqui dicunt esse eiusdem proiius rationis ἱ no enim est inconueniens, quod unum,idem. que accidens secundum speciem reperiatur in corporibus caelestibus , ct sublunaribus, sicut eadem quantitas secundum speciem est in estis, &in sublunaribus. Alii putant esse diuerta rationis lieet secunduexternam apparentiam videantur eiusdem rationis, nam lux corporum caelestium est virtualiter calida, non lux corporum se lunarium . Utrumque probabiliter sustia neri potest . Verius tamen videtur quod sint eiusdem rationis, licet ratione subiecti possit habere in corporibus cilestibus aliquem effectum , quem non habet in inferioribus .
Ias. Quinta dissicultas, an Sol perlucem calefaciat Negat Pontius disp. 22.
.8.ae. TF. Vnde existimat falsam illam eo-munem sententiam , quod sol perluce uias calefaciat tanquam per instrumentum,sed
calefacit immediate siue per suam propria substantiam, siue per calorem sormalem . Sed contra, nam sol per suam propriam substantiam non potest calefacere, cum nulla substantia creata sit immediat ε operativa, ut vidimus de causa essiciente; deinde dato quod substantia creata posset immediate operari, non tamen substantia Solis posset immediate calefacere formaliter,cum hoc sit proprium ignis non aliorum elementorum , & multo minus hoc facere posset Sol cum non sit naturae ignis
nec coponatur ex materia sublunari. Neque potest SoI calefacere per calorem formalem , quia haec qualitas consequitur formam ignis, non formas caelorum. Tum quia si Sol haberet calorem formaliter, quo calefaceret haec inferiora, deberet etiacalefacere caesos intermedios; sed hoc non videtur dicendum, esset enim ille calor. cum sit qualitas corruptiua, principium
corruptionis; quod neque ille concedit.
ix6. Respondet Pontius tripliciter, I. . quod re ipsa Sol agit in alios estos ipsos ealefaciendo, ad illud de corruptione ni hil dicit, & sie hec solutio manet sussicie
ter impugnata. a. dicit quod non ageret in eas os, sed ageret in distans habendo tamen actionem aliquam in medio. 3ς cedit absolute quod ageret in distans. e. terum actionem in distans reiecimus docausis; unde non est necesse hic immorari .
A quo cali moueantur, ubi aliς di caluiti
a 7. Vppono I. qnod elli moueano tur, non terra,vt Amniauit pernicus quem secuti sunt quida moderni dicentes, quod caeli sint penitus immobiles, sed terra ipsa moueatur, licet terr nobis immobilis appareat, exemplo eius qui mouetur in aqua super navim, cui resera moueri videtur, non nauis. Coeterum
haec sententia prohibita est a Congregatione Indicis ut non solum Sacrae Scripturae aduersa,verum etiam philosophicae v ritati . Eceses namque r. dicitur. Generario puteris, or generatio aduenit, terra aues in arrenum flat. Oritur Sol, ct occidit, ct ad
locum stiam reuenitar bigae renascens oras per meridiem , Orfectior ad aquilonem . Et Iosue io. Sol stetisse refertur.Et q. Reg. 1 .
Sol retrocessit decem gradibus. ra8. Quod autem illa sententia aduersetur etiam philosophicae veritati, probatur, nam si sola terra moueretur,non
celi, non possct saluari quomodo Sol,Luna, caeterique planetae accederent, ct recederent a se inuicem per motum terrae ij Ddem immotis , sicut nee posset saluari, si
daretur tantum unicum c lum, quod moueretur, ut supra vidimus. Priterea si terra moueretur, ut spatio 14. horarum ves-ueretur ab uno puncto elli, v. g. ab Oriente , ad occidentem oporteret quod si quis proij ceret lapidem,aut sagittam,caderet in alio loco. Nec valet dicere, quod tam ab aere quam amotu terret rapiatur lapis,
416쪽
aut sagitta ut eadat in eodem loco , nam
experimur, quod nec aer tem per mouetur, aliquando a ventis mouetur in contrarium a
Iast. Suppono a. dictis supra quod
astra non mouentur per se cςlo immoto manente , eo modo quo pisces mouentur in aqua , & aues in aere, sed mouentur admotum sui orbis, sicut nodus mouetur in rabula . Sic Arist. a. de calo a tre. 6. ubi sic loquitur. Reliquum est circulos quidem moueri, Ura autem quiescere, erfixa in circulo ferri. Suppono 3. dubium non procedere de absoluta Dei potentia, seu an implicet contradictionem, quod a Deo tale carium producatur, quod habere possit formam, aut virtutem, seu qualitatem intrinsecam ,& profluentem ex suae natur7 principijs, a qua moueatur, eo saltem modo quo elementa mouentur. Nee enim fatis constat, an hoc implicet. Vidctur tamen certum, quod si hoc celum fieret quod enset alterius rationis ab illis qui nunc sunt. Nec etiam quaeritur,an Deus potuerit imprimere caelo vim aliquam nature ipsius indebitam per quam moueretur in orbem preter naturam , eo modo quo proiecta mouentur sursum . Sed quaeritur , an c lasecundum naturam quam habet de facto, moueatur cffective a principio iutrinseco, hoc est a sua forma, aut qualitate connaturali, an vero solum ab intelligentia. I 3 o. Prima sententia tenet quod caeli moueamur a propria forma , & per qualizatem naturalcm, neque ad motum indigent intelligentia . Sicut enim elementa v.g. ignis non indigct intelligcntia, ut moueatur sursum, sed hoc habet a sua natura poscente leuitatem, ita caeli habent a propria forma quod moueantur circulariter,
bric. a. de calo ca8. . q. . an. 2.
raa. Nostra sententia seq. concl. ex Plicatur. Celum non moueIur e cienter a
propria forma,seu a principio intrinseco , sed a principio extrinseco, scilices ab intelligenita. Et Arist. 8. phs ct i a. meta b.tex. 3 Platon. r. de Di & communis Platonicorum, & Peripateticorum; est D. Tbo. I. p. H. Gabr. Phina .
q.7 o. ari. 3. & eommunis Theologorum. Colligitur ex Sacra Scriptura. Iob 9. dies
tuta Sub quo curuanιar quI portant orbem ,
idest Angeli qui mouent orbes cslestes. Et
in Evang. dicitur . Virtutes calorum mouebuntur . 13 3. Probatur I. nam omnis motus
qui debetur corpori inanimato tanqua uias principio activo est propter quietem , aut perfectionem tali naturae debitam; sed motus circularis caelor si nullam inducit quietem , aut perfectionem in illis, ergo ille motus non sibi debetur a principio intrinseco . Minor nota est. Maior probatur,na motus localis non est per se expetibilis cum sit actus imperfectus, de ordinatus ad aliquem finem . Vnde in nostro casu non fit propter perfectionem celi, sed alioru ;ergo, dcc. I 34. Probatur a. quoniam si cς Iunia esseitiue moueretur a se . sequeretur quod quies eiit illi violenta, sicut igni est vi
lentum ferri deorsum; sed hoc est falsum ;ergo, &c. Minor constat, quia falsum est dicere, quod caedum post diem iudicij violenter aeterno tempore sit quieturum. Maior probatur, nam si formae caeli tanqua in principio activo debetur naturaliter motus circularis, consequens est ut quandiu durat illa forma, duret etiam motus, ergo,&c. Tum quia si cauum moueretur a se
non esset cur magis moueretur ab oriente in occidentem quam e contra ; ergo,&c.
13 3. Probatur 3. nam dato quod celi moueantur a se, seu a principio intrinseco non est alia via ad inuestigandas intelligentias, S ad probandum eas dari; undo Philosophi qui negarunt caesos moueri ab intelligent ijs, ut Democritus,m Epicurus, ct intelligentiaI ,&diuinam prouidentiam abstulerunt, ergo, dic. II 6. Probatur φ. nam caelo est magis connaturalis quies quam motus, ergo ille motus non est a principio intrinlcco.Con seq. constat. Antecedens probatur, nam est magis connaturale agenti naturali quiescere in forma acquisita , quam hanc expellere, & tendere ad aliam a qua nullam habet perfectionem , di nullum adquirit emolumentum, quod non habeat a prima,sed cae-
417쪽
lum per motum amittit prius ubi, di aequirit aliud a quo nullam habet perfectio
nem, & nullum acquirit emolumentum 1 quod non haberet a priori, ergo, dictavi-uuntur argum . in contrarium. I 37. Primum argum .nam alia corpora inferiora minoris persectionis habent virtutem loco motivam ex suis principijs intrinsecis , ergo multo magis eam debent habere caeli. Resp. negando consequentiam Ratio discriminis est quia virtus m tiua in alijs corporibus utilis est ad consequenda sua loca cum sunt extra illa; at caelis utilis non est, cum esset ad hoc ut minueantur in eodem loco , quod caelis nullius est utilitatis;vnde videmus quod nulluinanimatum habet virtutem , ut moueatur in eodem loco , cum hoc ad nihilum sibi deseruiat; quod si deseruit alijs, ut motus rotae , ab alio principio fieri debet cuius sit
respicere bonum aliorum. I 38. Secundum argum. nam caelum
moueri a se nullam inuoluit contradictionem, & potest a Deo fieri,ergo, &c. Resp. quod nos hic non quq rimus quid Deus facere possit , sed quid de facto tactum sit. Deinde dico repugnare quod Deus faciat caelum , quod a st moueatur in eodem l
co; virtus namque qua cstum moueretur in eodem loco in eo casu esset naturalis cuesset a principio intrinseco, & non esset naturalis, quia nulla virtus naturalis respicit formam non spectantem ad bonum rei, motus autem ille circularis, & in eodem loco non spectat ad bonum caeli cum non sit ad acquirendam aliquam perfectionem ut iam obseruauimu1 . I 39. Tertium argum . quia alias forrea caeli esset otiosa, cum non concurreret effective ad motum. Tum quia potentiae passive naturali debet correspondere pote-tia activa naturalis, sed celum habet potentiam passivam naturalem admotum. Iergo etiam activam. Resp. negando ante cedens , ut enim non sit otiosa non requiritur quod sit principium activum illius motus, sed sufficit quod si principium passivum; vel etiam quod sit princi plumis activum producendi aliquos effectus in baee inseriora. Ad illud de potentia activa
dico, quod potentiae passive eae li cora spondet potentia naturalis activa, & est ipsa intelligentia. Sicuti potentiae pasti set
materiae correspondet potentia activa naturalis, agentis, scilicet naturalis.
Ium haberent potentiam passiuam ad motum circularem non distinguerentur ab elementis, quae etiam circulariter mouentur, contra Aristotelem, qui ex motu circulari distinxit caelos ab elementis . Resp. quod elementa naturaliter solum mouentur motu recto, non circula ruper accidens tamen mouentur motu circulari, quatenus
rapiuntur a motu caeli. Ipsi autem celi solo motu circulari mouentur . Ex hoc aute quod motus caeli est a principio extrinseco non sequitur quod sit violentus, quia ulterius requiritur quod passum non conferat vim , seu quod resistat, ut postea videbitur.
. I I. Quintum argum . nam potest motus csti prouenirelab impulsu impresso sibi a Deo ab instanti suae creationis, ergo si non est causa illius motus forma intrinseca neque erit intelligentia. Antecedens p batur, nam sicut rota potest per impulsum sibi impressum moueri per aliquod tempus , ita rotς illae caelestes possunt moueri per impulsum sibi factum a Deo. Resp.
concedendo antecedens, non enim videtur implicantia quod caeli moueantur per impulsum sibi impressum a Deo ab initio. An autem de saeto hoc factum fit,dicimus quod non, ut postea dicemus contra Lessium I congruum namque magis est, quod caeli moueantur a Deo mediate,seu medijs intelligentiis suis ministris qua immediate , ut colligitur cx locis Sacrae Scripturaeeitatis n. II Σ. rq a. Sextum argum . quo utitur Cais 'merarius cui prima sentetia magis placet, est,quia in Sacra Scriptura dicitur de Sole, quod exulωuis is gigas ad cureendam via , quomodo loquendi significatur quod Sol sua virtute moueatur . Resp. quod Sol exultauit ad currendam viam , non quia currat per virtutem sibi intrinsecam, sed quia ex motione intelligentiae currit. Vel
dicas quod per Solem intelligitur Chri-
418쪽
lius D. qui exultauit ad currendam viam nostrae redemptionis, Sec. 1 g. Sed quaeres r. an caeli ex motu edant sisnum, seu concentum affirmabat PIato, affirmarunt alis philosophi, de as-
firmant aliqui auctoresin doctores Ecclesiae , quos resert Sixtus Senensis Bibliiv. lib. s. annot. ros. quod si verum est non ita faciΙe explicatur. Certum est, quod apud nos rota velociter mota aliquem edit sonu& virga velociter mota per aerem , suum etiam sonum edit. Sonus namque apud nos editur ex percussione duorum corp rum sonororum aere resiliente. Quando rota, aut virga edit sonum , percutit unam Partem aeris, & alia resilit, & sonum edit. Cςli non percutiuntur, nec aer est qui resiliat, aut qui secundum partem percutiatur, & secundum partem resiliat. Non est in cflis aer noster, per quem formetur δε-nus,sed debet esse aliquid simile per quod
etiam tonus causetur. Negandum namq; non est, quod Sancti in assumptis corporibus non loquantur,& non cantent coram Deo laudem ; erit enim ibi secundum, Ioannem in Apocal. canticum nouum .
Cantabunt illud trisagium Sanitus , Sanctus, &c. erit alleluia perpetuum , &c. Si ergo poterit esse cantus, poterit etiam esse sonus per medium , quod Deus prouidit Pro eo loco . Aliqui probant quod caeli edant sonum , ex illo Iob, Concentum caliquis dormire fuit, idest nullus potest facere , quod caeli concentus quiescat, sicudormiat; nam licet Sanctus vir loquatur de cito in singulari, intelligi tamen debet
de omnibus caelis cum unum caelum non faciat concentum I vi enim supra notauimus, omnes caeli vocantur caelum,ut contra distinguuntur ab istis inserioribus, qua ratione dicitur. Creavit Deus calum, ct
Iqq. Quaeres 2. an caeli moueantur a Deo, an ab intelligentijsξLessius de divin. perfecI. lib. I I. cap.8. tenet moueri a Deo non intelligentijs. Quod Deus posset per se ipsumcesos mouere, nullum potest esse dubium. Sicut enim Deus immediate conseruat ipsos Angelos, ita potest immedia-tε mouere ipsos cstos. Difficultas est, auH. Gabr. Phetsca.
de facto id faciat, & dico quod non ; colligitur ex illo Iob. Sub quo curuantur , qui portant orbem, & sunt Angeli motores qui dicuntur portare orbem quatenus med ij scitorum motibus, portant, idest curam habent orbis. Et Luc. a r. Angeli vocamtur virtutes caelorum, quatenus sua virtute mouent caelos. Deinde eum sine dubio Angeli possint caelos mouere , congruum fuit, ut Deus per illos eos moueret, ut sic in toto orbe appareat excellentissima sub- ordinatio , qua corpora sublunaria subo
dinantur caelestibus, haec Angelis, de isti
I S. Sed obijcit i. Lessius, quia si
caeli mouerentur ab intelligentiis , deberent intelligentiae magna cum cura , & diligentia assistere, & non possent nec inuisere homines in terra, nec adire colu em- pyreum ; haec videntur falsa, ergo, &e. Resp. negando minorem, nullum enim sequitur incommodum Angelis heatis ex eo quod sint affixi caelis ex diuinae voluntatis imperio, cum summa voluptas sit illi soconformare. Si tamen aliquando esset e pediens ut ea cura, ct diligentia Iiberare tur, vel ut descenderent ad homines, velut ascenderent ad caelum empyreum , id facile facere possimi, committendo eam curam alii, vel aliIs Angelis, neque enim necesse est ut semper idem Angelus assistat eidem caelo, &c.
I 6. Obijcit a. quoniam inde sequeretur quod Angeli possent celos sistere,vel
celerius, aut tardius mouere pro suae voluntatis arbitrio, sed hoc est falsum; crgo,&c. Maior constat, cum enim Angeli non necessitentur mouere caelos, possunt &eos sistere,& mouere secundum quod maluerint. Minor etiam constat, nam in eo casu totus ordo uniuersi perturbaretur. Resp. quod ex suppositione diuinae voluntatis, qua in omnibus se consormant non spossunt nec caelos sistere, nec celerius,aut tardius mouere, sed iuxta praescriptum di. uinae voluntatis, haec tamen non est necessitas absoluta, sed suppositionis, quae non tollit libertatem.
419쪽
39 6 Disputatio X. Dubium Xl T
An motar caelorum fit nas ratis, an violen. rus, ubi aliqua disscultates explia
r 7. Vpra vidimus motum coelo. rum non esse violentum cum adhoc non susciae quod sit a principio extrinseco , sed rursus requiritur quod passum resistat, seu quod vim non conserat . Neque etiam potest dici naturalis quatenus non est a principio intrinseco, seu ab ipsa natura coeli , sed a principio ex inseco,scilicet ab intelligentijs. Unde relinquitur locus inquirendi qualiast. I 8. Prima sententia est, quod motus coelestis non sit coelis nee naturalis, nec violentus seu praeter naturam, seu ut
loquuntur Scottis, neutes idest non secundum inclinationem ipsius,neque contra inclinationem,sed indisserenter se habet ad illum. Hanc sent. sequitur Scotus in a. dict. 68., a. quem sequuntur
eius discipuli, quibus addo Hurtad. his disp. z.se Z. q. Ariagam sect. s. Amicum
tram S Aub. I. an. 7. aliosque ex modernis x q. Nostra sententia seq.concl. e plicatur. Motus caeli My naturalis naturaeest non tanquam principio aeriuo , sed tanquam principio suo . Sic nobilis sinu Aristotelis interpretes ut Porphyrius rei tus a Simplicio a. Is rex. 3. Philopponus, Auer. S: alis. Item N. S. P. Ioan Damas in sua bos cap. 3. Plotin. 2.
& alibi. Ferrar. ibid. Capreol. in a. dis . s. q. I. am 3. Aegid. in a.d. Iq. D. B nau. ibid. an. 3. Argentina funis. art. I. Gabr. an.3. dus. I. Zimara in theor. prop. o. Soncin. I a. meta 's. q. II. Conimbri c. lib. I tae cado cap. a. q. 3. Ruuius hoc
loco ; & omnes fere moderni, tum ex schola D.Thomae, tum extra. Colligitur ex Arist. hic lib. I ' cap. a. ubi dicit, quod omne corpus physicum vendicat sibi aliquam naturalem lationem , ac proinde sphaerae coelestes cum sint corporio physica, aliquam naturalem lationem sibi vendicabunt, quae alia non est nisi latio circularis ; non enim mouentur sursum, aut deorsum. Iso. Maior difficultas est, an motus circularis sit naturalis coelo ut principio passivo, solum ratione materiis, an CtIam ratione formae. Aliqui putant esse solum naturalem ratione materiae . Sed hoc videtur falsum, quoniam ut motus censea tur naturalis composito physico in quo recipitur no enim recipitur in sola materia, sed in tota, cum totum moueatur oportet quod sit naturalis tam materiar, quam formae; si enim semel repugnat fommae , non erit absolute naturalis . Hinc motus circularis in igne, aut deorsum snon est naturalis, quia licet non repu gnet materiar secundum se , repugnat ra men formae. Igitur motus coeli est naturalis caelo, non solum ratione materiae a sed etiam ratione formae ut principi. passivo, quia forma caeli ita concurrit ut principium passivum ad motum illum circularem, ut tamen nullu habeat principium impulsuum ad alium motum aqua ratione ignis ita recipit in se motum circularem ex raptu coeli, ut tamen habeat ex parte formae inclinationem, dc
principium quasi impulsivum ad motum
sursum, qua ratione motus circularis in igne est violetus,at in coelo est naturalis.
Is r. Ex quibus deducitur fortissima ratio pro nostra conclusione, nam ad hoc ut aliquid dicatur naturale alicui, sufficit, quod vel ab eo procedat ut a principio intrinseco , vel quod recipiatur in eo tanquam in principio passivo I natu in namque ut in principio physicae vidimus, non solum est principium activum , Uerum etiam est principium passivum; sed in
nostro casu motus coeli conuenit coelo tanquam principio passivo, non solum ratione materiae secundum se, sed etiam ratione formae , quatenus forma coeli ita concurrit ad receptionem illius motus, ut nullam habeat positivam inclinationem ad motum alium oppositum; imo neque
habet inclinationem positivam ad quie
420쪽
n, Ilaet non sibi repugnet; ergo, &c. Haec ratio magis confirmabitur ex solutionibus argumentorum.
I s a. Primum argu . nam si ille motus esset naturalis coelo, vel esset naturalis quia ab illo procederet ut a principio
essectivo intrinseco, & hoc non ut supra vidimus; vel esset naturalis quia esset secundum inclinationem ipsius , & neque hoc, quia in tantum motus est secundum inclinationem mobilis, in quantum te minus acquisitus est secundum inclinationem eiusdem mobilis , sed terminus acquisitus per motum localem caeli non est secundum inclinationem illius; ergo,&c. Minor probatur, nam terminus acquisitus per circulationem hodiernam non addit maiorem persectionem coelo, quam non haberet per circulationem externam, nec haec circulatio addit nouum
emolumentum, cum seinper coelum maneat in eodem situ, ut a simili colligi potest in rota quae mouetur in eodem loco, nam nec persectionem nouam acquirit
ex eo motu, nec nouum emolumentum 4
Resp. quod ille motus est naturalis, quia est secundum inclinationem passiuam. Ad probationem dico, quod etiam terminus est secundum inclinationem mobilis, nalicet circulatio hodierna non addat nouam persectionem, neque nouum emolumentum in specie, addit tamen nouam persectionem, novumque emolumentum in indiuiduo. Aliter respondet Ruuius, quod scilicet motus circularis non sit naturalis coelo ut est natura particularis, quia hoc modo non accipit persectio nem, aut beneficium, seu emolumentum, bene tamen ut est quaedam natura uniuersalis , & potior pars uniuersi , hoc enim
modo accipit emolumentum ab illo motu, sicut accipit totum uniuersum ἔ em Iumentum autem, totius cedit in bonum
etiam partium. Coeterum haec solutio non est sie intelligenda quod motus caeli sit ita secundum inclinationem uniuersalem, qua pars inclinatur ad conseruationem totius , etiam cum proprio dispendio Ut cum manus exponitur ictui pro consentatione capitis, ut sit contra incli-
nationem particularem, ponendo in cinio duas inclinationes , unam particularem cui ille motus repugnat, & aliam svniuersalem cui conueniat , uti ponitur in aqua inclinatio uniuersalis ad motum sursum pro impediendo vacuo, & inclinatio particularis ad motum deorsem .
Sed ita intelligenda est, ut etiam ille motus sit naturalis caelo, secundum quod est quaedam natura particulatis inclinata ad recipiendum illum motum ut est quς-dam ipsius persectio, quoddamque emolumentum , primo caeli ut est natura uniuersalis , secundo ut est natura particularis, cui bonum est varias, multasque in se recipere circulationes . Unde sicut est aliqua persectio columnae , aut obelisei firmitas, & immobilitas, ita est persectio
rotae gyrari, adhunc eni in finem rotae formantur; tamen quia haec persectio non
est tanta, ideo dici solet, quod caeli non
acquirunt persectionem aut emolumentum ex motu, quo sensu etiam nos aliquando locuti semus. 13 3. Secundum argu . Si caelum haberet naturalem inclinationem ad motum, aut si motus circularis esset caelo naturalis , deberet habere virtutem prod
diluam ipsius , sed hoc est falsem , alias
caeli non mouerentur ab intelligentiis , ergo , m. Maior probatur, nam ex eo
quod grauia, & leuia habent inclinati nem ad motum serium , & deorsem, habent virtutem ad producendos illos motus; unde cum sent extra sua loca, ablatis impedimentis non indigent intelli genti js, aut alio principio extrinseco ut ad illa moueantur; ergo, &c. Resp. hoc argum . probare quod ubi est inclinatio activa ad motum , ibi debeat dari virtus roductiva illius , ut contingit in grauius, & leuibus, non ubi est tantum inclinatio passiva.
Is . Tertium argum. nam caeli nullum habent proprium locum naturalem, ergo neque motum; Conse'. constat, quoniam motus naturalis ominatur ad locum naturalem. Antecedens probatur, nam ille est locus naturalis in quo res conseruatur, & extra quem corrumpitur,